장음표시 사용
171쪽
,63 Da να Avo ARTIs CRITICAE Ususime mansit; quo tandem in antro extremos dies suo, elausit, ct sanctissime pucidissimeque decessit. Huius loci sanctitatem plurimi faciunt Massilienses , atque illud antrum veluti sacrarium quoddam inter ipsos a Deo positum esse & conititutum arbitrantur . Itaque eo religionis causa frequentes ventitant, & relicta apud eos sanctissimae seminae vestigia , non obscura illa quidem , sed maxime illustria ac prope manifesta , venerantur. Eo autem non crebri Massilienses solum veniunt ; sed eodem eiusdem religionis studio ex circum. stantibus etiam provinciis summi fieri nunquam non
consueverunt maximique concursus. Avenione cum esset Franciscus Petrarca , civis vester, Florentini, eo se eontulit, & sanctissimam foeminam impensius veneratus, eum ipsam , tum etiam antrum , ubi illa habitasse a que obiisse sertur, pereleganti carmine celebravit.
XXIII. Haec quondam fuit de illo sanctissimo specuelarissimi ac sapientissimi viri perhonorifica sane ac Plena auctoritatis testificatio . Haec item vetus est , iam in de ab antiquissimis repetita temporibus de illo astro constans Massiliensium & consentiens opinio. Quid tum p Exorti sunt isti , qui nimiam Massiliensium, e rumque , qui idem atque ipsi sentirent, levitatem eredulitatemque, ut aiunt, increpantes, rem totam , pro
pter incredibilem , quemadmodum ipsis videtur , a r motissimis disiunctissimisque regionibus Massiliam usque sive peregrinationem , sive navigationem, nullis e
172쪽
AeTIONI s II. LIBER I. rum , qui illo vixerunt tempore , scriptis consignatam , ab historia ecclesiallica removerunt sic atque amanda runt, ut prope reliquus ei tantummodo locus aniles inia ter fabulas, & Poetarum commenta relictus sit.
1 v. Video hic quid egerim , Florentini. Erigune se adversarii, di sperant aliquam favoris vestri ex allatis exemplis auram sibi amari posse , propterea quia probabiles Critiei tum de Iacobi Apostoli in Hispaniam profectione , tum de Caesaraugustana Deipara, tum denuque de hoc Mariae Magdalenae eiusque comitum Massuliam sive appulsu, sive adventu multo aliter , atque ego existimare visus sium , opinantur. Hic vero quid ego ducam quid reponam Θ Possem equidem , si liberet, a gumenta afferre , quae id ipsium , de quo isti triumphum
agunt, docerent ac demonstrarent. Possem hic quoque ad traditionem confugere, cuius magna dignitas semper fuit, magna auctoritas , magna vis; quae magnum semper attulit ad res confirmandas gravissimumque momentum Sed hoc in praesens non est necesse . Nondum enim ad ea facta venimus , quorum defensionem placet contraissos patrociniumque suscipere . Prima haec de pravo artis criticae usu actio nostra, tanquam in pugna, Velitatio quaedam est , in qua solum placet experiri, quid ego in lacessendo , & explorare , quid ipsi in resistendo pos sint . Iam ut minime negem alios aliter prolatis de factis sentire ; contendo tamen non idcirco statim istis concessum esse , aliquod hujusmodi factum probris incessere ,
173쪽
rrio DI PRAVO ARTII CRITI en usu& per summum contemptum prorsus abiicere atque re o spuere . Hac ego nunc istos parte aggredior , quae debilis magis est atque infirma , & qua se peti a me cum ipsi minime volunt, tum ego illos pro eo , quod suscepi, boni accusatoris officio adoriri maxime debeo. XXV. Age vero I res , quae in controversiam v nit , non satis liquet; alii aliud de ea existimant; alii negant, alii affirmant. Audio. si quis aliter , atque ego , atque alius quispiam , sentiat, non contradico ;nec vero a quoquam postulo , ut hanc potius, quam i tam , quandoquidem res in disceptatione posita est , sequatur opinionem . Optio eius , qui rem discutiendam suscepit , tota sit; eligat, quod placet, quod libuerit,
teneat ; me odiosum profecto nunquam interpellatorem habebit. Siquae sunt, in utranque partem rationes pro ferantur , rationum ipsarum momenta utrinque bona
fide ponderentur; nihil malitiose subducatur , nihil fraudulenter dissimuletur , ad extremum lectoribus iudicium relinquatur. Quod si quis sententiam interpone re velit suam , & , quod sentit , libere pronunciare , interponat , pronunciet , non impedio ; sed contrariae sententiae parcat , a probris de contumeliis abstineat . XXVI. Quod igitur damno , R iure quidem damno , illud est , quod , quotiescunque res aliqua in historia praesertim ecclesiastica occurrit , quae exploratisima non sit , statim manifestae falsitatis arguatur , con tinuo fabulis ac commentis , tanquam omni prorsu de
174쪽
AeTIONI s II. LIBER I.- - r estituta probabilitate , adiudicetur. in id λ Non placent, ut in postremo allato exemplo consillamus, rationes , quas asserunt auctores sententiae, quae Μ assiliensibus f vet. Audio. Non satis quod contendunt, evincunt . Esto. Contrariae sententiae subscribere placet; per me cet, subscribe ; fac quod vis , non repugno . Facile patior, in causa variis utrinque studiis agitata tuo te uti arbitrio . In hoc vitium non est . Verum , quod vitium est in aliquo historico facto examinando vel maximum .
quo iure qua lege λ quo exemplo illico rem contro versam , quae tibi minime arridet , probris incesses Eeontumeliis assicies 3 omni probabilitate nudabis illi. si qua habet verisimilitudinis , tanquam ingenuitatis Ornamenta detrahes p turpissimam falsitatis notam inures p ex historia denique miseram , abiei tam , spoliatam ejicies , extrudes , exterminabis Θ Qui id factum decuit qui oportuit Z qui salva fieri aeqilitate potuit rXXVII. Atque hic nolite putare, Florentini, nos Italos istis , qui tantam Hispanis & Massiliensibus, quan
tam ostendimus , iniuriam irrogarint, nos inquam It los istis praecipuos adeo atque eximios fuisse, ut nobis pepercerint, nullum hoc in ipso genere , de quo di- eo, negotium facesserint. Immo vero ita nobiscum sese gesserunt, ut nesciam , an quidquam nobis inferre graVius, maiusque facessere negotium potuerint , de quo neque satis dolenter conqueri me posse video , neque Vςro satis vehementer vociferari me posse intelli mi
175쪽
t a Da p RAVO ARtis CRITrest usu Tenuimus trecentos & eo amplius annos , atque ulla sine controversia tenuimus , Sanctissimae Dei Genit ieis aediculam , quae Lauretana nuncupatur, ad nos inaudito p igio usque. a Galilaea , quae Palaestinae regio est remotissima , caelestium spirituum opera mirabiliter deportatam . inantum inde Italiae nostrae decus accreverit , quantum praesidium accesserit , quae sit populorum omisnium de illa augustissima domo opinio , hic nihil dicam , propterea quia huic rei certus est a me locus atque i teger his in actionibus reservatus . Nunc tantum dico , istos ne huic quidem omnium sanctissimo ac sacratissumo loco pepercisse, neque tantam religionem , tot tantisque prodigiis confirmatam esse reveritos; negasse, Lauretanam domum eam ipsam esse , quam sanctissima Dei Genitrix, Nazarethi cum degeret, habitarit, ct ita nos per silmmam iniuriam omnium ornamentorum maximo sacratissimoque spoliasse. XXVIII. Iam vero , quo nam pacto ornatissimas h sce, quas paullo ante nominavi, nationes tam insignes
gravesque iniurias tulisse arbitramini em luctum Hispanorum p quos gemitus illorum populorum p quas fuisse querelas putatis Massiliensium p per summam indignitatem sibi domestica erepta esse ornamenta ; vetustissima sanctissimaque monumenta immoderata istorum inopinando libertate polluta quodammodo ac violata; quod
quidem est huiusmodi, ut vel ipsis barbaris immanibus que gentibus miserum semper 'isum fuerit S maxime
176쪽
ACTIONI s II. LIEgR I. ealamitosum. Omnibus enim hominibus illud ab ipsa natura ingeneratum est, nihil ut iis rebus carius habeant, nihil diligentius custodiendum, nihil maiori cura, si quam
do si ψe ereptum sive violatum sit, aut recuperandum , aut vindicandum putent, quam ea, quae aliqua religione , aut etiam sela religionis opinione sunt consecrata. Reis liqua sibi auferri iniquo quidem animo ferunt, sed alia quo tamen modo patiuntur. Haec autem sibi eripi maxime indignum , miserandum, acerbum ac luctuosum existimant, di nullo modo ferendum arbitrantur.
XXlX. Nam quid nos Itali, si vere Itali sumus, Sede patria dignitate solliciti, quid , inquam , de istis se
tiendum existimabimus o animo erga huiusinodi homines esse debebimus qui non dicam tantum nobis invidere decus ausi sunt; sed tantam , quantum quidem ipsi assequi potuerunt, adimere religionem non dubit
runt. Ego sane, ut de me fatear , ob attentatum ab istis tam sanctum venerandumque monumentum , non solum vehementissime commotus sui, sed tantum antimo cepi dolorem , quantum verbis explicare non possim . Sed hac tota de re , ut paullo ante dixi, suo imco ; quo cum venero, ita sacratissimae illius domus, atque adeo Deiparae ipsius , cuius illa donum est, cauissam suscipiam, ita nervos animi ingeniique mei con. tendam omnes, ut si minus ea , qua par est , dignitate, causa ista a me tractabitur, illud perficiam profecto , quod selum de mea tepuitate praestare possum , ut Om
177쪽
i 4 DE PRAVO ARTIS CRITICIE usu ne studium meum neque italiae universae , quae caelesti
hoc munere cumulata caeteris gentibus atque nationibus praelata fuit , neque meae qualicumque erga sanctissimam atque amantissimam Matrem pietati, cui secundum Deum omnia me debere profiteor , neque vero
Deiparae ipsi, cuius singulari atque eximio beneficio donum hoc ipsum tot iam annos , atque adeo iacula possidemus, defuisse videatur. XXX. Sed antequam huic actioni finem imponam ,
atque ad reliquas , quas de pravo artis criticae usu habiaturus sium , progrediar; poterone ab istis obtinere , ut aequo inter nos, quemadmodum ab initio constituimus ,
dc legitimo iure disceptetur λ Nam , per Deum immortalem l quod genus Criticae hoc esse dicam , quod
nunc ab istis in morem inducitur 3 Hoc autem ius , quod novo huiusce artis criticae generi cuditur , inconditum omnino atque ab ipso humano sensu prorsus abhorrens , quo potissimum nomine appellem p Clamat persaepe t ' ta antiquitas , atque aliquid ita , non autem secus, se habere pronunciat; clamat traditio, quae se omnino audiri vult; omatissimorum populorum ae florentissimarum nationum accedit consensus, ut nihil hoc loco dicam de ratione , quae non raro manifeste se prodit, α luce sua istorum oculos everberat atque percellit ; ecce tibi repente exsurgit unus ex istis, nova Critici dignitas ,
non studio vigiliisque confectus , sed unguentis oblitus odoribusque perfusus, & eerviculam iactans , ac ne
178쪽
scio quid de veteribus, tanquam de obliviosis ae deluris senibus praefatus, unus maximis totius antiquitatis et moribus obitrepere , unus sanctissimis traditionis voei. bus reclamitare , unus conspiranti populorum ac natio. num consensui adversari, unus gravissimae tot consenatientium auctoritatum testificationi refragari , rationi , iuri, aequitati resistere unus ac repugnare non dubitat.
ae malum i quae isthaec intemperantia est, atque lieentia tantumne isti sibi facultatis sument, quantum a nemine ante eos sumptum aut legimus aut audivimus e Haec autem ars tantum iuris cultoribus suis tribuet ptantum potestatis indulgebit 3 Non igitur traditio I mapossessio p non ius t non aequitas quidquam valebunt e non suMagabuntur λ XXXI. Atqui & ius,&aequitas, & possessio valere de. bent,& cuiusque generis causas patroci nari. Nam, utram isti meliorem conditionem putant possetaris ne,an petitoris ρ Ego tot annos atque adeo saecula in possessione sim; nemo adhuc mihi molestus fuit; nemo litem intendit; nemo dicam scripsit; nemo umquam dubitavit, quin eo iure essem, quo , qui optimo. De repente exsiliunt isti, litem intentant, dicam scribunt , ac ius in iudicio persequi incipiunt suum. Hoc tametsi iniquum videri potest, tamen non repugnabo. Verum hoc loco quaero, eiusae . a quo petitur , an eorum , qui petunt , tota probatio imtura erit λ Eorum arbitror. Ita plane est. Hos igitur pro ferre tabulas , hos docere , hos probare , siquidem ali-
179쪽
i 6 DE νRAvo An Tis CRITrcIE Uso quid efficere velint, oportebit. Qiod si non faciant pnunquam profecto me loco movebunt , nunquam de possessione deturbabunt. Doceant ipsi prius certissimis invictissimisque rationibus, sive me , sive eos , a quibus id acceperim , de quo sis est , in aliena iura aut v nisse temere , aut dolo malo irrepsisse . Hoc nisi plane doceant, nisi demonstrent , nisi luce clarius ostendant , nulla ut mihi alia ratio suppetat , praeter hanc , de qua dico , diuturnae possessionis apud omnes iudices , modo non iniquos S perditos , causam obtineam necesse est . Ita opinor fieri solere, ita oportere, ita aequum esse , ac
XXXII. Nam si casu aliquo tabulae interciderint,
cogesne me illas proferre , testamenta expromere ac recitare, quae vel ignis absumpsit, vel imber corrupit , vel lineae devorarunt , vel ipsa vetustas cons est nonne tum vel maxime inveterata me possessione tuebor Ilis ego armis instructus procedam in medium. his contra petitores meos stabo; his, quoad potero, resistam ; quae mihi si arma eripiantur, omnes adversari rum ictus excipiam necesse erit , quibus contra ius fasque omne iuguler atque confodiar. Illud vero novum in istis praeterea ac singulare , quod non annorum
situm , sed saeculorum etiam possessione concessa , lutem intentare non dubitant. Negas possessionem ρ Ussitatum . Possessionis diuturnitatem inficiaris p Consiretum . Sed possessionem concedere , diuturnitatem pos
180쪽
ACTIONIs II. LI3ER I sessionis non inficiari; & nihilo tamen minus perllare
in repetendo , Sc quemquam conari de possessione , a S de diuturna possessione depellere , hoc enim vero novum est ac plane iniquum .
XXXIII. Verum , tametsi hoc & novum est & iniquum , tamen , quoad usque potero, istis indulgendo
ω De possessione ae traditione
Ecclesiarum audiendus est Natalis Alexander loco supra citato , cujus praeclaras sententias Parthenius noster tum in hac , tum vero multo magis in consequentibus actionibus exscripsisse videri potest. Huius , --ευιν , impugnatores traditimis si qui de generis nobilitate gloriantur , vel haereditatis lauda , agros , domos ,redditus possident , adeo antiquis ac firmis titulis nobilitatem suam ac possessiones vindicare non posse cO
fidenter dixerim; quas si litigiosi homines salsi postularent , ingeniosis Erte , sed levibus freti conjecturis ,
illorum conatus acriter ac vehemen
ter repellerent . Ut ut est , Ecclesiarum Provinciae traditionem sollicitare nolui , ubi de S. Maria Magdalena; nee Ecclesiarum Galliae eum Romana & Graeca consentientem tra. ditionem convellere, ubi de S. Di nysio agendum sitit, nec Dionisii Ομ-ra Areopagitae abiudicare ; quam uis speciosis, R dissicilibus algumentis opiniones illas impugnari posse probe scirem , quibus pro v rili respondi, probabilesque, ut existimo,
responsiones ostendi, non minus, quam contraria argumenta . His partes ut susciperem effecit abhorrensa novitate indoles, & quod Catholictae religiosi Theologi ossicium esse duxerim traditiones Ecclesiarum , ubi de illarum originibus agitur , sequi
potius, quam eVertere . veterumque
Patrum opera, quantum fieri potest, tueri , nec consentire Haereticis illa Fidei, ae disciplinae propugnacula , puros illos traditionum Apostolic rum latices ad inferiora saecula deis trudantibus , S auctoribus ignotis trubuentibus. Non enim ςn destructi nem, sed in adflationem talentum qualecumque scribendi a Deo mihi
collatum arbitror. Minus eruditus, &reeonditioris litteraturae minus periis tua hoc nomine videar neotericis qui-biisdam Criticis, a quibus laudari meis ruissem, si Munoianis opiniones ad piassem a & quas dilui obiectiones , probationum loco posuissem; omelahihilominus sungar meo, inani
riae non militans, quam spemere dctoctor Chrillianus debet ; sed uni Deci placere , di vere sapientibus probati