Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ao3 DE PRavo ARTIS CRITICIE usu Ego stitieet iisdem iure meo non utar ea parvi pendere , ea negligere audeam Τ neque vero haec ipsa isti, obiiciam atque opponam ρ Dicam equidem quod se tio ; Malo desipere cum tot gravissimis ac sapientissimis viris, quorum placet auctoritati subseribere , quam cum istis sapere , qui nondum ex praescripto Apostoli Iapere ad sobrietatem norunt, &, nisi res ad demonstraationem quandam adducantur, eas fere tanquam falsas& commentitias criminari ac respuere consueverunt. Sed progrediamur ad reliqua .

XXII. id vero, si praeterea huiusmodi prodigium,

de quo agimus, non semel & iterum , quod iam demonstratum est, sed etiam tertio per Legatos publicos fuerit exploratum ρ Quid, si non provinciarum & civitatum iussu , sed ipsius Romani imperio Pontificis; non per cives , quanquam honestissimos , sed per lectissimos ex ipsa Pontificia familia viros; non remotiore ac Vetustiore , sed recentiore ac proximiore memoria ὶ nonne quanta maxima adhiberi aliqua in re exploranda potuit , omnis hoc in negotio consumpta fuisse diligentia iudicabitur ξ Atqui Clemens Uil. Pontifex Maximus, qui

Lauretanam aedem impensius coluit atque exornavit, quo certior tanto prodigio fides conciliaretur, quamvis satis superque exploratum videri poset, tamen denuo explorandum .exillimavit. Ergo tres ex omni Cubiculariorum suorum numero . expertae in primiS ac

notae probitatis, fidei, ac spectatissimae prudentiae viros

212쪽

Aerro v Is ΙΙ. LIBER I L aos elegit, eosque primum Lauretum, deinde in Illyricum,

tum ad extremum in Galilaeam cum mandatis allegat; omnia inspiciant, considerent, atque intentiore cura con

templentur. id hic ego toties eadem repetam ρ Fecerunt Legati Pontificii, quae iussi fuerant, suaque legatione eodem prorsus, quo Dalmatae ac Picentes, stallei successu functi sunt. Unum tantum ab iis novum veritatis indicium deprehensum est, quod praeteriri non debet . Duos Legati Pontificii secum attulerunt lapides, quibus Nazarethi aedes vulgo aedificari 1blent, qui cum illis, quibus Lauretana aedes structa est , collati, omnino simillimi ac gemini reperti sunt. ino factum fuit, ut & miraculi fides novo documento roboraretur; de Gmul nova isthaec legatio non frustra a Pontifice decreta

videretur.

XXIII. Atque hoc deportatorum a Legatis Ponti- fietis lapidum indicium mihi quidem non contemnendum , sed certissimum veritatis , quam propugno, argu mentum existimandum videtur , atque adeo illustre , ut oculis ipsis subiiciatur. Usque adeo in re tam certa atque explorata versamur, ut veritatem non tam ratione

assequi, quam sensibus propemodum ipsis percipere pos simus. Lauretana enim domus non cocto latere , sed dis secto lapide constructa est. Porro horum ipsa lapidum materies facile eos a reliquis, quibus nostra aedificia constare solent, vel oculis ipsis iudicium ferentibus, segregat atque discernit . Lapidicinae autem , ex quibus Tom.L O hu-

213쪽

aro Da p RAVO ARTIs CRITICAE usu huiusmodi lapides excidantur, in Piceno nullae sunt; qua in pmvincia similiter , atque tota Italia e coctis lateribus

fere aedificia coagmentantur. Hic certe adversarii non dicent, Picentes, quo certius dolum componerent, ct fraudi aliquem veritatis colorem allinerent, a Palaestina, aut ab alio remoto loco huiusmodi lapides Lauretum usque convectandos deportandosque curasse . XXIV. Nunc vero , cum tot eruta e tabulariis documenta protulerim , cum tres nobilissimas legationes

decretas produxerim, cum factum hoc diligentissime examinatum a duabus Nationibus, de accuratissime inspectum docuerim , cum summi auctoritate Pontificis exploratum & confirmatum ostenderim , cum novum veritatis indicium postrema legatione Romam allatum manibus quodammodo vestris contrectandum oculisque inspiciendum obtulerim, quid est, quod exspectari praei rea a me possit Exspectandum, credo , erit, dum per inde agam de re vetere , ac de recenti. Dura sane ac plane iniqua conditio. Sed tamen, quo me magis adUe sariis dedam, ad hanc ipsam conditionem veniam . Quid igitur λ si de hoe facto testem non vetustum, sed recentem ; quid ρ si recentissimum ; quid λ si mihi ipsi e gnitum ; quid 3 si contubernalem; quid denique si omni

exceptione maiorem citare possim . Poteritne quidquam amplius a me exspectari, desiderari a vobis , postulari ab adversariis p Non opinor. At hoc est dissicile. Video.

At ne iure quidem id postulari potest. Arbitmr . Sed

214쪽

AeTIONI s II. LI aER I L ait tamen , quemadmodum dixi , ad propositam conditionem veniam , & huiusmodi testem dabo atque produ-

eam. id Θ quis hie est λ ubi est 3 unde est λ Adest

praesto est, a Palaestina , ab ipso Nagaretho . Is est A ehiepiscopus Edensis , vir doctrina , moribus, dignitate spectatissimus, qui pene omnia , quae hactenus persecuti sumus, non auritus, sed oculatus testis disertissime planissimeque confirmat. Recita testimonium Amehiepiscopi Edensis . ΤEsTIMONIUM ARCHIEPISCOPI, EDENsIs. a XXV. Animadvertistis religionem gra itatemque testimonii P Sancte affirmat, tacto pectore, more sacerdotal , Archiepiscopus Edensis cum esset, an.cla.D.c. Xc. saepius religionis ergo Nazarethum adisse,se contulisse ad locum, ' O et ubiis Io sotiolarivo, em pectore, mora saeredorali , attesto ed asseris

mo, qualmente essendo stato nen,

no 169o. Arcivest o di Eden, pili veste per mi a dium ne visitat si si-to , me era strata Ia Casa delia Beatissima vergine nella Citi, di N aret , e vidi Ie sue laudamenta labriore ae iamne pietre vive , chesi trovano in quelle parti ; avendomi rin alato alPArei vescovato neli' anno I I mi ritimi in Roma , ecolla dispensa delia felice memoriadi Clemente XI., professat nella Gmpagnia di Gesa ; avendo pertanto intela da certi , che la tanta Calassi Loreto era labricata di mattoni, meque in me non piceol sospereo, che la deita Casa lasse quella mede-sima, te sondamenta delia quale ave-va vedulo in Naearet ; ma essendo I anno I 3 I. ai, di Settembre in Ia reto a visitae quel Santissimo Samiuario, compresi di sicuro non essee

mattoni quelle pietis della S. Casa di Loreto, ma piet re vive: e di pili affermo esser la det in Casa di L reto della medes a misura desse fondamenta, che si vesono in querule parti . In sede di ei b questo d 3o. Settembre I 32. Glargis Eem iamιno della compagnia di seris, Mim incivescovo di Eden. D

215쪽

ara Da pRAvo ARTIs CRITICAE os subi Qirginalis domus exstabant fundamenta , observasse ea constare vivo lapide , qui illis in partibus reperitur . Addit, abdicato Archiepiscopatu in Italiam se recepi sie;

cum autem Lauretanam domum coetis fabrefactam lateribus audisset, vehementer commotum dubitasse se , an ea domus re ipsa esset , quae ferebatur; venisse Lauia telum anno cla.la.cc. XTra. prid. kal.Octob., comperisse sacram domum non cocto latere , sed vivo lapide exstra. clam , quae res omnem dubitationem abstersit; animadvertisse praeterea Lauretanae aedis modum cum funda .

mentorum a se Nazarethi inspectorum mensura plane

atque omnino convenire . An quidquam certius, test

lius , manifestius hac de re afferri possit, ego sane non video , neque videre vos arbitror ; prorsus ut divino consilio tam locuples, tam gravis, tam religiosus ac veridicus tellis ad haec ipsa tempora ad edomandam intemperantium nostri temporis Criticorum pertinaciam reservatus fuisse videatur. XXVI. Jam vero, ut eo denuo redeamus; iterum

istos interrogemus. id ad haec isti reponunt φ quid dicunt quid cogitant , aut sentiunt ρ aut potius quid

nos de iis dicere, quid cogitare ac sentire debemus p id est, quamobrem taceant, tergiversentur, di se tot testimoniis plane victos convictosque non fateantur Z id λ ne his quidem testibus credent λ Non igitur credent Legatis Teriactensious, non Picentibus, non Cubiculariis Pontificiis, non tot gravissimis viris fide , religi

216쪽

Acrio Nis II. LIBER II. ait ligione , probitate , sapientia , virtute spectatissimis .

non huic postremo a nobis allato testi, oculato, recentissimo, gravissimo, fide dignissimoῖ Quid igitur credent, cui credent λ Etenim si nihil credere, si nemini credere in animum induxerunt; quid est, cur hoc ipsum de se palam atque aperte non profiteantur 3 Tunc enim vero loco cedam atque abibo, neque diutius pergam operam perdere, & in iis revincendis tempus , spiritum , vires, contentionemque consumere . inod si omnino increduli nec esse , nec videri volunt, & ea credere omnino

debent, quae idoneis testibus confirmantur , quid est , quod credere debeant, si hoc non credunt quid , quod planum fieri possit, si hoc non sit λ quibus indiciis ad veritatis caput perveniri poterit, si haec via penitus obstruatur quibus argumentis historicum aliquod factum doceri, si publicorum Legatorum auctoritatem , retiagionem , iusiurandum aspememur; si duarum nobilissimarum Nationum consensium repudiemus; si denique sancti ssimi Praefulis locupletissimum recentissimumque

testimonium negligamus. XXVII. Hic ego clamo, postulo , obsecro, oros ploro, atque imploro vestram fidem , Florentini, non iare minima ac levi, sed summi gravissimique momentiis Advertite, cognoscite , animadvertite . Nolo vos huic causae nimio opere addictos , nolo fautores meos, nolo Dei parae perstudiosos ; volo censeres rigidissimos , Volo iudices acerrimos; volo, vos putetis nunc, non in con

217쪽

ri4 DA PRAVO ARTIs CRITICAE ussecione adesse , ut me singulari, quod facitis , humanitate audiatis; sed, quod iam inde ab initio constitutum fuit, in curia pro tribunali sedere, ut de tanta re cognoscatis & iudicetis . Nonne , quandoquidem res haec in iudicium allata est, & vos huic quaestioni praepositi estis. hos homines gravissimis verbis castigare, redarguere oportet , & acerrime reprehendere Quae malum i ta ta pervicacia, ut propter quandam incredibilitatis speciem , quam hoc prodigium praeseseri, prodigium i

sum tam acri cura investigatum , tot argumentis confirmatum , tot te itimoniis demonstratum negare audeant

Quid iam reliquum illis est , nisi ut Divinam ipsam Omanipotentiam circumscribant, & quod istis credibile non videatur, id fieri a Deo posse inficientur; contra atque caelestis Nuncius hac ipsa in domo diserte affirmavit ;Non erit impossibile apud Deum omne verbum; & cel herrima ac testatissima , hoc ipse in genere Gregorii cognomento Taumaturgi perpetrata prodigia confirmant. XXVIII. Nam per Deum immortalem l ut, quos hactenus produximus, testes amoveantur ; Si in ore duorum , aut trium testium stabit omne verbum , ubi hoc ipsum verbum, verbum, inquam, veritatis stare 3 ubi residere 3 ubi inveniri posse eensebimus p si eius in hoc secto desperanda inventio sit. Tres huc Nationes , quarum hac in re maxima esse debet auctoritas, tres , in. quam,Nationes tam moribus,quam regionibus disiunctissimae , incolae Palaestini, Dalmatae, Itali quodammodo

218쪽

Acrio Nis II. LIBER II. ars conveniunt; uno ore idem assirmant, nulla in re discrepant, mire consentiunt. Raam domum possidere se Italus dicit, apud se tum incola Palaestinus , tum Dalmata exstitisse olim confirmat. Inanem aream etiam

num demonstrat incola Palaestinus, inanem nunc etiam ostendit Dalmata. id hoc rei sit, quid evenerit, utrique ne rogati quidem advenas ac peregrinos docent; ut

hic neque tabularia , neque veteres chartas reliquiasque blattarum requirere magnopere debeamus. Praeterea sacrae Domus migrationis notatur tempus, notatur annus ,

mensis, dies; loca stationum demonstrantur intervalla distinguuntur. id vero λ cum in certamen summi honoris ventum esset, tametsi certare studiis inter se aemulas Nationes oporteret, nec aliam alii praeferri facile pati, contra tamen atque uiuuenire solet, & h mani fastus natura ferat, hae, quas dico , Nationes non

solum secum non dissentiunt, sed mirifice consentiunt . Nullam hae in re partem sibi vindicavit contentio,nullana usurpavit invidia ; quod dissimulandum certe erat, ultro Palaestini S Dalmatae pnese ferunt, aperte di sincere fa tentur. Quid denique cum eo res adducta foret, ut aut dirimi, quae excitata inter utrasque Nationes controia versia , aut tolli, quae suborta videri simultas poterat , deberet; quid agunt quemadmodum se gerunt Num litem intentant λ intercedunt praelato honori invidentῖNihil horum ; immo vero ultro cedunt, sponte su cumbunt Italiae, eique palmam in re tanti momenti

219쪽

Da pa Avo ARTIs CRITICAE Usu tantisque religionibus consecrata volenti libentique ani mo deserunt. Usque adeo veritatis vis in hominum an mis dominatur, ut, nisi summa iudicii ac voluntatis peria versitas obstet, aut praeiudicata opinio praevaleat, non selum a non repugnantibus obtineat , sed vel ab invitis

assensum extorqueat. Haec autem omnia , si istos audias, tempori accomodata , perperam excogitata, conficta ,

falsa ; ad minus inepta , incerta , dubia , suspiciosa; nihil separatim , nihil coniumstim evincunt , nihil probant. Quid dicam p nescio. quid amplius addam ignoro. XXlX. Atque hic, ne quid dissimulem , mihi via demini , Florentini , vos haerere dubii, & cum animis Veliris reputare , quid de illis sentiendum , quid iudicandum existimetis. Video ex una parte vos de fide mea non dubitare ἔ ex altera vero adduci non posse , ut istos tam effusae intemperantiae credatis , ut a nobis hac

in re dissentire sustineant, nisi ad hoc ipsum certissimis sint argumentis adacti & prope demonstrationibus compulsi. Recte id quidem ; & ego ipse propem dum , nisi experientia edoctus istorum ingenium iam

nossem , vobis asientirer . Etenim rationes, quibus ad negandum tam illustre factum adducuntur, sane evi dentes esse necesse est, quippe quae in Optimarum comiecturarum & locupletissimorum testimoniorum comtentionem venire debeant. Qitare video, hunc a me locum minime esse negligendum , sed omni , qua fieri potest, cura diligentiaque tractandum. Reficite vos ad

ea s

220쪽

Acrio NIs II. LIBER II. at ea, quae restant, Florentini , & benevolentiae vestrae aura orationem meam ad exitum usque provehite. Ego levioribus omissis rationibus , eas potissimum in meis dium asseram , in quibus isti se jactant, quas nobis opponunt, quas cellissimas atque invictissimas praedicant. XXX. Aiunt igitur se Antonini & Vincentii, quominus tanti prodigii veritatem assirment, auctoritate impediri . Equidem , ut , quod in memet expertus fui, libere expromam , vix ab istis auctoritatis usurpari nomen audivi, ipse auctoritatis vocabulo vehementer pereulsus sum. id Z isti auctoritatis mentionem facere audent p Miror sane. Etenim qua fronte Z quo ore auctoritatem appellant, quam saepe in suis scriptis eiurare non dubitant ξ Hic vero quid ego agam p cum isti nullam inconstantiae notam detrectent, & nunc ad eam , a qua plerumque refugere selent , auctoritatem confugiant . Nam, vel standum esse auctoritati volunt , vel non ; si volunt , cur ea , quae contra communem auctorum omnium recte ac moderate sentientium opini

nem perperam comminiscuntur, ipsi non damnant λ si secus, cur illud a me flagitant, quod ego ab iis obtinere non possim Sed stemus auctoritati, quandoquidem ita volunt, atque ego non repugno; immo vero huic maxime standum esse contendo . Verum , ecquid aliud hactenus egi I in quo hactenus laboravi, omnesque & industriae, & animi , ct ingenii mei neris

vos intendi, nisi in eo, ut istos ad unam ferme au

SEARCH

MENU NAVIGATION