장음표시 사용
251쪽
Ψ48 Da PRAvo 'ARTIs CRITICAE usullas adiuvant, nos oppugnant; quos etiam exspecto , dum eo usque progredi audeant , ut hanc sacratissimam domum cum Paullo Vergerio per summam contumeliam uolum Lauretanum appellent. LVIII. Jam vero quid hic agimus Florentini λ tantaeis ne cauta indormiemus λ in tanta re negligentes ac dis. soluti videri patiemur 3 in expergiscimur tandem aliquando quin nos ad pristinam virtutem , atque ad .maiorum nostrorum pietatem religionemque nosmetipsi revocamus λ quin Italiae universae communes par tes suscipimus p nostra decora tuemur nostra ornamenta defendimus λ dc hos homines qua voce, qua seriptis insectamur , & nullo loco quiescere patimur atque consistere Soluste in tanta opinandi licentia vocem mittam 3 selus communem causam sustinebo pselus erepta nobis omnibus ornamenta repetam f Vin dicabo λ Ego quidem satis mihi videor fecisse muneri , quod Ἀ recepi, qui in hanc causam , quidquid in me ingenii , virium , facultatis fuit , non contuli selum ;sed in eadem curam omnem etiam meam , studium , dia ligentiam contentionemque consumpsi. Restat ut vos quoque ipsi vobis , studio vestro, pietati, religioni satisfaciatis ς communem totius Italiae causam suscipiatis ,
eique mecum una Ornamentorum Omnium maximum
sanctissimumque vindicetis . LIX. anquam non tam nos Patriae amor atque Italiae de s in hac causa excitare debet, quam , & mul-
252쪽
Acrio Nis II. LIBER II. et 'to magis, ipsius Virginis honos ac dignitas vehementius commovere . Qiais enim non videt , quam Dei parae ipsi praeclarum atque honorificum fuerit, usque adeo eius natale tectum curae fuisse Deo , ut illud non solum abiectum neglectumque inter Barbaros sine cultu iacere noluerit ; sed etiam singulari inauditoque prodigio in culti silmas terras regionesque Catholicas, atque adeo in ipsum Romanae Ecclesiae gremium, a fundamentis avulsum, integrum atque intactum , transferendum asportandumque curaverit. Quod quidem huic uni ferme monumento contigit , cum interim reliqua monumenta vel la ctissimis religionibus mysteriisque consecrata, dg nOminatim Christi Domini Reparatoris nostri sepulchrum , sub impuri ssimorum ac barbarorum hominum relicta sunt potestate ; ut hoc etiam nomine hanc a Deo &impensius prae caeteris aedem diligi, & diligentius custodiri, S cum ipsa Virgine honorificentius actum esse pro : certo habendum sit. Hoc porro sancti ssimum sacratissimumqtie domicilium nobis oblatum fuit, nobis traditum , nostrae propemodum fidei commissum , &curae demandatum . Nos caeteris gentibus, non hum no , sed divino iudicio praelati sumus , qui hoc religi sissimum monumentum tot annos, atque adeo secula Obtineremus, & quod in veteri Testamento Obededomus ille fuit, apud quem David Rex Arcam illam tot prodigiis illustrem collacavit, hoc nos. in rςcenti essemus , apud quos nova haec Area maximis & ipsa insigni-
253쪽
aso DE PRAvO ARTIS CRITICAE usu
signibusque prodigiis longe clarissima a Deo ipse con
stitueretur , S una cum ea innumerabilibus maximisque beneficiis Italia nostra cumularetur. Itaque nostrum sit tantum donum , non merito nostro , quod plane nullum est , sed unice a divina liberalitate ac beneficentia in nos profectum tueri; atque illud pro eo, quo erga Dei- param studio sumus omnes , atque esse debemus , omni ope ab istorum iniuria prohibere atque defendere.
Qum hactenus orator persecutus est , ea Horatius Tursellinus in prinsitione Historiae Lauretanae his veris his plane dignis , quae ex eo exscribantur, quodam veluti epilogo complectitur . D Res enim , inquit , ,, quanuis admirabilis & antea inauisis dita ; inue eo tamen certa iam is explorataque habetur , ut de ea ,, ambigere , ac dubitare sit nefas .is Quippe summa cura , fide a m is loribus velut per manus accepta, ,, deinceps traditur posteris. Nec Il- is lyricis Recinetensibusque monuisis mentis latum , sed Historicorum is quoque Romanorumque pontifi- ,, cum auctoritate nixa est. Ad haee,, vetustam fidem constans tot aeta- ,, tum mnsensus, conclususque ominis nium gentium amrmavit . Porro is loci religionem incredibilis tum D votorum copia , tum donorum ,, opulentia insignem ruit. Nec veis D tera magis, quam nova quotidie is illustrant miracula , ut de tam is testata explorataque re addubitareis non possit nisi qui , aut de diviis na vi ac providentia dubitare ve- M lit, aut eximere ex hominum S ,, nere humanam fidem.
Haς Oratio , βυe Actio edita iam fuit an. I o. , misy ιο fronto squam hie subitrio, inscriptio impressa Iegebatur.
DEI PARR VIRGINI LAURETANAE IOSEPHI MARIANI PARTHENII SOC. IESU EIUS CLIENTUM MINIMI
254쪽
Isposite ego istos accusare si possem , summopere vellem, Florentini. Memini iam inde ab initio , cum de pravo Artis Criticae usu agere institui, recepi se me, quoad in rebus maxime variis longissimeque inter se disiunctis adniti potuissem, aliquem in actionibus hisce meis esse ordinem servaturum. Putabam, si minus id facile, saltem haud ita aegre ac difficulter assequi me posse , si , multis de accusatione mea Praecisis, summa tantum rerum capita , ac criminum genera persecutus essem ; in singulis autem generibus , eastium, quae aut praepostero intemperantioris artis criticae usu notarentur, aut monstrosia quadam novitate opinionum praecipue eminerent, dedita opera elegi sem . V
255쪽
asa PRAVO ARTIS CRITIC E usurum in ipsa electionis necessitate constitutus comperi , multo aliter se rem habere, atque a principio falsa persuasione deceptus existimaveram . Etenim non in
rebus modo unicuique generi subiectis, sed in ipsi,
etiam rerum generibus tot ac tanta, eaque maxime insignia, ac plane singularia obiecta sunt, quae cum per dificilem optionem fecerunt, tum effecerunt praeterea , ut prorsus de servando ordine desperarem. Neque vero aliter non selum propter res ipsas , sed etiam propter summam istorum intemperantiam poterat evenire. Etenim cum isti nova quaedam atque inaudita in omni genere per se excogitarint, & multo etiam plura ab iis , qui ea ante ipsos iam excogitassent , liberrimis in opinando hominibus , & nullo Religionis vinculo , qui illos cohiberet, adstrictis mutuati sint; ' nihil propemodum in eorum operibus occurrit, quod non insigne , quod non eminens, quod omnino ab accurato ac dilige ii acculatore in audicium vocandum non sit. Quamobrem sentio bene multos non tam de ordine, quam de reobus multo magis sollicitos, & eos quidem egregie erga Catholicam Religionem animatos , nec minus , quam ego sim, istiusmodi immoderatioris Criticae generi imsenses, quorum sensus mihi noti sunt, in concione non defuturos, qui multa a me omnino requirent , quae serum iudicio nullo modo fuissent praetermittenda; quibus ego hominibus quomodo satisfacere possim , plane . non video . Nam , si in summa rerum , qua
256쪽
in hae causa circumfundor ac plane obruor copia, omnibus vel iusta petentibus ac debita flagitantibus aures praebere voluero, nullus actionibus hisce meis esset modus , nullus terminus constitutus. Quare has in angustias coniectus cum sim , ut & multa mihi necessario omittenda sint , & ordo aliquis teneri a me in consequentibus actionibus omnino non possit; nolite , quaese, summo iure mecum agere , Florentini; nolite omnia ad exquisitam de artis meae rationem ,& iudicii formam exigere , ut, si minus ordini se viam , & si multa praeteream , id & oratoris vitio , & accusatoris negligentiae tribuendum existimetis. Remittite igitur primum mihi aliquid in hac causa de summa rerum , quod cum dabitis, non tam mihi dabitis , quam ipsis adversariis condonabitis. Non enim ii, ut opinor, in hoc repugnabunt; cum sua ipserum maxime interesse debeat, non omnia crimina ab accusatore in iudicium vocari, & multa etiam , immo vero pleraque ab eodem compellente necessitate praetermitti lium vero sic audite me , ut aliquem quidem rerum delectum postuletis , ordinem vero non magnopere requiratis . Ego quidem , quo muneri meo aliquo modo ne desim, Se, Rua ratione possim, omnibus morem geram, electissima quaeque , quoad mihi in magna copia facultas suppetet, consectabor 3 ordini autem hoc pacto me debor ; Catholicam Religionem , quae potissima ratio
fuit, cur ad hanc cauam accesserim , tanquam sc pum
257쪽
as 4 PRAVO ARTIS CRITICIE usu pum aliquem mihi proponam , hanc unice spectabo, in hanc unam aciem obtutumque defigam . inocunque tandem ordine sagittae emissae sint , non admodum muhi videtur esse laborandum , dummodo electiores epharetra expromantur, & omnes ad certum scopumpnestitutumque dirigantur. Itaque, ne vos pluribus mo. rer, egregia duo istiusmodi intemperantioris Criticae, quam reprehendo , documenta nunc habetote , exquisitiore cura e multis a me delecta, ac plane digna , in quibus exponendis tota haec nostra actio impendatur . Videbitis in his, & non sine stomacho atque indignatione videbitis, repudiatam totius Antiquitatis auctoritatem, neglectum doctissimorum vetustissimorumque Scriptorum iudicium , laesam graviter sanctorum Patrum existimationem , ipsis sanctis Patribus turpisiimam credulitatis inustam notam , ereptum denique, quod caput
est , Catholicae Religioni gravissimum honorificentissimumque testimonium . II. Fontes, specus , arbores, lucos, signa praesertim ac simulacra exstitisse quondam , ex quibus Oracula vulgo ac passim ederentur, res fuit prope ad nostra usque tempora aeque omnibus cognita, atque Omnem eXtra controversiam posita. Quis enim quercum illam Dodonaeam Iovi consecratam Poetarum celebrari
carminibus non audivit S cui vel leviter erudito Jovis Ammonis nomen ignotum quae quidem oracula sive Jovis Dodonari, sive Ammonis longe antiquissima perhibe
258쪽
- Aerro NIs II. LIBER III. asshibentur, tantaque olim in existimatione habita sunt,
ut, iis per certos homines prius non consultis, nihil pe ne a veteribus Ethnicis , quod paullo maioris momenti esset, neque terra , neque mari susciperetur . Nam quid hic ego illa commemorem ea ipsa anate toto terrarum orbe clarissima oracula λ Serapidis Alexan
driae, Apollinis Clarii prope Colophonem , eiu sidem Apollinis Delphi, Esculapii Romae, quo de oracu
lo nominatim antiqua inscriptio a Grutero relata nos docet. Mitto alia minus vulgo nota, sed certa non
minus , de quibus gravissimi doctissimique scriptores meminerunt; cuiusmodi illa sunt Fauni commemorata a Virgilio, Herculis a Statio , Martis a Dionysio Halicarnassaeo , Apollinis Aquileiensis ab Herodiano , Clutumni a Plinio iuniore , Dei Vaticani ab Aulo Gellio ,
Fortunae Antiatis a Suetonio , Gerionis ab eodem Suetonio , & alia sexcenta , quae ab aliis passim scriptoribus prodita reperiuntur. His addi possunt Cumana antra,& Praenestinae senes , specus , luci passim N arbores; Usque adeo totus prope terrarum orbis oraculis reseditus erat, quae ab Ethnicis & summa religione colebantur , Sc summo studio sa) consultabantur. III. Haec porro oracula de more consulentibus res. ponsa reddere fui se solita , auctores sunt cum Ethnici
In Neron. cap. M. Tacitus in Annal. lib. 1. Sueton. in Calig. & Tib. si Max. lib. I. mp. s. Laert. In Dion Maero, satura. lib. T. cap. 23. Spart. in Adia Herodian.
Iitas. Liv. Dec. 1. lib. s. st alii pas sim scit tores Ethnici. Diuitiaco by Cooste
259쪽
Ψs6 DΕ p RAVO ARTIS CRITICAE Usu scriptores omnes, tum Catholici , ac praesertim vete.
res illi sanctissimi doctissimique Ecclesiae Patres. Ex Ethnicis quidem Cicero in suo Topicorum libro, ex eo ipso diserte affirmat oracula fuisse appellata , quod
in illis Deorum inesset oratio. Sancti Vero Patres tantum abest , ut idem de Oraculis non senserint , ut etiam, qua potissimum ratione responsa ab illis reddi potuissent , investigarint , & explicandum declarandumque susceperint. Placet hac super re in medium afferre Augustinum & Cyprianum , non quo horum potior hoc loco auctoritas sit, aut esse debeat; sed quia ipsos prae caeteris placet afferre , quos cum auditis, vos
& Lactantium cn audire putatote ; tantus est in unam
eandemque sententiam omnium Patrum consensius, tanta tamque mirifica conspiratio. Augu
ca In Commentariis super Isaiam
Prophetam. In Psal. 44. item Hom. in L. IX. ad Corinth.
260쪽
Aer Io NIs II. LIBER III. as IV. Augustiniis igitur lib.viii. de Civit. Dei cap.xxIv. Bid sunt , inquit, idola , nisi quod Scriptura dicit,
oculos habent, ct non vident, O quidquid tale de materiis , licet astabre elaboratis, tamen vita sensuque earentibus , dicendum fuit. Sed immundi spiritus Πρdem simulacris arte illa nefaria colligati cultorum suorum ammos miserabiliter eaptivaverant . Haec Augustinus. Cyprianus vero lib. de Idol. vanitate ; Ibi edigo , inquit immundi videlicet spiritus, sub statuis ari. que imaginibus consternis delitescunt. Hi afflatu suo
ritum pectora inspirant, fibras animant, alium vola μtus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa Ueris semper involvunt . inos porro hi duo Sancti D etores immundos Spiritus vocant, alii Damones , alii - Spiritus humano generi infensos, Damonia , alii demum Spiritus daemoniacos appellant, ut omnes iisdem prope Verbis mentem suam aperuisse, sententiamque
V. Hic vero nolite exspectare, dum isti tanta tamque incredibili tum Ethnicorum scriptorum , tum vero praesertim omnium Sanctorum Patrum consensione perterriisti , aut hanc ipsam consensionem inficientur, aut aliquid excogitent atque moliantur, quo summam audi ritatis vim , qua plane obruuntur , aliqua saltem ex Parte declinent ae subterfugiant. Certe dissicile videtur robustis adeo ac firmis cervicibus hominem reperiri , quem tam immane hoc auctoritatis pondus non dete Tom.L R reat,
