Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ligionis non laborasse λ eam ad illum finem obtinendum

rationem adhibuisse, ut .ulgi rumores plus nimio aucuparentur λ hos adversariis suis opponerent ρ his eos adorirentur 3 his denique eosdem sibi esse convincendos existimarent Praeclara enim vero propaga

dae Catholicae Religionis ratio , si hanc Patres tenuissent , ab ipsis fuisset inita ; perinde quasi C tholica Religio vulgi auctoritate niteretur . Multum sane apud Ethnicos profecissent , si se cum iis isto gessissent modo , a quibus etiam irrideri , & magno cum dedecore ignominiaque repelli potuissent. Si igitur his , de quibus dicimus , testimoniis ad Catholicam veritatem confirmandam Patres usi sunt, si ea Ethnicis obiecerunt, si ad eadem Ethnicos ipses adegerunt , reliquum eli, illa rumores vulgi neque Patres existimaL. se , neque Vero pro vulgi rumoribus ab Ethnieis ipsis fuisse habita. Cur igitur Z quam ob causam p quem ad

finem tot in Patres iactatae contumeliae λ cur eorum

nomini , famae, sapientiae, auctoritati , sanctitati irrogata iniuria tam gravis, & tam atrox illata calumnia IXXV. Abiudieatis hoc , quo audistis, modo a Sibyblis vaticinationibus his , de quibus loquimur, cui potissimum eas adiudicarint , videamus . Caeterum , in quiunt , non dubium , quin hae vaticinationes purum merumque commentum sint Christiani nescio euius primis Ecclesiae faeculis otio litteris perperam abutentis. Audio . Verum , qui hoc probatis p qui docetis ρ qua ratio

ne Dipiti co by Coral

282쪽

ACTIONI s II. LIBER III. ne ostenditis ac planum facitis P in is tandem iste Christianus fuit , cuius nomen ignoratis λ ubi natus λ ubi i stitutus p ubi graecis litteris eruditus Z quae provincia pquae regio p quae urbs λ hominem hunc sine nomine i,

lucem edidit. Nonne vos haec omnia non indicare solum , sed etiam clare , aperte S distincte proferre de beretis , ut aliquam falle in veritatis ipeciem huic vestraesententiae inducere , & eam aliquo modo credibilcm reddere poss)tis ρ Singularis ista vestra sententia est , ut vos ipsi fatemini ; quapropter vobis non facio ini riam , si singularis sententiae singularia documenta re- . . quiro ac flagito. Vos autem sola enunciatione contenti . .

estis ; perinde quasi vobis assirmantibus aliquid , & non docentibus fides illico adiungenda foret, di, quod dicitis,

tanquam oraculum habendum statim ei set ac venerandum . An obliti estis, oracula omnia a vobis paullo ante de medio fuisse sublata λ An idcirco ea Daem nibus & immundis spiritibus eripuistis, ut vobis ea solis propria faceretis pXXVI. Sed inquirendo pergamus ulterius. Quaero igitur , quandoquidem commentum hoc Christiani, ut dicitis, hominis fuit, ecquando commentum hoc ipsum Vulgari , legi , in manibus hominum esse coeperit pTrimis Ecclesilae faeculis. Audio . Verum , quo λ prim ne λ an altero λ an tertio λ an quarto denique Quid rhaeretis, haesitatis , re quid de tempore , quo praecla

283쪽

ago Da s RAVO ARTIS CRio C E usu eonstituatis, non habetis. Miror sane, Vos, qui tempora sollerter inquirere , acute distinguere, de accurate Ggnare gloriamini, miror, inquam , nihil certi de tempore , quo praeclarus hic harum Vaticinationum auctor floruit , proferre posse . Ubi nunc illi vestri , quos toties appellatis, Sanebroni auctores ubi illa aut

grapha t ubi prima apographa Z aliaque huiusmodi ,

quae soletis tanta importunitate ab aliis expetere atque efflagitare λ Hic nihil horum profertur , nihil occurrit, exhibetur nihil. Non tempus, non locus, non ipsum nomen designantur. Nonne vos haec omnia , quibus il-llistrari veritas solet, & ad rerum , quarum disquisitio instituitur, caput certo perveniri, indicare , docere , demonstrare ; appellare personam , notare genus, putriam , locum , regionem , urbem ostendere , definire tempus oporteret , ut fidem aliquam singulari huic vestrae sententiae conciliare possetis P XXVII. At res est vetustior atque ab omni mem ria remotior , quam ut haec tam exilia atque minuta sciri atque indicari a quoquam possint. id λ Μinuta

atque exilia vobis ea videntur ege, sine quibus tanta illustrari veritas nullo modo potest Z Non ego , si recte attenditis, minuta a vobis quaero, non exilia flagito; sed ea, quae necessario afferri debent ab iis, qui no-Vam , singularem , & hactenus inauditam contra Omnium iaculorum auctoritatem confirmare aliquo modo sententiam velivi. Novitas ipsa sententiae facit, ut ego

284쪽

ACTIONI s II. LIaER III. a 8t ista ipsa a vobis flagitem, quae in alia controversis praeter mittenda existimarem. Cur igitur, si res vetusta est, uti dicitis, tantum vobis sumitis, ut eius cognitionem vobiΩmet ipsi tanto post tempore arrogetis cur vetustissimae rei vetustissima, quae ego profero, & vos proferre non

potestis , testimonia repudiatis Z Quid est , quod de illa tanquam de recenti iudicium instituitis ἶ quid est , quod

in re vetere non veterum testimonia accipitis; in re vetere novum commentum confingitis; in re vetere omnium veterum Patrum auctoritatem negligendam putatis 3 Ego scilicet vestro recenti iudicio in re vetere mihi standum esse arbitrabor & vetera ipsa Patrum testimonia prae nova vestra opinione negligenda ducam Patrum , inquam, quos constat illis ipsis saeculis, quibus Sibyllae floruerunt, multo proximiores, quam UOS, Vixi sie , & magna cum doctrinae laude , sanctitatis commendatione vixisse ; quos Sibyllinos libros in manibus habuisse , legisse , pervolutasse ex ipsorum testimo nio compertum est , qui in iis nihil falsi , nihil simulati, nihil commentitii deprehenderunt, qui denique eos libros , usque adeo illorum Veritas explorata erat, Ethnicis legendos exhibere , ad eosque tanquam ad certi sis mos Catholicae Religionis testes provocare Ethnicos ipse snon dubitarunt. XXVIII. Dicunt, huiusmodi libros tanta cura a R manis fuisse custoditos, ut eos nemo adire , nemo i gere , nemo inspicere potuerit. id λ eos nemo le

285쪽

gere λ nemo inspicere Z nemo adire Excipient optianor multos ex Ethnicis, & Catholicis a) , qui eos libros & vidisse se , & legisse , ct insipexisse diserte te stantur . Doceant isti Sibyllinos libros ab Ethnicis & adiri & legi potuisse , a Patribus vero non potuisse. DO-ceant , si ipsis autographa , propter diligentem cultodiam adiri, legi , inspici non potuerint, quid causae fuerit, cur destripta ab iis exemplaria & haberi re legi& commode inspici ac considerari nequaquam potuerint. XXlX. At hi libri eodem , quo Capitolium confise gravit , incendio absumpti sunt. Si igitur incendio absumpti sunt, ii certe ante incendium exstiterunt. Si enim nulli fuissent, conflagrare profecto cum Capitolio

non potuissent. Verum esto , absumpti fuerint, conflagrarint. id igitur Nullane toto terrarum orbe eorundem reliqua fui iis exemplaria censendum erit λ quibus aliquo modo tanta reparari iactura potuerit . E specto quid dicant . Si concedunt; non est, cur n

bis hoc Capitolii incendium ac flammas opponant. Si negant; quid fuit Z quamobrem Augultus Legatos in Asiam , in Africam , atque Erythram hos ipsos libros

quaesitum mitteret , di ubique terrarum lummo st

ca Non desunt, qui ad eonfra taeterum Constantinus Augustiis in

mandum hoc ipsum Virgilianos ii. oratione, ut est a ud Eusebum, Ios versus Eclogae quartae a Poeta habita ad sanctorum coetntra memis Salonino Pollionis filio accommodatos nit sibyllae Erythraeae, elusque non a Sibylla Cumana delumptos conis nullos, versus relari , in quibus no

tendunt, alii autem negant , & ab minatim Iesus Christus describituro Hesiodo suisse deiuriptos volunt. Vid. Nat. Alex. tom. a. iac. 1. Dia 1 Disitiroci by Cooste

286쪽

AcTIONI s II. LIBER III. agadio conquirendos ac Romam asportandos curaret E stare igitur exemplaria putabantur , si tanta diligentia conquirebantur. Studium vero inquirendi ipsium , magno semper in pretio libros istos fuisse habitos, ac proinde , ne prorsus interirent, saepius fuisse descriptos clare aperteque demonstrat.

XXX. Jam omnibus exclusi rationibus ad nescio quae ipsis incredibilia confugiunt. credat, inquiunt .... Nemo sane, qui uti vos, nihil credere, omnia in dubitationem adducere, negare omnia in animum induxerit. Verum age , quid hoc rei est, 'quod omnem adeo fidem superet, ut credi non possit Qtiis credat, inquiunt, Vi gines Ethnicas a divino numine afflatas tantorum fuisse conscias mysteriorum Primum credent omnes, praeter Vos , qui pene nihil credere, omnia tanquam falsa respuere consuestis. Credent deinde quotquot sacrorum

Codicum non sent ignari , & aliquid de Balaamo impio homine legerunt, cuius pervulgatum illud de Christo Vaticinium exstat; orietur stella ex Iacob , O con' get Virga de Israel. Credent praeterea , qui Theologiam vel primoribus, ut aiunt, labiis attigerunt, qui

non ignorant Prophetiae, quae vocatur , donum non esse

a Sibyllas Premetue donum nem affirmare non dubitat . Hujusi Virginitatis merito consecutas , auis modi annotationibus totum hoc Op ctor est Hieronymus lib. I. adversus explere potuissem , nisi lex , qu- 'Iovinianum . Hieronymo Critieus in hi met iam ab ipsa huius praesi- quidam refragatur, & tanti Dino- tione operis indixi , sive verius Au ris inanem hane esse commentatio. Ehor ipse Editori indixit, vetaret. Diuitiam by Corale

287쪽

a8 DE FRAvo ARTIs CRITIC E usu esse huiusmodi, quod hominem Deo conciliet & amieum reddat; qua de causa homini nequam , sine divinar saniactitatis iniuria , tribui potest. Hoc Theologi unanimi sententia docent; Prophetiam nimirum , ut loquuntur, esse donum non gratum faciens, sed gratis datum ; unde recte eolligit S. homas a sanctitate morum ei se posse seiunctum ; quod summus ille Doctor ac plane Angelicus , sed bonus videlicet vir, qui ex istorum schola non proindierat , nec recentibus novae huius artis criticae praec piis institutus erat, allato Sibyllarum exemplo confinismat. Hoc autem, quod a tam multis creditur, non est cur ego magnopere angar, si isti diutius negare pergant , & credere obstinatius recusent.

XXXI. Estne aliud, quod istis incredibile videatur λImmo vero est. Sibyllinas aiunt vaticinationes contra atque vaticinationum ipsarum natura ferat, apertas esse

nimis atque perspicuas . Sed hoc est huiusmodi, ut de rebus, quas Sibyllae praedixerunt, non perinde , ac defuturis, sed de praeteritis isti iudicium instituant. Praeclare in hanc rem more suo Lactantius de Vera Sapientia cap. xv. Pon dubito , inquit, quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramento habita sint , cum

ea nemo intelligeret. Denunciabant enim monstrosa quaedam miracula , quorum nec ratio, nee auctor , nec tem

pus designabantur . Non perinde igitur de vaticinati nibuε ante eventum , ac post eventum iudicandum est . Multa hujusce generis exstant in Scripturis, quae , clara

. nunc

288쪽

nunc atque aperta sunt,Obscuratum erant & prorsus retrusa atque abdita, cum primum fuerunt a Prophetis enunci ta. Sed fingamus has ipsas vaticinationes obscuras etiamnum esse , fingamus, vocum & sententiarum ambagibus involutas; nonne tunc vel maxime , atque hoc potistimum nomine illas isti rejicerent ac repudiarent. Igitur hae vaticinationes istis non placent, quia perspicuae sunt;

displicerent profecto , si essent obscurae . in id tandem est , quod istis placere possit P illud unum, mihi credite , Florentini , refragari omnibus , adversari, contraducere , repugnare .

XXXI. Quae cum ita se habeant, quemadmodum d monstravi , non est cur isti in hac nostra controversia me provocent ad numerum Sibyllarum , neque ad earundem edendum nomen , neque ad ea carmina, quae in Bibliotheca Patrum leguntur, neque ad carminum ipso- 'rum genus; acrostichane fuerint, an alterius cuiusque generis , neque ad alia huiusmodi , quae ad rem non pertinent, Sc in quibus nostrae disputationis ratio non vertitur. Non ego hic laboro de numero Sibyllarum , non angor de nomine, carminum genus non moror, cuiusmodi fuerit, non quaero; qui circumferuntur Sibyllini versiis quam ii faciendi sint, non inquiro ; haec omnia missa facto , nec in praesentia investigo . Non est , cur in his mihi negotium isti facessere meditentur . Itaque animadvertant, quemadmodum totam hanc controversiam circumscribam, de quid dicam, & quomodo dicam diligenter atten dant

289쪽

dant. Dico igitur, Ethnicas quasdam exstitisse Virgines, peiquo tandem cumque nomine fuerint appellatae , qui tan- n dem cumque earum numerus fuerit , quod tandem cum .

que carminum genus adhibuerint, dico has fuisse fatidi- 4i eas, dico multa de Christo Domino, dico multa de eius IesVirgine Matre praedixisse , dico has pnedictiones Ethni- ccis fuisse notas, dico has ipsas praedictiones ab anti- iquissimis Ecclesiae Patri bns fuisse perlectas, dico nihil iin iis falsi, nihil simulati, nihil commentitii eosdem ideprehendisse , dico his praedictionibus contra Ethni- lcos fuisse usos, quod certe non fecissent, si fabulosa. yilla carmina fuissent, dico ad Sibyllinos libros tanquam tad certissimos veritatis testes a Patribus Ethnicos filicse reiectos ; dico eosdem Patres id minime facturos fuisse , nisi res haec testatissima fuisset & vulgatissima ,

ut neque negari, neque ignorari ab Ethnicis posset. Addo praeterea, ab iis, qui secus , atque hactenus demo stravi, sentiant, non selum scriptoribus Ethnicis, quibus, quando consentiunt, abroganda fides non est , sed etiam , & vero praesertim gravissimam Patribus irrogari iniuriam, quorum auctoritas in re tanta contemni tur , quorum integritas, fides, religio , doctrina, sapientia , fraudis, falsitatis, ignorantiae , ad minimum nimiae credulitatis nomine arcessitur . Addo etiam & dico , contrariam opinionem nullo prorsus niti fundamento, nullo modo probabilem esse , singularem , inauditam , falsam denique , atque idcirco merito ab omnibus re

290쪽

Acrio NIs II. LIBER III. agrpudiandam . Haec ego dico , quibus, ut opinor, nemo , nisi qui aversus a vero sit , contradicat. XXXII. Satis iam mihi videor, Florentini, quae duo istorum intemperantiae maxime insignia atque illustria proposui documenta , luculenter explicasse, ex quibus vos similiter intellexi se arbitror , quomodo duo item illustria ac maxime luculenta ab istis erepta testimonia sint Catholica: Religioni, quae tametsi se per se ipsa tuetur, & externa suffragatione non indiget, hoc tamen ipsi praeclarum est, atque honorificum se per fuit . quod ad domesticos testes externi quoque veritatis suffragatores accederent. Verum unde nam harum tam singularium ac novarum opinionum originem repetendam existimabimus Audistis iam , cum de oraculis ageremus , eius opinionis Haereticum Anabaptistam principem a me appellari, huius autem de Sibyllinis libris sententiae Calvinianum hominem scitote fuisse auctorem . En Florentini saluberrimi sontes , quos isti adeunt; neque vero aliter esse posse apud me iam inde constitueram , cum tam monstrosas ab istis atque adeo Catholica: Religioni adversantes proferri opini nes animadverterem . Ex his , ex his inquam fontibus , sive potius lacunis isti ebibunt, quod postea in circulis ad captandam passim novae cuiusdam ac reconis ditioris eruditionis famam , atque animos Imperitorum sellicitandos eruetent. XXXIIl. Et mirabimur, istos, qui se hujusmodi m gi

SEARCH

MENU NAVIGATION