장음표시 사용
261쪽
reat, & qui subire illud ac sustinere se posse confidat .
Sed tamen , ut dixi, nolite exspectare , dum isti tamiae auctoritatis pondere commoti illud subterfugere conentur ac declinare. Procedunt in medium alacres onus ultro subeunt ac tollunt , & tanta obieeta dissiduutate ne vel minimum quidem animo perturbantur. Ni hil agunt obscure , nihil callide , nihil dissimulanter. Fatentur sincere id, quod est ultro atque aperte concedunt, Patres ad unum de Ethnicorum Oraculis idem semsisse , idem assirmasse, idem omnes de iisdem uno prope ore fuisse locutos. Obsepto hoc aditu penitusque intercluso , qui unus honesto cuidam effugio patere videbatur , nunc quam viam singulari illi, cujus auctores dici cupiunt, sententiae muniant , videte ,
quae is , Florentini ; α , dum licet, novi hujus Criticae
generis specimen capite , quae quam temperans sit, quam moderata, vel ex hoc uno lacto cognosci potest. VI. Bid probibet, inquit unus ex istis paullo caeteris promptior atque animosior, quo minus hae in re ,
e magis arridet , sententiam possimus eligere Τ Quid est hoc stisd prohibet , quominus bae in re sententiam possisnus eligere λ Multa in primis, si nescis, prohibent.
Prohibet ratio , de qua videbimus postea ; prohibet i tius antiquitatis auctoritas ; prohibet scriptorum omnium tum Elbicorum tum Catholicorum consensus; prohibet praecipue sanctorum Patrum mire conveniens hae in re conspiransque sententia ; ti cum hoc tot ac tanta prohibeant γ
262쪽
Acrio NIs II. LIBER III. assbeant , ab homine sanae mentis quaeri potest , quid sit, quod hoc ipsum vetet atque interdicat Deinde utrum serio res agitur, an in causa gravissima doctissimis aesancti ssimis viris illudendi occasio captatur Si, ut docuimus, una omnium scriptorum hac de re opinio ad hoc usque tempus fuit; neque vero tu id negas, sed ultro fateris atque concedis ; si omnes sancti Patres idem senserunt, idem assirmarunt, idem diserte , idem uno Ore pronunciarunt, per Deum immortalem l qui locus unquam eligendae sententiae reliquus esse poterit ρ Ec- quod genus electionis illud appellandum existimabimus subi optio nulla sit, nulla eligendi potestas fiat λ nisi forte hoc tu loco illam optionem appellare malis , quae te in
eas con iciat angustias , ut aut idem atque omnes dicas, quod certe non vis, aut omnibus, quod velle non d bes, aperte contradicaS.
VII. Nam illud, quod additur, dari iacultatem eligendi
sententiam, qua maxime arridet, eviusmodi esse dicam tQuid t in re tam gravi, tam certis auctoribus probata, tot sententia , quae consignata testimoniis, potissim- armideat, eligi poterit Non igitur amplius in sententiarum delectu certum iudicium , non probabiles rationes, non firma ad persuadendum argumenta, non auctori tatem , sed unam libidinem tanquam arbitram nostrarum opinionum sequemur ae dueem λ Cuiusmodi autem opinionea prodituras in lucem existimabimus , qu84 non ratio gubernet, sed una temeritas moderetur , quas ma
263쪽
a6o D g pst Avo ARTII CRITICAE usu ad rationem exigere , sed ad arbitrium confingere, &perperam excogitare cuique permissum sit 3 Praeelara enim vero dux & opinionum nostrarum moderatrix
disceptatrixque libido i si nos ei semel regendos guberia nandosque dediderimus. Et mirabimur, hoc tam gravi in re constituto veluti principio, si novae non dicam opiniones, sed nova opinionum monstra atque prodigia ad ipsius Catholicae Religionis perniciem quotidie erumpant , & maiora in dies eruptura ominari possimus 3 VIII. At hoc, inquit, ad dogma non spectat. Video. quid igitur 2 illudne statim consequetur, rem hanc esse huiusmodi, ut de ea cuique liceat impune ac pro libito opinari Z Nunquam profecto te tam acutum ac subtilem
Dialecticum existimassem , nisi te hoc novo more ratiocinationes concludentem audissem. Praeclare enim vero historicis monumentis consultum esset, si haec tua ratio valeret, & cuiusque arbitrio ea , quae ad dogma non spe-Bant, sive admittere sive respuere concessum foret. Quam multa sunt, quae ad dogma non pertinent, quae quidem aut si negaris, aut si etiam tantummodo in dubium adduxeris, nae tu amens eris, atque omnium iudicio non reprehendendus selum, sed in custodiam tradendus . Ad dogma certe non pertinet exstitisse olim Romulos ,
Remos, Numas Pompilios, Tullos Hostilios, Ancos Martios , Scipiones, Metellos, Marios, Caesares atque Pompeios; eosdem porro alios clarissimos fuisse
Reges, alios fortissimor I Ginores, pilos assa laude
264쪽
Acrio NIs II. LIBER III. asteommendatissimos; hos igitur, quandoquidem isto tuo ratiocinandi genere delectaris, negato exstitisse , & illa
inania ac commentitia fictorum Heroum nomina esse dicito a IX. Hic autem non , opinor , aut ad omnium Historicorum auctoritatem , aut ad communem persuasi nem confugies, quam quidem responsionem caeter
quin optimam , tua tibimet ipse licentia intemperantia..que pnecidisti. Nam quid aliud tibi nunc a me obiicitur, nisi hare ipsa totius antiquitatis persuasio, nisi communis sanctorum Patrum auctoritas, nisi unanimis vete inrum scriptorum omnium tum Ethnicorum tum Cathoinlicorum conspiransque consensus Etenim utram tandem in partem tanta haec tamque incredibilis conspiratio valere debet λ Nonne , cum nulla potior occurrat ratio , & nihil, quod contrarium manifeste persuadeat , afferatur, nec vero afferri possit, eadem utrobique ratio eandem ad vincendum & convincendum vim debet obtinere ξ ut, si propter auctoritatem & communem pera suasionem , quos clarissimos commemoravi viros exstitisse fateri adigeris, similiter id, quod contendo, Sceadem evincitur auctoritate & persuasione , non diffiteri cogaris p X. Praeterea, tametsi hoc ad dogma nequaquam pertinere concedam , non tamen liberum hoc ipsum usquequaque velim tibi fingas ac selutum , ut cum ipse dogmate non sit aliquo modo implicitum & cohaerens.
265쪽
26a DA PRAvo ARTIS CRITICAE usu Non aperte quidem in sacris scripturis enunciatur, Daemones insedisse statuas , unde ab impuris spiritibus responsa consulentibus redderentur . sed si hoe ipsum Divina volumina diserte non enunciant, tacite saltem i dicant . id enim frequentius in sacris Litteris occurrit, quam Gentium Deos esse Daemonia a quae vero a Gentibus sacrificia Idolis offerebantur, ea oblata esse Daemonibus p Quid λ cum Israelitae ipsi redarguuntur eo nomine , quod , quas infames victimas Ammonitarum Ido lis mactassent, eas Daemonibus obtulissent . Quid Z quoueadem Scriptura tradit, certos ab ocogia Rege mitas esse homines, ut oraculum Accaron consulerent, &responsa fideliter renunciarent. morsum Legati missi pquorsum consultum oraculum λ quorsum exspectata res
ponsa si mutum , si elingue suisset oraculum ; si nulla
dabantur responsa ; si frustra consulebatur. od oraculum cum aliud non esset a Beelzebub; Beelgebub autem non Daemonium fuisse selum ex Matthaeo discamus, sed etiam Principem Damoniorum , consequitur oraculum illud de insessum fulsie a Daemone, & per eundem responsa consulentibus reddita. Non igitur res haec , etiamsi dogmate non contineatur, est huiusmodi,
. ut ca PDL.ys. v.f. Omnes Dii genis vere queam de infirmitate hae, &tium Daemonui . PIN. Ios. v. 37. v. 3. Numquid non est Deus in Israel, Immolaverunt filios suos , k filias ut eatis ad consulendum Beelaebubluas Daemoniis . Detit. e. 32. v. 27. Deum Accamu' Μatth. 21. N. 24. Immesaverunt Daemoniis , R non Hie non eiicit Daemonia, nisi in Beeruxv.-τ. v. . Ite consulite Eebub principe Daemoniorum. Melaebub Deum Accarun, num vi Digitigod by Gorale
266쪽
Acrio NIs II. LIBER III. as ut quivis impune prorsiis de ea ac libere possit opinari . Catholicum enim hominem non expressam solum , sed
tacitam etiam revereri sacrarum scripturarum auctoritatem omnino decet, & vero etiam oportet.
XI. Verum praestat tandem aliquando gravissimi viri hac super re audire sententiam . Ron est, inquit , cur . quod Antistitum O Saeerdotum astu ae fraude fieri psis tuit, illud Daemonibus immundisque spiritibus tribuamus . En praeclara sapientis de moderati Critici sententia sen inventum singulare ; en novum pulcherrimumque cogitatum . Quid hoc loco dicam , Florentini qua doquidem res est huiusmodi , nihil ut in eam, quod
quidem gravitis ac vehementius dici possit , non comvenire videatur. id λ Idcircone a communi tot sapientissimorum ac sanctissimorum Patrum sententia, a gravissima totius antiquitatis , ac veterum scriptorum omnium auctori ate recedere oportuit, ut non dicam n vam aliquam opinionem , si minus probabilem , at to
lerabilem saltem , sed opinionis monstrum quoddam a que prodigium in medium afferres Vide porro ac pedispice , quid ostendendum susceperis; vide, quid oneris tibimet ipse imposueris , cui haud scio an ferendo esse poteris; ut praestabilius sane fuerit illud non suscepisse , quam semel susceptum cogi cum ignominia deponere atque abiicere. Illud enim docere debes , a que adeo demonstrare , si fidem aliquam sententiae isti tuae conciliare velis ; Tantum astu, dolis atque menda
267쪽
16 Da pRAvo ARTIS CRITICAE usuciis Ethnicos Sacerdotes valuiste , ut non uni vel alteri saeculo , sed duobus, sed tribus , sed quatuor, atque
adeo eo amplius annorum millibus; non uni aut alterinationi , sed nationibus universis ; non in una solum aut altera orbis parte , sed ubique gentium atque terrarum , tota nimirum Europa , Africa, Asia , & incomperta antiquis, nunc vero nobis cognita America;
non barbaris tantum inculti e populis , sed cultissimis& nobilissimis gentibus; non solum credulis senibus , non rudi vulgo , non imperitis mulierculis, sed omnibus omnium ordinum praestantissimis doctissimisque viris, Regibus, Ducibus, Imperatoribus, Philosophis, oratoribus , Historicis, Poetis, omni denique hominum
generi , AEgyptiis, Syris , Caldaeis, Hircanis , Parthis , Medis, Persis, Arabis, Indis, Gallis , Britannis,
Germanis , Hispanis, 'praesertim vero Graecis, & Latinis, a quibus in omne hominum genus omnis humanitas ac sapientia effuxit & derivata est, nullo non tempore flagitiosissime turpissimeque , addam etiam ad maius orbis terrarum universi dedecus atque infamiam , felicissime imposuerint .. XII. o rem novam l o rem prorsus inauditam a que incredibilem l Τantumne aliquot Sacerdotes cogitare potuisse λ tantumne esse ausos p tantumne fuisseasSecutos , ut omne hominum genus deceperint , fefellerint , in fraudem induxerint S Paucorumne hominum assu ac dolis omnes homines illusi Z paucorum menda
268쪽
ACTIONI s II. LIBER III. 26ssiis orbis terrarum deceptus universus 3 Et hoc quis quam credet quisquam sibi persuaderi sinet ρ quisquam
erit tam patulo gutture, qui talem ac tantam absurditatem uno est deglutiat cuius guttur , ut profundissimus gurges sit dc immensa vorago quaedam , tamen arbitror tam immane atque horrendum capere monstrum non posse . Tu vero id docere 3 tu id ostendere ptu planum facere 3 tu demonstrare poteris I ut omnes undique rationes conquiras, ut omnia argumenta colligas , ut omnes locos ad conciliandam fidem a Rhetpricae artis magistris inventos adeas, scruteris , effodias, egeras , ut ingenii tui vires omnes nervosque conten das . Age sis, Vide , quaere , pervestiga, si quid sorte , Occurrat, quod commode possis dicere . Refer te
ad illos ipsos tuos Sacerdotum dolos atque fallacias, easque in subsidium voca , Sc experire an , ut illi toti orbi feliciter imposuerunt , sic tu quoque nobis aeque feliciter' possis imponere . Illud enim docere ac
demonstrare necessario debes , aut aliquot Sacerdotes ita astutos fuisse de callidos, ut omnes homines soli circumvenerint, aut contra omne hominum genus ita stupidum fuisse ac stolidum , ut ab aliquibus tantum Sacerdotibus facile potuerit circumveniri. Unum ex his duobus , quandoquidem tantopere , ut paullo ante Vidimus, optione delectaris , eligere nunc adigeris , unum de duobus docere cogeris ac demonstrare. Eligito igitur , quod libet ; utrum elegeris contra te futurum sopi-
269쪽
a66 Dg p RAVO ARTIS CRITICAE Usu opinor , vides 3 de neutro autem non est cur cogites . amobrem quem in locum , ubi nullus patet exitus, unde honeste possis evadere , progressus sis, non dubito,
quin ipse intelligas ac plane sentias. Quid igitur attinuit in re vetere novum figmentum comminisci Quid Veterem repudiare , Jc novam adoptare opinionem p nisi ut, dum nimium Sacerdotum calliditati tribuis, tibi ipse, nomini tuo existimationique detraheres . XIII. At inquies , hoc est Idolorum Antistites improbi ssimos homines ac nequissimos omni improbitate nequitiaque absolvere . Immo vero hoc est tot sapienti ill-mos Ethnicos, AEgyptios praesertim,Graecos, & Latinos, qui illis faeculis ingenio, doctrina, eruditione , sapientia, omnium bonarum artium studiis supra omnes gentes floruerunt , viros N ad excogitandum sagacissimos, Sc adsispicandum acutissimos turpissimae credulitatis stolidit iisque damnare ; hoc est eandem stoliditatis calumniam sapienti cimis Ecclesiae Patribus inferre , eisque gravissimam iniuriam irrogare , quorum hac in re auctoritas negligitur, sapientia contemnitur, testimonium repudiatur . Hoc primum ; deinde si recte attendis, ego non Idolorum Sacerdotes improbitate nequitiaque absolvo , sed te dementiae stultitiaeque condemno . Do, uti te velle intelligo, Ethnicos Sacerdotes impurissimos fuisse homines , do nocentissimos, do avarissimos, furacissimos , do omni scelerum genere coinquinatos I d. etiam , quod tu maxime expetis, ab ipsis astus Sc fraudes
270쪽
AcTIONI s ΙΙ. LIBER III. 26 des ad animos hominum pervertendos adhibitas . millum Uide, quid dicam , semperne eosdem fraudiis bus I semperne astu p semperne mendaciis usos fuisse dicemus P Η dici non potest. Dico igitur, ad fraudes atque fallacias confugisse ; sed non semper, sed interiadum , sed tantum cum eis se dexter locus & commoda offerebatur occasio . Addo etiam praeterea has ipsas fraudes fuisse nonnunquam summo cum ipserum dedecore
vulgatas ignominiaque detectas . Notum est illud , quod Beli Sacerdotibus contigisse sacrae Litterae Dan.xiv.
tradunt, qui noctu clam per pseudothyrum in templum subeuntes, quos cibos quam lautissime magnificentis. simeque apparatos A ssyriorum Rex Belo apponendos curabat, abligurirent; quorum quidem fraus subtilissimo Dianelia consilio detecta fuit, eorumque improbitas a Rege merita morte supplicioque mulctata . inare
quod ab impurissimis & edacissimis Beli Sacerdotibus
factitatum fuit , hoc idem non alienum a reliquorum etiam Sacerdotum moribus fuisse concedo . XIV. Sed, si recte animadvertis, in hoc nostra quaestio non vertitur a neque hac in re ego a te dissentio, immo vero milii tecum convenit. Igitur ad id, quod dico, animum auresque erigito . Dico te , ut id, quod posuisti, aliqua ratione confirmes , docere omnino debere Idolo rum Sacerdotes nunquam non fraudibus esse usos, oracula omnia Antistitum astu ae dolo fuisse reddita . Quod si aliquando malos Daemones, aut in partem flagitiosis
