장음표시 사용
271쪽
a63 Da ph Avo ARTIs CRITICAE osssimi operis fuisse vocatos, aut sua sponte venisse coniseesseris, non est, cur neges oraculorum responsa Daeo monum praestigiis , non quidem singillatim , quod non est necesse , sed universe ac generatim esse tribuenda . Quo semel concessis , omnis ista tua machinatio com ruit , R ita corruit, ut in machinatoris ipsius recidat caput, & sua Architectus ipse obruatur atque obter
tur machinatione .XV. Quanquam quid est , quod diutius dissimulem Dicam id , quod est, Florentini, dicam clare , dicam aperte; nec de re gravissima & maxima, quae
unumquemque nostrum commovere summopere debet , reticebo. o quidem loco non iam amplius ego te , sed illum potius alloquar, cuius sententiae , sanctorum Patrum auctoritate neglecta, subscripsisti , cuius etiam libellum pene totum exscripsisti, qui, ut tute ais, ingenii, ut ego sentio , intemperantiae tibi palmam praeripuit , illum inquam Haereticum Anabaptiastam appellabo , cui cum ob eam , quae mox indicabutur , causam Daemones illi atque immundi spiritus vehementer incommodarent , idcirco eos omni studio ae contentione ab Idolorum simulacris, ab arboribus, a specubus, a fontibus omni contentione arcendos reis movendosque curavit. Non hoe illi sententia Patrum displicebat , quod aut esset falsa , aut minus rationi consentanea; neque enim credibile est , eum in re clara
atque perspicua tam parum vidisse; sed, quod Haer
272쪽
Acetro Nis II. LIBER III. aisticum hominem Catholicae Religioni infensum , torque bat maxime ac discruciabat , illud erat, quod , qui Patres Daemonum arte atque praestigiis fundi oracula affirmassent , iidem hos ipses Daemones post salutarem ac vivificum Christi Domini Reparatoris nostri adventum a Deorum signis ac simulacris pulssis exterminatosque , ct tunc primum loquacissimis ac mendacissimis fuisse oraculis silentium indictum uno ore similiter affirmarent . Non ignorabat ille quidem , hac super re inter caeteros sentenclam suam declarasse Athanasium O ,
omnium elegantissime Prudentium u) illis carminibus IDelphica damnatis tacuerunt sortibus antra δ Perdidit insanos mendax Dodona vapores Mortua jam mutae lugent Oracula Cumae, responsa refert Libris in Brtibus Ammon . XVI. Neque vero ad eiusdem notitiam testatissimum illud pervenire non potuit, atque adeo debuit, quod Iuliano Apostatae accidisse narratur, cum eius facti locupletissimos testes haberet Io. Chrysostomum 60, Theodo. retum ci , Sozomenum o, Socratem l , & omnium novissime Baronium m . Nam cum Julianus Apollinem
273쪽
stro Da pRAvo ARTIS CRITICIE usu consuleret, & oraculum de more expeteret , Apollinem ipsum miratus elinguem , non aliud responsumtulit , nisi sibi a Babyla Sanctissimo Episcopo Anti eheno Sc invictissimo Martyre os esse obstructum. Quo quidem facto nihil illa aetate illustrius fuit, nihil
magis omnium linguis sermonibusque celebratum . I lianus vero tantum abfuit , ut sanctissimo Martyri, qui loquacissimo Daemoni linguam praeciderat, irascer tur, eiusque sacros cineres perderet, ut potius ejus dem Martyris reliquias contra Ethni corum omnium exspectationem atque adeo voluntatem , ipsis nequidquam reclamantibus ac contradicentibus , eo quidem Ioco movendas , sed in veterem eius nomini Antioiachiae consecratam Basilicam transferendas honorifice as. portandasque curaverit . Quo in facto omnipotentis Dei numen maxime eluxit dc potestas declarata fuit ,
qui tanto prodigio & vim suam ostendit , & praeclarissimum Catholicae Religionis aeque a malo mone , atque ab homine nequam de ipsi Daemoni ama-co de eiusdem Religionis acerrimo hoste luculentissi mumque testimonium extorsit . XVII. Hee , aliaque hujusmodi , quae hic commemorare non est necesse , homo non ineruditus ignor re non poterat; sed , quod Catholicum nomen od rat , & haeresi pertinacissima implicitus erat , hoc , imquam , tale ae tantum Catholicae Religioni testimonium invidit. Ussit nimirum hominem Heterodoxum
274쪽
AcTIONI s II. LIBER III. a iae pupugit , ipsis Daemonibus internunciis pate eri veritatem , quam , si quomodo posset , suis ipse
cogitatis obruere conabatur ἔ cui quidem neminem , qui sano sensu uteretur , adstipulatorem praebere se , subscriptoremque oportebat δ hominem vero Cath
licum nullo modo decebat . Hinc illae Sacerdotum fraudes , hinc illi doli perperam exqogitati, hinc inepti allus illi atque fallaciae , hinc vel ipsi Daemones 'scelere nequitiaque absoluti , hinc denique praeclara
ista , de qua satis multa dixi , contra Omnium veteianim scriptorum opinionem, contra sanctorum in pri-'mis Ecclesiae Patrum auctoritatem perperam eXcogia lata , di tandem post tot saecula nova plane ac momstro a derepente exorta sententia ca) . XVIII. Verum an hoc solum Catholicae Religioni testimonium auferendum isti eripiendumque curarunt ρQii id illud longe luculentissimum nobili ssimumque de Sibyllis ξ At quemadmodum i Deus immortalis i quam licenteri quam intemperanter i quam nulla , non dicam aliquo modo probabili , sed ne tolerabili quidem ratione i Etenim si sententiam de Oraculis Ethnicorum , de qua iam audistis, cum hac de Sibyllis , de qua nunc dicturus sum , conferre volueritis, hanc prae illa multo superiorem licentia intemperantiaque reperietis.
oraculis desiderat, legat Joan.Frane. eruditissimum duobus tomis como Balthus S. I. in Ression ne adver- prehensum prodiit in lutent strassus Historiam oraculorum ab N.N. humi anno 17v.
275쪽
ara Dp PRAvo ARTIS CRITICAE usu XIX. Vetus est opinio , quae antiquissimis litterarum monumentis continetur , Ethnicas quasdam exstitisse Virgines, quas ferunt divino Numine afflatas futura praesensisse , ac multa praesertim de Christo Domino Reparatore nostro Jesu Christo , eiusque Sanctissima Genitrice virgine Maria fui e vaticinatas. Propter huius opinionis vetustatem , propter rerum praedictarum sanctitatem opinio ista usque ad saeculum sextum deci mum viguit; & tanto temporis intervallo nemo exstitit
tam effuse intemperans , qui rem tam certam atque testatam , tanta tamque diuturna atque inveterata tot saeculorum auctoritate roboratam , non dicam infringere ,
sed ne attentare quidem ausus sit. Res igitur fuit haee olim omnino certa , & ante tempus illud , quod indicavi , a nemine negata , a nemine in dubium , aut v ro etiam in minimam dubitationis suspicionem adducta . Constat enim Sibyllinos libros, cum ab Ethnicis omnibus, tum etiam , quod nostra maxime interest , a Sanctis , Patribus magno semper in pretio fuisse habitos. Nam & ab hisce libris firmissima ad Catholicae Religionis adstruendam veritatem confirmandamque testimonia sumpserunt; & in iis tantum inesse auctoritatis pondus existimarunt , ut Ethnicos ipsos Vehementer hortari, atque adeo impellere non dubitaverint , ut eos libros adirent , eos legerent , eos attentius
inspicerent , & quid demum de Catholica Religionestatuendum es et , etiam atque etiam considerarent ἔquae
276쪽
testibus adeo certis atque idoneis ad eos revincendos uteretur, quos nimirum non ipsa de sinu suo apponeret, sed de ipserum numero daret atque produ- ceret. Hos minime ipsis suspectos esse debere, hos ab se corrumpi, hos ad tempus accommodari omnino non potuisse ; viderent proinde , quid agerent, quid sibi consilii in negotio summi momenti capiendum existumarent. inae quidem si ita se res haberet, ut in controversiam vocari nullo modo posset, neque de eius veritate dubitari, si in hoc negotio bona fide ageretur. si omnis mala fraus & dolus abesset ; darent tanqdem aliquando manus, nec veritati diutius , quam a suismet popularibus assertam ac confirmatam vid rent , pugnacius obstinatiusque obluctarentur.
XX. Hare de libris Sibyllinis sensisse Patres, his ad
convincendos Ethnicos suiste uses, S ad hos libros, tanquam ad certos de incorruptos veritatis testes, Ethnicos ipsos reiecisse adeo exploratum est, ut id ne vel ipsi quidem adversarii inficientur, qui nescio quo pacto fieri dicam , ut , cum sere omnia aut negare , aut in dubium revocare seleant, Depe tamen cum ad auctoritatem Venitur , non institutum tenent , & his nominatim in rebus, in quibus universi consenserunt Patres, unanimmem eorum fuisse sententiam, sponte sua atque ulla sine tergiversatione concedant. inod quidem utrum honorificae, quam de Patribus habent existimationi, an singulari cuidam modestiae tribuendum pute m i RORA I. s
277쪽
Ds p RAvo ARTIs CRITICAE Usuficile dixerim . ipsorum verba recitabo , quo vos rerem definire , de praeclaram , quam de sanctissimis illi, doctissimisque viris modestissimi ac temperantissimi homines foveant opinionem , per vos ipsi liquido cognoscere possitis . XX l. Non esse, inquiunt , Patres de libris sibilinis ae .aticinationibus senserint, magnopere Ii horundum. Quid hoc cst ρ Male enim vero exordium tur . R id de libris Sibilinis Patres fenserint, non esse magnopere laborandum λ Non igitur , illis auctoribus , Patres idonei erunt, qui audiantur, quorum sententia exquiratur , & auctoritas plurimi facienda in huiusmodi controversia exitii metur ρ Cur qua de causa semctissimorum doctissimorumque virorum in re , quae Cais tholicam Religionem maxime attingit, negligendum erit contemnendumque iudicium ρ Qui erunt per istos idonei, qui audiantur , his si in rebus sententia Patrum testimoniumque repudietur ρ Sed praestat audire reliqua , quae principio concordant & mirifice consonant. Tatres , inquiunt, vulgi rumores plus nimio aucupari, res non fatis accurate ad recentis Critica trutinam
exigere fuisse solitos , compertum exploratumque est Iras .idelicet illud unum habuisse propin m , ut cathol
cam Religionem propagarent , de ratione autem ac Φια ,
qsa id potibsimum assequerentur , non admodum fuisse sollicitos. Haec isti; omnino illi, ut videtis, quo usi
278쪽
AeTIONI s II. LIBER III. a s XXII. id hoc loco primum quid postremum reprehendam , Florentini Z Quae verba fatis idonea ad
castigandam tantam coercendamque licentiam reperire me putem posse δ Moderabor mihimet ipse quidem , quoad potero, in verbis; & illa audaciae, impro bitatis , temeritatis , petulantiae , impudentiae , aliaque hujusmodi ad tantam importunitatem reprimendam facta vocabula , de mea oratione tollam pro sus atque praecidam , ne eius temperantiae , quam ab
istis flagito, oblitus videar , di in eo peccem , in quo istos reprehendo. Sed tamen qui facere possum , quin dolori meo tam pia praesertim ac iusta de causa suscepto paream , & in summa animi aegritudine vehementius conquerar atque vociferer Quid Z sancti cimosne Patres ρ doctissimolae Viros Ecclesiaene Antillites Catholica: Religionis Doctores , Propagatores , Propum gnatores tam superbe ac licenter appellari Z At a quibus ἶAb Ideteiodoxis , credo, hominibus, qui , eiurat Catholica Religione , Catholicae ipsius Religionis vindicibus atque assertoribus nefarium perpetuumque bellum indixerunt , qui quorum orthodoxam Oderunt Fidem , eorum contemnunt sapientiam, & quo rum premi se atque opprimi sentiunt auctoritate , eorum modis omnibus minuere existimationem conten dunt ρ Immo vero, o rem miseram ac maxime ita.
ctuosam , & nunquam satis deplorandam l ab iis ipsis , qui minime omnium debuissent, qui in Ecclesiae sinu S a nati ,
279쪽
ra Avo ARTIs CRITI en usu nati, alti, atque instituti nobiscum sunt , & se Caatholi eos dici volunt ac profitentur. Istis porro tot amplissimos gravissimosque Viros prope ludibrio esse ;Catholicae Ecclesiae Patres non , uti par est & pietas flagitat, observari , quis tandem aequo animo fere dum putet λ Etenim, amabo vos, Florentini, in tanta indignitate atque atrocitate iniuriarum lenti ae dis soluti, si cupiamus, esse qui possumus p Ego certe, quoad spiritus & vita suppeditabunt , tantam sine merita reprehensione elabi lintemperantiam , non patiar, non feram , non sinam . Non committam ut in gravissima causa , apud Catholicam concionem , apud Catholi- eae Religionis studiosissimos ludices remissioris ac diss lutioris animi nomine merito coarguar atque condemneri Praestat quascumque subire inimicitias, quaecumque adiore discrimina, quam nullam in tanta sanctissimis aedoctissimis viris obloquendi libertate vocem mittere, Vocem , inquam , testem cum doloris mei , tum etiam meae erga veteres Patres & Ecclesiam universam observantiae. /XXIII. Nam , per Deum immortalem l quae V ees λ quae verba sunt ista λ Patres plus nimio oulgi rumores aucupari solitos; Patres res accuratius expendere non consuesse ; Patres recentis Critica regulas ignorasse ;Tatres de modo amplifieanda Catholieae Religionis noulaborasse. Quid interest , utrum ista dicatis in Patres , an
eos nullius ingenii , nullius consilii , indoctos , imperi
280쪽
Aerio Nis II. LIBER III. tos, vecordes fuit se assirmetis Θ nihil recte examinare, niis hil expendere novisse, nihil certo definire iudicioZ in id pvosne igitur seli rerum momenta pensitare Θ soli artis eriti eae leges p soli iura 8 soli praecepta noritis p Ingens,
superba, immoderata, & non ferenda gloriatio. Ecquid unquam , lutei homines, in litteris atque doctrina tantum profecistis, ut non dicam mortalium ominum sapientissimis anteponendi, sed cum iis aliqua vel minum a saltem ex parte aut ingenio, aut bonarum artium studiis, aut etiam ista ipsa , qua tantum subnixi ambu latis , arte critica comparandi esse videamini I Quis vestrum Augustino a) subtilior λ quis Hieronymo b ingeniosior quis Origene H doctior quis Theophralo d) Antiocheno , Clemente Alexandrino o , Justiano D Prospero *ὶ Lactantio b) sapientior ρ Atqui
omnes hi vaticinationes istas , de quibus dico, unaniami consensu Sibyllis adiudicarunt, vos contra intoleranda licentia abiudicatis. XXlU. od vero addunt, Patres ramores valgi
plus nimio aucupari solitos, O de modo amplifica da vligionis ηon laborasse , ad quem tandem in te perantiae gradum pervenire dicam 3 Quid ρ gravissumos & sanctissimos viros de modo amplificandae R
