Liber divrnvs romanorvm pontificvm

발행: 1889년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

est simillimum eodem modo atque auctorem collectionis Britannicae notitiam harum formularum Cardinali Deusdedit uni debere neque suis oculis Diur num cuius nonnunquam faciunt mentionem, vidisse. Quae vero capita Deusdedit ex libro Romanorum

pontificum qui dicitur Diurnus ibi enim primum hoc nomen legentibus fit obviam deprompserit,

nuper . . . t enso nos docuit. Sed huius non intererat de ratione minutatim agere. taque in Ρrologomenis ex illa capita collectionis canonum quae in codice Vaticano 3833 simulque in multo meliore cod. arisino 1458 inveniuntur, in lucem emittam, et quo modo idem Cardinalis formulam X. in posteriorem Libellum contra simoniacos receperit, explanabo Quae vero ex comparatione horum capitum cum Dium colligi possint, iam hoc loco ex

ponam.

Certe ut ex Dium deprompta Deusdedit undecim capita significat, quae re vera in Dium leguntur. Secundum enim dispositionem operis suisormulas alias aliis libris inseruit. Atque primum sub libriis de clero inscripti capita 2-9 recepit

sormula LXXXII, XXXIII, XXIV LXXV, quae in Claro- montano locum f. XXIV LXXV LXXIX, LXXX obtinuerunt. Ad extremum in libri IR de libertate ecclesiae)capitis 162 sectione 5 formulam L H in Clar. L XL addidit. Ad has autem accedunt in libri ΠΙ de rebus ecclesiae cap. 124 128 formulae Vaticanae

L LIV LVI, quae in Claromontano sunt XL LXIV,

62쪽

LXVI denique caput 12 formulae . se l. XXI. respondet.

Quodsi ab ultimo capite discedis, Deusdedit,

cum selecta tantum capita proferre vellet ceteraque proposita transiret, sine dubio exemplari quodam Dium usus est, quod eundem formularum ordinem exhibuit atque Claromontanus quodque ad Claro-

montanum referendum est, non ad Vaticanum.

Torius autem Dium et formularum a C. Deusdedit repetitarum si conseruntur, certe discrimina obviam fiunt quae et ad rem et ad sermonem adtinent. Utrum vero ea Cardinali adscribenda sint an exemplari ex quo hausit h. e. Dium Deusdedit, quem posthac D adpellabo, hauddum

diiudicari potest, quantum quidem nunc res e vestigata et cognita est. In praesenti igitur id teneo discrepantias illas iam D. tribuendas esse Gravissima autem intercedit discrepantia inter libri Π

caput 2 et formulam LXXXII, quae est Claromontani LXXIV. Qua re non mirum est cur hoc Deusdedit caput hucusque semper cum Holatensi formula m. - Rog. VIII conlatum sit, quippe quam Holsterius ad Diurnum augendm re vera ex codice Vaticano collectionis canonum petiverat, omissis, ne originem eius proderet, certis quibusdam indiciis. Ut unum modo proferam exemplum, pro temporis significatione anno dominicae incarnationis posuit anno illo. Recensio igitur qua usus est Deusdedit in l. II cap. 92, licet undecimo demum saeculo orta sit,

63쪽

tamen ad formulam LXXXII referenda est, quae ipsa

recensionem formula LX aetate certe recentiorem

praebet. Discrepant quidem, cum post absolutam iam

collectionem nonnullae formulae ad tempus mutatae sint, form LXXXII et VIII., nihilominus tamen pares habendae sunt. Paulo accuratius alteram turmam sormularum

qua in Deusdedit libro, leguntur, pertractandam mihi proposui, praesertim cum hae in altero etiam codice, scilicet Parisino exhibeantur, quo una cum codice Vaticano uti mihi licuit. - Εxternum discrimen inter rationem codicis V et duorum Deusdedit codicum in eo versatur, quod hi superscriptione etiam praebent in quibus ad modum formularum pro nominibus ut positum est. lane simili modo superscriptioni capitis 126. l. m. illa verba legimus inserta quae in Dium Vaticano locum rubricae occupant. Quod vero ad sermonis discrepantias adtinet, huc

refero conatus illos formas grammaticas saeculi octavi proprias emendandi, quae tamen conamina ex parte non emendationes, immo depravationes existimanda sunt. Tum stilum quoque mutatum praecipue iis locis invenimus in quibus in propatulo est, auctorem formularum constructionem Verborum missam fecisse; neque vero posterior illo recensor ubique rem bene

expedivit. Quod ad rerum discrepantias pertinet,

hanc modo ut gravissimam profero. Invenimus, ut iam monui, in collectionis canonum l. II cap. 92 aet tem annis dominicae incarnationis significatam, quam

64쪽

temporis computandi rationem curia Romana sero domum recepit. Eodem modo illa verba sollemnia a praesenti H indictione quae in iuria formulis LI, II, VI leguntur, apud Deusdedit commutata sunt in verba ab hoc praesenti anno dominicae incarnationis millesimo et ut , id quod non ante saeculum undecimini factum esse posse patet. verim vero hoc ipsum Cardinalem Deusdedit novasse; aliis enim operis sui locis eam temporis significandi rationem quam eius exemplar propositum exhibuit,

retinuit.

Accedit res alia quae maxime premenda esse mihi videtur. x comparatione enim formularum quas Deusdedit ex Diurno deprompsit supra prolata intellegitur Cardinalem formulam L in C. LXV. praeteriisse. Quam cur omiserit, in promptu est. Nam hoc ad patricium scriptum parvi aestimatum est a Deusdedit multoque minoris ab eo homine qui

saeculo M. Diurnum in usum cancellariae emendarit, quia tunc quidem non amplius patricius eodem sensu dicebatur atque saeculo m. quo haec formula in corpus erat recepta Attamen formula LV. nequ quam liminata, sed posterior eius pars praecedenti eandemque rem spectanti formulae LIV. adiuncta est. Haec enim est illa consuendi ratio quae in chartis secundum formulas dictandis adhiberi solita est, unde etiam intellegitur eum qui Diurnum saeculo XI. recensuit, rerum peritissimum fuisse.

65쪽

Certe C. Deusdedit turnus diversus fuit a Dium qualem quidem ex Vaticano et Claromontano cognitum habemus. Neque dubium est, quin DD. nova recensio illius Dium fuerit quem Claromoni nus exhibet; nam ordinem formularum in his duobus eundem fuisse iam monui. Atque maximi momenti est, quod textus cod. arisini 1458 quam proxime accedit ad antiquum iurnum, id quod omni dubit tioni exemptum erit, cum textum ipsum in role-gomenis in lucem emisero. Hic vero satis habeo unum idque validissimum argumentum proferre. In pontificum enim formulis plane intor se disserunt pronomen de quod semper flectitur et casuum exitus fert, et si abbreviatum, quod ad nomen aliquod vel numerum significandum adhibetur Forte fortuna certiores facti sumu hanc regulam a librario Claro- montani pariter ac Vaticani ubique sere observatam esse quin post trecentos etiam annos ab iis servata est quibus utrumque Cardinalis Deusdedit codicem debemus. Itaque in sex illis Dium formulis quae in duobus ousdedit codicibus repetuntur, Vicies exstat compendium ill , sed semel tantum librarius codicis arisin id pro id posuit. contra semel tantummodo in codice Vaticano collectionis canonum loco pronominis illis falso id adhibitum est. Cum

tantus sit exarandi formulas consensus quem vix

casui tribuere licet, haec duo colligo primum librariis

Romanis omnium saeculorum iniunctum fuisse, ut in sermulis pontificalibus describendis summa ac minu-

66쪽

tissima uterentur diligentia; doinde capita illa colle tionis canonunt quae in adhibendo compendio tu consentiunt uni codicibus Diurnis et, ad Cimromontanum et per em ad Vaticanum ut sontem redire licet alii codices medii intercesserint. Ut vero summam disputationis ponam, Vatic nus et Claromontanus exemplaria praeclarissimi illius operis sunt quod indefesso illi compilatori et rerum investigatori Deusdedit sub Diurni nomine notum erat. Itaque de formularum collectione his codicibus exhibita eadem valent verba quae DeuΗ- dedit suae colloctioni inscripsit omnimodis operam impendi, ut essent plenissima auctoritate quae hic congessi, quoniam sic t aliquos quibus haec placerent,

ita non defuturos quosdam qui his inviderent, non ignoravi. Atque negari nequit Cardinalem Deusdedit Dium summam fidem aeque tribuisse atque Actis conciliorum, Romano pontificali, Registris pontificum aliisque ecclesiae operibus. Constat quidem eum nonnumquam in diiudicandis sontibus historiae ecclesiasticae errore deceptum esse vel eos non sine studio partium interpretatum esse. Nil vero huc

que prolatum est quod impediat, quominus eis quae

de Dium nobiscum communicavit et X eo X-cerpsit, fidem habeamus. Itaque praecipue Deusdedit Cardinalis auctoritate nisus cum Rogihro eiusque praedecessoribus adfirmo, Diurnum usque ad undecimum saeculum in curiae Romanae usu publico fuisse.

67쪽

PRAEFATIO. LVII

Rhi de prioribus Dium editionibus relaturo

praecipue id exponendum est, quomodo illas ad meam parandam adhibuerim; nam opus non est de iis ipsis plura proferre, cum iam Rogilire in copiosa editionis suae praefatione omnia optime pertractarit. Editio princeps a Lucamoistento curata est. me nim iamiarissis apud . Simondum, quocum

ei summus erat usus, cod. Claromontanum cognovisse

videtur. Idem postquam Romam demigravit, circiter anno 1641 in alterum codicem qui erat . Crucis bibliothecae, incidit statimque Diurni odendi consilium cepit. Ad huius libri autem lacunas explendas auxilium at Simondo petivit, qui ei codicemiarisinum Romam transmisit. Qua re ei contigit, ut non solum textum sex priorum formularum V. p. XXV, sed etiam octo illas sormulas in Claromontano solo traditus v. p. XVI recuperaret. Corpori ita auctoria alia capita adiecit, quorum unum Rog CVm), ut iam dixi, ex Vaticano codice collectionis canonum Deusdedit, alterum tertiumque Rog. IX, CX ex Registro Tegoriano desumpsit. Quae omnia centum

decem capita essent, nisi Holsinnius . In eliminandam esse censuisset quippe quam, etsi in utroque codice sormulae LVIII. praemissa legitur, inte polationem ex ordine Romano petitam haberet. Itaque Diurno centum novem formulas adtribuit. Cum vero formulas in utroque codice diverse dispositas invenisset, eas secund- argumenta digerere constituens in capita septem divisit. Hoc autem

68쪽

modo natus est Inde capitum quae hoc formularis continentur Ed Holst. p. 1.), in quo singulis formulis singulae rubricae sunt adiectae. Sub inscriptione Diversa privilegi apostolice auctoritatis capita 91-109 exhibentur, in quibus septem capita nudam illam rubricam privilegia prae se ferunt. Sed cum ex hac sola satis intellegi nequeat, quae sermula ex privilegiis sub eadem rubrica comprehensis significetur, textus ipsi in auxilium vocandi

sunt. Itaque cognoscimus olstentum formulam Vaticani C. quae mutila est, loco . IX. collocare Voluisse Liber iam usque ad quatemionem decimum quartum vel pag. 224, quae initium formulae Q. usque ad perennibus ac perpetuis temporibus V. p. 132. m. e. praebet typis erat impressus, cum subito opus intermissum est. Nam illud imprimatur denegatum est. ostquam Holstentus anno 1661 vita decessit, Card Barberini operam dedit ut opus illud tandem in publicum prodiret. Sed tunc Ioannes Bona Congregationis Indicis consiliator, iudicio suo decrevit, ne hic liber, cum notae editoris deessent neque reperiri possent, publicaretur. Quam ob rem liber non publici iuris tactus, se a. 1662 in carcerem

Vaticanum contrusus est.

Benedicti XIII demum temporibus perpauca exemplaria pervulgata sunt. Quo modo hoc factum sit, adhuc in sinebris iacet. . aries intem rogantia. 1774 episcopus Auximensistompeius respondit, familiares Benedicti XIII. papae qui cum ο

69쪽

PRAEFATIO. LIX

Benevento Romam venerant, forte fortuna editionem repperisse et cum nihili aestimarent, temere abiecisse. Quae res ita fuisse mihi non videtur. Immo vero illi Beneventani editionem decurtatam perficere voluerunt et ad hunc finem et ultimum quaternionem

et duo folia praemittenda typis imprimi iusserunt.

Ρriori autem foliorum hunc titulum inscripserunt: Liber diurnus R. ponti tim eae antiquissimo codice manu σψω, nunc primum in lucem editus studio Lucae mutemii. Romae typis Iosephi annaces MDCLVIII. In altero solio nota legitur, quam ab ipso Holstento scriptam et relictam esse existimo. x quo haec repeto: id unum censui non praetermittendum quod, cum in codice frequenter Meatur haec

nota si . . . . typographo placuit eam sumere ut pronomen ille suis utcumque casibus inserendo.

Huius autem auctioris editionis exemplaria iam suo tempore rarissima fuisse Schoepflinus in Commentationitus historicis pag. 499 testatur, cui duo tantum nota fuerunt. Tertium ex libris Card. Ρrosperi Maresoschi ab eius nepote bibliothecae Sessorianae dono datum est. Quartum Card. Febroni possedit. Ad

nostram autem aetatem, quantum certo comperi, tria tantummodo exemplaria pervenerunt. Duo Romae

conquisivi, unum in bibl. Vaticana, altorum in bibl. Vittorio-Emanuele sed edoctus non sum unde sint adquisita neque num eadem sint atque ea quae Schoeps

litius viderat Tertium ex libris Card. Febroni a. 1727 mortui in bibliothecam istoriensem dictam

70쪽

Febronianam translatum ibi hodie quoque adservari, per litteras certior sum factus. Exemplar autem Sessorianum quod testibus Darember et Rena a 1849 in S. Cruce exstabat, exinde sublatum At et, si non periit, nescio quo loco latet. Sed ut ad ditionem illam describendam reve

tar, iam supra significavi, quae fuerint verba tituli post impressi. Quaternionis decimi quinti septem tantum paginae typis impressae sunt. V. 226-226

extrema pars semiuiae C. - Η. CVI. legitur eaque ex Gamerii VII, 21 repetita. Formulam Vero H. VII

deesse, hoc modo explicandum est. Γ enim qui temporibus Benedicti XIII ultimum libri quatermonem addendum curabant, privilegium illud quod ab Hol-steni in indice formularum utri ultima vel uti.

UIX promissum erat, in editione Gameriana non reppererunt nec noverunt id exstare et in codice S.

Crucis et in supplemento a D. abillonio publicato Ut nihilominus collectionem capite 109 absolvere possent, pag. 226-23 formulam I. ex amori desumptam loco capitis VIII collocarunt, quamquam eam in indice VII. locum continere significabatur; eodemque modo pag. 230-231 formulae CH. ex Gar-nerii VII. 23 haustae, quae in indice locum CVIII habuit, locum IX. dederunt. Quem ad modum autem editione Holstentana in mea editione adornanda usus sim, iam hic commemoro. Primo enim loco omnes Holstenti lectiones

SEARCH

MENU NAVIGATION