Francisci Florentis jurisconsulti, ... Opera juridica, studio J. Doujatii ant. Paris. collecta, atque in duas partes divisa. Quarum prima complectitur tractatus vivo autore variis temporibus editos, qui nunc ex ipsius autographo emendati & aucti prod

발행: 1679년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

DE IURE ET OFF. ARCHID IACONI. 3y3

1psum post Episcopum 'Archidiacono majorem agnoscit neminem , M Juris titulus det ossicio Archidi.iconi , titulum de ossicio Archi preibyteri ac caeteliorum , in quos aliquid sui oneris deponit Episcopus, praecedit h; ut non sit dubium, Archidiaconum Archipresbytero exterisque SacerdotibuS hon ris gradu potiorem, quos ipsius censurae subesse oc sublici Iura statuerunt. Neque tamen is Episcopi Vicarius est A rchidiaconus , qui dele legatam potestatem exerceat, quae Episcopi orte vel revocatione expiret, seu cujus exercitium e nutu & arbitrio Episcopi pendeat , qualis ea quae in mobili Vicario cernitur: sed ideo nomen Vicarii Archidiacono inditum, qudd totum ipsius munus in onere Epitc pali levando versetur φ, nihilque in eo obeuncio praestare pollit, quod non magis Episcopus ipse debeat, si solus oneri terendo par elliat. Quo ni ut si praevenerit, caulas subditorum Archidiaconi jurisdictionem habentis audiat . de ab eo excommunicatos absolvat ψ :- quae non posset in eos qui subsunt Epis po Archie scopus φ , cum ipsi in jure expressis tantummodo subsint. Sed neque Vicarii nomen ita acceptum impedit, ne de ordinarιm dicatur Archidiaconus, si rurisdictione potiatur. Usu quidem receptii simum, ordinaris nomine , antonomastice Episcopum intelligi, neque id temere inductum , cum nullus in Dioecesi aque liberam atque extensam jurisdictionem exerceat atqu Episcopus : alios tamen esse in Ecclesia Episcopo eum inferiores tumst periores, qui vere δέ propriE Ordinarii sint, nemo vel mediocriter in Iure versatus ignorat.

Clim enim ordinaria sit jurisdictio quaelibet aut delegata ; de-

Iegatam vero, ni Princeps delegaverit, vel expresse cautum fuerit, subde legatione non extendi : morte item vel ex preissa revocatione delegantis perimit sit certissimum , necessatio consequitur ierisdictionem qirae morte Collatoris vel revocatione nori extinguitur, quae que in alium delegatione transmitti potest , vere esse ordinariam; qualis omnino Arch diaconorum jurisdictio, quae neque morte Collatorum , neque revocatione eliditur . quamque Archidiaconua aliena seu Vicaria opera exercet s. Sed non esse Delegatam , seu Uieariam , vel ex eo constat , quod, de legato ad delegantem , ni sit princeps . nulla sit provocatio h: Ab Archidiacono veri, ad Episcopum, non ad Archiepiscopum , appellationis vox emittatum, ut in Ordinaria jurisdictione, in qua gradatim est appellandum L Quod si penitius rem indagare libuerit, eamque ad Iuris mentem veluti ad perpendiculum exigere , eum verε dices ordinarium, cui jurisdictio post gradum vel Bene fietum acceptum, concessione vel commissione alterius non accesserit ; sed eam jure suae dignitatis propriam habet, eamque eo ipso quod Magistratum Ecessitasticum est adeptus, absque speciali soncessione po test exercere. Hanc Iurisdictionem Ordinariam , naturalem vocat Ioannes Monaehus k, quod cum ipsa Praelati dignitate nascatur occidat. individuaque societate iungatur. P ARI PRI MA. . M .

432쪽

atra de ala a

Praelatum enim proprie ac stricte esse eum qui Eeelesiasticam jurisdictionem contentiosi fori possidet, jure certum est , & communi φ Doctorum sententia firmatum , etsi extensa' significatione , Praelati etiam dicantur, qui gradu, honore vel administratione ratione sui Beneficii, in sacro Sodalitio eminent , licet jurisdictionis sint expertes ; quos ossicium aut Personatum habere, nos Praelatione vel Dignitate inligniri, magis diceres, heum nullus contentiosae jurisdictionis exors, Oraelatus stricto jure dici possit. Quapropter correctum cap. Decernimus, de iudiciis , qub4 in eo Archidiaconi absque discrimine Praelati nominarentur , & ita jure ipso omnes viderentur Ecclesiastica jurisdictione potiri. Quo quidem jure Archidiaconomam nullus. ut etiam electum excludam a iurisdictionem contentiosam habet ; sed correctionem & veluti jusquoddam paternum in subditos , maxime cum ex praescripto juris, suo

munere fungitur.

Sed neque , jure 4xtensiorem hbtinent Praelati alii inferiores , collegio quolibet electi. Ut meritδ sibilo explodendus videatur neo- aericus scriptor , qui in propria eausa nimium sibi indulget , dum libro edito asserit iurisdictione praeditos electos Archidiaconos, alios non item et neque enim Iuris textus ullus qui id probet , sed plures qui improbent, dum jurisdictionem plerisque Ahchidiaconis firmant, absque ulla electorum non electis distinctione. OptimE quidem Iuris Interpretes, electos omnes, Praelatos agno scunt ἱ quosdam non electos, Praelatos inficiantur et quia qui eligitur, jurisdictionem semper, etsi non contentiosam, sed qualem supra de finivimus, habet ici Collegium : qui instituitur, non semper habet ἔsed si usu legitimo, vel concessione superiorum , jurisdicitonis fuerit compos, etsi non electus, nullique collegio praesit, Praelatum nihi tomi nct certo jure dixetis. At ut probem eo nomine speciatim Archidiaconum frequentia jura dignari, ipsus Iuris haec verba profero :4 Ut Abbates Decani σPrapositi qui Presbyteri non sunt, Prest' eri Mant, qui A bidiaconatus te= φ it, D iacent, Sce. uod si aliqua justa causa prohibente, Presbytera

aut 'Diaconi esse non porserint, Pralationes amittant. Τum ista : ' Nec

sufraganearum 'forum officiales aut Archidiaconos, Archipse' teras stalios inferiores Praelatos, &c. Ista denique t Ab Archidiaeoniae vero aliisque inferioribus Praelatu, &e. Satis enim vel ipsis Iuris tyrunculis notum est vocem , Alius, qualitatem praecedentium impli

care

Ut autem concedamus, egregiis his titulis priori Ecclesiae aetate minime donatos Archi4iaconos, quando publici muneris dignitatem, non verborum momenta, ded operum pondus potentius .firmabat , nulla tamen Ecclesiae aetas ad nos usque decurrit , quae archidiaconorum munus , institutionis A gradus praestantia. praeclarum , atque asserendae Ecclesiasticae disciplinae maxime utile non agno

verit. . .

Imb D. Gregorii iaculo, eum honoris gradum supra Presbyteron

433쪽

DE IURE ET OFF. ARCHI DIACONI.

Archikiaconi conscenderant , ut in caussa Honorati Archi/iaeoni, quem Natalis Salcmitanae Ecclesiae Episcopus invitum fecerat in Presbyterum ordinari ) decreverit ipse Gregorius , Episcopum usu Pallii, & perdurame contumacia, sacra Communione privandum , ni in statum pristinum Honoratum Archidiaconum restitueret , quem veluti ad fortiorem ho orem provehens, conatus erax callid. degra

dare. .

Unde colligere est nuperuri minime esse , sed ex veteri Ecclesiae more productum, id quod supra asseruimus , Dignitatem seu officium aliquod insigne in ordine inferiori, ordini superiori honore

praestare.

'tua jure communi practant Archidiaconi ; se an iis jure jurisdictione funganiur.

1 on ex Decretali h Innocentii III. liquidb constet , quae jure

communi eae equantur Archidiaconi, quodque in ea sui ministerii im facilὸ ipsi possint agnoscere. , adscribere integram placuit. Sic habet : Sane consuluit nos tuas terat xviis devotιo, quid ad osticium Archι diaconi debeat perrinera , ct in quibns per Usum cura Episcopali Olicitudinis debeat relevari: σ nos, prout possumso, resfondemus. Archidia conm csecundum statuta P. hidori 9 3mperat Subdιaconibus 2 Levitis. Parochιarum solicitudo re earum ordinaiio ad ipsum pertineri ct audι re debet jurgiasngulorum. Archipresbytera, quia pluribus Secanι nun pan tur , eius iurisdictiam se noverint subjacere. Secundum vero Romani ordinis constitutionem , majorps Episcopum , m sim Episcopi Vicarius reperitur ἐ-8em solieitudinem ct curam tam 3n Curicis quam in Ecclesius eorum c ρrout melim secundum Deum poterita impendendo, cumsuper his sit reddι- turm rationem in disicti examinis judicio. . Item in Epistola B. Clementis Papae praedecessoris nostri: Oculus ερίρροι Archidiaconus appellatur, μι loco Episcopι per Etscopatum prospicιens, qua corrigenda viderit, corrigat ct emendet, nis adeo fuerint ardua negotia, quis d ab .e majoris sui prasentia nequeant terminari. In quadam vero nω a Constitutions, jam alia vice nos meminimus expressisse, quod institutio eorporatis tam svor Beneficiis, quam etiam Dignitatibi , ast Vsum debeas pertinere s examinatio etiam Clericorum , si fuerim ad sacros ordines ramo Oeadi: ct hoc idem in collationibus Beneficior m credimus observandum , ut qui Beneficiis Ecclesiasicis praeficiendi fuerint, a suo prius ex minentur Arinch diacono, re per 38sum Episcopo postmodum praesententur. Ex quibus Innocentii verbis, duodecim Archidiaconis indicta eliiscit Panormitanui: quorum bona pars, quia absque jurisdictione perfici non potest , jurisdictionem jure communi Archidiaconis quaesitam ah. guit. Nam in Ecclesias Archidiaconatus visitare , Parochias ordinare,

a udlae jurgia, Subdiaconas & Levitis, imb dc Archipresbyteris impe-

434쪽

NI C. IANVARII LIBERrare, corrIgenda denique corrigere vi emendare , jurisdictionἰs esse

nemo nescit .ina propter utra sententia potior , vel quae jurisdictionem jure communi innixam, Archidiaconis tribuit quae conishudine possit sue crescere, vel quae solo usu vel concessione ipsos iurisdictione potiri censet, non temere 1 Doctoribus fuit dubitatum , cum utrique sente aliae expressa Iara favere videantur. Qui tamen aequiori lancerem expenderit, poterit advertere, iis quae iure communi Archidiaconis conceduntur, fori contentiosi jurisdictionem constare nonposisse. Ipsa enim stato ordine progreditur, suum Tribunal habet, ex quo judicium prodeat, suas denique coertiores , quibus judicatum

urgeat . a

Potius igitur , & ad mentem Iuris propius asseret, ista correctioni, & disciplinae ossicia Archidiaconos nudo quodam Iaris ministerio, non jurisdictionis contentiosae potestate exequi ; cum & . ipsa, superitis ab Innocentio, Archidiaconis praescripta , quoties majorem indaginem exposcerent, ad Iudicem essent amandanda. Huie sententiae adstipulatur Archidiacouorum distinctio, quam ex verbis v Gregorii I X. facilh est eruere. Ipse enim diversum statuitia Archidiaconis qui jurisdictionis curam exercent, quique ex Ecclesiarum consuetudine excommanicare', suspendere de absolvere Tpossunt , & iis quos curae exercitii expertes , Personatum tantummodo habere pronunciat. Quod utique stare non posset, si jure communi Arebi diaconi ex aequo iurisdictionem sortirentur. Non diffelth fuerit idem firmare ex correctione cap. Decern ν , sub titulo de ludiciis, probata in nova compilatione Gregoriana. P tum enim fuit viris prudentibus , quibus demandata librorum Iuria ' . Pontificii correctio, in eo capitulo vocabulum praepostere collocare, modo sensus verbis antiquae lectionit implicitus , tanquam Iuri de communi Doctorum sententiae adversus , Iuris terminis exularet. Nam intextu, Eρ Γωρι . Abbates, Archidiaconi, re alii Eretesiarum Pratati. Archiepiscopi vocabulum , loco Archidiaconi repositum a ne contra jus , . Archidiaconos omnes Praelatos esse . ne jurisdictionis contentiosae compotes, Iure ipso constaret. Assertioni huic, dc nune, ne antea in nostro de Visitationν de Syno. dis libello subscripsimus φ. Neque enim jurisdictione praeditus Archidiaconas, eam oppugnanti Ius Commune poterit objicere, ut in eum onus probandi praescriptionem, vel aliud , jus commune elidens, rejiciat. sed suum eri, retinendae ac propugnandae iurisdictioni legitimam Praescriptionem , Consuetudinem , vel Indultum proferre : quibus & jurisdictionem comparare potuisse, & servare partam, frequenti ure Pontificio dc concordi Doctorum sententia possit facile comprobare.

435쪽

DE IURE ET OF F. ARCHIDIACONI. 31

- CAPUT VIII. Iurisdictionem Fori exte=ioris , usu vel Superiorum Indultis Am. chidiaconos assequi, certis i juris esse.

ONV1M ix inter Theologos verbis , Quaecunque alligaveritis super terram , &c. Christum jurisdictione duplici Pastores Eeclesiae donasse ; altera; qua in foro poli peccata remitterent, aut retinerent ἔ altera, qua in foro forι poenas decernerent vel laxarent: alia-ve, ut Iudices palam statuerent. Prioris , quae arcano conscientiae incumbit, nullus extra Poenitentiae Sacramentum usus ; ideoque ex solus Sacerdos fungitur h , cujus est Sacramenta conferare. Posteriori , quae fori exterioris est , nil commune cum Sacramentis: proinde in eum poterit derivari, qui Ordine Sacerdotii minimὸ auctus fuerit. Quod quia in Viearia illa seu de legata jurisdictione quotidie cernitur , nullus quantumvis ignarus absque pervicacia poterit inficiari. Neque qui in Iurisprudentiae castris exercent tyrocinium ignorant , decreto Iegis, hominis indulto . vel ipso usu, jurisdictionem alicui accedere Et quamvis de privato , an jurisdictionem usu nanciscatur, non sit eadem , Doctorum 'sententia , consentiunt tamen , eum qui aliqua admi uistratione , dignitate, vel honoris gradu , ratione sui Beneficii, in Ecclesia quoquo modo praestiterit, jurisdictionem suo Beneficio, seu Personatui, dia Homparare posse'. Nomine ver b usus, Consuetudinem & Praescriptionem intelligo rquae quamvis inter se non minimum distent , illaque jus commune seu plurimorum censeatur : saec jus privatum seu particulare, proinde odiosa restringendaque: illa amplianda dignaque favore existat, utraque tamen legitimum acquirendae iurisdictionis modum inducit : dum Consuetudo ratione ac tempore iure definito nititur: Praeschiptioque suis asseclis comitata, statum temporis spatium decurrit . . Etenim ipsa Consuetudo nullis licet tabulis inscripta , dum moribus utentium invaluit. nedum vim legis obtinet , sed & legem ipsam humanam , totam vel ex parte corrigere vel abrMare potest ι si rario bi-hi si oe tegitimὸ praescripta s. At ratione sulta censenda ea consuetudo . quae absque peccato servari potest. Praescripta verb ut plurimum , quae quadraginta an norum spatium explevit atque emensa est . Haec enim & Iuri seri' pro derogat , dc iurisdictionem ordinariam non habenti aequirit i. Sed tempus Praescriptioni aut Consuetudini statum ei n on proderit, qui possessioni quaerendae fuerit ineptus , ut is in quem jura quae usu ad se pertinere contendit , cadere non possunt e veluti in Laicum jus De 'cimae , & in Presbyterum, quae ordinis sunt Episcopalis, quae nul la temporis diuturnitate poterunt assequi :i Cum nemo sana mentι sint estuat divino ac naturali iuri cujus transgressio periculum salutis in.

436쪽

318 NI C. IANUARII LIBER

P quacunque con eιudine , qua dicenda est verius coruptela , posse

aliquatenus derogara. .

Tanta est siquidem in rebus de personis quibusdam disparitas ut nunquam conveniant, nullusque possit, illibato Iure divino, sociare. Ideoque personae ejusmodi, rerum earum possessione sunt interdictae, atque praescriptionis incapaces, cum absque possessione praescriptio non procedat. In Consuetudine titulo minime opus ἱ nee de bona fide quaeritur, nisi in ea quae extenso vocabulo, pro Praescriptione sumitur ἔ quae inque in omnibus ad praescriptionis leges est exigenda. V Praetcriptionem etenim quae est contra Ius, titulum saltem coloratum antecedere oportet , eum videlicet qui pleniori indagine elidi potest. Fidem den ue bonam ad praescriptionem usque completam adesse nec elle est, vel ad minimum malam fidem abelse :ς cum maia fiet possessor nullo tempora prascribat. - At prcscriptioni persectae , malae fidei adventus non oberit, neque interruptio ulla vel contradictio , . 'nec si tempore hominum memoriam superante decurrerit, titulo eg bit. quo fulciatur. In ipso vero praescriptionis excursu nullus bonae fidei probanda obnoxius Is enim bona fide possidere judicandus, quem malae fidei posse Issorem adversarius non erobavit. Suceelsori denique decessotis mala fides non officiet, cum i: i ejus vitium non sulceol. Quae omnia de Consuetudine ω Praescriptione a nobis exposita ebtendunt, ut jure Archidiaconis quaesitam iurisdictionem nemo dubitet, si ipsis earum altera suffragetur Consuetudine verb nitii non Praeseriptione censendi Archidiaconi, si totam Diocesim non alicujus ipsius angulum eorum iurisdictio pervadat. Si quotquot sunt in Dioecesi Archidiaconi , iisdem juribus utantur ; si nullus qui subsit Episcopo, Ecclesiasticus eorum lurisdictione eximatur. h Tunc enim consuetudinem inductam nullus dubitat, cum non alicujus status vel ordinis homines paucos privatim complech nur , sed promiscue universos publico usu astringit s jusque esse publicum, tam apertis indiciis, Consuetudine inductum, nullas

potest diffiteri. Sed & sola Praescriptio qualis a nobis descripta , Archidiaeonos

iurisdictione donare potest; cumque usu hominum memoria superiore invaluerit, nulla, ut diximus, neque bonae fidei, neque tituli, aut notitiae Superioris defectus objectio, eam poterit ullo modo convellere aut infirmare. Qu, propter Archidiaconorum iurisdicuonem sundamentis ejusmodi innixam, frequentia algue expressa jurae comprobant: Doctoressui a scriptis communi sensu asserunt: usus tot saeculis locisque proba tus confirmat: Rhedonensis Archidiaconi officialis sanctus Ivo suo exemplo commendat: - Alexander i I I. Papa in caussa D. Thomae Cantuariensis Archiepiscopi summo dc publico judicio approbat.

Rejectis enim pluribus Angli e Consuetudinum articulis, retentur Dissiliam by Corale

437쪽

iste, quo Archira conorum jurisdictio, Britannico illo publico usu , etiam in regiis caussis rata declaratur : φ Sι fora. aliquis disso.ιaverις ,. εν. Domino Regi re tundinem Dam, Archiepiscopi vel Et scopi ct Archidia- -/ r . GHi debent eum judicare, ut Domino Regι satisfaciat. . Demum h Pontificia Decreta, quae vetant ne quis ab Archidiacono ad Archiepiscopum provocet , sed Episcopum appellationum quae I '' 'Tribunali Arcnidiaconi en .erierint, Iudicem statuunt, Iure probatam e receptam Archidiaconorum iurisdictionem ita luculenter ostendunt, ut qui non viderit, infigniet, caligare videatur. ς Neque est quod privileg o , non consuetudine vel praescriptione e caρ. - . partam jurit dictionem, jura firmare, quis ineptὶ contendat cum ne que id constare possit, neque si esset probatum , tantillum infirmior esse Archidiaconorum possessio ; cum id quod privilegio acquiritur, con suetudine ac praescriptione posse comparari , iuris sit minim E ambigui. . . Quod si , Concilio Tridentino jurisdictioni Archidiaconorum in

multis detractum esse objiciat aliquis , velitque, ut saltem eam mi nutam habeant, non qualem usus induxit antiquior, hoc responsumseret: leges humanas cum Ecclesiasticas tum Civiles antequam usus receptas ostenderit minimE obligare. 4 Leges quippe instituuntnr, cum . λ σί. g. promulgantur ἰ firmantur , ciem morιbus urentrum approbantur. Neque si vigeret usu Concilii Decretum, jurisdictionem quamlibet Archidiaconorum imminueret. sed eam tantummodo quam non e iustissima consuetudo confirmasset , illibatam eam relinqueret , quae

hominum memoria esset lup.crior, a

Id certὸ Iurisperitus quilibet potuisset asserere , nisi quibusdam audacior quam verior Decreti istius visa suisset explicatio. Probatum enim Iurisprudentum ealculis , Legem quae Consuetudini deroga es si nil aliud expresserit j memoria superiorem Consuetudinem nota

comprehendere.

At postquam , sacra Cardinalium Congregatione t quam unam νΤridentini Concilii Interpretem voluit summus Pontifex J ejusmodi Decretum explicatum hasemus; non est quod dubitemus verum elus sensum amplecti, quem nullus aversari debet , vel jure potest improbare. . verba Concilii hας sunt-: Cassa matrimoniales ct criminalis, non es1M . νιDerani, Archidiaconi, aut aliorum inferiorum iudicio, etiam visitando, sed . 43'μ. Episeopi tantum examini ct juri ctioni reI ηqMantur. In fine verb cap. Nois obstantibus quoad omnia Dprocript , pr Nileg is , νndultis , eon cordiis, qua suos tanιum seneant μι ores , ct alias quιbuscumque consuetu

saerae verb Congregationis Declarationes una cum textix Conei lii - - , impressiae , sic habent, nu. 8. ad verba, Causa matrimoniales: forare- θεε gatio censuit, non sustulisse Concιuum immemorabilem consuetudιnem, σideo si Archi resutor & potiori ratione Archidiaconus in legitim probaserit se admittendum . bane juri id ionem exerceat. Insuper nu. 8.

438쪽

3ce NIC, IANUARII LIBER

cui in hoe Concilium non derogavit, si hujusmodi qua tusessio pretata fuerit tri us sententiis conformιbus ct continuis. Et in serius : Quando ιη- feriores Ordinaria volunt procedere in criminalibus ', si leg tim. confiet da immemorabiti quasi possessione Archipresbyterι in cognoscendis decernendΓΟque eatisis crimιnalibus suorum Cleνιcorum, Decretum hoc non derogavi ιhule immemorabiis quasi possessioni, unde ιn ea e re hipra byιer conservaκε M- - ιμι est. e bui. ..- Constans & certissimum sacrae Congregationis illud fuisse judi--er; . . elum ostendunt hae Declarationes , mn variκ sed ejusdςm lententia: o Hiiaia etsi variis temporibus editae. De hac sacrae Congregationis explica tione, ν Augustinus Barbosa ais ist Concilii verba, ct aιμ ε hi,

Tami Addidero exoptandum ut haec jurisdictionis ad mentela Concili jU. - seli moderatio un, cum caeteris Concilii Decretis servetur : juncta etenim, his , . c., s. aliorum D pcretorum praxi brevi ad meliora rem Ecclesiasticam tra . tus duci posse non dubitamus, Moderatione ista sola s quae tamen Con- id G . .,.;. 1uetudini memoria superiori nil ossicit) non videmus.

CAPUT IX. Archidiaconis consuetudine , praescriptione, vel indulto aure scire possunt: qua non.

'UM liquidis constet, ex amplissima illa Episcopor im potestate ,.' eam quam sibi v. ndicant Archidiaconi, quaecumque ea sit de mari ; operae praetium fuerit , quaenam sint Episcoporum Iura dispicese , quae usu vel alia ratione consequi possino Archidiaconi.

Certum in primis ea quae sunt Ordinis Episcoporum , nullo usai vel eorum concessione, Archidiaconos posse aequirere : atque ita conlecrare altaria, dedicare E esias, Chrisma vel oleum benedicere , de caetera id genus, solius et se Episcopi; ea maxi e quae magis propria sunt ordinis ascopalis, quae scilicet in Sacramento Ordinis peragit Episcopus, dum sacris muneribus exequendis, homines potestate sibi divinitus traditas conle erat. 4 Nam dc ea. quae extra Sacramentum eonficit ad Ordinem spectantia, nullus eo inferior exercet, ni expresso Jure, vel summi Pontilicis automate su em indultum'vel si quid in his obtinet Consuet, do, ea lota est quae probante Summo Pontifice invaluit. L Est enim tum , praeter piseopum, ne quidem ipsius mandato, quae Urdinis sunt exequi polle neminem. t At in his quae extra ordinem, autoritatis Episcopalis esse constat. aliter omnino seimendum; ea enim posse delegatione in alium trans. terrio Quinsuper aut privilegio traduci certissimum : etsi rerum repersonarum a

439쪽

DE IURE ET OFF. ARCHIDIACONI. I

personarum varietas in firmando usu his acquirendis necessarib jus ipsum vartam ac multiplex essiciat. Porrbea omnia quae sunt juris de autoritatis Episcoporum, legialterutri Diaec sanae vel iurisdietioms subessc docent Iuris Interpretes. Earumque legum ossicia , promiscue recenset h Honorius

II I. Decretali ad Episcopum Assisinatium, dum illum in subjectos

habere decernit canonicam obedientiam, Iubjectionem ct reveremiam, institutioncm ct destιtutionem , correctionem oe reformationem, ac Cenoram EeeIesiasticam, μrs imonem quoque cariorum omnium ad Forum Eccle-

fasti cum de jure pectantium, poenitentias, ct sacrorum omnium qua ab Episcopo sunt recipienda collationem , Synodum 9 SInodatici fu ι hedrarici

nomine duos solidos, quartam decimationum ct mortuariorum, visitat io nem quoque annuam a &c. moderatum auxilium , es manifestinoe rationabilis caussa extiterat, cum charatale postulandum.

Iam illa quae non fuerint Ordinis posse Archidiaconos caeterosque Praelatos inferiores usu vel concessione praestare , Jure ac Doctorum sententia confirmandum. Quod ut faciam , hic velim adducta ea quibus superiori capite in genere probatum extitit, Consuetudine, Praescriptione aut Privilegio jurisdictionem Archidiaconos nancis ei polle. Neque Jura vel Doctores ipsam aliis cancellis definitam proponunt,

quam iis quos usus pro rerum arduitate varius, aut jure rata concessio

statuerit et ne quis in Episcoporum iurisdictione limitem sternat , quem usu vel privilegio fulti , praetergredi Archidiaconi non pos-

ς Doctores siquidem concordes asserunt, quae sunt Eoiscopalis Di initatis aut Potestatis, seu legis Diaece fana, ea sint seu iuri : ctun s , Praelatos inseriores praescribere. 4 it ut ea quae in duplici ista lege praecipua sunt, ad ea quae jure sunt decisa, sigillatim expendamus , cap. I . ct T. de inlicto e grchiriacom valide probant, Parochos caeterosque Archidiaconis obnoxios, obedientiam, subjectionem & reverentiam ipsis debitam non posse denegare ; ' neque eorrectionem reformationem ab ipsis jurisdictione praeditis pro modulo inductam, impune aspernari , cum nulla sit jurisdictiσquae coertionem non ha

beatas Institutionem in beneficiis & destitutionem penes Archigiaconos esse, si usus probaverit, babes ex Decretali Alexandri tertii , in qua alteri ablatum, alteri collatum ab Archidiacono Beneficium noti improbat Pontifex. Neque enim ea institutio vel destitutio ordinis Sacer/otalis est, sed Curae juridicae, qua tanta si polleat Archidiaconus, materiam poterit Presbytero subjicere , aut detrahere : populum videlicet, in quem ordinis potestatem exerceat, vel in quem nul- d. bis tum ordinis usum habeat. g Censuram Ecclesiasticam, Excommunicationem , Suspensionem atque Interdictum, trisulcum illum Ecclesiae gladium , usu suffra-o ante distringere posse, approbath Gregorius nonus, qui Ambianensem Archidiaconum, altero Beneficio cura onervo interdicit , quod do Consuetudine I communicare , suspendere, interdicere, atqu*PARs PIO M A . VI

440쪽

361 NI C. IANVARII LIBER

ab soletere posset, atque ita boneficio Curae fori exterioris , quam Jurisdictionalem vocant) esset addictus. Idem α Arch diaconum polle ossicialem creare, qui usum gladii spiritualis habeat, apertEostendit in caussa Clerici/Odoardi, quem Rhemehsis Archidiaconi ολficialis excommunicaverat. Eluidem gladii usum in Archidiacono agnoseit supra laudatus' Alexander I II. nectu e enim Presbyterum excommunicatione ab Archidiacono praeceptilet absolvi, nisi ligatum iudicasset. Ex plurimis ejusmodi Iuris Pontificii sanctionibus concludunt Doctorea , mixta ac merι t erra actus , quales 4 Censurae

Ecclesiasticae , usu Praelatis inserioribus accedere posse. Jurisdictionem caussarum omnium ad forum Ecclesiasti eum de iure spectantium, quantumvis arἀuae illae sint . poterit usus vel privilegium Archidiaconis concedere Inter arduas censendae caussae matrimoni rum, quarum disquilitionem dignitatis esse Episcoporum Jus Can nicum exprimit. Rata nihilominus eodem Iure est, caussarum ejusmodi apud Archidiaconos scaeterosque Praelatos infectores discepta tio; quibus ut id possint, adstipulatur usus , vel Superioris Indultum.

Iurisdictio in monasteriis non exemptis, Jure communi , 1 solo Epileopo veluti, proprio Hierarcha exercetur . . Hujus est enim Monae his supremam Christianae pietatis manum admovere , caeterosque Evangelicae perfectionis cultores xd summum , quem conscendere possint, gradum erigere. , At in contentiosis, quae claustrali disciplina corrigi non possunt vel dirimi, ut quae plurimum , perfectione distent, jurisdictionem exercet Archidiaconus, si Usus praevaluerit. Nam in ea controversia quae inter Senonensem Archidiaconum de Coenobitas sancti Petri Senonensis emerserat, hos eensuit Honorius III. Archidiaeoni jurisdictione minimo eximendos, si natabUsu eidem fuisse obnoxios constaret. In caussa etiam in qua Archidiaconus jurisdictionem suam in Coenobitarum Ecclesia , postquam in Cathedralem erecta fuerat, exercere conabatur: non dubitatum i Gregorio nono , id ante erectionem usu vel privilegio potuisse 'rchidiae onum , cum ipsius jura, si quomodo ex ipsa mutatione laesa constitisset, sarcienda decernat. At iurisdictioni in Coenobitas seeurius instabit Archidiaconus , eamque propugnabit felicius, si territorium. fines scilicet δc limites jurisdictioni exercendae certos habuerit. Absit . lector , territorii verbo invidia ; neque enim cordi est , cum saecularibus Magistratibus, super territorio quod Ecclesiasticis nost ratibus negant litem instituere. ni Per utrosque licebit loca iurisdictionis exercitio , Ecelesiasti eorum alicui stata, termiyisque distincta , territorii nomine , in ipse jurisdictionis inter Ecclesiasticos disceptatione exprimere. v Non dubium jure communi solum Episcopum territorium habere, itisdem finibus quibus ipsa Dioecesis decurrens : 1edaequE eeristum , Archidiaconum posse usu, territorii jus illud assequi, quo incerta Dioecesis parta, qua siti Archidiaconatus ambitus excurrit,

quascumque caulsas suae jurisdictionis audire ac . decidere possit, Disiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION