Francisci Florentis jurisconsulti, ... Opera juridica, studio J. Doujatii ant. Paris. collecta, atque in duas partes divisa. Quarum prima complectitur tractatus vivo autore variis temporibus editos, qui nunc ex ipsius autographo emendati & aucti prod

발행: 1679년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

Dispensationum sive oeconomiarum Ecclesiasticarum varias accepti mes ex anavimus , Se singularem , quam delegim- tractandam, Dispensationis speciem definivimus i quid ipsa sit , quibus in praeceptis admittatur, vel non admittatur, quibus dispensandi .us & a toritas, quibusque conditionibus a Deo demandata fuerit, quis scorus & finis Dispensationis esse debeat : quinetiam falsae de simulatae Dispensationi personam de Iarvam detraximus. Superest ut praecipuas

Dispensationum enumeremus species.

Canonici quidem Iuris Doctores & Interpretes veteres dc novi Gratianum & Glossam secuti , .modo tres Dispensationum species assignant, permissim, prohibitam. & debitam; brevius in duas, per missam & proLibitam distinxissent: modo in sex species partiuntur. VH enim s ipsius Gratiani verbis utemur quaiam Eecisa tolerat

pro te pro, pro persena . sumitu pietatis , vel nec iratis , Oel utilia ratιν, vel pro eventu rei , quoniam factum semel, amplius insectum fieri non potest. Verum Sc ea divisio commodius ad tres species reduci poterit, nec itatis, pietatis , ut idiotismo Gratiani utamur, id est misericordiae sive charitatis ; de militatis causas e quae tres causae spensationes omnes Canonicas & tutas complectuntur. Tempus enim , personas , dc eventus rerum esse duntaxat qualitates quasidam & circumstantias, morumu, rebus ipsis Zc factis extrinsecus c haerentes, nec ipse Gratianus dissitetur. Provehamur alti is , 5c juxta veterum Theologorum Graecorum doctrinam , Dispensationes omnes solidius quatuor obiectorum ratione . in quatuor species dividamus. Vel enim D.spensationes occupantur πιῶ π π , cum circa mores , ritus & disciplinam aliqua rumittuntur & relaxantur ad tempus, ne quid deterius eveniat; rum ut fidei de religionis sinceritas in perpetuum constanter servetur ἔ tum ut impetus & ictus irruentium . malignantium Haereticorum declinentur dc eludantur: vel mea τὰς λεως versantur, circa Vanum Ze liberum dogmata & res fidei exprimendi modum ; integris de incorruptis dogmatis ipsis permanentibus: vel mei iά --πα, ὁ

προρῶνται - -- -- - . quando certae personae abstinentur de excommunicantur ab aliquibus Ecclesiis , ab aliquibus verb Ecc si is recipiuntur , & in communionem admittuntur : inter utrasque nihilominus Ecclesias fidei unitate Sc concordia , absque ullo respectu illarum personarum, benignε perdurante r γρ υ αυ τἀ ψ εἰ -

διγι ν. Quartam liceat subjungere speciem , quae latissime propagatur, & aliquando sibi generis nomen ut proprium vindicit , dc absolute vocatur oeconomis dc Dispersatio ; ea nempe quae circa de- Iicta & crimina commissa 5c poenas Canonicas versatur , remissio 8c relaxatio, me: --α. Primam speciem, quae gravissimi momentidc ponderis . appositis insignibus aliquot exemplis ex Scripturis. Conciliis, & Historiae Ecclesiasticae Scriptoribus illustremus. Speciei primae mes τα , circa mores er dis ptinam, Scriri rae plura nobis exempla sumministratit. Christus ad opus praedicationis discipulos dimittens , peram & sacculum gestare prohibuit; im-PA Rs PRIMA. Ri

402쪽

minente verbPassionis tempore, peram & sacculum discipulis redgia dit , edocensis hujusmodi tradationibus cedendum. Paulus Tim rheum instris circumcidi passus est e rogante Iacobo Paulus Hieroosolymis aΣymorum tempore purificationcm & sacrificuma ex more lebravit , de caput derasit et contra Paulus idem non est passus Tutum circumcidi. Paulus idem comminatur 6c intonat: S c rcam misi , Christus nil vobis prodιν. tr non justificabitur homo ex operis au gis , nisi per fidem. Facta ejusdem Pau li consideremus & comparemus, contraria planh & pugnantia reperiemus: propositum & com filium Pauli sagacius investigena ς firmum , tenacem propositi &constantem perpetuo & ubique Paulum deprehendemus. Unum illulsolum praegestiebat Se anhelabat Paulus , ut eorum omnium, qui Il-- lum videbant , audiebant de circumstabant , sive Iudaeorum , sive gentilium modis omnibus salutem procuraret: propterea modo pau- has extollit legem, eam modb deprimit &deiicit, pro tempore, I sorum & personarum opportunitate varius δc multiplex , non astar. mentientis , sed assis comp.ttkntis I singulis ita cupiens sub enire, quemadmodum sibi voluisset si1bveniri , si pariter assectus fuisset. Isidorus Pelusiota , εν-c,όχχον scilicet P δε τ,. νο πιοιι

Paulus eadem fere facienti Petro restitit in faciem , & simulationis graviter incusavit quia nempe nullam hic Dispensatio utilitatem Ecclesiae, sed contra non mediocrem offensionem simulatio noxia, &Sae scandalum vntibus afferebat. Quare meritb Patres Ecclesiae. hrysostomus in primis . Theodoretus & Augustinus in Paulo P urverbis utamur Amani elegantis 3c antiqui Interpretis Chrysostomi , Dispensationis profundum admirantur.' Similia quaedam Dispensationum exempla repetamus ex Conciliis . dc Ecclesiastica Historia. Antiqua & vetus est Ecclesiae Constitutio, Ne qu squam rist actam publieam die aliqua crimine damnabita poenia

tennam , cier catum ascipiat, vel ad Clericatum redeat; tum ut dest ratione temporatis altitudinis medicina major re verior est hmmilitatis,

Augustin. epist. ast Augustinus ; tum ne c- scandalo ct indignatione reliquis ras 3 o. fidelibus , qui in tantum scelus se deiecisset.. Servata potissimum fuit ea disciplinae severitas, quoties aliquis Clericus aut Laicus in haeresi baptizatus p vel quod gravius , post Baptismum & Clericatum in Ecclesia sesceptiun prolapsus in haeresim , peracta postea de tanto criamine poenitentia recipiebatur, his nempe conditionibum: ut nec Moerioatus honorem vel exiguum subrogari postea nec quem prius isti iserae. in Ecclesia retinere valeret, Ied lisca communis tantem --I-

mn AEquitas dispensationis tamen adversus subtilem & austeramuris regulam aliquando praevaluit, ur non tantum ante lapsiam impetratos honores, peracta poenitentia, retinerent; sed hoc amplius, ut ad Clarum de honores, Dignitates Ecclesiasticas , Sc ad omnium dignatatum apicem Episcoparum justis ex causis benigne promOV

Exempla ex Sanctissimi Concili, Nicaeni Patres non tantum Episcopos Euse-onei Nisano, bium Nicomediensem , Theognium Niemum , Eusenium Caesareae

403쪽

DE DISPENSATION 4BUS ECCLE si A STICIS. 311

Palestinae, Saram Lybiae Prostyterium, Atianos conversos ν sed etiam Hieroumus ipsius haeresis Principes dc Duces Arium Presbyterum , EvEoium Dialet. -- Diaconum, & Achillam Lectorem, Alexandrinae Ecclesiae Clericos, ius Luciferi Poenitentes di homouson propria subscriptione eonfirmantes , sinis no1. gulos in suo grada benigne susceperunt. Pari humanitatis ratione Arians r Idem Concilium constituit. Novatianorum Episcopos & Clericos in Nil in suisgra Posterum errore cognito resipiscentes, de ad Catholicam revertentes, dibus. accepta manus impositione , in Clexo permaneret de ubicumque soli Can. 3. Ni sirent in Civitatibus ordinati , in eodem habitu & gradu persevera- π s. Recept=rsire: si vero simul in eadem Civitate Catholicus de Novatianus Episi Novaminorem copus deprehenderetur , me in una Civitate duo λrent Episcopi, CD exemptam. tholicus honorem , dignitatem & munus Episcopi solus retinebat; Novatianus honorem Prest' tera: nisi tamen Episcopo Catholico placeret ,Novatianum nomine Sc titulo tenus Episcopum censeri. Exemplum Ec prudentiam Nicaeni concilii dissicillimis temporibus, de in orientis de in Occidentis partibus saepius Ecclesiae Pa- Η'bria μι- tres in usum feliciter revocaverunt. Ariminense facinus impiissimum min. perfidia. de turbulentissima Ecclesiae tempora repetamus, sic multa paucis comprehendamus. In optimis Sacerdotibus , aut metu territis, aut exi-rio deductis , aut praemiis ab Imperatore Constantio corruptis , reliqui Episcopi perfidiae consentientes captiVam conscientiam dederant ripsi etiam Duces Liberius oc Osus variis vexationibus fatigati Conia nantio cesserant: hoc amplius fraudibus ec dolis Atianorum circumia ventis smplicioribus orthodoxis, abolito usiae nomine , Nicaenae fidei conclamata fuerat damnatios adeo ut Catholicae fidei universitas Penes quatuor Confessores , Athanasium Alexandrinum, Hilarium Pictaviensem , Eusebium Vercellensem , εe Luciferum Caralitanum inclusa detinererex. Miseninsitis prorsus e t facies Ecclesia ; pericli-rabatur Aposto lorum nav/cula 3 nih l jam supererat fidei. Dominus ex- eitatur, imperat tempestati , bestia moritur, tranqκaritas redit , ut elegantissimὸ loquitur Hieronymus. Tranquilliras, inquam , redit. Omnes Episcopi qui de propriis sedibus fuerant exterminati 3 per induLientiam novi Principis , t o altitudo iudiciorum Deil in per indulgeariam novi Principis , quis crederet a novi Principis apostatae Iuliani, ad Ecclesias redeunt. Reversus Athanasius studio vehementi concordiae & unitatis Ecclesiarum flagrans . Alexandrina citissime Synodo

Consessoriim, qui constantes permanserant in fide , convocara, sanciri curavit primum i ut harseos are rabus exceptis, quos error excusare non poterat, poenitentes Episcop3 ar Curici sociarentur Meles , ct

dignitatem reisnerent.

Assensus est humanissimat sententiae oriens & Occidens : Oriens quidem in Antiochena Synodo ; frequentibus vero Synodis Occidens , per Gallias, per Italiam Sc Hispanias: primum Hilario ddeinde Liberio ex somno exsuscitato &per Eusebio ducibus

Tecto

quem scut alterum Petrum lapsus Ac conniventia clementiorem & renigniorem exhibuerat. Itaque singulari dispensatione &indulgentia, sub poenitentia dc satisfactione receptis Episcopis&Cle-U is copIS

404쪽

ricis , per universum orbem Ecclesiarum fides in primmim statim resormata fuit, & apud Ariminum gesta condemnata. Displicuit egregium facinus perrinaci 3c nimis austero Lucisero, qui solus in tanta rabie luporum , in summo laborantis Ecclesae periculo, segregatis paucis ovibus , reliquum gregem crudeliter deseruit , & amisso concordiae & charitatis lumine , In tenebras schismatis se praecipitem dedit. Adeo verum est quod Ecelesiastes praedixerat. Noti esse justus nimium , neque plus sapiaι quam necesse est..

Saluberrimum illud remedium non semel Africa in pernicioso &diutino schismate Donatistarum est experta. Nam ab initio schismatis in judicio novemdecim Episcoporum a Constantino Iudicum da torum . quibus praeerat Melchiades, sententia Romae solemniter lata placuit , unico oe solo Donato omnium sententiis pereesse re damnato,

totius mati autore O principer eateros eorrectos, etiamsi extra Ere amforent ordinati , in suis honoribus esse recipiendor ; ita ut quibuscum eiacis duo essent Episcopi . quos dissensio geminust, iue eonfirmaretis qui

fuisset ordinatus prior ; alteri vera plebs alta regenda Committeretur. Quod exemplum Patres Nicaenos In causa Novatianorum ex parte secutos ostendimus.

Verum nec intra fines tam 'angustos prolixa & essirsa quorumdam Episcoporum charitas , & impatiens animus discordiae Ualuit coerceri. Refert enim Sozomenus post obitum Valentis Carliolicos quo dam Episcopos ab exilio reversos , Arianae sectae Doctores obtestatos fuisse, ne te desererent , neve dissensionibus Ecclesiam cliscinderent,

quam unicam a Deo ct Apostolis traduam, Contentionis ardor & a bitio, ora orai Au a, προεδρι is in Varias partes discerpserant et in comm ne potius regerent Ecclesiam ς communione Stais cum honore pleno

Arianis Episcopis ultr5 delato. Superavit omnes Eulalius Amaseae Ponti Episcopus, qui Coepiscopo Ariano, quamvis ne quinquaginta quidem sibi communicantes haberet, non tantam Sedis communi nem, sed etiam Primatum, veluti servatae concordiae praemium , instantissimE. sed frustra , contumaci Ariano proposuit. Dixerit aliquis singularia quorumdam Episcoporum, facta praeclara, dc xare dic inae in exemplum trahi non ciebere ; fortὸ nec imitanda contenderit, etiam prolato Canone Nicaeno, qui duos Episcopos in eadem Ecclesia manifestὸ prohibui. Ambitionis & avaritiae vulnus o cultum in pectore residens , illo velut aureo baltheo praetegate amdiat saltem quid in plenario to ius Africae Concilio, ante celeberrimam & notissimam Collationem a Catholicis celebrato sub Honorio, reeeenti serε Patres communi decreto sanciverunt , in causa unionis Donatistarum cum Catholicis: illud insigne Decretum praefixum in notoria epistola ad Marcellinum V. C. Tribunum directa , qui vice sacra praesidebat , celeberrimae Collationis gestoriam frontem reddit illustriorem. Edicunt Episcopi Catholici, A convincantur a Donatistis, nullos apud eos honores 'scvatis muneris esse requisituros ; si seri Donatistia convincant, Ac cum Donatistis Ecclesia unitatem se turas ,

405쪽

DE DISPENSATIONIBUS ECCLESIASTICis.

in non solum viam I alutis inventant, sed nec honorem E scopa in amitarant : ita ut uno eorum defuncto . Giηcepi j m fluviis singiui pristiis. more saecedant. Eandem conditionem multis antὸ annis Paulino Me letius Antiochenus in sede Antiochena ultro detulerat. Quae sequuntur in dicta notoria admirandum & sempiterna memoria dignum charitatis Episcopalis monumentum Continent ἔ nec tamen sine mendo.

quod eluemus. Aut si forte Chri ani populi singulis delectantur Dis

evis, ct duorum consertium inusit rum seme tolerare non possent utraque de medio secedamus , ct Ecclesi i , damnata schismatis Musa, in unitate pacifica constitutis , ab hi , Τμ singuli in Ecclesiis serrulis ins ni Mur, annuentibus unitati fam per loca necessaria singuli eonstituantur Episcopi. Quid enim dub temus Redemptori nostro sacrificium sitis humiljtatis Uferre ' an veri ille de coelis in membra humana riscendit, ut membra ejus essemus δ ct nos ne Tsa ejus membra eruisti divisione Ianientur, de cathedris descendere formidamMi y propter nos nihil sustiacientius, quam Christiani files ct obedientes simus et Episvi autem propter Christianos populos ordinamur. χμod ergo Christianis populis ad

Christianam paeem prodest , hoc de nomo Episcapa tu Dei mus , si semimales sumus , eur Domini atemis lucris , pro nostras temporatibus subs-mitatibus invidemus Episcopalis dignitas fructuosior xcbis erit, si gregem Coriin magis deposita collegerit, quam retenta disterserit. Quod si aliquis vi majore, & a Marcellino Tribuno cavilletur extortum fuisse Decretum a Catholicis Episcopis, praesentem in Concilio testem locupletissimum interroget Auguuinum a respondebita Sic placuit omnisus , H exarserunt omner , ut par ιν essent Episcopatum pro Christi unia ate deponere ', ct non perdere, sed Deo tutius commendare. Duo ibi vix nυ enti sunt, quibus dis'bceret, unus annosus senex , qui hoe etiam di- cere tiberius ausus est : alter voluntatem suam tacito vultu significavit. Sed posteaquam illum liberius hoe dicentem obruit omnium fraterna comreptio ; illo mutante sententiam, vultum etiam sile mutavit. Hoc it que sanctissimum Decretum in Concilio tam frequenti pene trecentorum Episcoporum Africae communi consensu fuit confirmatum. Non ignoramus contra severitatis integritatem, contra disciplinam

Ecclesiae, & Nicaenos Canones hic aliquid admissum , quod prosecth,

non debuisset 1, nisi pacis ipsius & unitatis compensatione sanaretur. Aeripimus, ut Augustinus loquitur, unitatem Spiritus in vinculo pacis , accipimus ct charitatem, qua pereatorum mΜltitudinem cooperit, ct is

lata dιsciplina cicatricem ct notam abstergit ct inducit. Expeditissimum foret innumera ferὶ clispensationumm exempla circa disciplinam, de Scripturis, de Conciliis, & Historiae Ecclesiasticae Scriptoribus depromere, cirsa neophytos , bigamos, aetate minores, natalibus laesos, non tantum in Clerum allectos ; sed ad Episcopatus summam dignitatem , contra praeceptum Apostoli, contra Canonum rigorem: vel propter singularem praeficiendorum pietatem, charitatem, eruditionem & prudentiam ; vel propter postulantium populorum, aut Principum desiderium & studium. Ex iisdem sontibus uberrimis publicae utilitatis Ecclesiarum & populorum profluxerunt institutiones, mutationes, uniones & transsationes, exemptiones, & antiquae

406쪽

FR. FLORENTIS PRAEFATIO.

commendationes seditis Episcopalium, Metropolitanosum, Patria, ehesium t profluxerunt Monasteriorum & Monachorum ordinationes.& m Clerum adoptiones , eorumque innumera privilegia: Quod argumentum prolixe tractandum hoc anno suscipimus. - Ad dispensationum etiam aequitatem prudentissimi Patrum , pacis di concordiae retinendae studioti, fidelitates, hominia,S: Investituras Episcopatuum & Monasteriorum retulerunt et hac solida re firma ratione nitentes, adversus refractaricis 6c contentiosos plurimos disputa- inges , dc abruta quaedam decreta praetendentes ἴ merito scilicet a

Episcopis. Abbatibus & Clericis hujulinossi honores dc temporalia obsequia praestari , de exhiberi Regibus Se Principibus , ὸ quorum

munificentia M liberalirare , amplissima latifundia & lath patentes posisessiones & urbes , & provinciae aliquando integrae , ad Ecelesias &Monasteria non tantum olim pervenerunt, sed etiam quotidie Regum consiliis , praesidiis 6c armis defenduntur & conservantur. Hic seges uberrima Dispensationum exoritur in causis matrimonialibus , in perplexis beneficiorum, praebenserum di dignitatum quaestio

nibus, quarum plurimas in hoc publico Iuris Auditorio stillatim

explicavimus. Huc referenda sunt Ecclesiasticorum & Laicorum P, tronorum multiplicia jura , quae conniventibus oculis Eccleuain admisisse , 8c hactenus sustinuisse Alexander III. palam contestatur: quatiridem jura de exposuimus publies , jamque pra lectionum recognit, rum, Deo favente, publicationem meditamur. Quid si trium reli. quarum Dispensationis specierum . quae ad dictionem , ad personas.&ad poenarum Canonicarum remissionem perrinent, prolixam tractutionem aggrediamur, non dies, non mentis, sed annus deficeret, α ex brevi Praefatione spissum volumen nasteretur & ex resceret.

t ia

407쪽

DISPUTATIO

NUPTIIS CONSOBRINARUM

PROHIBITIS AUT PERMISSIS, 'ab Autore edita anno Is 6.

Uais A Tu M fuit nuper Praeses Illustrissime) de

Consobrinarum nuptiis 3 an etiam Iustiniani tempore prohibitae vex permissae fuerunt. Ex utraque parte multae dc firmae rationes, ram ex Iure civiu , quam eanonico diligenter uuaesitae fuerunt. Quas in memoriae subsi3ium tunc adnotaveram ; eas in praesenti ex scheda in mundum redigere , accuratius digerere, dchane operae pretium visum est et ut tibi Praeses Illustris. sime in harum quaestionum judici peritissimo osse n. Fortasse dixeris sicut raneidos 5c recoctos cibos purere , dc edentis stomaeho nauisseam ; Iea veterem & sepius repctitam quaestionem displicere , & lGgentis animo fastidium parere. Me tamen hac exeusatione tuebor isuam si non in mei gratiam , saltem propter autoris , quem unicὶ iligis, luminam opinioMe- dc elegantiam , benignε te admissi um

Ab illa parte quae prohibitas fulta Consobrinarum nuptias eriam

temporibus Iustiniani asserebat , mitium faciemus. Legem selebraudis C de nuptiis multis argumentis irrepsisse in Cpdicem, dc suppo-fitiam subodoratui : dc in eo maxime status causae dc is ηινσμαν eonstituitur. Inscriptio, dicta Iegn ita concipi uri Imppo Arcadius ct mnarius Eutychiano r nec tamen reperirar illa lex in Cod. Theodosianor imo duae NanE contrariae. Et quidem lex a . C. Theod. si nuptia exrsrapto petantur , quae eundcm Honorium de Theodosum autores habet, memini ι legis Theodosj Magcii, quae nuptias Consobrinarum,

408쪽

33o FR. FLORENTIS DISPUTATIO

nisi impetrato rescripto damnat. Haec Theodosii Magni Constituti. quamvis hodie non extet, elus tamen multi meminerunt , ut animadvertunt viri docti i in eam rem etiam allata insigni Ambrosis ad Paternum vimia. dc Augustini pap. ιε. lib. s. de civitate Dei: quiubus addimus ex. Libani j oratione me, τ Αγγκάν ι . A e - asi ψι ν

ς sint fratrum filii, & tertii gradus. Ex quibus apertissime confi- eitur sub Theodosio Magno & ejus liberis Consobrinarum prohibita fuisse conjugia. Hoc tantum notandum , Epistolam Ambrosi ad Falernum scriptam suisse ad consultationem Cynugij, quem & eo nomine commendat Ambrosius in Epistola ad eum scripta , quae in editione Basileensi recth sublicitur E stola ad Pater m : & lubjiciem

dam-esse suadet haec elegans clati: ula. Ego verὲ libenter tua in me onera suscepi, oe avo neptem, ut σιηor, refudi, qΜam nescio plant qua opinione nurum sibi fera desiderastat , ut avum jocero mutaret. Quae verba conveniunt omnino cum illis epstola ad Paternum. dyaanta deinde etiam reIiquarum consem vocabulorum dem avus ct secer is obere et ea quaque tibi neptis er nurus diverso nomsne nuncupabuar. Innoviis editionibus , Romana & Parasiensi male divelluntur: ea. quae ad Paternum , inseritur tib. O. num. 43. quae ad cynegium lib. L

Praeterea I. celebrandis , non esse Arcadij &Honorij, dubitare non sinit I. 3. c'. Theod. de inrestis nutili. Eadem est inscripta . I p. A cad. ct Honori Aug. Eutychiano. Subscriptio d. l. 3. Dat. VI. Id. D cemb. Constant. Arcad. IV. ct Honor. III. Cous Inscriptionis similitudine deceptus Russardus , subscriptionem tuis celebrandis , quae in Antiquis Cod. deerat ex d. l. s. Cod. Theod. supplevit; cum pla-nh ius diversum contineant: qui error in aliquibus editionibus novissimis remansit, μ fAsb tribuitur D. Cujacto , clim sit proprius Russardi. In d. t. s. Od. Theod. confirmatur prohibitio hujusmodi nuptiarum : idemque jus in Italia obtinuisse , post expulsos Romanos a Gothis, ex Formula Cassiodori pridem noratum est. In Hispania & ea Galliae parte , quae parebat Gothis , Codex T Mod anus ab Ariano iussu Alari ei eollectus. & ejus interpretationibus auctus, suis indieat quid ea in parte reeeptum fuerit. Hunc Codicem Ecclesia Gallicana observavit tanquam proprium & in quaestione , qu tractamus, aperte indicat Concilium Turonense II. sub Chasiberto Rege can. ar. in quo inseritur Ariani explicatio ad d. l. 3. σ adses. Indicto tamen Canone legendum ex Ariani interpretatione, Aut alteri ris gradus Consebrinam. Ex his colligitur , & non tantum tempori bus Imperatorum , qui autores d. I. MIebrandis inscribuntur , sed etiam postea prohibita fuisse Consobrinarum conjugia , adeoque s 'positi a meritb videtur H I. celebrand r. Quare nec in Basilicis habetur : mutila & sine subscriptione in omnibus serὶ editionibus Cod. cireumfertur , cum tamen ex ι. r. Cod. Theod. de Constitur. Priscit. edicta, sive constitutiones sine die & consule deprehensa , autoritata

careant.

Postremb Iustinianus ipse pugnaret secum, si legi celebranius in με

409쪽

codice repetita praelectionis locum dedit set : nam in Institutionibus quas ante promulgaverat, tit. de nupti s ita scripserat: Duoram aurem fratrum vel δε- romm tiberi, vel fratris ct fororis iungi nou posunt. Negationem in antiquis Codicibus extare Culacius in prioribub ποι is , Contius, Hotomanus & alij a temur ingenue, quae & apud luonem reperitur parte ' cap. I. ubi Molinaeus notac, Ex hoc loco restιtur pore t 3. 'DAorum auiem fratrum Isit. de nuptiis , cyn sim corruptus texitur. Conlarmat & autoritas Theophili, qui negationcm retinet, quam . si deesset, mens de tententia reponendam esse suaderet, In quam sententiam Ho-

romanus est promor : particula enim amem oppon tur proxime praecedenti vcrisiculo, in quo ipecies permissarum nuptiarum refertur : itaque in versiculo Duorum prohibitarum species erat referenda, ut praecudenti adversaretur. Scquens etiam vesculus qui incipit, Item amitam , particula Rem conncetitur cum superiori r in eo verb prohibitarum nuptiarum species Froponuntur. Quamvis autem Coatius in eo IUιtutionum loco negationem retineat;le em men celebramiis non esse Arcadii de Honorii aderit Ib i. itation. cap. 9 audacius insultans Iuthiniano Fe Tribuniano hi, verbis. Quid Maee d Murum Theo-

eoram constitutione, . Contra in diveriam abit sententiam V. C. B rnatas Bris nius tibis singulari de Iuri connubι,rkm. Leg m cnim celebra Ha pro bat : alteras duas . quas ex Cod. Theodos. raulimus , ab Aniano vel conficias , vel interpolatas censet. Hactenus primae partis argumcnta dia rationes collegimus. Alterius partis sententiam & rationes proponamus. Leges ilias omnes tam

Cod Theodos quan Iustis. veras esse non fictas vel suppotitias, & rectE i simperatoribus ti ibui, quorum nomina praeserunt . quas inter se ratione tem porum habita conciliamus. Occurrit prima tempore l. 3. manente L. Neod. de inceytis nupt. sequitur A. I. celebranius C. Iustin. de nuptius: postrema est ι.uM C. Theod. si nuptis ex rescrpto : quod ut demonstremus, I. s subscriptio haec est Dat. V . Kal Decemb. constantis. Arcad. IV. oe Honor. III AA. Cos. L. celebrand a Stilicone II. σ Anthemo C s. annis iacvum poli d. l. 3. Quamvis enim in plerisque editioniba, Codicis desit inlcriptio d . celebrandis, licut etiam hodie mu tarum Constitutionum , liboriorum incuria k eam viamen Contius in prima & secunda editione Codicis restituit, quam & acceptam D. Cujacio refert lι b. a. lection. cap. r. Postrema tempore ι un. C.

Theoc si nuptiae ex rescript pei. edita scilicet Honor. VIII. σ Theodos. IIIA A. Cus post I celebrandis annis qua Lucr. Itaque temporis ordine prius explorato; ι 3. C. Theodos de incestis nuptiis. Consobrinarum nuptias damnat, quas & ante Theodosius Magnus damna- Ucrat. Lex eelebrandis postea lata eas probat & revocat; posterior priorem abrogat; nec tamen obtinuit diu. Nam & iterum l. celebrandιs abrogata est per ι. Mn. C. Theod. si nuptis ex rescripto per. Ex illis tribus contrarijs& inter se pugnantibus eonnitutionibus, quas ad manum Tribunianus habuit, e

410쪽

mae & repetitae praelectionis retulisse non dubito Abrogat m verb scissa L . 3. C. Theod. per leg- celebrandis, qui utramque diligenter comparaverit, non inficiabitur , sive verba, sive rem specter. . Quod ad rem pertinet. In d. l. 3. Cod. Theod. de inces . nupt. consobrinarum nuptiae coercebantur ijsdem poenis. quibus vel sororis aut fratris fi. Iiarum, , et uxoris fratris. In hujusmodi conjunctione neque vir vel uxor intelliguntur; dos caduca fit, & ex ea suscepti , liberorum nomine non cenissentur ; nec eis donare reliquid, vel causa mortis licet relinquere. Acerbio.

res & graviores , quod ad consobrinas pertinet, legis poenae vita sunt ; leo .ius in his peccari. Itaque sicut alia lege anteriore ignis & proscriptionis poena , designata nuptias incestas contrahentibus , sublata est per d. l. 3. v deli. eet ne sub specie arraciaris judici, aliqua in ulciscend crimane Hlario nasor rur. ut eleganter loquitur l. 2. C. Theod . d. raptu virg. vel viduar pari ratione d. l. 3 per legem celerandis, quod ad consobrinarum nuptias, est abrogata & prisci Juris autoritas revocata; quo hujusmodi nuptiae erant legitimae, & ex his suscepti liberi suis patentibus veri dc legitimi successores. Ea ratione restit cta fuerunt calumniarum sementa, os delatoribus occlusum,& per modicum fisci damnum plurium securitati consultum, qui huiusmodi nuptias contraxerant. Passim enim & vulgo , Jure veteri permittente, si . cui ex Libanij loco discimus , consobrinarum nuptiae peragebantur, is m,. --ον-ς: nee enim populus facile recedit a jure, quod diu aequum visum est. In reliquis omnibus personis praeter consobrinas d. I. 3. robur suum retinuit , quam etiam Iuttinianus in suum Codirem transtulit, & est I. 6. C. de incestiis nuptijs; tam consobrinarum quam reliquarum personarum mentione omissa. Ided reliquarum ; quia satis eas personas delignarat tam in praecedentibus Uu em tituli legibus , quam in I. Minmini C. de nuri a ; in qua tamen & in reliquis consobrinae omittuntur, maximὶ verb in ιr C. si nuptia ex rescripto per . quae ex eodem Cod. NeodU de. . sumpta est, reciso tamen integra clauiuia, in qua mentio insignis superest primae prohibitionis a Theodosio Magnd introductis, ut diximus. Omnem verbscrupulum eximit stylus & verb i d. t. e/Iebrandis , qui longe diversus est ab eo, quo Tribunianus suis legibus conscribet dis utitur. Ad d. l. celebrandis promulgas da m Arcadium & H. norium multae & maximae rationes impulerunt, quas attigimus , juris veteris autoritas & e1us observatio diuturna ., eui praeterea jus divinum non adversatur. Recthenim A ' gustinus loco citat, inrer personas prohibitas lege divina consobrinas non comtineri fatetur. Haec 'rohibilio non ex verbis legis, sed ex interpretatione tantlim descendit; quia in consobrinis factum etiam licitum propter vicin, talem horrebatur illiciti. Hae quippe nuptiae legi divinae non tiunt contrariae ad otiam in hujusmodi quaestionib s recurrendum esse docet Elinodii Tici-siensis Epistola 2 . Db s. Diminis tamen legibus cognationem indiculo es relensam in matrimonio lirare foetari, sine dubitatione nowratis. Sed contiano ad nsebem Romam hom nes meos dirigo , exacturus a venerabili Papa fuer hac radire responsum, ut anim m vestrum potioris praecepti 'me' autoritas Ad quam

'forum prudentissimὸ doctissimus Sirmondus : Sive vinas leges hoc locornrerpretere , que fac is Istier s eontιnentur , sive saeras canones ira voces , qu

SEARCH

MENU NAVIGATION