장음표시 사용
191쪽
IIII 8-9. 179 adhuc aetatem in uirginum de dedicatarum solebat cella nutriri ibique meditari. Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad extrema peruenit, clamauit tertio unam de consecratis Christo uirginibus, proprio eam nomine quasi
praesentem alloquens, Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd; et sic
terminans temporalem uitam, intrauit aeternam. At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocata est, die de hac luco subtracta et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste
Item quaedam ex eisdem ancillis dei, cum praefato tacta morbo atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa mediam noctem clamaro his, quae sibi ministrabant, petens, ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent. Quod cum frequenti uoce repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: Scio, quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iamnunc non ita esse cognoscite: nam uero dico uobis, quod domum hanc tanta luce impletam esse perspicio, ut uestra illa lucem mihi omnimodis esse uideatur obscura. Et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet uel adsensum praeberet, iterum dixit: Accendito ergo lucernam illam, quam diu uultis; attamen scitote, quia non est mea: nam mea lux, incipiente aurora mihi aduentur est. Coepitque narrare, quia apparuerit sibi quidam uir dsi, qui eodem anno fuerat defunctus, dicens, uod adueniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. luius meritas misionis lita circa exortum diei puellae
qua sint ostensa aeIltus signa, eum et ipsa mater eong rogationis lIIlus e mundo transiret.
Cum autem et ipsa mater pia de deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sin-
192쪽
180 in . s.ceritate deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae rogularia eidem matri existere, minore docendo uel castigando curabat. Cuius ut uirtus iuxta apostolum in infirmitato perficeretur, tacta est repente grRuissimo Corporis morbo, et per anno VIIII pia redemtoris nostri provisione multum fatigata uidelicet ut, quicquid in auitii sordidantis inter uirtute per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutina tribulationis excoqueret. Haec ergo quadam nocte incipiente cropusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit mandost quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, indono inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant. Cumque diligentius intueretur, quo trahente leuaretur sursum haec, quam contemplabatur species corporis gloriosi, uidit, quod quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec caeli patentibus introducta amplius ab illa uitari non potuit. Nec dubium remansit cogitanti de uisione, quin aliquis de illa o gregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona, quae fecisset, opera quasi per lanes aureos leuanda esset ad caelos quod re uera ita contigit. Nam non multia interpositis diebus, deo dilecta mater congregationis ipsius, ergastulo carnis ducta est; cuius talem fuisse constatuitam, ut nemo, qui eam nouerit, dubitare debeat, quino exsunti do hac uita caelestis patria patuerit ingressus. In eodem quoque monasterio quaedam erat omina sanctimonialis et ad saeculi huius dignitalom nobilis otin amor futuri saeculi nobilior quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem mouere ipsa membrum ualeret. Haec ubi corpus abbatissae uenerabilis in occlesiam delatum, donec sepulturae daretur, cognouit, postulauit se illo adferri et in modum orantium ad illud adclinari. Quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta, rogauit, ut apud misericordiam pii conditoris impetrare so a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui. Nec multo tardius exaudita est: nam post dis duodecim si ipsa educta ex carne temporales adflictiones aeterna mercide mutauit. Cum uero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc annos post obitum dominae in hac uita teneretur,
193쪽
HII. 9-10. 181 in tantum ea, quam praediximus, infirmitate decocta est, ut uix ossibus haereret; et ad ultimum, cum tempus iam
resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum, sed et linguae motu caruit. Quod dum tribus diobus et totidem noctibus ageretur, subito uisione spiritali recreata, s et oculos aperuit aspectansque in caelum, sic ad eam, quam intuebatur, uisionem coepit loqui: Gratus mihi est multum aduentus tuus et bene uenisti'. Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et oui loquebatur, exspectans. Rursumque quasi leuiter indignata subiunxit: Nequaquam hoc laeta serro queo'. Rursumque modicum silens tertio dixit: Si nullatenus hodio fieri potest, obsecro, ne sit longum spatium in medio'. Dixit, et, sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit: Si omnimodis ita definitum est neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro, ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit'. Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur: Cum carissima inquit mea matre Aedilburgo'. Ex quo intellexero, quod ipsa ei tempus suae transmigrationis in proximum nuntiare uenisset. Nam et ita ut rogabat, transacta una die ac nocte, soluta camis simul et infirmitatis uinculis ad aeterea gaudia salutis intrauit.
10. Vt ad ymlterium elusdem monasteri orans eaeea lamen
Successit autem Asdilburgi in officio abbatissae deuota deo famula nomine Hildilid, multisque annis, id est
usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio strenuissime, in obseruantia disciplinae regularis, et in earum, quae ad communes usus pertinent, rerum prouidentia praefuit. Cui cum propter angustiam loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, ut ossa famulorum
famularumque Christi, quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur et transferrentur omnia in ecclesiam beatae dei genetricis, imoque conderentur in loco quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi
194쪽
182 IIII. 10-11. apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, do quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet.
Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum
sanitatis, quod ad ipsum cymiterium deo dicatae congregationis factum idem libellus refert. Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia crebrescente grauata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam uidere. Cui dum aliquandiu caecitatis huius nocte clausa maneret, repente uenit in mentem, quia, si ad monastorium delata uirginum sanctimonalium ad reliquias sanctorum peteret, perditam posset recipere lucem. Nec distulit, quin continuo, quod mente conceperat, X-pleret. Perducta namque a puellis suis ad monasterium,
quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se habere professa est, introducta est ad cymiterium et, cum ibido diutius flexis genibus raret, nihilo tardius meruit exaudiri. Nam exsurgens ab oratione, priusquRm exiret de loco, petitae lucis gratiam recepit et quae famularum manibus adducta fuerat, ipsa liber pedum incessu domum laeta reuersa est; quasi ad hoc solummodo lucem amitteret temporalem, ut, quant Sanctos Christi lux in caelis, quae gratia uirtutis possideret, sua
sanatione demonstraret. 11. t ox eiusdem prouinciae Sebbi In monaehlea ullam Onuersatione nierit.
Eo tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idom etiam libollus docet, uir multum deo deuotus nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum 'uctibus plurimum intentus uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset. Vnde multum uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos xxx
195쪽
IIII. 11. 183 in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est: m- monuitque coniugem, ut uel tunc diuin se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti uel potius mundo seruire non possent. Quod dum aegre impetraret ab ea uenit ad antistitem Lundonias ciuitatis, uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.
Qui cum ingrauescento praefata aegritudine diem aibi mortis inminero sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adsectus dolore albquid indignum suas personae uel ore proferret uel aliorum motu gereret membrorum. Vnde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogauit, ne plures e moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. Quod dum episcopus libentissime so iacturum promitteret, non multo post idem uir dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consol toriam, quae . Omnem ei anxietatem memorata sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet. Vidit enim, ut post ipse reserebat, tres ad se uenisso uiros claro indutos habitu quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus et intorrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod anima eius si in ullo dolor et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore sed et tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuauit. Quod ita utrumque, ut ex uisione didicit, completum est. Nam di dehinc tertio completa hora nona, subito quasi leuiter obdormiens, sine ullo sensu doloria emisit spiritum. Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum sed cum huic corpus inponere coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. ο-
lantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum.
196쪽
Sed nec sic quidem corpus capiebat. Vndo acta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo br uiare, donec ipso locul caperetur. Sed mira res et non nisi caelitus iacta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito adstante episcopo et fili regis eiusdsm ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratris
Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congrua longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi a parte uer pedum mensura IIII digitorum in sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis. caelestia sperare didicerat.
12. Vt episeopatum OeeldentaIlum Saxonum pro Leutherio Haeddi, episeopatum Hrofensis seeIesiae pro Putta cute 1eIm et pro ipso Gefmund aeeoperit et qui tune Nordanhymbrorum fuerint episeopl.
Quartus occidontalium Saxonum antistes Leutheriuasuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius exstitit Uini. Cumque mortuus esset Coinualch, quo regnante idem Leutherius episcopus actus est, o- ceperunt subreguli regnum gentis et diuisum inter astenuerunt annis circiter X ipsisque regnantibus defunctuaest ille, et episcopatu functus est Haeddi pro eo consecratus a Theodoro in ciuitate Lundonia. Cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium et, cum duobus annis hoo
tenuisset, tandem superni regni amore compunctus in liquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante RoRomam abiens ibi uitam finiuit, ut in sequentibus latiua
Anno autem dominicae incarnationis D 'CLXX 'VP cum Aedilred rex erciorum, adducto maligno exercitu,
Cantiam uastaret et ecclesias ac monasteria sine respectu
pietatis mel diuini timoris sedaret, ciuitatem quoque
197쪽
IIII. 12. 185Ηrofi, in qua erat Putta episcopus, quamuis eo tempore absens, communi clade absumsit. Quod ille ubi comperit, occlesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum orciorum antistitem, et accepta ab eo possession ecclesia cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino dorestaurando episcopatu suo agens quia, sicut supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius; sed in illa solum ecclesia deo seruiens, ubicumque rogabatur, ad docenda ecclesiae carmina diuertens. r quo Theodorus in ciuitat Hrofi Cuichelmum consecrauit episcopum. Sed illo post non multum temporis, prae inopia rerum, ab episcopatu decedente atquoad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituitantistitem.
Anno dominicae incarnationis 'CLXX 'VΙΠ', qui est annus imperii regis Ecgfridi VIII., apparuit menso Augusto stella, quae dicitur cometa; et tribus mensibus
permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam praeferens. Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum et reuerentissimum
antistitem Vilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti praeessent Bosa uidelicet, qui Derorum, et Eata, qui Berniciorum prouinciam gubernaret hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi ius in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus et adhao in prouincia Lindisfarorum, quam nuperrime rex Ecghid, superato in bello et fugato Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem prouincia proprium accepit praesulem, secundum Ediluini, tertium Eadgarum, quartum Cyniberctum, quem in praesenti habet. Habebat enim ante adhaedum, antistitem Sexuulfum, qui etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit unde et expulsus de Lindissi, in illarum prouinciarum regimine permansit ordinati sunt autem Eadhaed, Bosa et ata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro: qui etiam post tres abscessionis Uilfridi annos,
198쪽
186 in 12 13. horum numero duos addidit antistitos, Tunborotum ad ecclesiam Hagustaldensem, remanento Eata ad Lindisfarnensem, o Trumuini ad prouinciam Pictorum, quae tunc temporis Anglorum erat imporio subiecta. adhaedum do Lindissi reuersum, eo quod Aedillae prouinciam recepisset, Hrypensi ecclesiae praefecit.
13. Vt VlIdit episeopus prouinetam Austriatum saxonum ad christum onuerterit.
Putius est autem ab episcopatu suo Uilfrid o multa diu loca peruagatus Romam adiit, Brittaniam rediit; etsi propter inimicitias memorati regis in patria siue parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangelizandi potuit ministerio cohiberi siquidem diuertens ad prouineiam Australium Saxonum, quas post Cantuarios ad amatrum et ad occidentem usque ad occidentalos Saxonos pertingit, habens terram familiarum VII milium, o soadhuc tempor paganis cultibus seruiebat huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat. Erat autem rex gentis ipsius Aedilualch, non multo ante baptizatus in prouincia Merciorum, praesente ac suggerente rogo vis here, a quo etiam egressus de sonte, loco filii susceptus est in cuius signum adoptionis duas illi prouincias donauit, Vectam uidelicet insulam et Meanuarorum prouineiam in gento occidentalium Saxonum. Daque episcopus,
concedente, immo multum gaudente rege, primos prouinciae duces ac milites sacrosancto sonte abluebat uerum
prosbyteri appa et Padda et Burghelm et Oiddi coloram
plebem uel tunc uel tempore sequento baptizabant. Porro regina nomine abae in sua, id est Micciorum prouincia fuerat baptizata. Erat autem filia anfridis atris enheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuero. Ceterum tota prouincia Australium Saxonum diuini nominis et fidei erat ignara. Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum, uocabulo Dicul, habens monasteriolum permodicum in loco, qui uocatur Bosanhamm, silui et mari circum-
199쪽
m. 13. 187 datum, et in eo fratres V siue VI, in humili et aliporo uita domino famulantes. Sed prouincialium nullus eorum uel uitam aemulari uel praedicationem curabat audire. Euangelizans autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab erumna perpetuae damnationis, uerum et a clado infanda temporalis interitus eripuit. Siquidom tribus annis ante aduentum eius in prouinciam, nulla illis in locis pluuia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit. Denique serunt, quia saepe XL simul aut L homines inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod siue ripam maris, et iunctis misero manibus, pariter omnes aut ruina perituri
aut fluctibus obsorbendi decidorent. Vorum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia
serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer. Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultauerunt in deum uiuum intellegentes eum, qui uerus est dous, et interioribus se bonis et exterioribus caelesti gratia ditasse. Nam et antistes cum uenisset in prouinciam tantamque ibi amis poenam uideret, docuit eos piscando uictum quaerero. Namque mare et flumina eorum piscibus abundabant; sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguilas tantum inerat. Collectis ergo undecumque retibus anguilaribus, homines antistitis miserunt in mare, et diuina se iuuanto gratia mox cepere
pisces diuersi generis CCC. Quibus trifariam diuisis,
pauperibus dederunt, centum his, a quibus retia acceperunt, centum in suos usus habebant. Quo bonoficio multum antistes cor omnium in suum conuertit amorem, et libentius e praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona sumserunt.
Quo tempore rex Aedilualch donauit reuerentissimo antistiti Uilfrido torram LXXXVII familiarum, ubi suos homines, qui exules uagabantur, recipere posset, uocabulo Selaeseu, quod dicitur Latino insula uituli marini. Estonim locus illo undique mari circumdatus praeter ab Occidente, unde habet ingressum amplitudinis quasi iactus fundae qualis locus a Latinis paeninsula, a Graecis solet horronesos uocari. munc ergo locum cum accepisset
200쪽
188 m. 13-14 episcopus Uilfrid, fundauit ibi monasterium ac regulari uita instituit, maxime ex his, quos secum adduxerat, se tribus quod usque hodie successores eius tenere noscuntur. Nam ipso illis in partibus annos V, id est usquo ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et uerbo exercebat et opere. Et quoniam illi rex cum prassata loci possessione omnes, qui ibidem erant, acultates cum agris et hominibus donauit,omnos fide Christi institutos, unda baptismatis abluit; inter quos seruos et ancillas ducentos quinquaginta quos omnes ut baptizando a seruitute daemonica saluauit, etiam libortato donando humanae iugo seruitutis absoluit. 14. Vt intoreossione OsuaId rogis pestifera mortaIlias alt
In quo tunc monasteri nonnulla caelestis gratiae dona specialiter ostensa fuisse perhibentur; utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus iam regnare coeperat e quibus unum, quod mihi reuerentissimus antistes Acca saepius referre et a fidelissimis eiusdem monastorii fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus. Eodem sermo tempore, quo ipsa prouincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae prouincias mortalitas saeua corripiebat. Quae cum praelatum quoque monasterium, cui tunc regendo religiosissimus Christi sacerdos uocabulo Eappa praefuit, nutu diuinae dispensationis attingeret multique siue de his, qui cum antistit illo uenerant, siue de illis, qui de eadem prouincia Saxonum nuper ad fidem fuerant uocati, passim de hac uita raperentur uisum est fratribus triduanum ieiunium agere et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere, et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret seu raptos e mundo a perpetua anima damnatione
Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper uocatus ad fidem,
