장음표시 사용
201쪽
UII. 14. 189 qui eadem iactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo iacebat. Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit serto ipsum puerum hora formo secunda diei in loco, in quo aeger iacebat, solum inueniri cui diuina disposition subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque deuotione sacramenta fidei, quae susceperat, seruans. Salutantes ergo illum uerbis piissimis apostoli dicebant: Noli timoro, fili, mortem, pro qua sollicitus es: nos enim o hodiem die ad caelestia sumus regna perducturi. Sed primum exspectare habes, donec missae celebrentur, ac uiatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus ad aeterna in caelis gaudia subleueris. Clama ergo ad te presbyterum Eappan, et dicito illi, quia dominus exaudiuit preces uestras et deuotionem ac ieiunia propitius aspexit neque aliquis de hoc monasterio siue adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes, qui alicubi do uestris hac aegritudine laborant, resurrecturia languore pristina sunt sospitate recuperandi, praeter
te solum, qui hodierna es die liberandus a morte, et ad uisionem domini Christi, cui fideliter seruisti, perducendus in caelum: quod diuina uobis misericordia per intercessionem religiosi ac deo dilocti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis, quae ad regnum perenne ducit, deuotion sublimiter praefuit, conferre dignata est. Hac tenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum et electorum est sociatus agminibus.
Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac, ut diximus,
die raptum esse de saeculo. Celebrent ergo missas percuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum actione exauditae suae deprecationis, siue etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum
genti praeerat. Ideoque pro eis quasi pro suae gentis aduenis supplex orabat ad dominum et cunctis conuenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacri-
202쪽
190 IIII. -15. ficiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimontis Quae cum omnia uocato ad se presbytero puer uerba narrasset, interrogauit eum sollicitus, qualos essent habitu uel specie uiri, qui sibi apparuissent. Respondit iraeclari omnino habitus et uultus erant, laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam. Vnus quidem attonsus erat, ut clericus, alius barbam habebat prolixam dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius uocaretur aulus et ipsi ossent ministri domini t saluatoris nostri Iesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso do caelis. Credidit ergo uerbis pueri presbyter, ac statim egressus requisiuit in annale suo, et inuenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum uocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri atque omnes communicare more solito praecepit: simul et infirmanti uor de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam desere mandauit. Quibus ita gestis, non multo post eadem ipsa dio puer deiunctus est suaque morte probauit uera fuisse uerba, quae ab apostolis Christi audiorat. Sed et hoc eius uerbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est monasterio raptus domundo. Ex qua nimirum uisione multi, qui haec audire potuerunt, et ad exorandam in aduersis diuinam clementiam et ad salutaria ieiuniorum romedia subeunda sunt mirabiliter
nocensi et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis coepit annuatim eiusdem regis a militis Christi natalicius dies missarum
colebratione uenerari. 15. Vt caeduaIIa ex ouissorem Interlaeto rege AodlIuvio, proulnolam lIIam saeua aede a depopuIatione attriuerit. Interea superueniens cum exercitu Caedualla, iuuenis strenuissimus de regio genere Geuissorum, cum exulares
203쪽
IIII. 15-16. 191 a patria sua, interfecit regem Aedilualch ac prouinciam illam saeua caede ac depopulatione attriuit sed mox expulsus est a ducibus rogis, Bercthun et Andhuno, qui
deinceps regnum prouincia tenuerunt: quorum prior postea ab eodem Caedualla, cum esset rex Geuissorum, occisus est et prouincia grauiore seruitio subacta. Sed
et Ini, qui post Caeduallan regnauit, simili prouinciam illam adflictione plurimo annorum tempore mancipauit Quare actum est, ut tot illo tempore episcopum proprium habere nequiret; sed reuocato domum Uilfrido primo suo antistite, ipsi episcopo Geuissorum, id est Occidentalium Saxonum, qui essent in Venta ciuitate, subiacerent.
V Voeta insuIa christianos ineoIas suseeperit, euius reglduo puer statim post aeeeptum baptisma sint interemti.
Postquam ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam octam, quae erat tota idolatrias dedita, ac tragica caede omnes indigenas exterminare ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut serunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praeda domin daret. Quod ita soluit, ut hane Uilfrid episcopo, qui tunc orto de gente sua superueniens aderat, utendam pro domino offerret. Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta aestimationem Anglorum, millo ducentarum familiarum. Vnde data est episcopo possessio terrae trecentarum familiarum. At ipse partem, quam accepit, commendauit cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat filius sororis eius, dans illi pros-byterum nomine Hiddila, qui omnibus, qui saluari uellent,
uerbum ac lauacrum uitae ministraret.
Vbi silentio praetereundum non esse reor, quod in primitias eorum, qui de eadem insula credendo saluati sunt, duo regii pueri, fratres uidelicet Arualdi regis imsulae, speciali sunt dei gratia coronati siquidem inminentibus insulae hostibus. fuga lapsi sunt de insula et in
204쪽
192 IIII 16 17. proximam Iutorum prouinciam translati ubi cum delati in locum, qui uocatur Ad LapidΘm, occulendos se facio rogis uictoris credidissent, proditi sunt atque occidi iussi. Quod cum audisset abbas quidam et pro byter uocabulo Cyniberct, habens non longo ab indomonasterium in loco, qui uocatur Hreutford, id os uadum harundinis, uenit ad regem, qui tunc eisdem in partibus occultus curabatur a uullieribus, quae ei inflicta uorani proelianti in insula Uecta postulauitque ab eo,
ut, si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis inbui. Concessit rex, et ipso instructos uerbo ueritatis ac sonte saluatoris ablutos, de ingressu regni aeterni certos reddidit. Moxquo illi instante carnifice mortem laeti subiere temporalem, per quam se ad uitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros. Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum prouinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Uecta, in qua tamen ob erumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc occidentalium Saxonum est episcopus, accepit. Sita est autem haec insula contra modium Australium Saxonum et Geuissorum, interposito pelago latitudinis trium milium, quod uocatur Soluento in quo uidelico pelago bini aestus Oceani, qui circum Brittaniam ex infinit Oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie compugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat; finitoquo conflictu in Oceanum refusi, unde uenerant,
De synodo saeta in eampo HaethfeIda, praesidente arehl- episeopo Theodoro.
His temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per hasresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat.
205쪽
IIII. 17. 193 huiusmodi labo inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, Omniumque unianimem in fido catholica repperit consensum et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum uidelicet litterarum istud exordium est:
In nomine domini nostri Iesu Christi saluatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno X ' regni eius, sub die XV Kalendas Octobres, indictione VIII. et Aedilredo ego
Mercinensium, anno sexto regni eius; et Alduulfo rege Estranglorum, anno XVII regni eius; et Hlothario rege Cantuariorum, rogni eius anno VID: praesidente Theodoro, gratia de archiepiscopo Brittaniae insulae et ciuitatis Doruuernis una cum eo sedentibus ceteris episcopis Brittaniae insulae uiris uenerabilibus, praepositis sacrosanctis euangeliis, in loco, qui Saxonico uocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et Orthodoxam exposuimus; sicut dominus noster Iesu Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus. Hos itaque sequentes nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam
eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et ueraciter patrem et
filium et spiritum sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum deum in tribus subsistentis uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris. Et post multa huiusmodi, quae ad recta fidei consessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit: Suscepimus sanctas otuniuersales quinque synodos beatorum et de acceptabilium patrum id est, qui in Nicaea congregati fuerunt CCCX o VIII contra Arrium impiissimum et eiusdem dogmata; et in Constantinopoli CL contra uesaniam Μacodoni et udoxii et eorum dogmata et in Efeso
primo ducentorum contra nequissimum Nestorium et eius-
206쪽
194 IIII. 17-18. dem dogmata; ot in Calcedono DCV o XXX contra Eutychen et Nestorium et eorum dogmata et iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt concilio in temporo Iustiniani minoris contra Theodorum et Thoodoroti et nasopistulas et eorum dogmata contra Cyrillum Et paulo post: Et synodum, quae facta est in urbe Roma in tempore artini papae beatissimi, indictione VIII imperanis
Constantino piissimo anno nono, suscepimus. Et glorificamus dominum nostrum Iesum, sicut isti glorificauorunt; nihil addontes uel subtrahentes et anathematigamus cordo et ore, quos anathematizarunt; et quos susceperunt, su8- cepimus glorificantes deum patrem sine initio, et filium eius unigenitum ex patre generatum ante saecula, et spiritum sanctum procedentem ex patre et fili inenarrabilitor, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus supr sancti apostoli et prophetas et doctores. Et nos omnes subscripsimus, qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus'.
De Iohanne antatore odis apostoIleas, qui propter stoeendum Brittaniam uenerit.
Intererat huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenorabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli etri, et abbas monasterii beati Μartini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittania in honorem beatissimi apostolorum principis iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem Operis Ceolfi ido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante saepius facere consueuerret, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est petiitque et accopit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem
207쪽
IIII. 18. 195 uoluisse ac licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente ipsum monasterium fecerat. Accepit et praefatum Iohannem abbatem Brittaniam perducendum quatenus in monasteri suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret egitque abba Iohannes, ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem uidelicet ritumque canendi ac legendi uiua uoce praefati monasterii cantores edocendo, et ea, qua totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam litteris mandando quae hactenus in Θο-dem monasterio seruata et a multis iam sunt circumquaque transscripta. Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii fratres docebat, uerum de omnibus pene eiusdem prouinciae monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi orant periti, confluebant. Sed et ipsum per loca, in quibus doceret, multi inuitare curabant. Ipse autem excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa accoperat, ut, cuius esso fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret Romamque rediens referret. Nam et synodum beati papae,artini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam
in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasteri transscribendam commodauit. Tales namque eo tempore fidem Constantinopolitanae ecclesiae multam conturbauerunt; sed domin donante proditi iam tunc et uicti sunt. Vnde uolens Agatho papa, sicut in aliis prouinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status ecclesiae, quam ab haereticorum contagiis castus, ediscere; hoc negotium reuerentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo, quam diximus, inuenta est in omnibus fides inuiolata catholica datumque illi exemplar eius Romam
perserendum. Verum ille patriam reuertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate ac desunctus est: corpusque eius ab amicis propter amorem sancti,artini, cuius monasterio praeerat, Turonis delatum atque honorifico sepultum est Nam et benigno ecclesiae illius ho-
208쪽
196 m. 18-19. spitio, cum Brittaniam iret, exceptus est rogatusque multum a fratribus, ut Romam reuertona illo itinero ueniret atque ad eam diuorteret ecclesiam. Denique ibidom adiutores itineris et iniuncti oporis accepit qui etsi in itinero defunctua eat, nihilominu exemplum catholicae fides Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa omnibusque, qui audiero uel logere, gratantissime
Vt Eduthryd regina uirgo perpetua permanserit, ulu nee eo us in monumento eo myl potuerit.
Accepit autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, Qui
saepius mentionem scimus, uiri bene religiosi a per omnia mento et opere egregii quam o alter ante illum uir habuerat uxorem, priscopa uidelicet Australium G
uiorum uocabulo Tondberct. Sed illo post modicum
temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est regi praefato cuius consortio cum XII annis uteretur, pedipetua tamen ausit uirginitatis integritato gloriosa sicut minimo sciscitanti, cum hoc, an ita esset, quibusdam uenisset in dubium, beata memoriae Uilfrid episcopus referebat, dicens se testem integritatis eius eas certissimum: adeo ut coridus promiserit se ei terra ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius
uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligore Nec dissidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aeuo praecedente aliquoties factum fidolos
historiae narrant donante uno eodemque domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum diuini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro corrumpi non potuit, indicio est, quia a uiri contactu incorrupta durauerit. Quae multum diu regem postulans, ut saeculi curas relinquere atque in monasterio, tantum uer regi Christo seruire permitteretur; ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbae abbatissae, quae erat amita
209쪽
- 19. 197 regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a prae- sat antistite Uilfrido. Post annum uero ipsa facta est abbatissa in regione, quae uocatur Elge; ubi constructo monasterio uirginum deo deuotarum perplurium mater uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis. De qua serunt, quia, e quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis uestimentis uti uoluerit: raroque in calidis balneis, praetor inminentibus sollemnis maioribus, uerbi gratia paschae, pentecostes, epiphaniae, lauari uoluerit; et tunc nouissima omnium, lotis priussu suarumque ministrarum obsequio ceteris, quae ibi essent, famulis Christi raro praeter maiora sollemnia uel artiorem necessitatem plus quam semel per diem manducauerit semper, si non infirmitas grauior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum
diei, in ecclesia precibus intenta perstiterit. Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum et pestilentiam,
qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasteri hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimauerit. Rapta est autem ad dominum in medio suorum post annos VII, ex quo abbatissae gradum susceperat et aeque, ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligne in locello sepulta. Cui successit in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri iussitque quosdam e fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc sacero Possent qui ascensa naui, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus circumdata neque lapides maiores habet, uenerunt ad ciuitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir uocatur et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, perculo quoque
similis lapidis aptissimo tectum. Vnde intellegentes a
domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium.
210쪽
198 IIII. 19. Cumque corpus sacrae uirginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisso defuncta sine humo
condita; sicut et praefatus antistos Vilisi si multi alii, qui nouere, testantur. Sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi et leuatae de tumolo adfuit: qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuori tumorem maximum sub maxilla. Iusseruntquo me inquit incidore tumorem illum, ut ossiueret noxius umor, qui
inerat quod dum sacerem, uidebatur illa per biduum aliquanto leuius habere ita ut multi putarent, quia sanari osset a languore Tertia autem die prioribus adgrauata
oloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita mutauit. Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnia congregatio, hinc fratrum inde sororum, psallens circumstaret ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audiuimus abbatissam intus uoco clara proclamare:
, Sit gloria nomini domini'. Nec multo post clamauerunt me, intus reserato ostio papilionis uidique elouatum dotumulo et positum in lectulo corpus sacrae de uirginis quasi dormientis similo. Sed est discooperto uultus indumento, monstrauerunt mihi etiam uulnus incisurae, quod feceram, curatum ita ut mirum in modum pro aperto et hiante uulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima uno cicatricis uestigia parerent. Sed et linteamina omnia, quibus inuolutum erat corpus, integra apparuerunt, et ita noua, ut ipso die uiderentur castis eius membris esse cucumdata. Ferunt autem, quia, cum praefato tumore
ac dolore maxilla siue colli promeretur, multum delectata sit hoc genero infirmitatis ac solita dicere: Scio certissimo, quia merito in collo pondus languoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua monilium pondera poditare et credo, quod ideo me supera pietas dolore colli uoluit grauari, ut sic absoluar reatu superuacuae leuitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis de collo rubor tumoris ardorque promineat'. Contigit autem tactu indumentorum eorundem et daemonia ab obsessis effugata corporibus et infirmitates alias aliquoties esse curatas Sed
