Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

IIII. 19-20. 199ot loculum, in quo primo sepulta est, nonnulli oculos dolentibus saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent Lauerunt igitur uirgines corpus et nouis indutum uestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo, quod adlatum erat, sarcofago ο- fuerunt, ubi usque hodie in magna ueneratione habetur. Mirum uero in modum ita aptum corpori uirginis sarcofagum inuentum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad

mensuram capitis illius aptissimo figuratus apparuit. Est autem Elge in prouincia orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae uel paludibus, ut diximus, circumdata uel aquis: unde et a copia anguilarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit ubi monasterium habero desiderauit memorata Christi famula, quoniam de prouincia eorundo orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus,

carnis originem duxerat.

Hymnus de 111a. Videtur oportunum huic historia etiam hymnum uirginitatis inserero, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro composuimus, et imitari morem sacrae scripturae, cuius historia carmina plurima indita et haec metro ac uersibus constat esse conposita. Alma deus trinitas, quae saecula cuncta gubernas, Adnue iam cooptis, alma deus trinitas. Bella aro rosonet, nos pacis dona canamus: Μunora nos Christi, bellamaro resonet. carmina casta mihi foeda non raptus Helenae. Luxus erit lubricis, carmina casta mihi. Dona supera loquar, miserae non proelia Troiae, Terra quibus gaudet dona superna loquar.

212쪽

200 HI 20 En deus altus adit ueneranda uirginis aluum: Liberet ut homines, en deus altus adit. Femina uirgo parit mundi deuota parentem, Porta aria dei, semina uirgo parit. Gaudet amica cohors de uirgine matre tonantis: Virginitate micans gaudet amica cohors. Huius honor genuit casto de germine plures, Virgineos flores huius honor genuit. Ignibus usta seris uirgo non cessat Agathe, Eulalia et porser ignibus usta seris. Kasta seras superat mentis pro culmine Tecla, Eufemia sacra hasta feras superat. Laeta ridet gladios ferro robustior Agnes, Cascilia infestos laeta ridet gladios. Multus in orbe uiget per sobria corda triumphus, Sobrietatis amor multus in orbe uiget. Nostra quoque egregia iam tempora uirgo beauit: Aodilthryda nitet nostra quoque egregia. Orta patre eximio, regali et stemmato clara: Nobilior domino est, orta patre Simio. Porcipit inde decus reginae, et sceptra sub astris, Plus super astra manens, percipit inde decus. Quid petis, alma, uirum, sponso iam dedita summo pSponsus adest Christus, quid petis, alma, uirum 2 Regis ut aetherei matrem iam credo sequaris, Tu quoque sis mater regis ut aetherei. Sponsa dicata deo bis sex regnauerat annis, Inque monasterio est sponsa dicata deo. Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis, Roddidit atquo animam tota sacrata polo. Virginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres, Nec putet in tumulo uirginis alma caro. Xriste, tui est operis, quia uestis et ipsa sepulchro lauiolata nitet Christe, tui est operis. Ydros et ater abit sacrae pro uestis honore,

Μorbi diffugiunt, ydros et ater abit. Zolus in hosto furit, quondam qui uicerat uam: Virgo triumphat ouans, gelus in hoste furit. Aspice, nupta deo, quae sit tibi gloria terris:

Quae maneat caelis, aspice, nupta deo.

213쪽

IIII. 20-22. 201Munera laeta capis festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis. Et noua dulcisono modularis carmina plectro, Sponsa hymno exultas et noua dulcisono. Nullus ab altithroni comitatu segregat agni, Quam affectu tulerat nullus ab altithroni.

Vt Theodorus opiseopus inter egisldum et Aed Iredum reges paeem feeerit.

Anno regni Ecgfridi nono, conserto gravi proelio inter ipsum et Aedilredum regem Merciorum iuxta fluuium Treanta, occisus est Aelfuini frater regis Ecgfridi, iuuenis circiter X o VIII annorum, utrique prouinciae multum amabilis. Nam et sororem eius, quas dicebatur Athryd, rex Aedilred habebat uxorem. Cumquo materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium adeo ut, pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo multa pecuniae regi ultori daretur. Cui foedera pacis multo

exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt.

Vt ulneu1 eulusdam eaptiui, eum pro eo missae eantarentur, soIuta sint.

In praefato autem proelio, quo occisus est rex Aelfuini, memorabile quiddam factum esse constat, quod nequaquam silentio praetereundum arbitror, sed multorum saluti si reseratur, fore proficuum occisus est ibi inter alios de militia eius iuuenis uocabulo Imma qui cum

214쪽

202 ΠΙΙ. 22 die illo et nocte sequenti inter cadauera occisorum similia mortuo iaceret, tandem recepto spiritu rotarit, ac reaidennaua uulnera, prout potuit, ipse alligauit dola modicum requietus leuauit se et coepit abire, sicubi amicos, qui sui curam agerent, posset inuenire. Quod dum se ret, inuentus est et captus a uiris hostilis exercitus, et ad dominum ipsorum, comitem uidelicet Aedilredi regis, al- ductus a quo interrogatus, quis esset, timuit se militem fuisse confiteri rusticum se potius et pauperem, atque uxoreo uinculo conligatum fuisse respondit; et propi uictum militibus adserendum in expeditionem se cum suissimilibus uenisse testatus est. At ille suscipiens eum, curam uulneribus egit et ubi sanescere coepit, noctu eum, ne aufugeret, uinciri praecepit. Ne tamon uinciri potuit; nam mox, ut abiere, qui uinxerant, eadem tua sunt uincula soluta. Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in civitat , quae hactenus ab eius nomine Tunnacaestir cognominatur: qui cum eum in pugna peremtum audiret, uenit quaerere, si sorte corpus eius inuenire posset, inuentumque alium illi per omnia simillimum, putauit ipsum esse quem ad monasterium suum deserens, honorifico sepeliuit et pro absolutione animae eius saepius missas facere curauit. Quarum celebratione factum est, quod dixi, ut nullus eum posset uincire, quin continuo solueretur. Interea comes,

qui eum tenebat, mirari et interrogare coepit, quare ligari non posset, an sorte litteras solutorias, de qualibus fabulae ferunt, apud se haberet, propter quas ligari non posset. At ille respondit nil socialium artium nosse; Sed habeo fratrem' inquit presbyterum in mea prouincia, et scio,

quia illo me interfectum putans pro me missas crebras facit et si nunc in alia uita essem, ibi anima mea per intercessiones eius solueretur a poenis. Dumque aliquanto tempore apud comitem teneretur, animaduerterunt,

qui eum diligentius considerabant, ex uultu et habitu et

Sermonibus eius, quia non erat de paupere uulgo, ut dixerat, sed do nobilibus. Tunc secreto aduocans eum comes, interrogauit eum intentius, unde esset, promittens

se nihil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi, quis

215쪽

Ιm. 22. 203fuisset, proderet. Quod dum ille saceret, ministrum soregis fuisse manifestans, respondit: Et ego per singula

tua responsa cognoueram, quia rusticus non eras, et nunc

dignus quidem es morte, quia omnes fratres et cognati mei in illa sunt pugna interemti; nec te tamen occidam, no fidem si promissi praeuaricer.'Vt ergo conualuit, uendidit eum Lundoniam Freso cuidam; sed nec ab illo, cum illuc duceretur, ullatenus potuit alligari. Verum cum alia atque alia uinculorumo genera hostes inponerent; cumque uidisset, qui emerat, uinculis eum non potuisse cohiberi, donauit ei facultatem sese redimendi, si posset. A tertia autem hora, quando missa fieri solebant, saepissime uincula soluebantur. At

illo dato iuro iurando, ut rediret uel pecuniam illi proso mitteret, uenit Cantiam ad regem Hlothori, qui erat filius sororis Aedilthrydae reginae, do qua supra dictum

est, quia et ipse quondam eiusdem reginae minister suerat petiitque et accepit ab eo pretium suae redemtionis, ac suo domino pro se, ut promiserat, misit. Qui post haec patriam reuersus atque ad suum fratrem perueniens replicauit ex ordine cuncta, quae sibi aduersa, quaeue in aduersis solacia prouenissent: cognouitque, referent illo, illis maxime temporibus sua fuisse uincula soluta, quibus pro se missarum fuerant

celebrata sollemnia. Sed et alia, quae periclitanti ei commoda contigissent et prospera, per intercessionem fraternam et oblationem hostiae salutaris caelitus sibi fuisso donata intellexit mitique haec a praefato uiro audientes accensi sunt in fide ac deuotion pietatis adorandum, uel ad elimosynas faciendas uel ad offorendas

deo uictimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, quido saeculo migrauerant intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam.

Hanc mihi historiam etiam quidam eorum, qui ab

ipso uiro, in qu sacta est, audiere, narrarunt unde eam,

quia liquid comperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.

216쪽

204 IIII. 23.

23 214

D ulta et obitu 11dae abbatissae. Anno post hunc sequente, hoc est anno dominicae

incarnationis DC ' LXXX ' roligiosissima Christi famula Hild abbatissa monasterii, quod dicitur Strenaeshalc, ut supra rettulimus, post multa, quae fecit in terris, opera caelestia, ad percipienda praemia uitae caelestis de terris ablata transiuit dis XV Kalendarum Decembrium, cum esset annorum LXVI quibus aequa portione diuisis, XXXIII primos in saeculari habitu nobilissime conuersata compleuit et totidem sequentes nobilius in monachica uita domino consecrauit. Nam et nobilis natu erat, hoc est filia nepotis Eduini regis uocabulo Hererici cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Ρaulini primi Nordamhymbrorum episcopi, fidem et uoramenta Christi suscepit atque haec, usquedum ad eius

uisionem peruenire meruit, intemerata seruauit.

Quae cum relicto habitu asculari, illi soli seruiro decreuisset, secessit ad prouinciam Orientalium Anglorum: erat namque propinqua regis illius, desiderans exinde, siquo modo posset, derelicta patria et omnibus, quaecumque habuerat, Galliam peruenire atque in monasterio Cale peregrinam pro domino uitam ducere, quo facilius perpetuam in caelis patriam posset mereri. Nam et in eodem monasterio soror ipsius Heresuid, mater Alduulfi regis orientalium Anglorum, rogularibus subdita disciplinis, ipso tempore coronam expectabat aeternam cuius aemulata exemplum et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata prouincia retenta est deinde ab Aidano episcopo in patriam reuocata accepit locum unius familiae ad septentrionalem plagam iuri fluminis, ubi aeque anno uno monachicam cum perpaucis sociis uitam agebat. Post haec facta est abbatissa in monasterio, quod uocatur Heruteu; quod uidelicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heiu, quae prima seminarum sertur in prouincia Nordanhymbrorum propositum uestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse. Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam,

217쪽

Im. 23. 205 quae a gente Anglorum Kaelcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit. raelata autem regimini monastorii illius famula Christi Hild, mox hoc regulari uita

per omnia, prout a doctis uiris discere poterat, ordinare curabat: nam et episcopus Adian et quique nouerant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amor diuini famulatus, sedulo eam uisitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant. Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam

suscipere etiam construendum siue ordinandum monasterium in loco, qui uocatur Streaneshalch, quod pus sibi iniunctum non segniter impleuit. Nam eisdem, quibus prius monasterium, etiam hoc disciplinis uitae regularis instituit et quidem multam ibi quoque iustitiae, pietatis

et castimoniae ceterarumque uirtutum, sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit ita ut in exemplum primitiua ecclesiae nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse uideretur proprium Tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges ac principes nonnumquam ab ea quaererent consilium et inuenirent. Tantum lectioni diuinarum Scripturarum suos uacare subditos, tantum operibus iustitiae se exercere faciebat, ut facillime uiderentur ibidem, qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris officium, apte subirent, plurimi posse reperiri. Denique V ex eodem monasterio postea episcopos uidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis uiros, quorum haec sunt nomina, Bosa, Aetla, Oftfor, Iohannes et Uilfrid. De primo supra diximus, quod Eboraci fuerit consecratus antistes de secundo breuiter intimandum, quod in episcopatum Dorciccaestrae fuerit ordinatus de ultimis infra dicendum est, quod eorum primus Hagustaldensis, secundus Eboracensis ecclesiae sit ordinatus episcopus. De medio nunc dicamus, qui cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et obseruationi scripturarum operam dedisset, tandem persectiora dosiderans uenit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum ubi postquam aliquandiu

218쪽

206 IIII. 23 lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimabatur et indiscum rediens Brittaniam adisset, diuertit ad prouinciam Huicciorum, cui tunc rex Osric praefuit ibique uerbum fidei praedicans, simul et exemplum uiuendi sese uidentibus atque audientibus exhibens, multo tempore mansit. Quo tempore antistes prouinciae illius, uocabulo Bosel, tanta erat corporis infirmitate depressus, ut officium episcopatus per se implere non posset propter quod omnium iudicio praefatus uir in episcopatum pro eo electuAa iubente Aedilred rege per Vilisidum beatae memoriactantistitem, qui tunc temporis editerraneorum Anglorum episcopatum gerebat, ordinatus est pro eo, quod archiepiscopus Theodorus iam defunctus erat et necdum alius pro eo ordinatus episcopus. In quam uidelicet prouinciam paulo ante hoc est ante raosatum uirum de Boselum, uir strenuissimus et doctissimus atque excellentia ingenii uocabulo Tatfrid, de eiusdem abbatissae monasterio electus est antistes sed priusquam ordinari posset,

morte inmatura praereptus est.

Non solum ergo praefata Christi ancilla et abbatissa Hild, quam omnes, qui nouerant, ob insigno pietatis et

gratias matrem uocare consuerunt, in suo monasterio

uitae Xemplo praesentibus extitit sed etiam plurimis longe manentibus, ad quos felix industria ac uirtutis

eius rumor peruenit, occasionem salutis et correctionis

ministrauit oportebat namque impleri somnium, quod mater eius Bregusuid in infantia eius uidit. Quae cum uir eius Hereric exularet sub rege Brettonum Cerdice, ubi et ueneno periit, uidit per somnium, quasi subito sublatum eum quaesierit cum omni diligentia, nullumquo

eius uspiam uestigium apparuerit. Verum cum sollertissime illum quaesierit, extimplo se repperire sub ueste sua monile pretiosissimum quod, dum attentius consideraret, tanti fulgore luminis refulgere uidebatur, ut omnes

Brittaniae fines illius gratia splendoris impleret. Quod

nimirum somnium voraciter in filia eius, de qua loquimur, expletum est cuius uita non sibi solummodo, sed multis bene uiuere uolentibus exempla operum lucis praebuit.

219쪽

ΠH. 23. 207Verum illa cum multis annis huic monasterio praeesset, placuit pio prouisori salutis nostrae sanctam eius animam longa etiam infirmitate carnis examinari, ut iuxta exemplum apostoli uirtus eius in infirmitato perficeretur. Percussa etenim ebribus acri coepit ardor ει- tigari, et per sex continuos annos eadem molestia laborare non cessabat in quo toto tempore numquam ipsa uel conditori suo gratias agere uel commissum sibi gregem et publico et priuatim docere praetermittebat. Nam suo praedocta exemplo, monebat omnes et in salute accepta corporis domino obtemperanter seruiendum et in aduersis rerum siue infirmitatibus membrorum fideliter domino esse gratias semper agendas. Septimo ergo suae infirmitatis anno, conuerso ad interano dolore, ad diem peruenit ultimum, et circa galli cantum, percepto uiatico

Sacrosancta communionis, cum arcessitis ancillis Christi, quas erant in eodem monasterio, de seruanda eas inuicem, immo cum omnibus pace euangelica ammoneret; inter uerba exhortationis laeta mortem uidit, immo, ut

uerbis domini loquar, de morte transiuit ad uitam. Qua uidelicet octo dominus omnipotens obitum ipsius in alio longius posito monasterio, quod ipsa eodem

anno construxerat et appellatur Hacanos, manifesta uisionis reuolare dignatus est. Erat in ipso monasterio quaedam

sanctimonialis semina nomine Bogu, quae XXX et amplius annos dedicata domino uirginitate, in monachica

conuersatione seruiebat. Haec tunc in dormitorio sororum pausans audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad rationes excitari uel conuocari solebant, oum quis eorum de saeculo fuisset euocatus apertisque,

ut sibi uidobatur, oculis aspexit, detecto domus culmine, fusam desuper lucem omnia repleuisse cui uidelico lucidum sollicita intonderet, uidit animam praefatae dei famula in ipsa luce comitantibus ac ducentibus angelis

ad castum ferri. Cumque somno excussa uideret ceteras pausantes circa se sorores, intellexit uel in somnio uel in uisione mentis ostensum sibi esse, quod uiderat. Statimque exsurgens nimio timore perterrita cucurrit ad uirginem, quae tunc monasteri abbatissae uice praefuit, cui

nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa

220쪽

208 VI 23-24. ac suspiria longa trahens nuntiauit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa ducibus angelis ad aeternao limina lucis et supernorum consortia ciuium ascendisse. Quod cum illa audisset, suscitauit cuncta sorores et in ecclesiam conuocatas orationibus ac psalmis pro anima matria operam dare monuit. Quod cum residuo noctis tempore diligenter agerent, uenerunt primo deluculo fratres, qui eius bitum nuntiarent, a loco, ubi defuncta ost. At illae respondentes dixerunt se prius eadem cognouisse: et, cum exponerent per ordinem, quomodo haec uel quando didicissent, inuentum est, eadem hora transitum eius illia ostensum esse per uisionem, qua illam referebant exisse de mundo. ulchraque rerum concordia procuratum est diuinitus, ut, cum illi exitum eius de hac uita uiderent, tunc isti introitum eius in perpetuam animarum uitam cognoscerent. Distant autem inter se monasteria haec

XII forme milibus passuum. Ferunt autem, quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio, ubi praefata dei famula obiit, cuidam uirginum deo deuotarum, quae illam inmenso amore diligebat, obitus illius in uisione apparuerit, quae nimam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit atque hoc ipsa, qua factum est, hora his, quae secum erant, famulis Christi

manifeste narrauerit easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera congregatio eius obitum cognouisset, excitauerit. Quod ita suisse factum mox congregationi mane facto innotuit. Erat enim haec ipsa horacum aliis nonnullis Christi ancillis in extremis monasterii

locis seorsum pogita, ubi nuper uenientes ad conuersationem seminae solebant probari, donec regulariter instituta in societatem congregationis susciperentur.

quod in monasteri elus fuerit frater, eui donum canendi sit eluinitus conce8sum.

In huius monastorio abbatissae fuit frater quidam diuina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni

SEARCH

MENU NAVIGATION