장음표시 사용
221쪽
IIII. 24. 211 praeueniente corporea infirmitate resus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset et ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores et qui prope morituri esse uidebantur, induci solebant. Rogauit ergo ministrum suum uespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet qui miratus, cur hoc rogaret, qui nequa' quam adhuc moriturus esse uidebatur, fecit tamen, quod dixerat Cumque ibidem positi uicissim aliqua gaudente animo, una cum eis, qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit, si eucharistiam intus haberent.
Respondebant: Quid opus est eucharistia neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum uelut sospes loqueris'. Rursus ille: Et tamen' ait afferte mihi eucharistiam'. Qua accepta in manu, interrogauit, si omnes placidum erga se animum et sine querela controuersiae
ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum et ab omni ira remotam habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere. Qui confestim respondit: lacidam ego mentem, filioli, erga omnes dei famulos gero'. Sicque se caelesti muniens uiatico uitae alterius ingressui parauit et interrogauit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas domino laudes nocturnas excitari deberent. Respondebant: Non longe est'. At ille mene ergo expectemus horam illam'. t signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit. Sicque factum est, ut, quom0do simplici ac pura mente tranquillaque deuotione domino seruierat, ita etiam tranquilla morte mundum relinquens ad eius uisionem ueniret illaque lingua, quae tot salutaria uerba in laudem conditoris composuerat, ultima quoque uerba in laudem ipsius, signando sese et spiritum
suum in manus eius commendando clauderet qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his, quae narrauimus, uidetur.
222쪽
qualis isto euidam uiro de apparuerit, priusquam monasterium coladano urbis esset ineendl eongumtum.
His temporibus monasterium uirginum, quod Coludi Urbem cognominant, cuius et supra meminimus, Θ QuΙ-pam incurias flammis absumtum est. Quod tamΘ a malitia inhabitantium in eo et praecipue illorum, qui maiores esse uidebantur, contigisse, Omnes, qui nouerct, sacillime potuerunt aduertere. Sed non desiit puniondis admoniti diuinae pietatis, qua corrocti per ieiunia, fletua et preces iram a se instar Nineuitarum, iusti iudicis
Erat namque in eodem monasterio uir de genere Scottorum Adamnanus uocabulo, ducens uitam in continentia et orationibus multum deo deuotam, ita ut nil liniquam cibi uel potus excepta dis dominica et quinta sabbati perciperet, saepe autem noctes integras peruigil in oratione transigeret. Quae quidem illi districtio uitas
artioris primo ex necesgitate emendandae suae prauitatis obuenerat, sed procedente tempore necessitatem in Onsuetudinem uerterat.
Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, grauissimo exhorruit, et se pro illo puniendum a districto iudice timobat. Accedens ergo ad sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus si ΘR- tum suum petiitque, ut consilium sibi daret, quo posset fugere a uentura ira. Qui audito eius commisso dixit: Grando uulnus grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiunis, psalmis et orationibus, quantum uales, insiste, quo praeoccupando faciem domini in confoasione propitium eum inuenire merearis. At illo, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et intomis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius desiderabat absoliti: Aduliscentior' inquit sum aetato et uegetus corpore: quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in dio domini, totum facile oram, etiam si totam noctem
223쪽
IIII. 25. 213 Atrendo in precibus loragere, mi integram septimanamiotieas abstinendo transigere. Qui dixit: Eultum est, ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed hicluanum uel triduanum sat est obseruare ieiunium. Hoc Moito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid Go re debeas et quamdiu paenitentia insistor tibi pleniua ostendam. Quibus dictis et descripta illi mensura PREnitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita se-ectasit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit. At ipse memor prae-ooΡti eius simul et promissi sui totum se lacrimis paenitontiae, uigiliis sanctis et continentiae mancipauit ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret, ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret Cumque
sacerdotem suum Hiberatam secessisse ibique defunctimieBa audisset, semper ex eo tempore iuxta condictumeium memoratum, continentiae modum obseruabat et, quod causa diuini timoris semel ob reatum compunctus coeperat, iam causa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat. Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire: qui cum monasterio propinquarent et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir dei et tristitiam cordis uultu indico prodebat Quod intuens comes, quare faceret, inquisiuit At illo: Cuncta' inquit haec, quae cernis, aedificia puplica uel priuata, in pro-Ximo est, ut ignis absumens in cinorem conuertat.' Quod ille audiens, mox ut intrauerunt monasterium, matri congregationis uocabulo Aebbae, curauit indicare At illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat Qui ait: Nuper occupatus noctu uigiliis et psalmis uidi adstantem mihi subito quondam incogniti uultus: cuius praesentia tum essem exterritus, dixit mihi, notimerem; et quasi familiari me uoce alloquens mens facis,' inquit qui tompore isto nocturnam quietis non
somnes indulgere sed ligiliis it orationibus insistere maluisti. Adi ego Noui inquit ultum mihi isse
224쪽
214 IIII. 25 necesse uigiliis salutaribus insistere et pro meis erratibus sedulo dominum deprecari. Qui adiciens Verum inquit dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis
operibus redimere et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare sed hoc tamen paucissimi faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans singulorum casas ac lectos inspexi et neminem
ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum repperi sed omnes prorsus et uiri et feminae aut somno torpent inerti aut ad peccata uigilant. Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum factae
erant, nunc in comesationum, potationum, fabulationum et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum aut status adornent aut externorum sibi uirorum amicitiam comparent. Vnde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuientibus praeparata est. Dixit autem abbatissa: Et quare non citius hoc conpertum mihi reuelare
uoluisti γ' Qui respondit: imui propter reuerentiam
tuam, ne sorte nimium conturbareris; et tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superueniet. Qua deuulgata uisione aliquantulum loci accolae paucis diebus timere et se ipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt. Verum post obitum ipsius abbatissa redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt. Et cum dicerent Pax et securitas', extimplo praefatae ultionis sunt poena multati. Quae mihi cuncta sic esse facta reuerentissimus meus
compresbyter Aedgils reserebat, qui tunc in illo monasterio degebat. Postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus ibidemque defunctus est. Haec ideo nostras historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum; ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris forulentes minusque dei iudicium formidantes,
225쪽
IHI. 25-26. 215 repentina eius ira corripiat et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat uel ad perpetuam perditionem do- strictius examinans tollat.
De morte egiste et HIotheri regum.
Anno dominicas incarnationis DCLXXXIIII. Εegfrid
rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesii quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. At insulani et, quantum ualuere, armis arma repellebant et inuocantes diuinae auxilium pietatis caelitus o uindicari continuis diu inprecationibus postulabant. Et quamuis maledici regnum dei possidere non possint, cressitum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius domino uindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam ictorum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis et maxime beatae memoriae Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum
montium, et cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL. regni autem
XV. die XIII Kalendarum Iuniarum. Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici, ne hoc bellum iniret; sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum
patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se laedontem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab interitu reuocare cupiebant, audiret. Ex quo tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum fluere ac retro sublapsa referri' of Verg. Aen. II 169 . Nam et Picti torram possessionis suae, quam tenuerunt Angli et Scotti, qui erant in Brittania Brettonum quoque pars nonnulla libertatem receperunt, quam et hactenus habent per annos circiter XLVI; ubi inter plurimos genti Anglorum uel interemtos gladio uol seruitio addictos uel de terra Pictorum fuga lapsos etiam reuerentissimus uir dominiar iJum-
226쪽
216 Ι. 26-27 uini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis,
qui erant in monasteri Aebbercumg, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum
terras Pictorumque disterminat eosque, ubicumque ο- terat, amicis per monasteria commendans ipse in saepedicto famulorum famularumque dei monasterio, quod uocatur Streanaeshalch, locum mansionis elegit ibique cum paucis suorum in monachica districtione uitam non sibi solummodo, sed et multis utilem plurim annorum tempore duxit ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius Ondignum conditus est. Praeerat quidem tunc eidem monasterio regia uirgo Aelbfled una cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem. Sed adueniente illuc episcopo, maximum regendi auxilium simul et suae uitas solacium deuota 6 doctrix inuenit. Successit autem
Ecgfrido in regnum Aldisi uir in scripturis doctissimus,
qui frater eius et filius Osuiu regis esse dicebatur destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit. Quo uidelicet anno, qui est ab incarnatione dominica DCLXXXV. motheri Cantuariorum rex, cum post Ecgberctum fratrem suum, qui VIII annis regnauerat, ipsis XII annis regnasset, mortuus erat VIII Idus Februarias Vulneratus namque est in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus. Ac post eum idem Edrio anno uno ac dimidi regnauit quo defuncto regnum illud
per aliquod temporis spatium reges dubii uel externi disperdiderunt donec legitimus rox Victrod, id est filius
Ecgbercti, consertatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberaret.
Vt uir domini cudberet sit episeopus faetus utque in mο-naehlea adhue uita positus uixerit uel docuerit.
Ipso etiam anno, quo finem uitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfar-
227쪽
IIII. 27. 217nensium ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farno et ab eadem ecclesia nouem sermo milibus passuum in Oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat. Qui quidem a prima aetat pueritiae studio religiosa uitas semper ardebat, sed ab ineunte adulescentia monachicum et nomen adsumsit et habitum. Intrauit autem primo
monasterium,ait, os, quod in ripa Tuidi fluminis positum
tunc. abbas Eata uir omnium mansuetissimus ac simplicissimus regebat qui postea episcopus Hagustaldensis siue Lindisfamensis ecclesias actus est, ut supra memorauimus, cui tempore illo praepositus Boisil magnarum uirtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit. Huius discipulatui Cudberct humiliter subditus, et scientiam ab eo
scripturarum et bonorum operum sumsit Templa.
Qui postquam migrauit ad dominum, Cudberct eidem
monasterio actus propositus plures et auctoritate magistri et exemplo sua actionis regularem instituebat ad uitam. Nec solum ipsi monasterio regularis uitae monita simul et exempla praebebat, sed et uulgus circumpositum longe lateque a uita stultae consuetudinis ad caelestium
gaudiorum conuertero curabat amorem. Nam et multifidem, quam habebant, iniquis profanabant operibus et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis, quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant; quasi missam a deo conditor plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaslibet daemonicae artis arcana cohibere ualerent. Ad utrorumque ergo corrigendum errorem crebro ipse de monasterio egressus, aliquoties equo sedens, sed saepius pedes incedens, circumpositas ueniebat ad uilla et uiam uoritatis praedicabat errantibus; quod ipsum etiam Boisil suo tempore facere consueuerat. Erat quippe moris e tempore populis Anglorum, ut ueniente in uillam clerico uel presbytero cuncti ad eius imperium uerbum audituri confluerent libenter ea, quae dicerentur, audirent libentius, quae audire et intellegere poterant, operando sequerentur. Porro Cudbercto tanta erat dicendi peritia, tantus amor persuadendi, quae coeperat, tale uultus angelici lumen,
228쪽
218 II. T. ut nullus praesentium latebras ei sui cordis celare praesumeret omnes palam, quae gesserant, confitendo proferrent, quia nimirum haec eadem illum latere nullo modo putabant; et consessa dignis, ut imporabat, paenitentiae fructibus abstergerent. Solebat autem ea maximo loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horror orant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum. Quos tamen ille pio libenter mancipatus labori tanta doctrina sollertis excolebat industria, ut de monasterio egressus saepo ebdomade integra, aliquando duabus uel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret; sed demoratus in montanis plebem rusticam uerbo praedicationis simul et opere uirtutis adcaolestia uocaret.
Cum ergo uenerabilis domini famulus multos in il nensi monasteri degens annos magnis uirtutum signis fulgeret, transtulit eum reuerentissimus abbas
ipsius Eata ad insulam Lindisfarnensium, ut ibi quoque
fratribus custodiam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstraret. Nam et ipsum locum tunc idem reuerentissimus pater abbatis iure regebat. Siquidem a temporibus ibidem antiquis et episcopus cum clero et abbas solebat manere cum monachis; qui tamen et ipsi ad curam episcopi familiariter pertinerent. Quia nimirum Aidan, qui primus eius loci episcopus fuit, cum monachis illuc et ipso monachus adueniens monachicam in eo conuersationem instituit quomodo et prius beatus pater Augustinus in Cantia secisse noscitur, scribente ei reuerentissim papa Gregorio, quod et supra posuimus. Sed quia tua fraternitas inquit monasterii regulis erudita seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum, quae nuper auctore deo ad fidem perducta ost hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis colosiae fuit patribus nostris in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis
229쪽
Vt idem in ulta anehoretiea et fontem de arente terra rando produxerit et segetem de Iabore manuum ultra tempus serendi aeeeperit.
Exin Cudberct crescontibus meritis religiosae intentionis, ad anchoriticae quoque contemplationis, quae diximus, Silentia secreta peruenit. Verum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis et simplici ratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: Si mihi diuina gratia in loco illo donauerit, ut de oper manuum mearum uiuere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad uos citissime
de uolento reuertar'. Erat autem locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum equentia humanae habitationi minus accommodus: sod ad uotum uiri dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad aduentum eius spiritus recessere maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem
angustam circumuallante agger et domos in ea necessarias, iuuanto fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commvno construxisset, iussit fratros in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere: erat autem tellus durissima et saxossa, cui nulla omnino spes uenae sontanae uideretur inesse. Quod dum facerent, ad fidem et preces famuli dei, alio dis aqua plena inuenta est, quae usque ad hanc disin sufficiento cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat. Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex e germinare usque ad aestatis tempora contigit. Vnde uisitantibus se ex more fratribus ordeum iussit adferri, si sorte uel natura soli illius uel uoluntas esset superni
largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur. Quod
dum sibi adlatum ultra omno tempus serendi, ultrR Omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox O-
230쪽
220 IIII. 28-piosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro dei resectionem praebebat. Cum ergo multis ibidem annis de solitarius seruiret tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansi eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non paruo
sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Nno in loco, qui dicitur Adtuisyrdi, quod significat ad duplex uadum',
cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidΘ-bat, uno animo omniumque consensu ad episcopatum ecclosiae Lindisfamensis eligeretur. Qui cum multis legataris ac litteris ad se praemissis nequaquam suo mon sterio posset erui, tandem rex ipso praelatus, una cum sanctissimo antistite Trumuine nec non et aliis religiosis ac potentibus uiris insulam nauigauit. Conueniunt et doipsa insula Lindis amens in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per dominum, lacrimas fundunt, obsecrant donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris atque ad synodum pertrahunt. Quo dum perueniret, quamuis multum renitens, unanima cunctorum uoluntate superatur atque ad suscipiendum episcopatus officium collum submittere compellitur: omaxime uictus sermone, quod famulus domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent sup--tura, patefaceret, antistitem quoque eum futurum essis praedixerat. Nec tamen statim ordinatio decreta, sed
peracta hieme, quae inminebat, in ipsa sollemnitate paschali completa est boraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi, conuenientibus ad consecrationem eius ΙΙ episcopis, in quibus beatae memoriae Theodores primatum tenebat. lectus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto, qui ab episcopatu fuerat depositus sed quoniam ipse plus Lindisfarinensi ecclesiae, in qua conuersatus saerat, dilexit praefici, placuit, ut Eata reuerso ad sedem ecclosiae Hagustaldensis, cui regendae primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula susciperet. Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum uirtutum ornabat operibus. -- missam namque sibi plebem et orationibus protegebat
