장음표시 사용
61쪽
ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat; et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens Rom. 7, 23): Nido aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis'. Si autem captiuus erat, minime pugnabat; sed et pugnabat quapropter et captiuus erat et pugnabat igitur legi mentis, cui lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captiuus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captiuus et liber; liber ex iustitia, quam diligit, captiuus ex delectatione,
quam portat inuitus. 28. Vt papa Gregorius epistuIam AreIatensi episeopo, pro adluuando in opere de Augustino, miserit.
Hucusque responsiones beati papae Gregorii ad consulta reuerentissimi antistitis Augustini Epistulam uero, quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Vergilium Aetherii successorem dederat; cuius haec sorma est:
Reuerentissimo et sanctissimo atri Vergilio coepiscopo Gregorius seruus seruorum dei. Quantus sit affectus ueniontibus sponto atribus impendendus, e eo, quod plerumque solent caritatis causa imitari, cognoscitur. Et ideo, si communem atrem Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet, affectuoso dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat et alios, qualiter atera caritas colenda sit, doceat. Et quoniam saepius euenit, ut hi, qui longo sunt positi, prius ab aliis, quae sunt emendanda, cognoscant: siquas fortasse Mernitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et
62쪽
50 I. 28-29. innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.
Data dio X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro auricio Tiberio piissimo Augusto anno
decim nono, post consulatum eiusdem domini nostri anno decimo octauo indictione quarta.'29. Vt idem Augustino paulum et epistuIam et pIuros uerbi
Praetersa idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem ibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros in quibus primi et praecipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus et
per eos generaliter uniuersa, quae ad cultum erant ac ministerium ecclesiae necessaria, uasa uidelicet sacra et uestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, tsacerdotalia uel clericalia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non et codices
plurimos. isit etiam litteras, in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat, qualiter episcopos in Brittania constituero debuisset quarum litterarum iste
est textus: Reuerentissimo et sanctissimo atri Augustino coepiscopo Gregorius seruus seruorum dei.
Cum certum sit pro omnipotente de laborantibus inessabilia aeterni regni praemia reseruari nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuero, ut in spiritalis peria studio ex remuneratione ualeant multiplicius insudare. Et quia noua Anglorum ecclesia ad omnipotentis do gratiam eodem domino largient et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus ita ut per loca singula XII episcopos ordines, qui tuas subiaceant dicioni, quatenus Lundoniensis ciuitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris
63쪽
Ι. 29-30. 51 pallium ab hac sancta et apostolica, cui deo auctore deseruio, sede percipiat. Ad Eburacam uero ciuitatem to uolumus episcopum mittere, quem ipso iudicaueris ordinare ita duntaxat, ut, si eadem ciuitas cum finitimis locis uerbum dei receperit, ipse quoque XII episcopos ordinet et metropolitani honore perfruatur; quia ei quoque, si uita comes fuerit, pallium tribuero domin fauonio disponimus, quem tamen tuae fraternitatis uolumus dispositioni subiacere post obitum uero tuum ita episcopis, quos Ordinauerit, praesit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo dicioni subiaceat. Sit uero inter Lundoniae et Eburacae ciuitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur, qui prius fuerit ordinatus communi autem consilio et concordi actione qua
quo sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter,
recte sentiant, et ea, quae senserint, non sibimet discrepando perficiant. Tua uero Daternitas non solum eos episcopos, quos
ordinauerit, neque hos tantummodo, qui per Eburacae episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniae sacerdotes habeat de domino nostro Iesu Christo auctore subiectos quatenus ex lingua et uita tuae sanctitatis et recto credendi et bene uiuendi sermam percipiant atque
officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia, cum dominus uoluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime frater.
Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante ο-mino nostro aurici Tiberio piissimo Augusto anno
decim nono, post consulatum eiusdem domini anno decimo octauo indictione quarta. 30. ExempIar epistuIae, quam risIIlto abbati Brittaniam pergenti
Abeuntibus autem praefatis legatariis, misit post eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga saluationem nostrae gentis inuigilauerit, ostendit, ita scribens:
64쪽
52 I. 30. Dilectissimo filio ollito abbati Gregorius seruus
Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, ualde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate uestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo deus Omnipotens uos ad reuerentissimum uirum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractaui uidelicet, quia sana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa, quae in eis sunt, idola destruantur; aqua enodicta fiat, in eisdem sanis aspergatur, alturia construantur, reliquiae ponantur. Quia, si sana eadem bene constructa sunt, necesse est, ut a cultu daemonum in obsequio ueri dei debeant commutari ut dum gens ipsa eadem fana sua non uidet destrui, de corde errorem deponat, et deum uerum cognoscens ac adorans ad loci quae consueuit, familiarius concurrat. Et quia boues solent in sacrificio daemonum multos occidere debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari ut dio dedicationis uel natalicii sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabemacula sibi circa easdem colesias, quae ex fanis commutata sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conuiuiis sollemnitatem celebrent; nec diabolo iam animalia immolent, sed ad laudem dei in esu suo animalia occidant et donatori omnium de satietate sua gratias reserant ut dum eis aliqua extorius gaudia reseruantur, ad interiora gaudia consentire facilius ualeant. Nam duris montibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia et is, qui summum locum ascendere nititur, gradibus uel passibus, non autem saltibus eleuatur. Sic Israelitico populo in Aegypto dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quae diabolo solebat exhibere, in culto proprio reseruauit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet quatenus cor mutantes, aliud de ac ificio ami, terent, aliud retinerent: ut etsi ipsa essent animalia, quae offerre consueuerant, uero tamen de haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipso in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia
65쪽
debeat dispensare Deus te incolumem custodiat, dilectissimo fili. Data die XV Kalendarum , imperante domino nostro auricio Tiberio piissimo Augusto anno
decim nono, post consulatum eiusdem domini anno decimo octauo indictione quarta.'31. Vt Augustinum per Iltteras, no do uirtutibus suis Ioriaretur, hortatus sit.
Quo in tempore misit etiam Augustino epistulam
super miraculis, quae per eum facta esse cognouerat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his uerbis hortatur: Scio, frater carissime, quia omnipotens deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi uoluit, magna miracula ostendit unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas et gaudendo pertimescas. Gaudeas uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur: pertimescas uero, ne inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se eleuet, et unde fora in honorem tollitur,
inde per inanem gloriam intus cadat Meminisse etenim debemus, quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum inelesti magistro dicerent m. Luc. 10, 17): Domine, in nomino tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt', protinus audierunt eu Luc. 10, 20): Nolite gaudore super hoc, sed potius gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo'. In priuata enim et temporali laotitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; sed do priuata ad communem do temporali ad asternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur: In hoc gaudete, quia
nomina uestra scripta sunt in caelo'. Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium
in caelo tenentur adAcripta. Veritatis tonim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, et in quo fidem laetitia non
66쪽
54 I. 31-32. Restat itaque, frater carissime, ut inter ea, quae operante domino exterius linis, semper to interius ubtiliter iudicos ac subtiliter intollegas, et temet ipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum ignorum dona percopisti. Et si quando to creatori nostro seu per linguam siu per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam
reuoces, ut surgBntem cordis gloriam memoria reatus
premat. Et quidquid de faciendis signis acceperis uel accepisti, haec non tibi, sed illis deputea donata, pro
quorum tibi saluto collata sunt.' 32. Vt MMIboret rex Ilitora et dona miserit. Μisit idem boatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Aedilbercto epistulam, simul et dona in diuersis speciebus perplura temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae caelestis auo laboro et industria notitiam prouenisse gaudebat Memplar autem praefatae epistulae hoc est: Domino gloriosissimo atquo praecellentissimo filio Asdilboroto regi Anglorum Gregorius episcopus. Propter hoc omnipotens deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona, quae uobis conoessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia praestarontur. Et ideo, glorioso fili, eam, quam accepisti, diuinitus gratiam sollicita mento custodi, Christianam fidom in populis tibi subditis extendere festina, elum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditο-rum mores ex magna uitae munditia, Thortando, terrendo, blandiendo, corrigendo et boni operis exempla monstrando aedifica ut illum retributorem inuenias in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam posteris
67쪽
I. 32. 55 gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et seruatis in gentibu8. Sio etenim Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rempublicam a peruersis idolorum cultibus reuocans omnipotenti deo domino nostro Iesu Christo secum subdidit seque cum subiectis populis tota ad eum mente conuertit. Vnde factum est, ut antiquorum principum nomen suis uir illo laudibus uinceret et tanto in opinione
praecessores suos, quanto et in bono opere superaret.
Et nunc itaque uestra gloria cognitionem unius dei, patris ot filii et spiritus sancti, regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subiectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis de terribilo examen securior fiat.
Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore de operibus praeditus, quaeque uos ammonet, audite, deuoto peragite, studiose in memoria reseruate quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente domin loquitur, auditis, isdem omnipotens deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius postponitis, quando eum Omnipotens deus poterit audire pro uobis, usm uos neglegitis audire pro deo Tota igitur mente cum e uos in seruor fido stringit atque adnisum illius uirtute, quam uobis diuinitas tribuit, adiuuato, ut regni sui uos ipse faciat osse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi faciatis et custodiri.
Ρraeterea scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut in scriptura sacra ex uerbis domini omnipotentis γο- scimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est et sanctorum regnum uenturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent, quae antea non fuerunt uidelicet immutationes aeris terroresque de caelo et contra ordinationem temporum tempestatos, bella, sames, pestilentiae, terrae motus per loca quae tamen non omnia nostris diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia sub-
68쪽
56 I. 32-33. sequentur. Vos itaque, siqua ex his euenire in terra
uestra cognoscitis, nullo modo uestrum animum perturbetis; quia idcirco haec signara fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, domortis hora suspecti et uenturo iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati. Haec nunc, glorioso fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fidos in regno uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestra perfecta conuersione multiplicant. Ρarua autem exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati etri apostoli fuerint bonρ- dictione suscepta. Omnipotens itaque deus in uobis gratiam suam, quam coepit, perficiat atque uitam uestram et hic per multorum annorum curricula extendat et post longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat lacolumem excellentiam uestram gratia superna
custodiat, domine fili. Data dis X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostr Mauricio Tiberio piissim Augusto anno
decimo nono, post consulatum eiusdem anno decimo octauo indictione quarta.'33. Vt Augustinus seeIosiam saIuatoris instaurauerit et monastorium beati Petri aposto1 Deerit; et de primo lusabbato Petro.
At Augustinus, ubi in regia ciuitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperauit in ea regio fultus adminiculo, ecclesiam, quam inibi antiquo Romanorum fidelium opero factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti saluatoris dei et domini nostri Iesu Christi sacrauit, atquo ibidem sibi habitationem statuit et cunctis
successoribus suis. Fecit autem et monasterium non
longe ab ipsa ciuitate ad Orientem, in quo eius hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Ρauli
69쪽
I. 33-34. 57 1-damentis constraxit ac diuersis donis ditauit, in quao ipsius Augustini et omnium episcoporum Doruuernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit. imus autem eiusdem monastorii abbas Petrus presbyter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae sed omnipotens deus ut, qualis
moriti uir fuerit, demonstraret, omni nocto supra sepulcrum eius luccaelestis apparuit, donec animaduertentes uicini, qui uidebant, sanctum fuisse uirum, qui ibi osset sepultus, et inuestigantes, unde uel quis esset, abstulerunt corpus et in Bononia ciuitate iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia posuerunt. 34. Vt Aod1Idild rex Nordanhymbrorum Seottorum gentis proelio eonterens ab AngIorum4nthus expuIerit.
His temporibus regno Nordanhymbrorum praefuit rex fortissimus et gloria cupidissimus Aedilfrid, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem uastauit Brettonum ita ut Sauli quondam regi Israeliticae gentis comparandus uideretur, excepto dumtaxat hoc, quod diuinae erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis uel subiugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum aut habitabiles fecit. Cui morito poterat illud, quod benedicens filium patriarcha in personam Saulis dicebat, aptari Gen. 49, 27): Beniamin lupus rapax, mane comΘ- det praedam et uespero diuidet spolia'. de motus eius profectibus Aedan rex Scottorum, qui Brittaniam inhabitant, uenit contra eum cum inmenso ac sorti exercitu sed cum paucis aufiagit uictus. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastan, id est Degsa lapis, omnis pene eius est caesus exercitus. In qua etiam pugna Theodbald frator Aodilfridi cum omni illa, quem ipse ducebat exercitu peremtus si Quod
70쪽
58 I. M. uidolico bollum Aodilfrid anno ab incamatione domini a-- centesimo tertio, regni autem aut, quod uiginti et quattuor annis tenuit, anno undecimo, perfecit porro ociatis anno, qui tum Romani regni apicem tenebat, Primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania aduersus ontem Anglorum usque ad hanc diem in proelium ueniis audebat.
