Consolationis philosophiae libri V Anicius Manlius Severinus Boethius ejusdem Opuscula sacra cum integris notis Joh. Bernartii, Theod. Sitzmani et Renati Vallini acced. Petri Bertii praef

발행: 1671년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rate conclusa sunt. Manebunt, inquam. Nonne, inquit, monitravimus ea, qua appetuntur a pluribus, iccirco Vera, perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum,

plenum , absolutumque bonum afferre non posse p

tum autern verum bonum fieri, cum in unam veluti formam, atque essicientiam colliguntur, ut quae sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, Claritas, atque jucunditas nisi vero unum, atque idem omnia sint, nihil habere, quo inter expetenda numerenturi Demonstratum est, inquam, nec dubitari ullo modo

potest. Quae igitur, cum discrepant, minime bona

sunt cum vero unum esse coeperint, bona fiunt: nonne haec ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit Z Ita, inquam, videtur. Sed omne quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis, an minime Ita est. Oportet igitur idem esse unum , atque bonum simili ratione concedas. Eadem namque substantia est corum, quorum naturaliter non est diversus effectus. Negare, inquam, nequeo. Nostine igitur, inquit, omne quod est, tam diu manere atque subsistere, quam diu sit unum, sed interire atque disibi vi pariter, postquam unum esse destiterit Z Quonam modo pUt in animalibus inquit, cum in unum Coeunt, ac permanent anima corpusque id anima vocatur. Cum vero haec unitas utriusque separatione distblvitur, interire, nec jam esse animal liquet. Ipsum quoque Corpus cum in una forma, membrorum conjunctione, permanet, humana visitur species. At si distributae, segregataeque partes corporis distraXerint unitatem, desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera

2 onne haec res bona snt, unitatis fieri

adeptione contingit' Ita inquam viam r.et ΜS Rittersit. Nonne hac ut bina sint, adeptione nitatis νεν contingi. Ita B, inquam. Idciar.

222쪽

tera proculdubio patebit subsistere unumquodque,

dum unum est cum vero unum esse desinit, interire.

Consideranti, inquam, mihi plura, minime aliud videtur. Estne igitur, inquit, quod in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia, venire ad interitum corruptionemque desideret Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam volendi, nolendique naturam, nihil invenio, quod, nullis extra cogentibus abjiciat manendi intentionem, cad interitum sponto festinet. Omne namque animal tueri salutem laborat mortem vero, perniciemque devitat. Sed quid de herbis, arboribusque , quid de inanimatis omnino consentiam rebus,prorsus dubito Atqui non est,quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas, atque arbores intuearis, primum sibi convenientibus innasci

locis, ubi quantum earum natura queat, ito eXare

scere atque interire non possint. Nam alio quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum secundae sunt 1letales are, quas si in alia quispiam loca transscrre conetur,

arescant.

Rilii Iasustinendi appetentia, en re ad interitum corrMptionemque desideret. JSpurium hoc spurcum depuravi ex Manus s. Rilii Iasubsi cndi Beria. Riliolafi incndi appetenti t. MSS. Ut Edit. Norimber cum Flor. Reliί as, sistendi oppetentia. SitLm.

Nihil inoenies, uni nullis extri coxentibus , abyttiant manendi intentionem,

Nihil inυ. q. n. e. c. abyciat mau. i. e. a.

Omne namque animal tueri flut mιaborat mort m ero perniciemque devi

tat. J Id praeter nostrum non saltem a xit, sed etiam clare sub oculos ponit vid. Fragment. Halleui. Accepit mundus legem , dedit ama per

omnes,

1dmonuitque sui vitulus se namque

minaciscui nondum gerit in tenera iam cornua fonte Si damaefugiunt,pugnant virtute leones,

Et morsu canis i caudae s scorpiusicctu Concussi ue levis pc is sic evolat ales Omnibus ignota mortis timor, omnibusi si maProdiumque datum sentire, iscere telix mque minasique sui. Videri Ciceron. I. De ossiciis. Idem. Cum he=bas atque arbores intuearis, primum sibi convenientibus unam locis. JEleganter vidius: Ne tellus adimpari omis ad stilus DCOnetenit, hac obis, hic bene si ra

223쪽

arestant. Sed dat cuique natura quod conVenit, &, ne, dum manere possunt, intereant, elaborat. Quid,quod Omnes, Velut in terras ore demerso, trahunt alimenta radicibus, ac per medullas robur, corticemque diffundunt Quid, lubd mollissimum quodque, sicuti ma-dulla est, interiore semper sede reconditur, CXtra Vero quadam ligni firmitate tegitur ultimus autem corteX adversum caeli intemperiem, quasi mali patiens desti sor opponitur ' Jam vero quanta est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur quzzomnia non modo ad tempus manendi, Verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi, veluti quasdam machinas esse quis nesciati Ea ctiam quae inanimata esse creduntur, nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conveniunt Porro autem quod cuique consentaneum est, id unumquodque conservat sicuti ea, quae sunt ini-

- omnia quando

Paultatim crescunt, ut par es , fmine

certo,

Crescendoque genη fervant, ut visceres sis aQuaeque sua de mat ria grandesiere ali

que. Idem.

Cur enim flamma quidem furfώm. IManil. lib. I. Ignis in aetherem Olucer se sustulit auras Summaque complexus sedantis culmistit cali Flammarum algo natura moenia fecit. Idem

a Terra deorsim pondus detrimit. JRhemnius Palaemon de Ponderibus:

-- pondus rebus natura loca:ie Corporeis , elementa suum re, omnia pondus Pondere terra manet, vacuus Q - deris ath εν

Idriae. Trahunt a limenta adicibur. J Case sodor. 9. Var. r. Arbor, quam 'rere vides , quam summa conspicis lyiditate lat ν , subterrane succo foecunditatis anima turi, reddens in sup incis, quod contin t in radice. Hominum quoque ultus magna hilaritate i coratur, si liceribus fanis gra-mamen nusiius sintiat lasonis. Sic regnum jure dicitur integerrimum, se nusquam1De

rit imminutum. Idem.

Iam vero quanta est naturae.J Respexit ad versus Lucretii , qui sunt in pr. lib. i. ad Venerem: Omnibus incutiens blandu per pectora

amorem,

Quae quoniam rerum Naturam sola su- hemola Mec sine te quicquam dia inires Mis

oras Exoritur

Lipaullo post,

224쪽

pides, adhaere fit tenacissime partibus suis, de ne facile disio vantur, resistunt. Quae vero liquentia, ut aer, atque aqua facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus, a quibus sunt abscisia relabuntur. Ignis vero omnem refugit sectionem. Neque nunCnos de voluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus. Sicuti est, quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, ' quod in somno spiritum ducimus nescientes ' Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae voluntatibus,Verum CX naturae principiis venit. Nam saepe mortem cogentibus causiis, quam natura reformidat, Voluntas amplectitur contraque illud, quo solo morta

lium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod

natura semper appetit, interdum coiirce Voluntas. Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit. Dedit enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam, ut quoad possunt, naturaliter manere desiderent quare nihil est, quod ullo modo queas dubitare, cuncta, quae sunt,appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere, quae dudum incerta videbantur.

Quod autem, inquit, subsistere ac permanere appetit, id unum esse desiderat. hoc enina sublato , nec esse quidem cuiquam permanebit. Verum est, inquam. Omnia

suo in summo seritum ducimus. JFalsa lectio. Recte SS.4 Edit Flor. quod in somno biritum ducimus Lucret. lib. s. aeuippe esidebis equosfortes cum membra

Io somnis sudare tamen,spirareque --

G-od in summo sibilum ducimur nescientes J. Flagitiosei inepte Veteres

rectissime , ut restitui, in senim spirii

Hoc enim sublato, ne esse quidem eu quam permanebit SS. Hoc enim ub-laton es φ q. c. permanebit scilicet, saepe in his libris ne pro nec vel neque perp ram editum fuisse. Idcin.

225쪽

L I ira III. 16ς Omnia igitur, inquit, unum desiderant. Consensi. Sed unum id ipsum monstravimus esse, quod bonum est. Ita quidem. Cuncta igitur bonum petunt quod quidem ita describas licet, Ipsum bonum esse, quod desideretur ab omnibus. Nihil, inquam, verius CXCogitari potest. Nam vel ad nihilum cuncta referuntur, de uno veluti vertice destituta,sine rectore fluitabunt, aut si quid est, ad quod universa festinent, id erit omnium summum bonorum. Et illa, Nimium, inquit, o alumne laetor ipsam enim mediae veritatis notam mente fixisti sed in hoc patuit tibi, quod ignorare te paullo ante dicebas. Quid 'inquam. Quis esset,inquit, rerum omnium finis id enim est profecgo, quod desideratur ab omnibus: quod quia bonum est collegimus, oportet, rerum omnium finem bonum esse , t

teamur.

Tu quis profunda mentes vestigat verum, Cupitque nullis Age deviis falli,

In se revolvat intimi lucem visus, Longo que in orbem cogat Uectens moim, Animumque doceat quidquid extra molitur,

Suis retrusum fidere thesauris:

r Consensi.J s. Concst. Idem l 'rutenetur Umber 2 Fh unda mente. Id est alta, o in sublime penetranti sic caelum profundum apud Virgil. Eclog. . Georg. lib. .

neid. I. salvianus l. i. De Gub Dei: Guis tam 1 ofundi cordis virum non ad-m retin Profundum Orfitum apud Quintilian Declamat. 2. Idem.

Vsidit. Antiquum optimumerbum, tametsi compositum usiuatius. anius i. I. Ann. - errare videbo Tardaque vestigare. quaerere te Seneca proprie de canibus utitur. In

226쪽

i66 CONsoLAT PHILOSOPH. Dudum ' quod atra texit erroris nubes,

Lucebit ipso peroicacius Phoebo.

Non omne namque mente deputit lumen, oblisi iam corpus inveben molem.

Haeret profect semen introrsum veri. Tuo 'excitatur entilante doctring. Nam cur rogati lonte recta censetis, Ni mersus alto suere fomes cordest uod Platonis uia personat verum, 'uod qui ue discit, immemor recordatur.

remota

Erroris nebula P ubes curarum , Ovidius a. de Ponto Lleg. I. Tandem aliquot pusι curarum nube fe/e

H di Mubes animi, idem . Trist. Ueo . animi nubem dolor is ι emovit. GNubes adactarum Ammian Marcellin. lib. 3. Nube mendaci KCassiiodor. . Varior. s. Longa Ilia ratione nubem testium νἐς - μαρτνρων dixit aulus Hebrae. Ir. s. I. dum. Cinyeadem. Oblimissam corpus inueh ns olim Platonici solum animum dicebam esse hominem corpus animo tan quam in dumenturia circindatum, vel carcerem potius ac sepulcrii minetodiam. Quo Epigramma pertinet Palladae libro I. Anthologiae, it Θανς ν.

rum iam extra mentem. Μirum prose

cto si non author noster sua inde desumpsit Id m. Excitatu ventilante do Irina. J Ex doctrina Platonis in Phaedone Seneca quoque epist. 0 . Omnimn enim honissa

lilia statu leo adjuta, ignem suum explicat. vallin. ue 'uodsi Platonis. J Cujus οἰναμ πνex Phaedone hic attingit ibi enim rese tu Socrates dogma hoc frequenter in ore habuisse, o ri ἡμῖν - χοἱα m 41 - ἁμνη n 'όνι χους δε nobis, disce e , non esse aliti in se reminisci In Menone quoque puer ad geometrica quaedam de dimensione quadrati interroganti Socrati rem rei pondet,ob consignatas , inquit, in animi, νοuta,

tiones. Idem.

lib. r. Adversus Gentes aeuiam inno ne, o Plato, quadam rationibus numeri admota expuerculo)c fitaris 3 in eju is teris νεθοψiombu comp/obare , qua disca- non distere , dini arum memoriam quae antiquitusnmve amus e Perlege totum illum librum , c quo didiceris, Platonicum hoc dogma absurditate non carere. 9ῆm. N.

227쪽

A XII. Tum ego, Platoni, inquam, vehementer sentior: nam me horum jam secundo commemoras Primum, quod memoriam Corporea contagione, dehinc cum maeroris mole premus amisi. ' Tum illa, Si superiora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit, quin recorderis, quod te dudum nescire consessus . Quid Z inquam. Quibus,ait illa gubernaculis mundus regatur Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse consessum sed quid asseras,licet jam prospiciam, planius tamen ecte audire desidero. Mundum inquit, hunc, a Deo regi paullo ante minime dubitandum putabas. Ne nunc quidem arbitror,inquam,nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam,breviter exponam. Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa conjungeret. conjunc a vero naturarum ipsa diversitas, invicem discors, dis claret atque divelleret, nisi unus esset, qui

quod neXuit,contineret. Non tam Vero certus natura

ordo procederet, nec tam dispositos motus, locis, temporibus, efiicientia, spatiis, qualitatibus explicaret, nisi unus emet, qui has mutationum varietates manens ipse disponeret. Hoc quidquid est, quo condita manent, atque agitantur, usitato cunctis 'ocabulo, Deum nomino. Tum illa, Cum haec, inquit, ita sen

i P m me horum amfecund comme-- Pro eo quod memorem facis, non noue,sed antique Cicero de Sene

ctutes: Pyth. goreorumque more, exercendae memoriae gratia , quid quoque die dixisim commemor visi eri Berri

2 αγον is molepressus amisi. Tu miliasisuperiura Arridet magis scripta lectio, mole compressus amisi. Tum ista sipriora.

Idem.

ΜS Ritters h. meta cientiam meam . c. Qua voce utitur Apulejus, Symmachus, Malii, quos citatar. Iuretus ad lib. 8. Symmach epist. I . Idem.

Qui has mutationum varietates ma

nens ipse dii oneret. Mihi placeat e scri

piis legere, qui has moti in m. Dern. Dε- nomino. Recte profecto: Deo enim, qui unus cst, non aliud no- 6 mcn

228쪽

tias ' parvam mihi restare operam puto, ut felicitatis compos, patriam sospes revilas, sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitud me sufficientiam numeravimus Deumque beatitudinem ipsam esse concesse

simu . Ita quidem Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecis adminiculis indigebit alioquin si quo egeat, plenam susscientiam non habebit. Id, inquam , ita est necessarium. Per se igitur solum cuncta disponit. Negari, inquam, nequit. Atqui Deus ipsum esse bonum monstratus est. Memini, quam. Per bonum igitur cuncta disponit: siquidem per se regit omnia, quem bonum esse concessimus,ac hic est

men est, quam Deus Deo quidem nullum nomen esse , omnibus fere veteris sapientiae professotibus visum est. Ipsum divini numinis oraculum id per Moy sen praescripsit,i'γω εἰμὶ ἄν, se fum i , Neque aliunde Hebraeis dinoribus nomen illud Dei sanctum, Iemendum atque incisabile ac Hermeti

iis , innomin indus , solo si nilo praedican- ἀ- Platoni quoqtie oeliis , α ρ θώμας indictus , innominabilis , apud Apulejuna lib. de naturali hilosoph. Flatonis, Alcinoum, σαγωγῆς cap. IX. Porphyrium lib. iv. hist philosophicae apud Cyrillum , ubi ait Platonem sensim Deum esse uisum, ονομα Uμεῖο φυμοῆρα , nomen veri nullumili concient e. Unde ethnicos arguens, rectissime deeernebat Minutius resiae, 'Nec nomm ei quae pace Deus non fa es. istic secabulis vis is, cum per singulos pro-yriis oppesiationtim inseruibus multitudo di νimenda es Deo, quislus es, Deus voca- totum os. Et post eum iisdem verbis Cyprianus lib.de dolorum vani late. Lactantius Malij. Cum igitur nullum Ili nomen sit, quod ejus substantiam ηprimat, quae aeque cum nomine incognitissima est , nomine tamen λθνῆ

eum fere mortales appellavere, honoratissima appellatione nimirum g θεῶο ' inquit Simplicius in Epicteti Enclu- κρουνια. μνώ κ' , ἰσό - κινου Γω θεοντων, sese m Sci

intueri omnia quod instar Solis aliorum que in coelo syderum, quae oculis certa bant, omnia collustret. Unde decantatisssima illa Dei cum sole apud Platoni- cc comparatio ex qua recte per F θεοῦ, Dei nomen , ea quoque πατς αλέ Pa νisae Cis apud eosdem celebrata cognomina, creationis ac prO- videntiae significantia, intelliguntur: ac quodammodo ipsum, quod est,ici nomen το αγαρον, ipsum ianum designatur. De quibus postea quaedam monebimus mPin. I artam mihi restην veram puto, JMS Ritters h. pardam ibi ν saxe operam puto. Si Zm. Seumque bestiitudinem es concs mus. ΜSS. Conpensemus. Et paullo post itidem ex SS. legendu Iri quem bonum esse consonsi s. Idem. Trnai

229쪽

LIBER III. 16

veluti quidam clavus,atque gubernaculum, quo mum dana machina stabilis, atque corrupta servatur Vehementer sientior, inquam, et id te paulo ante dicturam, tenui licet suspicione prospexi. Credo, inquit: jam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera

oculos deducis sed quod dicam non miniis ad contuendum patet. Quid, inquam Cum Deus, inquit,

omnia bonitatis clavo gubernare jure credatur,eademque omnia, sicuti docui,ad bonum naturali intentione festinent,num dubitari potest, quin voluntario regantur, seque ad disponentis nutum veluti convenientia, contemperataque rectori sponte Convertans ita, ii quam, necesse est, nec beatum regimen esse videretur;

si quidem detrectantium jugum foret, non obtemperantium salus. Nihil est igitur, quod naturam servans, Deo contraire conetur. Nihil, inquam. Quid si conetur, ait, num tandem proficiet quidquam adversus eum, quem jure beatitudinis potentissimum se concessimus 'Prorsus, inquam, nihil valeret. Non est igitur aliquid, quod summo huic bono vel velit, vel pos. sit obsistere. Non, inquam,arbitror. Est igitur, inquit,

summum bonum, quod regit cuncta fortiter, suavite que disponit ' Tum ego, Quam, inquam,me non O

do ea, quae conclusa est, summa rationum,uerum mul

to magis haec ipsa, quibus uteris, verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna latrantem sui pudeat. Accepisti, inquit, in fabulis lacessenteis caelum

Pittersh.Tnuilii et imagine pro p. Idem. Cont inperataque rectori J S. RitterSh temperataque rectori. Idem. m ego, quam inquam me non modora J Ss. Tum ego inquam Me non modo

ea. Idem.

Iaces ire calum Gigantes.J sic Cic. Catone Majore suid ' aliud moregi-gan umgesiare cum Diis, nisi natura reti area salvianas de Gub Dei, lib. 6. Et qua nobis, quaes, pes erit apud Deum.

qui non caseu aut imprudentia Deum diamus , sed exemplo Porum quondam Gigam tum , quos infanis conatibus superna ten

230쪽

Gigantes sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo deposuit. Sed visne rationes ipsas invicem collidamta, forsitan ex hujusmodi conflictatione pulcra quedam veritatis scintilla dissiliet.Tuo,inquam,

arbitratu. Deum, inquit, ese omnium potentem nemo dubitaverit.Qui quidem,inquam, mente consistat,

nullus prorsus ambigat. Qui vero est,inquit,omnium potens, nihil est, quod ille non possit. Nihil, inquam. Num igitur Deus facere malum potesti Minime, inquam. Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest Ludisne,inquam,

me, inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem, qua egrediaris, introeas; nunc Vero qua introieris, egrediare an mirabilem quendam divinae simplicitatis orbem complicas LEtenim paullo ante a beatitudine incipiens, eam summum bonum esse dicebas, quam in summo Deo sitam loquebare: ipsum quoque Deum summum esse bonum, plenamque beatitudinem disserebas ex quo neminem beatum

fore,nisi qui pariter Deus es et, quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam, Dei, ac beatitudinis loquebaris esse substantiam: ipsumque unum id ipsum

esie bonum docebas, quod ab omni rerum natura peteretur Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas, volentiaque cuncta parere, nec ullam mali esse naturam atque haec nullis extrinsecus sumtis, sed altero ex altero fidem trahen

te, insitis, domesticisque probationibus explicabas. Tum illa, Minime, inquit, ludimus, remque onb

nium

Metam. lib. I. de Ponto, lib. q. Eleg. 8. Manil lib. s. B. Augustinum libro quarto de Civitate Dei, capite trigesimo, Alcimum Avitum libio de Diluvio D

dem.

densam sententiae secit noctem, quam illustravi ex veteribus, quae nunc Beria. Ῥιwn simplicitatis. J uinquid melius quod in meo codice Di inaf-

licitatis. Idem.

Immque umidipsum bonum essee

SEARCH

MENU NAVIGATION