Opera omnia quae graece vel latine tantum exstant et ejus nomine circumferuntur; ex variis editionibus et codicibus manu exaratis, gallicanis, italicis, germanicis et anglicis collecta, recensita atque annotationibus illustrata

발행: 1831년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

PROLOGUS. 305

furtum, quae ei sciat liberalitatem placere aut concupiscet aliena, quae omnes suas in concupiscentias erga amorem mi illius habeat occupatas Sic ergo in caritatis perfectione, et omne mandatum restaurari dicitur, et Iegis Virtus prophetarumque pendere. Propter istud caritatis vel amoris bonum, sancti nec in tribulatione angustiantur, nec portati exaporiantur, nec deiecti pereunt, sed quod in in praesenti est momentaneum et leve tribulationis eorum, supra modum aeternum gloriae Ondus operatur illis. Non enim omnibus, sed aulo, et

his, qui ei similes sunt, praesens haec et momentanea ac levis dicitur tribulatio, quia perfectam caritatem Dei in Christo esu per Spiritum sanctur liabent in corde suo diffusam. Sic denique et Jacob patriarcham amor Rachel per septem annos continuos in laboribus positum diurni aestus et noctu i frigoris ustionem sentire non sivit. Sic ipsum Paulum, in amore hujus incensum, audito dicentem: caritas ' omnia patitur, Omnia credit,

omnia sperat, Omnia tolerat: caritas nunquam cadit.

Nihil ergo est, quod non toleret, qui perfecte diligit.

Plura autem quando non toleramus, certum quod ob hoc, quia caritatem, quae omnia tolerat, non habemus.

Et si non serimus aliqua patienter, idcirco est, quia caritas nobis deest, quae rimi patitur. In luctamine quoque eo, quod est nobis adversus diabolum, quo frequenter adimus, non dubium est, quin ob lio fiat, quod non est in nobis caritas illa, quae nunquam cadit Hunc λὶ Deest suas rin edd. M. Edd. Merlini praesenti et momentanetam: et

leve tribulationis est supra modum etC.

R Deest et cin edd. M.

322쪽

ergo amorem y loquitur praesens scriptura, quo erga Verbum Dei anima beata uritur ), et inflammatur et istud epithalami cari ne per spiritum canit, pio ecclesia Sponso coelesti Christo coniungitur ac sociatur, desiderans misceri ei per verbum, ut concipiat ex eo, et salvari possit per hanc castam filioriam generationem, cum Permanserint in fide, et sanctitate clim sobrietate: utpote Oncepti ex semine quidem verbi Dei, editi vero genitique vel ab immaculata ecclesia, vel ab anima nihil corporeum, nihil in materiale requirente, sed solo verbi Dei amore flagrante. Haec interim nobis ad praesens de amore, vel caritate, quae in epithalamio hoc Cantici Canticorum

refertur, occurrere potuerunt. Sed sciendum est, tam

multa esse, quae dici debeant de caritate iac, quanta et de Deo si quidem ipse est caritas. Sicut si enim nemo' novit patrem, nisi silius , et cui voluerit filius revelare: Deest amorem in edd. M. Ed Rua ei utitur.

J Edd. M perperam hanc istam filioriam etc. Edd. Merlini: nihil requirente materiale. Edd. Merlini hoc Canticorum Cantici refertur etc.' Sic habent 'Ιss , libri autem editi se Scit enim

nemo patrem nisi silius, et cui voluerit filius revelare. Similiter autem etiam ipsum silium, quoniam et ipse caritas est, nemo scit nisi pater, et secundum hoc quod caritas dicitur. Solus autem Spiritus sanctus est, qui ab patre Procedit, et ideo scit, quae in De sunt, sicut spiritus hominis scit quae in homine sunt. Hic vero Para letus etc. Ruaeus. - Edd. 5Ιerlini: Scit enim nemo patrem nisi filius et cui voluerit filius revelare. Simi-1 iter autem etiam ipsura filium quoniam et caritas est: nemo scit nisi pater et secundum hoc quod dicitur. Solus autem spiritus salictus est, ii ex patre Procedit: et ideo scit quae in de sunt, sicut spiritus hominis scit quae in homine sunt. Hic ergo paractetus spiritus Sanctus spiritus veritatis etc. - Equidem a verbis: SO-1us autem spiritus etc., vel solam librorum editoriam probaverim lectionem.

7 CD. Matth. I, 27.

323쪽

PROLOGUS. 307ita nemo novit caritatem, nisi filius S militer autem etiam ipsum silium, quoniam et ipse caritas est, ipsaque ex De patre est caritas, nemo scit nisi pater Tamen secundum hoc, quod caritas dicitur ipse Deus pater, sic et filius, qui ex patre procedit, et ideo scit, quae in Deo sunt, sicut spiritus hominis scit, quae in homine sunt. Nunc vero paractetus, spiritus Veritatis, qui de patre procedit, circuit quaerens, si quas inveniat dignas et capaces animas, quibus revelet magnitudinem caritatis huius, quae ex Deo est. Nunc ergo iam ipsum euna patrem, qui caritas est, invocantes per Τ eam, quae ex ipso est, caritatem, etiam ad reliqua discutienda veniamus. tentemus primum de e requirere, quid illud sit, quod, cum tria volumina ecclesia Dei a Salomone scripta susceperit, primus ex ipsis Proverbiorum liber positus sit, secundus is, qui Ecclesiastes appellatur, tertio vero in loco Cantici Canticorum volumen habeatur. Quae ergo nobis occuriere possint in hoc loco, ista sunt. Generales disciplinae, ilibus ad rerum scientiam PerVenitur, tres sunt,

quas Graeci ethicam, physicam et theoricen M appellaverunt, Os has dicere possumus moralem, naturalem et inspectivam. Nonnulli sane apud Graecos etiam Ogicen, quam nos rationalem possumus dicere, quarto in numero posuere. Alii non extrinsecus eam, sed per has res, quas supra memoravimus, disciplinas innexam consertamque Per omne corpus esse dixerunt. Est enim logices ), ) d. Ruae ut nos in textu, in notis vero II s. per eum, qui ex ipso est, dominiim nostinim Iesum Christum; libri editi item i. edd. . : per eam, quae X

ipso est, caritatem.

d. . ut nos in textu, in notis vero: ss. Et tempus est primum. Libri editi item i. edd. M.): Et

tentemus Primum.

324쪽

et velut nos dicimus rationalis, quae ei bonam, dictorumque videtur continere rationes, proprietatesque, et im-ΡrOPrietates, generaque, et in species, et siguras singulorum quoque edocere dictorum quam utique disciplinam, non tam separari, quam inseri cete iis convenit et intexi. Oralis autem dicitur, per quam mos vivendi honestus aptatur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. Naturalis dicitur, ubi uniuscuiusque rei natura discutitur, quo nihil contra naturam gerat ii ' in vita, sed unumquodque his usibus deputetur in in quos a creatore Productum

est. Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia, de divinis aliquid et coelestibus contemplamur, eaque sola mente intuemur, quoniam corporeum supergrediuntur adspectum. Haec ergo, ut milii videtur, sapientes iiique Graecorum sumta a Salomone, utpote qui aetate et temΡore

longe ante ipsos prior ea per Dei spiritum didicisset,

tanquam propria inventa protulerunt, et institutionum Suariari volumi inibus comprehensa, Osteris tradenda reliquere. Sed haec, ut diximus, Salomon ante omnes invenit, et docuit per sapientiam, quam accepit a Deo, sicut scriptum est: et in dedit Deus prudentiam Salomoni, et sapientiam multam valde, et latitudinem cordis Sicut arenam, quae est ad oram maris. Et multiplicata est ii eo sapientia super Omnes antiquos filios hominum, et super omnes sapientes Aegypti. Salomon ergo tresistas, quas supra diximus generales esse disciplinas, id est, moralem, naturalem si et inspectivam, distinguere abii Vicem, o secernere volens, tribus ias libellis edidit,

J Deest et , edd. M.' Edd. Merlini generatur. Edd. Merlini: deputatur. Edd. Merlini quoque.

η Edd. Merlini et naturalem.

325쪽

PROLOGUs. 309

suo quoque ordine singulis consequenter aptatis. Primo ergo in Proverbiis moralem docuit locum, succinctis, ut decuit, brevibusque sententiis Vitae instituta componens. Secundam Vero, Piae naturalis appellatur, comprehendit in Ecclesiaste in ii multa de rebus naturalibus disserens, et inania ac vana' ab utilibus necessariisque secernens, relinquendam Vanitatem monet, et utilia rectaque

sectanda. Inspectivum quoque locum in hoc libello tradidit, qui habetur in manibus, id ' est, in Cantico Canticorum, in quo amorem coelestium, divinorumque desiderium incutit animae sub specie sponsae ac sponsi, caritatis et amoris viis perveniendum docens ad consortium Dei. Hoc ver eum verae philosophiae fundamentum ponentem, et ordinem disciplinarum, institutioni tmque condentem, quod non latuerit, neque ab eo abiectus sit etiam rationalis locus, evidenter ostendit in principio statim proverbiorum suorum. Primo omnium per hoc ipsum,

quod roverbia attitulavit libellum suum, quod utique nomen significat, aliud quidem ' palam dici, aliud vero

intrinsecus indicari. Hoc enim et ' communis usus Proverbiorum docet, et Joannes in evangelio salvatorem ita scribit dicentem: haec ' in proverbiis locutus sum Obis veniet hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed manifeste de atre annuntiem vobis. Haec interim in ipsa tituli inscriptione. In sequenti ver statim Sub itingit discretionem sermonis, et distinguit scientiam a sapientia, et a sapientia disciplinam, et intellectum verborum aliud ponit et prudentiam dicit in eo esse, ut excipere quis Ossit Verborum versutiam. Distinguit etiami Edd. Merlini vacua. Desunt verba id est , in edd. M. J Deest quidem in edd. M. 3 Deest et in edd. M.

326쪽

310 nio ΕΝis 1 CANTIC CANTICORUM iustitiam veram a direction iudicii sed et astutiam nominat quandam his, quos imbuit, necessariam, illam credo, per quam sophismatum intelligi ac declinari possit argutia. Et ideo dicit, innocentibiis per sapientiam dari astutiam, sine diibi , ne in verbo Dei decipiantur fraudo sophistica. Sed in hoc milii videtur rationalis disciplina meminisse,

per quam doctrina Verborum, dictorumque significantia discernuntur, et uniuscuiusque sermonis proprietas certa

cum ratione distinguitur. In qua praecipue eoidiri convenit pueros. Oc enim horiatur, cum dicit: ut det puero iuniori sensum et cogitationem. Et quia, qui inliis eruditur, necessari rationabiliter per ea, quae didicit, semet ipsum gubernat, et Vitam suam moderatius librat, propterea dicit: intelligens autem gubernaei ila acquiret. Post haec vero cognoscens in verbis divinis, quibus per prophetas humano generi traditus est Ordo vivendi, diversos esse eloquii tropos, et arias dicendi species ac sciens, haberi in iis aliquam siguram, quae Parabola appelletur β), et aliam, quae obscvia dicti vocetur ), aliasque, quae aenigmata nominentur, et alias, quae dicta sapientum dicantur, scribit se intelliges ' quoque parabolam et obscurum Sermonem, dictaque Sapi tum et aenigmata. Per haec ergo singula rationalem locum manifeste et evidenter exponit, ac more Veterii Succinctis brevibusque sententiis ingentes et perfectos explicat

sensus. Quae ' si quis in lege Domini meditetur die ac nocte, et si piis est sicut iusti os, Itiod meditatur in Prov. I, 4. Prov. I. 5.d Edd. Merlini appelletur.

g Edd. Merlini vocetur. Edd. . constanter sapientium.

st Prov. , . V Edd. Meilini: Quae si quis est qui in leSe me ditetur die etc.

327쪽

PROLOGUS. 31s Domini sapientiam, investigare diligentius poterit, et in

venire: I tamen recte quaesierit, et quaerens pulsaverit ostium sapientiae, petens a Deo, tit aperiatur sibi, et mereatur accipere e Spiritum Sanctum Verbum sapientiae, verbum scientiae, fierique particeps illius sapientiae, quae dicebat se extendebam enim Verba mea, et non audiebatis. Et merit extendere se dixit verba in ejus corde, cui dederit Deus, sicut supra diximus, latitudinem eordis. Dilatatur namque illius cor, qui potest ea, quae breviter in mysteriis dicta sunt, Iatiore doctrina sumtis ex voluminibus divinis assertionibus explanare. Oportetigitur secundum hanc eandem sapientissimi Salomonis doctrinam eum, qui sapientiam scire desiderat, incipere ab eruditione morali, et intelligere illud, quod scriptum est: concupist sapientiam, serva mandata, et Dominus dabit eam tibi. Ob hoc magister hic, qui primus homines divinam philosophiam docet, operis sui exordium proverbiorum posuit libellum, in tuo, ut diximus, moralis traditur locus ut cum intellectu, moribusque quis profecerit, veniat etiam ad naturalis intelligentiae disciplinam, atque ibi erunt causas naturasque distinguens, agnoscat vanitatem in relinquendam, ad aeterna autem et perpetua properandum et ideo post Proverbia ad Ecclesiasten venitur, qui docet, ut diximus, visibilia omnia et corporea caduca esse et fragilia, quae utique cum ita esse deprehenderit , is, qui sapientiae studet, sine dubio Contemnet ea, ac despiciet, et universo, ut ita dicam, saeculo renuntians, tendet ad invisibilia et aeterna, quae spiritualibus itidem sensibus, sed adopertis amorum qui-

Edd. Merlini vanitatem vanitatum elinqueladam.

Edd. Merlini: comprehenderit.

328쪽

312 ORIGΕΝis 1 CANTIC CANTICORUM busdam si guris docentur in Cantico Canticorum. Ideo

enim novissimum locum tenet hic liber, ut tunc ad eum veniatur, cum et moribus quis silerit desecatus ), et rerum corruptibilium atque incorruptibilium scientiam distinctio nemque didicerit, per quae in nullo ossit ex his figuris, quibus sponsae ad sponsum coelestem ), id est, animae persectae amor ad verbum Dei describitur ac formatur, offendere. Praemissis namque iis, quibus purificatur anima per actus ac mores, et in rerum discretionem natoralium perducitur, competenter ad dogmatica in venitur ), et ad mystica, atque ad divinitatis contemplationem sincero et spirituali amore conscenditur. Hanc ergo triplicem dis inae lillosophiae formam etiam in illis sanctis ac beatis viris arbitror praesignatam, pro quorum Sanctissimis institutionibus Deus summus dici voluit Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Abraham tanquam mora- Iem declarat philosophiam per obedientiam. Tanta enim eius fuit obedientia et observati mandatorum, ut, cum audiret ex si de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui: non it cunctatus, sed statim secerit, imo et aliquid amplius secerit. Audiens ' enim, ut immolaret filium suum, nec inde quidem dubitat, sed obtemperat praecept : et ad exemplum obedientiae, quae

est moralis philosophia ), posteris dandum, nec silio suo Τ Mss. , Cantico Canticorum. Tibi editi v. c. edd.M. , , Canticis Cantico mim. B. Iss. . defecatus. libri editi iv c. edd. N.): desaecatis. R. . Mss. coelestem. Impressi libri v. c. edd. . : Coelestis. R. IIss. dogmatico. Impressi libri e. c. edd. M.): domestica. B. 5 Edd. Merlini venitur mystica adque divinitatis etc.

329쪽

PROLOGUs. 313tinico pepercit Isaac tioque naturalem ph losophiam tenet, cum Φ et puteos fodit, et rerum profunda rimatur. Sed et Jacob inspectivum tenet locum, quippe qui et Israel ob divinorum contemplationem nominatus sit, et qui castra coeli viderit 3 et domum Dei, atque angelorum vias, id est, scalas a terris in coelum Porrectas prospexit. Unde et merito invenimiis tres istos beatos viros altaria fixisse Deo, hoc est, philosophiae suae consecrasse profectus, quod scilicet edocerent, non haec ad artes

humanas, sed ad Dei gratiam referenda. Sed et in intabernaculis degunt, ut per haec Ostendant, neque in terris habendum esse aliquid proprium huic, qui divinae philosophia studet, sed semper promovendum, non tam de loco ad locum, quam de scientia inferiorum ' ad scientiam perfectorum. Sed et alia multa in scripturis divinis in entes ), quae ordinem hunc, quem in libellis Salomonis contineri diximus, secundum hanc eandem formam designant sed ea ni in nobis prosequi, aliud in manibus habentibus, Iongum est. Si quis ergo primum locum in emendandis moribus, mandatisque servandis, qui per proverbia designatur, implevit post haec autem deprehensa

vanitate natandi, et rerum caducarium fragilitate perspecta, venit in hoc, ut renuntiet mundo, et omnibus, quae in mundo sunt consequenter Veniet etiam ad contemplanda et desideranda ea, quae non Videntur, et aeterna sunt.

Ad quae tamen ut pervenire possimus, indigemus divina misericordia, si forte valeamus, perspecta lulchritudine in Edd. Merlini: et cum puteos fodit et cum PrO- funda rimatur. fr. Gen. XXVI.

Edd. Merlini quo scilicet etc. 3 Deest et in edd. M.q Edd. Merlini inserioris.' Deest invenies cin edd. M.

330쪽

Verbi Dei, salutari in eum amore succendi, ut et ipse dignetur hujusmodi animam diligere, quam desiderium sui habere perspexit ). Post haec exigit nos consequentia sermonis, dicere etiam de superscriptione ipsa Cantici Canticorum. Simile enim est hoc illis, quae in tabernaculo testimonii appellantur in sancta sanctorum, et illis,

quae in libro Numerorum memorantur Pera Operum, quaeque apud Paulum dicuntur saecula saeculorum. Sed quomodo disserant a sanctis sancta sanctorum in Exodo, et quomodo differant opera ab operibus operii in Numerorum libro ), tractatibus ), prout potuimus, dictum est a nobis. Sed et de saeculo saeculorum in locis, qui

bus occurrit, non missum est, et ne eadem repetamus,

illa sufficiant. Nunc ergo requiramus primo, quae sint cantica, quorum canticorum hoc esse canticum dicitur. Puto ergo, quod cantica sint illa, quae dudum per prophetas, Vel per angelos canebantur Lex enim dicitur , per angelos ministrata in manu mediatoris. Illa ergo omnia, quae per illos annuntiabantur, cantica erant eramicos sponsi praecedentia. Istud vero mi canticii est, quod ipsi iam sponso, sponsam S iam SVScepturo,

epithalami specie erat canendum in quo sponsa si non adhuc per amicos sponsi cantari sibi vult, sed ipsius iam sponsi praesentis audire verba desiderat, dicens: Osculeis tur in me osculo iris siti. Unde et omnibus manticis

y Edd. Merlini perspexerit. Cfr. Exod XXX, 29. d Edd. Merlini libri tractatibus.

' Deest sponsa in edd. M.

y Canti c. I, 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION