장음표시 사용
371쪽
et audisse verba ineffabilia, quae non licet homini loqui. Quid enim putas esse illa verba, quae audivit Nonne a rege audivit Et in cubiculo, et prope cubiculum positus, audivit Et erant, credo, illa Verba talia quaedam,
quae hortarentur eum ad maiorem profectum, et promitterent ei, quod si perseveraret usqii in sinem, et ipse
posset intrare regis cubiculum, secundum istud ), quod Per prophetam quoque promittitur: dabo λ tibi thesauros Obscuros occultos, invisibiles. Aperiam tibi, ut cognoscas, quia ego sum Dominus Deus tuus, qui vocavi nomen tuurn Israel. Currunt ergo adolescentulae post ipsum, et ' in odorem eius, unaquaeque tamen pro Viribus, alia quidem velocius, alia paulo tardius, alia etiam inferius ceteris et ultimo, alia primo loco. Verumtamen
Currunt Omnes, sed una est Persecta, quae currit 3 sic, ut perveniret, et sola acciperet almam Sola enim est,
quae dicit: introduxit ' me rex in cubiculum suum: eum prius non de se sola, sed de pluribus dixisset, quia
post in te in Odorem unguentorum tuorum curremus. Introducitur ergo in cubiculum regis, et efficitur regina,
et ipsa est, de qua dicitur: regina adstitit a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietatibus. De his autem adolescentulis, quae Ost ipsam cucurrerant, et procul ab ea in ipsis currendi spatiis remanserant, dicitur: adducentur ' regi virgines post eam, proximae ejus adducentur tibi: adducentur in laetitia et exsultatione, seducentur in templum regis. Sed et illud etiam in hoc advertere debemus, quod, sicut rex habet cubiculum quod-
y Psalm XLV, ' Psalm XLV, 14. 1523
372쪽
356 Ric Em I CANTIC CANTICORIII1dam, in ii Od reginam sive sponsam sitam introducit ): ita habet et sponsa suunt ibiculum, in quod monetur per verbum Dei ingressa, claudere ostium, et ita conclusis illis omnibus divitiis sitis intra illud cubiculum
orare eum, qui videt in abscondito, et perspicit, quantas opes, animi scilicet virtutes, intra cubiculum suum sponsa condiderit, ut videns eius divitias, et ei petitiones suas. , , Omni in enim habenti dabiti ir. Quod autem ait: exsultemus 3 et iocundemur in te: videtur ex persona adolescentularum dici, vel optantium, et V petentium asponso, ut, quemadmoduni Sponsa consecuta est, quae
persecta sunt, et exsultat, ita ipsae iam ' suum implere cursum, et pervenire usque ad regis cubiculum mereantur, ut perspectis et intuitis omnibus his, de ilibus illa gloriatur, etiam ipsae exsultent sicut et illa, et ociandentur in eo. Vel etiam ad sponsam potest dictum videri ab adolescentulis congratulantibus ei, et promittentibus petentibusque, ut participes stant exsultationis ejus 7 et laetitiae. Diligemus ' Dbera tua super vinum. Sponsa quidem, postquam oscula meruit ab ipso sponsi re suscipere, et uberibus ejus perfrui, ait ad eum: bona insunt ubera tua super vinum. dolescentulae vero, quae nondum ad id beatitudinis Venerant, neque summam Persectionis acceperant, neqtie usu et peribus fructus e fectae caritatis expleverant, ut quasi expertae pronuntiarent de Τ' uberibus eius, quia bona sunt, videntes tamen,
i Edd. Merlini introduxit. Edd. Merlini his omnibus etc. Lise. IX, 26 Canti c. I, 4. I Edd. M. vel petentium. R Edd. M. etiam ' ' Deest ejus cin edd. M.' Cantie I, 4. ' Canti c. I, 2. ' Deest de Gu ed. Ruaei.
373쪽
sponsam delectari et refici ex uberibus sponsi ex fontibus scilicet sapientiae et scientiae, quae de uberibus eius fluunt ), et pocula coelestis doctrinae sumentes tanquam imitatrices perfectionis ejus, et desiderantes iisdem vestigiis incedere promittunt, et dicunt diligemus ubera
tua super vinum: id est, nos quidem nondum in id perfectionis adscendimus, ut iam diligamus ubera tua plus
quam vinum, vel certe ubera tua, quae sunt super vinum: - utroque enim modo sensus Stare videbitur: - gerimus
tamen spem, utpote adolescentulae, in id aetatis proficere, quo possimus non solum pasci et ali ex uberibus verbi Dei, sed et diligere alentem. Istae sunt autem adolescentulae, ut saepe iam diximus, animae, quae primis et initio valentibus eruditionibus videntur imbutae, et velut vino
quodam laetificatae, institutione tutorum untaxat, curatorumque et aedagogi, utΡOte parvulae, et quae haberent quidem in viribus amare vinum, non tamen haberent in aetate, ut amore uberum sponsi moveri aut excitari possent. Sed ubi advenit plenitudo temporum, et Christus in iis profecit aetate et sapientia, et jam sentire coeperint ), quid sint ubera sponsi, quaeque in his perfectio verbi Dei, et docti inae spiritualis plenitudo designetur, etiam promittunt, quia Plus quam vinum, quod nunc tan-
δ Verba graeca sic repraesentat Procopius , ,Ἀγα
374쪽
35S RiGENis 1 CANTIC CANTICORUM quam parvulae bibunt, dilecturae sint ubera sponsi, id est, propensiores futurae erga perfecta, et omni plenitudine decreta dogmata Christi, quam iam antea, sive incommunibus studiis, sive in legis et prophetarum visae sunt institutionibus exstitisse. Aequitas i dilexit te. Etiam hoc mihi videntur adolescentulae proloqui, Velut satisfacientes pro eo, quod dilecturas super Vinum se Pro miseriant libera sponsi, et non iam in praesenti diligant, neque integram vim caritatis ostendant. Est , ergo vox ista velut incusantium semet ipsas quasi quae nondum abjecta omni iniquitate, pervenerint ad aequitatem, ut possint iam diligere ' super vinum ubera sponsi, Scientes inconveniens esse, ut aliquid adhuc resideat iniquitatis in eo, qui ad perfectionem spiritualis et mysticae doctrinae pervenerit. Quia ergo summa perfectionis in caritate consistit, caritas auten nihil iniquitatis admittit; - ubi autem nihil iniquitatis est, ibi sine dubi est aequitas; merito ergo aequitas esse dicitur, quae diligit sponsum. Et vide, si non ob hoc etiam videtur illud in Evangelio a salvatore dictum: si diligitis me, mandata mea Ser vate. Si ergo, qui diligit Christum, mandata eius custodit in nulla est in eo iniquitas, sed aequitas in eo e manet aequitas ergo est, quae mandata ejus custodit, et diligit Christum. Et rursum: si is, qui mandata custodit, ipse diligit Christum, mandata autem in Equitate servantur, et aequitas est, ita diligit Christurti qui iniquum aliquid gerit, neque mandata custodit, ne quo diligit Christum Erit ergo, ut quantum iniquitatis in nobis est,
x Cantic. I, 4. Edd. Merlini: si ergo elC. R Edd. Merlini diligere vinum super uber etc. in v. Joann. XIV, 15. Edd. Merlini is custodit et qui mandata ejus custodii, nulla ε etc.
375쪽
tantum longe simus a dilectione Chiisti, et tantum ian. datorum ejus praevaricatio habeatur in nobis. Et ideo regulam quandam directam ponamus esSe aequitatem, ut, si quid in nobis iniquitatis est, hanc adhibentes et super. ducentes directoriam mandatorum Dei, si quid in nobis curvum, si quid Ortuosum est, ab hujus regulae linea resecetur, ut possit et de nobis dici , , aequitas in dilexit te. Possumus autem etiam Sic accipere, ut videatur simile esse, quod dixit: aequitas dilexit te: ac si dixisset iustitia dilexit te, et Veritas, et sapientia, et pudicitia, et singulae quaeque virtutes. Nec mireris sane, si dicimus virtutes esse, quae diligunt Cluastum, cum in aliis ipsarum virtutum substantiam Christum soleamus accipere. Quod et frequenter invenies in scripturis divinis pro locis et opportimitatibus aptari. Invenimus namque ipsum et justitiam dici, et pacem, et veritatem. Et rursum scriptum est in Psalmis: si justitia β et pax osculatae sunt: et: ,, veritas in de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Quae utique omnia ipse Τ esse, et rursum ipstini dicuntur amplecti. Sed et sponsus idem dicitiir, idem etiam sponsa nominatur, ut in prophetia scriptum est: sicut ' sponso imposuit niihi mitram, et sicut sponsam ornaVi me Or
Edd. Merlini et ipse esse etc.
376쪽
-Fusca sum et formosa, filiae Hierusalem , ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. aliis exemplaribus legimus: nigra sum et formosa. Rursus in hoc persona sponsae loquentis introducitur loquentis autem non ad illas in adolescentulas, quae cum ipsa currere Ο-lent, sed ad filias Hierusalem, quibus tanquam his, quae derogaverint foeditati ejus, respondere videtur, et dicere: fusca quidem sum, vel nigra, quantum ad colorem spectat, filiae Hierusalem formosa vero, si quis interna membrorum lineamenta perspiciat. Nam et tabernacula, inquit, Cedar, quae est gens magna, nigra sunt, et ipsa gens Cedar nigredo vel obscuritas interpretatur. Sed et pelles Salomonis nigrae sunt, nec tamen ob hoc tanto regi in omni gloria sua pellium visa est indecora nigredo. Non ergo mihi, o filiae Hierusalem, exprobretis culpam coloris, cum sive naturalis, sive exerciti quaesita corpori pulchritudo non desit. Haec continet historicum drama, et propositae fabulae species. Sed redeamus ad Ordinem
mysticum. Haec sponsa, quae loquitur, ecclesiae personam tenet ex gentibus congregatae. Filiae vero ierusalem, ad quas ei sermo est, illae sunt animae, quae propter electionem patrum carissimae quidem dicuntur, inimicae autem propter evangelium. Istae sunt filiae Hierusalem civitatis terrenae, quae videntes ecclesiam ex gen-
in Cantic. I, 5. Edd. Merlini: alias.
377쪽
tibus, quamvis pro eo ignobilem, quod generositatem sibi Abraham, et Isaac, et Jacob non possit adscribere, obliviscentem tamen popillum suum, et domum patris sui, usque in ad Christum venientem spernunt eam, et pro ignobilitate generis offuscant. Quod sponsa sentiens filias prioris populi imputare sibi, et pro hoc etiam nigram se appellari, quasi quae paternae eruditionis non habeat claritatem, respondens ad haec dicit 'in nigra sum quidem, O filiae Hierusalem, pro eo, quod non descendo de stirpe clarorum virorum, neque illuminationem Mosis legis accepi, habeo tamen pulchritudinem meain mecum. Nam
et in me illud primum est, quod ad imaginem Dei in
me factum est: nunc ' accedens ad verbum Dei, recepi speciem meam. Quamvis enim pro coloris obscuritate comparetis me tabernaculis Cedar, et pellibus Salomonis, tamen et Cedar ex Ismael descendit. Secundo namque loco exosmael natus est, qui Ismael non fuit expers divinae benedictionis. Sed et pellibus Salomonis comparatis me, quae non aliae sunt, quam elles tabernaculi Dei, et tamen miror vos, o silia Hierusalem, mihi γcoloris velle exprobrare nigredinem. Quomodo non meminist1s, quod in lege vestra scriptum est, quid passa sit Maria, quae derogavit Mosi, cum Aethiopissam nigram accepisset uxorem Quomodo ignoratis illius imaginis adumbrationem in me nunc veritate compleri Ego sum illa ethiopissa, ego sum nigra quidem pro Lignobilitate generis, formosa Ver propter poenitentiam it fidem. 3 Deest et cin edd. M. Edd. Merlini atque ad te.
378쪽
362 RicEΝ1 I CANTIC CANTICORUM Suscepi enim in me filium Dei, recepi verbum carnem factum. Accessi ad eum, qui est imago Dei, primogenitus omnis creaturae, et qui est splendor ' gloriae et fulgor substantiae eius, et facta sum formosa Tu ergo quid improperas convertenti se a peccato, quod utique t lex fieri vetat Et quomodo tu gloriaris in lege, praevaricans legem Verum quoniam in his locis sumus, ubi ecclesia,
quae ex gentibus venit, nigram se esse dicit et formosam quamvis longum videatur esse et perosum, colligere exscripturis divinis, in quibus vel qualiter sacramenti hujus forma praecesserit tamen non mihi penitus omittendum videtur, sed ' quam potuerit breviter memorandum. Primo ergo in umerorum libro de Aethiopissa ita scriptum est , , , et in locuta est Maria ad aron, et derogaverunt Mosi propter mulierem Aethiopissam, quam CCepit uxorem, et dixerunt: numquid Mosi soli locutus est Dominus Nonne et nobis locutus est y ' itemini in tertio Regnorum libro scriptum est de Regina Saba, quia venit a sinibus terrae audire sapientiam Salomonis, hoc modo: regina τ)Saba audivit nomen Salomonis, et nomen Domini, et venit tentare eum in parabolis; et venit in Hierusalem
in virtute magna valde ): et cameli portantes odoramenta, et aurum multum valde, et lapidem pretiosum. Et ingressa est ad Salomonem, et locuta est ei omnia verba, quae erant in corde suo; et enuntiavit ei Salomon omnia verba eius, et non fuit verbum, quod am erit rex,
Edd. Merlini splendor et gloria et fulgor etc. Deest utique in edd. M. d Edd. Merlini sed quantum potero breviter. Desideratur est in ed. Ruaei.
379쪽
et non enusatiaverit ei in rex. Et vidit regina Sabaimem prudentiam Salomonis, et domum, quam aedificavit, et cibos Salomonis, et sedem puerorum eius, et Ordinem ministrorum eius, et Vestes eius, et in fusores eius, et holocausta eius, quae offerebat in domo Domini. Et obstupuit, et dixit ad regem Salomonem Verus est sermo, quem ego audivi in terra mea de verbo tuo, et prudentia tua, et non credidi iis ), qui loquebantur mihi, usque quo venirema et Viderunt' oculi mei, et ecce, nec media pars est, quae nuntiabantur mihi. Addidi,ti enim bona β super Omnem auditionem, quam audivi in terra mea. Beatae mulieres tuae, beati pueri isti, qui assistunt in conspectu tuo semper, et audiunt omnem prudentiam
tuam Sit dominus Deus tuus benedictus, qui tibi dedit sedem Israel Quoniam dilexit Dominus Israel, et voluit eum permanere in aeternum, posuit te regem super
eos, ut facias iudicium cum iustitia, et iudices eos. Et dedit Salomoni centum viginti talenta auri, et odor menta multa valde, et lapidem pretiosum. Nim quam talia venerant odoramenta, nec in tanta multitudine, quae dedit regina Saba regi Salomoni. manes' autem historiam paulo latius repetere voluimus, et inserere huic expositioni nostrae, scientes in tantum convenire haec ad personam ecclesiae, quae ex gentibus Venit ad Christum, ut ipse Dominus in vangeliis' reginae huius faceret mentionem, dicens eam venisse a finibus terrae, ut audiret sapientiam Salomonis Austri autem reginam dicit eam,
pro eo, quod Aethiopia in Austri partibus jaceat, is a in Edd. . rex ei. Edd. Merlini his.' Edd. . viderent. ε Edd. M. is nuntiabatur. V Deest bona in edd. M.' Edd. Merlini: Haec autem paulo latius etc.
380쪽
364 RiGENI IN CANTIC CANTICORUM sinibus errae λ quasi in ultinio posita. Inventimus auteni huius ipsius reginae etiam Josephum in historia sua facere mentionem, addentem etiam hoe, quod posteaquam regressa in si, inquit, a Salomone, CambJses rex miratus eius sapientiam, quam sine dubio ex Salomonis sapientia susceperat, cognominavit ), inquit, nomen ejus Meroen. Refert autem, quod non solum Aethiopiae, sed et M Aegrpti regnum tenuerit. Addemus autem adhuc et ea, quae in sexagesimo septimo psalmo de hac eadem forma continentur. Ait ergo ibi: disperge' gentes, quae bella volunt q), et veniant legati ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Regna' terrae cantate Deo, psallite Dominoi Est ' adhuc quarto in loco apud Sophoniam prophetam de hac eadem figura
hoc modo scriptum ): o propterea ' sustine me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae, in mari rio, hoc est, in testimonio, quoniam iudicium ni eum est δ' ad
Congregationes gentium, ut suscipiam reges, et effundam
super eos Omnem iram indignationis meae. In igne elim ei consumetur omnis terra. Quoniam tunc Convertam
in populis linguam in generationem eius, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei sub jugo uno. De in Edd. Merlini terrae, quae sit in ultimo posita. Edd. mertini egressa est. inquit, Salomone,
cum abiisset, rex esset miratus ejus etC.
- Edd. M. cognovit, inquam, nomen eius Meroe. - Deest et cin edd. M.
' Edd. Merlini volunt venient legati etc. 7 Desunt verba: Regna meo, psallite Domino, in edd. M.' Edd. . Et adhuc etc. ' Edd. . scriptum est. δ' CD Zephan. III, 8-11. λλὶ Edd. . est et congregationes s etc.