Opera omnia quae graece vel latine tantum exstant et ejus nomine circumferuntur; ex variis editionibus et codicibus manu exaratis, gallicanis, italicis, germanicis et anglicis collecta, recensita atque annotationibus illustrata

발행: 1831년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

LIBER I. 365

is lira flumina in Aethiopiae suscipiam eos, qui dispersi sunt, et asserent sacrificium mihi. In die illa non confunderis Saba ab omnibus adinventionibus tuis, in quibus

impie egisti in me. Sed et in Hieremia cespium est, quod principes quidam ' populi Israel miserint Hieremiam in ' lacum Melchiae filii regis, qui erat in domo

carceris, et deposuerunt eum cum funibus, et in lacu non erat aqua, sed coenum, et erat in coeno. Audiens

autem Abdimelech Aethiops vir eunuchus, qui erat in domo regis, quia miserunt Hieremiam in lacum, locutus est regi, et dixit Domine rex imale fecerunt viri isti omnia, quae secerunt in Hieremiam prophetam, quia )miserunt eum in lacum, et morietur ibi a facie amis, quoniam non sunt iam Panes in civitate. Et praecepit rex ipsi Abdimelech Aethiopi dicens: tolle hinc triginta homines, et educ eum de lacu, ut non ibi moriatur.

Et quid plura Abdimelech Aethiops fuit, qui ieremiam eduxit de lacu. Et aut post: factus' est sermo Dornini ad Hieremiam, dicens vade, et dic Abdimelech Aethiopi β), dicens: sic dicit Dominus Deus Israel: ecce ego' adduco verba mea super civitatem istam in mala, et non in bona, et salvabo te in die illa, et non dabo

te in manus hominum, quos tu times. A facie eorum salvans salvabo te, et in gladio non cades, sed erit anima tua In Salutem, quoniam confisus es in me, dicit Dominus. aec interim ad praesens de scripturis sanctis Occurrere potuerunt, quibus mihi videtur propositi de Can- Edd. . se flumina suscipient eos Aethiopiae, qui etc. Edd. M. quidem.

382쪽

366 ORiGENI IN CANTic. CANTICORUM ticis Canticorum versiculi mysterium comprobari, in quo dicit: fusca Φ sum, sive nigra, et sormosa silia Hierusalem, sicut tabemacula φ Cedar, et sicut pelles Salomonis. Invenitur ergo Moses in umeris accipere Aethiopissam uxorem fuscam, vel nigrain, pro qua Maria

et Aaron derogant ei, et indignantes dicunt: ,nuna' quid Mosi soli Dominus locutus est Nonne et nobis locutus est y quo si diligenter consideres ), nec consequentiam sermo invenitur habere historicus. Quid enim convenire ad rem videbitur, ut indignantes pro Aethiopissa dicant: senum in quid soli Mosi locutus est Dominus pNonne et nobis locutus est y Oportebat enim, si hoc erat in causa, dici ab iis non oportuit te, Moses, uxorem accipere Aethiopissam, et de semine Cham ), sed de genere tuo, et de domo Levi. Horum nihil dicunt, sed aiunt: num ' quid Mosi soli locutus est Deus Nonne et nobis locutus est y quo et mihi videtur secundum mysterium magis intellexisse, quod gestum est, et vidisse, quod jam Moses, id est, spiritualis

lex, in nuptias et coniugium congregatae ex gentibus migraret ecclesiae et Mariam, quae s nagogae derelictae formam, et Aaron, qui sacerdotii carealis tenebat in ginem, videntes, ablatum esse a semet ipsis regnum, et datum esse genti facienti fructus ejus, dicere sinum', quid os soli locutus est Deus Nonne et nobis locutus est y Denique et Moses ipse, cum tanta et tam magnifica eius opera dei ac patientiae referantur, nunquam tantis a Deo elatus est laudibus, nunc, cum ethio-

' Edd. M. consideres haec non consequentiam te.

383쪽

LIBER II. 367pissam duxit Τ uxorem. unc de eo dicitiir, quia Moses homo mansuetus Valde super omnes homines, qui sunt super terram. Nunc et illud de eo dicit Dominus, quia is si in fuerit in vobis propheta, in visionibus loquar ei, aut in somniis, non 3 ita, ut famulo meo Mosi, qui in omni domo mea fidelis est. Os ad os loquar ad eum, in specie, et non in aenigmate, gloriam domini vidi t. Et cur non timuistis detrahere famulo' meo Mosi' aee omnia pro coniugio ethiopissae Moses audire meruit a Domino. Verum de his lenius in libro Numerorum prO- secuti sumus: quae si quis dignum iudicat noscere, illa Perquirat. Nim autem sufficiat approbare ex his, quod ipsa est nigra, et formosa, et ' Aethiopissa, quam Oses, id est lex spiritualis, quae sine dubio Verbum Dei et Christus est, an coniugium suum adsciscit, licet obtrectent et derogent filiae Hierusalem, plebs scilicet ista

cum sacerdotibus suis. Videamus autem et ea, quae ex

tertio Regnorum libro protulimus de regina Saba, et ipsa nihilominus Aethiopissa, cui testimonium dat Dominus in Evangeliis Τ), quod in die judicii veniat cum viris generationis incredulae et condemnet cos ), quia venit a fini-biis terrae audire sapientiam Salomonis, et addit, quia si plus' Salomone hic: docens per hoc plus esse Veritatem, quam Veritatis siguras. Venit ergo et haec imo ')secundum sigm am ejus ecclesia venit ex gentibus, audire

Edd. . non ut famulo meo Osi, quia in etc. Edd. . de samulo meo Ose. ' Desunt verba: et Aethiopissa, in edd. M.

' Edd. . eo quia venit et C.

' Edd. M. imo et secundum t C.

384쪽

368 RiGENis x CANTICUM AMICORUM sapientiam Salomonis veri, et veri bacifici Domini nostri Jesu Christi. Venit et haec, primo quidem tentatis eum Per aenigmata et quaestiones, quae ei prius insolubiles videbantur atque ab ipso de agnitione verbi Dei, et de creaturis mundi, vel de immo italitate animae, et judicio futuro, quod apud eam et apii doctores ejus, gentiles duntaxat philosophos, incertum semper aut dubium manebat, absolvituri Venit ergo Hierusalem, ad visionem scilicet pacis, cum multitudine et virtute multa non enim cum una sola gente, ut prius synagoga solos habuit Hebraeos, sed cum totius mundi gentibus venit, deserens etiam munera digna Christo, odoramentorum si quidem suavitates, Opera scilicet bona, quae ad Deum per Odorem suavitatis adscendunt. Sed et auro venit repleta, sensibus sine dubio et rationabilibus disciplinis, quas ante fidem adhuc ex communi et scholari eruditione collegerat. Detulit etiam lapidem pretiosum, quem Ornamenta morum possumus intelligere. Cum hoc ergo apparatu intrat ad pacificum regem Christum, et ipsi aperit cor suum, in confessione et poenitentia scilicet praecedentium delictorum, et locula est ei omnia, quae erant in corde suo, propter quod et Christus, qui est pax nostra, enuntiavit ei omnia verba eius, et non est verbum, quod miserit rex, et non enuntiaverit ei. Denique cum iam tempus Passionis appropinquaret'), sic loqhuae ad eam, id est, ad electos discipulos suos: Iam 3 non dicam vos SerVos, sed amicos, quia servus nescit, quid faciat dominus ejus. Ego autem nota seci vobis omnia, quaecunque

audivi a Patre meo. Sic ergo impletur, quod dixit ), Edd. M. ergo in Hierusalem etc. Edd. M. aperuit. - Edd. . , appropinquaverit. CD. v. Joann. XV, 15 coli. 14.

385쪽

LIBER II. 369

quia non fuerit verbum, quod non enuntiaverit pacificus Dominus reginae Sabae, id est, ecclesiae ex gelatibus congregatae. Quodsi intuearis ecclesiae statum, et dispensationes eius, Ordinationesque ejus consideres, tunc ad Vertes, quomodo regina mirata sit Ouinem prudentiana Salomonis. Simul et require, cur Iron dixerit Omnem sapientiam , sed omnem prudentiam Salomonis quoniam

quidem eruditi viri prudentiam de humanis negotiis, sapientiam de divinis intelligi volunt. Idcirco fottassis et i ecclesia Dunc interim Christi prudentiam miratur,

dum in terris est, et inter homines conversatur. Cum autem venerit quod persectum est, et de terris translata suerit ad coelum, tunc videbit omnem sapientiam ejus, cum jam non e speciem, non e aenigmata, sed acie

ad faciem de singulis quibusque perspiciet. Vidit autem et ortium, quam aedificavit, sine dubio incarnationis eius Imysteria. Ipsa est enim donius, quam aedificavit sibi sapientia. Vidit et cibos Salomonis. Illos puto, de quibus dicebat: meus' cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus' ejus. Vidit et sedem puerorum eius. Ecclesiasticuria, puto, ordinem di cit 3), qui in episcopatus vel presbyterii sedibus habetur. Vidit et ' ordinationes, sive stationes q) ministrorum eius.

Diaconorum , ut milii videt ir, Ordinem memorat adstantium divino ministerio ). Sed et vestes ejus vidit. Ιllas credo, quibus induit eos, de quibus dicitur: quicunque ' autem in liristo baptizati estis. Christum 4n- Deest et cin edd. M. Ev. Joann. IV, 34. Edd. Merlini se opus eius. Et vidit ordinem pue

386쪽

370 111 GEM IN CANTIC CANTICORUM duistis. Sed et uni usores eius arbitror dici ' doctores, qui Verbum Dei et doctrinam quasi vinum populis miscent, quod auditomim corda laetificet. Vidit olliolocausta ejus, orationiani sine dubio supplicationumque mysteria. Haec ergo Onania ubi vidit in domo regis pacifici, imo Cliristi, nigra haec et formosa obstupuit,

et ait ad eum verus' est sermo, quem audivi in terra mea de verbo tuo, et de prudentia tua. Propter enim Verbum tuum, quod agnovi verum esse verbum , veni ad te. Omnia etenim verba, quae mihi ' dicebantur, et quae audiebam, cum essem in terra mea, a doctoribus scilicet saeculi et lillosophis, non eront vera. stud est solum verum verbiana, quod est in te. Sed sortassis quaerendum videbitur, quomodo dicat ' regi egina haec, quia non credidi his, quae dicebantur mihi de te, cum utique non venisset ad Christum, nisi credidisset. Sed vide, si possumus hoc modo solvere, quod proponitur. γ,, Non' iis, inquit, credidi, qui loquebantur mihi. on enim fidem meam in illos , qui locuti sunt de te, sed in te direxi, id est, non hominibus, sed tibi credidi Deo. Et per illos quidem audivi, ad te autem Veni, et tibi credidi, apud quem multo plura viderunt oculi mei, quana

annuntiabantur Tullii. Revera enim, cum pervenerit nigra haec et formosa in Hierusalem coelestem, et ingressa fuerit visionem pacis multo plura et magnificentiora, quam nunc ei sunt annuntiata, perspiciet. Nunc enim tanquam n specul et aenigmate, nunc autem videbit facie ad sa-

387쪽

LIBER II. 371

ciem, cum Consequetur ea, quae oculias non vidit, nec

auris audivit, nec in cor hoinitiis adscenderunt. Et tunc videbit, quia nec medietas eorum est, ita audivit in hac Sua terra posita. Beatae ergo sunt mulieres Salomonis,

animae sine dubio, quae Verbi Dei et pacis ejus articipes sunt. Beati pueri eius, qui assistunt in conspectu ejus semper. Non illi, qui aliquando assistunt, et aliquando non assistunt, sed qui semper, et sine intermissione assistunt Verbo Dei, ore beati si int. Talis erat et illa Maria, quae sedebat sectis pedes Iesu, et audiebat eum, cui et testimonium reddidit ipse Dominus hin, dicens ad Martham: Maria' optimam partem elegit, quae non aus retur ab ea. Adhuc Digra haec et formosa dicit benedictus β), qui voluit dare te super sedem Israel Vere enim, quia dilexit Dominus Israel, et voluit, ut staret in aeternum, posuit te regem super eum. Quem Pacificum sine dubio Christus enim ε est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit. Et post haec omnia dedit β), inquit, cxx. talenta aut regi Salomoni regina Saba Numerus hic XX consecratus est vitae hominum eorum, qui fuerunt in diebus Nose, quibus istud conceditur spatium Vitae, quo invitantur ad poenitentiam. Ipse autem numerus annorum et Mosis vitae suit. Osfert ergo Christo ecclesia in auri speci et

pondere non solum multitudinem sensuum suorum et intellectuunt, sed legi' Dei consecratos indicat sensus suos per hunc, qui Mosis annos Vitae continet numerum. Os fert etiam suavitates odoramentorum, NUales et quantae

λ Deest Dominus in edd. M.

' Deest enim in edd. M.

388쪽

nunquam venerant. Vel rationes in hoc, vel opera misericordiae intellige. 'unquam enim vel tana iecte oraverat, ut nunc, cum accessit ad Christum, vel tam pie operata suerat, iit cum cognovit, justitiam suam non facere coram hominibias, sed coraria patre, qui videt in abscondito, et reddet palam. Sed multum est, alienis in locis simul universa persequi laec, quae' testirnonii gratia videntur assumta. Sufficiant ista de tertio libro Regnorum. Videamus aliqua ety ex his, quae dc LXVI psalmo protulimus , ubi ait se Aethiopia' praeveniet manus ejus Deo. Si enim intuearis, quomodo ex delicto Israel sit )salus gentibus, et quod illorum lapsus intim eundi viam

Dationibus dedit, advertes, quomodo praevenit et praecedit Aethiopiae manus, hoc est, gentium populus ), illos ad Deum, quibus rimis data sunt eloquia Dei et in hoc compleri se Aethiopia ' praeveniet manus ejus Deo: et sit nigra ista formosa, etiam si nolunt '), etiam si invident et obtrectant filiae Hierusalern Sed et prophetae testimonium, quod posuimus ' in, ubi suscepit Dominus etiam eos, qui veniunt de locis, quae sunt ultra flumina Aethiopum, et afferunt Τ in hostias Deo, simili sensu advertendum puto. Videtur enim mihi, quod ultra flumina Aethiopiae esse dicitur ille, qui nimiis et superabundantibus h Edd. . , intelliget. Edd. . se quae nec testimonii etc. ' Deest et in ed. Ruaei.

' Edd. M. fit. ' Edd. . praecepit Aethiopiam manus. y Edd. M. populos.

' Edd. . nolint, etiam si invideant et obtrectent et c. δ' Edd. M. posuit Suscepit dominus etc Cfr.

Zephan. II, 8 seqq.

389쪽

LIBER II. 373

peccatis infiis catus est, et atro malitiae fuco infectus niger et tenebricosus' est redditus et tamen ne hos quidem repellit Dominus, sed omnes, qui sacrificia contribulati spiritus , et humiliati cordis offerunt Deo, consessionis scilicet ac poenitentiae titul ad eum conversi, non repelluntur ab eo. Sic enim pacificus dicit Dominus noster: ego' venientem ad me non repello. Potest

autem et de illis dictum videri, quod ultra flumina e-tlHopum positi, venient etiam ipsi ad Deum hostias deserentes, qui, posteaquam intraverit omnis plenitudo gentium, quae fluminibus Aethiopum comparatur, Venient etiam ipsi, et tunc uinis Israel ' salvabitur et pro eo

ultra flumina Aethiopum' dicantur, quasi qui ulteriores et posteriores sint his β spatiis, in quibus currit' et in-

Undatur gentium salus. Et ita forte compleri videtur

hoc, quod dicit, quia , in i die illa non confunderis, omnis Israel, ex omnibus adinventionibus tuis, in ' quibus impie egisti in me. Superest, ut illud testimonium, quod de Hieremia ' assumsimus, explicetur, ubi Abdimelech

nihilominus Aethiops vir eunuchus, cum audisset, quia Hieremias in lacii missus est a principibus populi, educit eum inde. Et puto inconveniens non videri, si dicamus, quem principes Israel condemnaverunt, et in lacum mortis miserunt, ciste alienigena 'λ et obscuram gentis in Edd. . o tenebroSus.

390쪽

lioni et degeneris, id est, Populus gentili in dire it eum de lacu mortis, resurrectionem scilicet ejus a mortuis credens, et fido sua hunc, quem illi in ni artem tradiderant, iste de infernis revocat ac Φ reducit. Sed et euntichuslii Aethiops esse dicitur, credo, quod castraverit semetipsum propter regnum Dei, vel etiam, quod ' semen malitiae in semet ipso non habeat. Servus quoque est regis, quia servus sapiens imperat stultis Dominis. Interpretatiar autem Abdim electi servus regum. Et ideo Dominus, relinquens populum Israel pro peccatis suis Τ), ad Aethiopem verba dirigit, et ad ipsum mittit prophetam, et ipsi ' dicit: ecce ego adduc verba mea super civitatem istam in mala et non in bona et salvabo te in die illa, et non te ab in manus hominum, sed salvans salvabo te. Salutis autem causa hae est ei, quia eduxit

prophetam de lacu, id est, quod ' si de sua, qua Christum resurrexisse credit' a mortuis, eduxisse eum ex

lacu videtur. Habet ergo plurima testimonia susca haec, vel nigra, ct formosa, in quibus libere agat, et cum duci dicat' ad silia Hierusalem, quia fusca sum quidem, vel nigra sicut tabernacula Cedar, formosa autem sicut pelles Salomonis. De pellibus Salomonis scriptum aliquid Proprie non memini. Puto autem referri posse ad gloriam ejus, de qua dicit Salvator: , quia ' nec Salomon

in omni gloria sua opertus est sicut nuru horum. Omen tamen ipsum pellium in tabernaculo ucstimonii in-Τ Edd. M. et reducit. Edd. M. qui semen - non habebat Servus etc. δ Deest suis A in edd. M. 3 Edd. M. ipse.

n Matth. VI, 29.

SEARCH

MENU NAVIGATION