Opera omnia quae graece vel latine tantum exstant et ejus nomine circumferuntur; ex variis editionibus et codicibus manu exaratis, gallicanis, italicis, germanicis et anglicis collecta, recensita atque annotationibus illustrata

발행: 1831년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

LIBER III. M

iuo Numquid meus injuste iudieat. hoc est, sicut 'epeccantem Aut is, qui omnia creavit, perturbavit justitiam L Moc est, si in te esset justitia, non utique perturbaro justus iudex iudicium atque vitam tuam. 'am spes impii; peribit sicut et tua. qui impius is: inhabitabilis

autem erit ' quae sub coelo est domus. hoc est sicut et tua, aliaque innumera his araviora atque amariora bla

phemantes de iusto illo lociiiij sunt Propter quod et

duriter . in novissimo in Deo reprehensi sunt, .utpote qui

nihil veritatis locuti fuerint de ob Sic itaque cum Vi-

Sitare atque consolari eum venissent, ad inimicitiam conversa Sunt, ' ad criminationem, et ad reprehensionem, ad male' dictum quoque atque blasphemiam. Postquam vero omnia tentavit nequissimus indversarius,' etiam ad hoc PerVenit, ut amicos in inimicos converteret, atque sinceros sodaleβadversarios ' efficeret, callide tractans 'apud semet ipsum, aes dicens: si per os uxoris ' eum seducere non aluI, Samicorum ad inimicitiam iermutatorum PerticIam, mrtem, Naggerem, exacerbem, succendam, ut supra modum mnammatus atque exaggeratus, in Dei blaspherniam cora' vertatur Novem responsiones blasphemiae plenas adversus Gob eo dicere compulit, unumquemque eorum tres,

Sed eatus Job nullatenus ante eos titubavit, sed totidem responsionibus, qui imo totius itu ibus ac majoribus omnibus illis respondens, et Dei iustitiam ac bonitatem

manifestavit, ' et ' eorun injustam 'causationem ' confutaVuper alia quidem Plurima, nec non et per ea, quae in a cie dicit ad ' eos: Vos istis medici injusti et sanatores pessimi cuncti ' Quia cum curare doIores eius, et Conso lari animam eius venissent . in amaritudinem ac malitiam circa Job conversi sunt Merito ergo injustos medicos iuste eos appellat Si, inquam, venerunt ad eum, it con solarentum atque visitarent illum, illi' suo proposito ob

hoc venerunt, sed nequissimus inimicus malignusque ad-Versarius, per cuncta Perimansit intriticus, atque per Omnia

222쪽

su exercuit Odia, et per uxorem, et per amicos, et per sodales. Propterea visitationis atque consolationis adventus, totius tristitiae ac moeroris, beatissimo Job est factus. Post quae universa dicit: videntes' autem illum de longe, non agnoverunt. Sed ante ita per paucos sermones inquiramus. Ob quam rem tam duriter circa Job, vel potius adversus ob insurrexerunt Audi, mala opinione succensi, et injuste aemulantes Deum, ut ipsi putabant, quod Deum aemularentur atque defenderent, obcae-eati sunt ab inimico, ut iudicia Dei non inquirerent. Hoc scilicet arbitrati sunt, et hoc dixerunt illi viri, quia cum sit iustus Deus ac bonus, iustis atque innocentibus non ingerit mala. Quod si innocentibus mala ingerit, quomodo bonus vel iustus comprobabitur, cum huiusmodi mala ob ingesserit justo oportet, inquiunt, aut Job propter iniustitiam assum fuisse, aut certe Deus injuste

mala ei irrogasse reperiatur aut ob pro peccatis fuisse passum, aut Deum iiij uste ei mala ingessisse. Hanc scilicet cogitationem malam atque illicitam in istis viris oriri faciens diabolus, succendit cor eorum ad omnem iram et indignationem adversum Ob eum studeret confirmare quod Deus iustus fuerit, ob vero iniustus et impius atque peccator. Adversus quod sortiter stans Job non permisit se audire vaniloquos illos a diabolo succensos, sed et bonum Deum ostendit, et se absque culpa universa

haec pati demonstravit. Non enim Deus illi haec mala ingessit, sed diaboli Zelus et livor atque invidia. Neque Job pro peccatis sustinuit omnia quae sustinuit, sed quia eum esset iustus, diabolus illi invidit, sicut et omnibus

ustis invidet, et tribulationes adversus eos excitat Multa tribulationes non injustorum, sed justorum Testis ergo

iustitiae do ipse Deus ostenditur, dicens: iustus ), verax Dei cultor. Quod autem diaboli silexit haec iussam-

223쪽

mal o atque pertu ibal ο, et ex his, quae nune tam apparet. Frequenter namque etiam nunc idem ipse diabolues unanimes sodales commiscet, atque conturbat per quamlibet modicam rationem, et ad immensam inimicitiam adversus invicem immutat, ita ut efficiantur sibi ex amicis inimici, ex sinceris crudeles adversarii. Hae namque est operatio maligni. Beati qui declinaverint, et restiterint calliditati atque versutiae eius, ac maledictis suasionibus ei is , lost quae universa ad propositum Te Vertamur.

AVidentes Τ), inquit, illum de Onge. Qui I res

sodales ejus, necdum adhuc immutati, nec praevar cati, sed cum essent puri, videntes eum de longe. De Ionge enim respexerunt, et conteiDplati tint, atque viderunt eum. Nam mox ut ipsam civitatem V1derunt, mox nihilominus sicia, ipsum viderent ambieruari Totum namque eo eorum dolore atque angustia plenum pendebat, ubinam Job conquiesceret Merito de longe Viderunt eum, quia de longe cogitabant de eo, atque de longe erant Olliciti pro illo. Idcirco de longe conspeNerunt eum. Nam amicius amicum suum de longe videt, sive corporis visione, SiVe animae sinceritate, quum memor est ejus in donis et muneribus, atque in suae gratiae Perfectione. Videntest illum de longe. Ubi Super acervum ster-Coris, super muranam in via publica ,,Videntes eum de longe, repleti sunt dolore et gemitti, planctu quoque atque amentatione, sicut inferius demonstrabitur. is identes Deum de Ionge, non cognoverunt eum. 'Nam

vere non erat per quod agmosceretur, 'egale solium nouerat, diadema non erat, gloria neque vestIs regia et ministri, iii undique circumdarent, non fuerunt. Ergo quia nihil illorum in eo viderunt, quae pridem in eo esse sciebant,' quae ante in illo videre moliti fuerant, merito

224쪽

videntes illum non agnoverunt. In quo eum agnoscerentῖ Coma capitis non erat ei. Nam tondens comam et diabolo eam iactans, terra caput suum replevit. In quo agnoscerent In facie atque vultus gloria Non erat nec ipsa. Nam putredo faciem exterminaverat, et Vermes vultum immutaverant. Pro his ergo omnibus videntes illum non agnoverunt. Vultum non agnoverunt, Sed conscientiam agnoverunt. Faciem non agnoverunt, sed sinceritatem agnoverunt. Nam cum ita miserabilem atque Iamentabilem illum viderunt, neque contemserunt, neque spreverunt, sed immensam sinceritatem ostenderunt, sicut

inferius demonstrabitur. Non enim erant tales beati illi Viri, quales nunc profecto sunt homines inalevoli, ingrati: qui cum bene est cuilibet, tum illi amici sunt et sinceri atque iuri esse videntur. Cum cuilibet tribulatio advenerit, tunc videlicet illi discedunt et despiciunt, obib

iscuntur, derelinquunt, oblivionem atque ingratificationem Omnium Priorum ostendentes. Sed olim homines non fuerunt tales, sed sinceritatem, atque dilectionem custodierunt circa se, ac pro se invicem usque ad O tem, sicut evidenter ostendit ille, qui ait: sodalis δ) amico Compatitur usqtie ad mortem, et in tempore belli accipit arma. Tales fuerunt,illi beati viri sinceri, absque fallacia Job amici, qui ad inimicitiam circa Job nunquam

Sunt imNautati, neque ad hoc ut reniinciarent illi, vel derelinquerent eum, nisi pro verbor in controVerSia, ac

eloquiorum certamine ut putabaut quod Dei iustitialia defenderent. Sed vere diabolus inflammaverat cordaeorum, quo magis ob molestiam ii rogarent, quo magi. multipliciores tentationes iusto illi ingererent. AVidentes ), inqiiit, eum non agnoverunt. Talem, qualis ridem fuerat, non sagnoverunt talem vero . qualis tunc

225쪽

ω sset, agnoverunt, miserabilem, lamentabilem, infelicem malis omnibus resertum. Idcirco singuli scindentes e

stimenta sua, et spargentes terram Super capita Sua, asse

derunt illi septem diebus et septem noctibus. Admirantes viri illi, atque stupentes vehementem ac terribilem atque lamentabilem ius immutationem, vestimenta sua consciderunt, et in terram super capita sua sparserunt.

Quae fecisti, inquiunt, o Job, acimus, et quae gessistigerimus, vestimenta nostra scindimus 3 et terram super capita nostra spargimus. Sic namque et tu fecisti ante paululum, ut inquiunt, o Job et utinam ceteros dolores tuos tecum dividere possimus, tantum ut apprehendentis te poenae revelatio fiat. is Scindentes ' unusquisque Vestimenta sua, et spargentes terram super capita sua. Consuetudo erat omni bus antiquis ubique ut cum grave aliquid atque lamentabile vel periculosum audissent, vel sustinuissent, Ontinuo vestimenta sua scinderent, et cinerem atque terram

capiti suo spargerent, cilicio nihilominus continuo se induentes. Sic scidit olim Iacob g vestimenta sua, et cilicium imposuit corpori suo, quando nunciata est ei Ioseph interitio et ut de quamplurimis sileam, sic scidit David 3. cum Sichelech ab Amalechitis captam invenit, et iterum quando Saul et Ionathae mortem audivit β). Sic scidit Ege chiasyὶ quando minas ac blasphemias Senacherib ' et Bhapsacis audivit; sic scidit rex Ninivitarum Vestimenta sua,

Φ, Desunt verba et terram super capita sua raparserunt, in ed. R. Desunt verba: scindimus et terram super capita nostra, in ed. R.

' Edd. M. Sennacherib et Rapsacis.

226쪽

e cilicio se induens in cinere sedit, quando a Jona in inpropheta de inives subversione audivit. Sic scidit ultimus in lege Iudaeorum princeps sacerdotum, Cum adversus Dominum blasphemiam quaereret, ex quo Judaeorum sacerdotium, et omnis Iudaeorum legis mitiis conscissus atque distractus lenitus interiit , duxta manc ergo antiquorum consuetudinem ' etiam viri illi Job amici eum terribiles Iob conspexissent Holores scindentes vestimenta sua, et spargentes terram suPer Capita sua, assede-aeunt illi septem diebus et septem noctibus. Assederunt' illi sicut medici ad infirmum, sed sanitatis medicamina invenire non potuerunt aegroto Assederunt illi 'anquam consolatores dolentis, sed consolationem invenire non potuerunt miserabili. Assederunt' idi. Et ubi assederunt ' Foris in murana, atque in acervo stercoris, et instrata' Xon absit Non enim tanta multitudo dolorum imindaverat Job, ut ille honorem ad se venientium non intelligeret, ut dignitatem Praesentium non consideraret. Quamdiu ergo venirent illi viri. illo usque foris in 1 rana, in strata omnibus invidenter Ostendens Passionem suam, et quia cum isset justus vehementes sustinuerit dolores Postquam vero memorati viri venerunt, deserens honorem sinceritati eorum, et honorificans personas eorum, introivit in civitatem, et sedit in domo: et ita venerabiles isti viri sederunt apud eum septem diebus et septem noctibus. Hebdomada dierum ei assederunt, ex qua hebdomada totum O consummatur saecu- Ium. AAssederunt si ci septem diebus et septem noctibus, indivulsi, inseparati atque indissociati ,Αssederunt hei septem diebus et septem noctibus, ' nusquani discedentes, nusquam recedentes, nusquam laeserentes, neque ad es-

227쪽

LiBER III. 215

cam, neque ad potum, neque ad lectum, neque ad aliud refrigerium. Sed forsitan dicit aliquis et quomodo sustinuerunt non manducare, neque bibere septem diebus pPrimum quidem divina erant virtute confortati, tam pro Job, quam pro sua sinceritate. Nam iusti erant viri isti atque religiosi, merito et Dei colloquio post hoc digni habiti sunt. Dei itaque virtute atque providentia conso tali sustinuerunt. Item adhuc etiam isti viri aliter venerunt, et videntes Obstupuerunt, et immenso dolore atquc tristitia atque gemitu repleti sunt. Assederunt' et septem diebus et septem noctibus, ipsa tristitia atque ipsis doloribus saturati, ipsis vocibus satiati, ipsis lacrimis inebriati. Haec recordantes Post haec sancti, dixerunt ea verbis, quae illi perfecerunt sactis. Fuerunt ' mihi lacrimae

meae panes die ac nocte: et: Oblitus ' sum edere panem meum a Voce gemituum meoruna: et sepotasti xlios lacrimis in mensura. Tanta ergo tristitia ac dolore, et gemitibus, si ispiriis quoque et lacrimis, atque lamentatione repleti sunt viri illi, ut omnium carnalium atque praesentium obliviscerentur, et alerentur et saturarentur et repleren .

tu ipsa tristitia et luctu. Nam sicut Iob saturabatur vehementioribus doloribus, similiter beati viri illi satura hantur immensa tristitia atque ululatibus. Sic, inquit, si assederunt i illi septem diebus et septem noctibus, et mortui Iuctum apud viventem Job impleverunt Luctus enim sit , mortui septem diebus et septem noctibus. Osollicitudinem beatorum illorum atque devotionem, quam circa Job habuerunt O virtus et constantia O patientia atque animi fortitudo Commortui sunt iusto illi Job

non manducando, neque bibendo, quae universa mortem significant. Nam sicut non manducaverunt, Neque bibe-

228쪽

runt, sic nec locuti sunt, et sicut non sunt locuti septem diebus, ita nec manducaverunt, nec therunt. Quod autem non manducaverunt septem diebus, ostendit in sub sequentibus, dicens: assederunt in ei septem diebus et septem noctibus, et nemo illorum locutus est ad eum verbum. Quare Quia viderant plagam eius saevissimam esse, et magnam Valde. Septem diebus et septem noctibus non aperire os, non loqui Verbum, non referre

sermonem, magni est doloris indicium. Sed interim illud impleverunt beati illi viri non discedentes, neque avese tentes faciem, neque locum deserentes, sed iugiter e manentes, atque assidentes illi septem diebus et septem

noctibus, et nemo illorum locutus est ei verbum. Si Por enim atque aVor occupaverat illos, videntes talia pati virum sanctum ac iusitim, a Deo testimonium consecutum. Certum est, quod non solum pro Job, sed etiam pro se unusquisque eorum sollicitus erat, metuens

quid etiam de se gereretur, vel quid exspectaretur. Nam si iustum talia invenerunt mala, Nos, inquiunt, qui longe sumus ab huius iustificationibus, quid exspectabimus, vel quid sustinebimus Haec recordantes posteri dixerunt: sesi justus vix salvabitur, peccator et impius ubi apparebuntῖ Immensa ergo tristitia, atque dolor cordis, non permisit eos reuiinisci neque ciborum, neque Otuum, neque aliquid humani recordari potuerunt. Propterea ieiuni et sine Otia, et sine sermone assederunt ' ei septem diebus et septem noctibus. Quomodo omnino reminisci poterant alicujus rei, cum tam saevam atque terribilem viderent plagam istius iusti Quomodo videlicet consolari illum poterant, vel quid ad eum dixissent Voc- eine Si rem familiarem amisisti, reparabunt eam tibi

s dii An illud Si liberi sublati sunt tibi, transiges 3 D Job. II, 13. Petr. IV. 18.' Iob. II, 13 Edd. M. transies.

229쪽

de ro familiam. Sed non poterant haec dicere. Omnia enim subito uno tempore interierunt. An hoc dixissent pCorporis incollimitas et membrorum fortitudo, atque ratachiorum virtus, rependet tibi omnia atque restituet. Sed hoc, inquiunt, praesertim dicere non Ossunnis. Ipsi enim videmus corpus immore consumtum, et Omnia membra comesta a multitudine vermium. Pro istis ergo omnibus quomodo, inquiunt, te consolemur, Vel quomodo Os aperiamus, vel quid dicamus, non invenimus. An antiquas historias proferemus Sed a saeculo talia non acciderunt, sed ab initio talia non provenerunt. An antiquorum dolores atque passiones Ioiarentes, ac commonefacientes illum, consolabimur eum Ergo quia nec quicquam erat, nec in factis, neque in verbis, per lio consolari eum possent, idcirco sedebant taciturnitate sua ipsi vehementiae dolorum ejus attestantes. Nam discedere non Olexant, praesentes loqui non audebant. Propterea assederunt Lilli septem diebus, et septem noctibus, cinclinatis deorsum ad terram faciebus. Aliquando autem inlendentes in illum, et visionem plagae illius stupentes, continuo identidem dejiciebant acies. liquando se genibus imponentes, aliquando autem super manum incumbentes,

non in lectulis, neque in grabatis, neque in straminibus xequiescentes, sed procul dubio in cinere et cilicio, in terra sedentes, atque in Job intendentes, quando sedebat sedebant, si tamen omniti prae doloribus aliquando iacere poterat. Sic namque in gemitibus, ac suspiriis istos septem dies peragentes assederunt illi, Os non aperientes, neque Verbum loquentes, nisi tantum graviter suspirantes, atque ingemiscentes. Verum tamen nec de hoc sileamus, qui fuerunt hi viri, vel quales, vel unde. Non fuerunt aliqui minimi, neque contemtibiles, sed egregii fuerunt, et principes regionum, atque ii ovincia mim suaIum O-

Job. II, 13.

230쪽

mini, ac duces gentis suae. Et cum ita magni, atque potentes fuissent, tantum se humiliaverunt, atque afflixerunt, ut in cinere et cilicio sederent septem diebus propter sinceritatem ac dilectionem, quam circa illum habuerunt: quod nemo nunc hominum facit, neque amicus, neque frater, neque silius, ut assideat ieiunus aut sine potu una

die, ne dicam septem diebius, et septem noctibus. Quae autem fuerunt nomina horum virorum Heliphag. in Themanitarum dux Baldath uitarium tyrannus, Sophar No- inadarum rex. Et quae fuerunt gentes, quibiis isti regnabant, atque dominabantur Genus fuerim Esau filii Isaac fratri Jacob, gemis, tribus, Progenies, rOVinciae, regiones. Nam sicut Jacob multitudinem genuit gentis Israelitarum et Judaeorum, ita Esau multitudinem genuit

gentium, qui appellabantur Idumaei. Sed in Israel sive iudex

erat unus, ira totum Israel iudicabat, sive rex Unus erat,

qui universo Israel impetabat, quamdiu illi secundum consiliuini Dei ambulaverunt p). In Idumaeis autem, hoc

est, in genere Esau, secundum consuetudinem omnium gentium, per singulas civitates et regiones reges fuerunt, atque duces provinciarum, et singuli in regione sua c-gnabant, atque imperabaUt. Ergo quia nunc proxisne erat adhuc memo14 Abraham, et Isaac iustorum illorum, et

quia ipse Esau Dei cultor erat: - quanquam enim in nonnullis violaverit, attamen eandem Dei culturam filiis suis tradidit, merito plerique duritaeorum cultores Dei fuerunt, et aliquanti valde religiosi, sicut Job, vel amici ejus, qui venerunt ad eum. Cognominatae namque sunt quaedam Idumaeorum regiones Arabia, in cujus Arabia finibus manebat ob Nam et uxorem de Arabia

accepit, utpote eiusdem generis exsistentibus Arabitis. Nisi enim unius generis essent, nunquam Job ex alieni-' Edd. . constanter Heli phar. E lil. . :inabula verilit.

SEARCH

MENU NAVIGATION