장음표시 사용
81쪽
demonstrans Dei cultorem illum fuisse ostendit, atque ab omni re mala se abstinentem. Et vere cum liae ad dia bolum loquitur, per haec diabolum arguit, atque increpat, et veluti diceret audi, o diabole ad te enim est hic sermo, et tua haec increpatio atque obiurgatio. Sine querela est Job, tu ei Omnibiis criminibus es refertus. Iustus est Job, tu vero ipse iniustus es, et totius iniustitiae suffragator. Verus est ob tu autem totius veritatis es exsors, atque omni mendacio plenus, et omnis fallaciae, atque doli es pater Dei cultor est ob tu vero Dei refuga et apostata, atque rebellis et non solum tu, sed et omnes homines ad hoc instigas, suades et doces. Abstinet se ab omni opere malo et verbo ob tu autem omne malum et illicitum, atque impium opus, aut Verbum S minasti inter homines, atque in ea Τ), quae sub coelo sunt, oriri fecisti. Dicit denique haec universa Deus ad diabo- Ium, cum laudat Job, et veraciter magnificat eum ut nosset diabolus, adversus quem habebat, ne postea diceret: non mihi indicasti, neque ego sperabam in omnibus super terram hujuscemodi esse constantiam. Cunctos audivi, qui fuerunt ab initio saeculi, et quamplurimos meis mus
cipuli ' circumdedi, atque meis insidiis apprehendi. Merito putabam etiam tunc quasi unum ex omnibus facile superare. Ob hoc ergo ne victus diabolus post hoc posset ea, quae memorata sunt, dicere, propterea testificatus est illi Deus, et ante praemonuit de omnibus, quae circa Job agerentur, ac si diceret: noli putare, o diabole, quod adversum avum ob sau habeas, aut adversum unum ex
Esau similibus, sed adversum Job habes, in fide indeclinabilem, immobilem in justitia, in gratiarum actionibus immutabilem, in doloribus non succumbentem, non deficientem in tribulationibus. Ialem fuisse Job sciens Deus,' Edd. M. CO.
82쪽
70 AN ONYMI IN Jonante testificatus est diabolo, dicens: homo ' sine querela, iustus, vera Dei cultor, abstinens se ab omni re mala. Sed tritiae in laudem beati Job dicit Deus, atque in testimonium nequissimi diaboli, haec ad maximam inflammationem profecerunt, et Succensionem nequitiae adversarii, atque ady maximam adversiim Job concitationem livorisae geli. Merito audacia fretus nequissimus, ni Oderant ex protulit suam iniquitatem, dicens: .,DO sine causa gra-
iis ob colit Deum. Bespondet nihilominus, et dicit, non labiis depromens, neque hi imano ore locutus, sed Onsiliis iniqui cogitans, atque ipsis cogitationibus illicita meditatus, respondens diabolus dicit: non sine causa Job colit Deum. Incipit ostendere, quia nequiter meditatus est incipit publicare, quia malitiose cogitavit: non Φ sine causa, inquiens, ob colit Deum. Non gratis, sed cum pretio, do frustra, sed pro mercede. Non propter ietatena, sed propter divitias, non propter Domini dilectu onem, sed propter peculii ruultitudinem. Non sine causa Job colit Deum. Habet, pro quibus recompenset, habet, pro quibus reddat retributionem: non ' sine causa ob colit Deiani. Si enim ferocioribus, atque immanioribus
hominibus tantos conferres divitias, et tantam gloriam, atquc tantum honorem, Profecto omnes in Consensu tibi se irent, et te colerent. ,Non in sine causa doti colit
Deum: sed pro divitiis, pro possibilitatibus, pro substantia, pro sacultatibus, pro Olentia et gloria, atque honore. Pro bis ergo atque liorum blandimentis te colit. Nunc vero acile est illi colere e sacile est etiam sine querela et justum, olque Veracem esse. Sine querela est, quia innumerabilia habet, et nulli ita diget iustus est, quia divitias habet: verax est, quia Omnes undique δὲ ob. I S. - Deest abs in ed. B.
83쪽
illi inclinantur, et sermonem eius usque ad iubes Per
Sed γ litto manum litam, et lange omnia quae habet, et scito si benedicat te. user, inquit, divitias, exspolia facultatibus, detege gloria, priva honore, humilia ex sublimitate, et tunc non solum hanc culturam derelinquet, et si non in praesenti te benedicet, hoc est, nisi te in praesenti maledicat c blasphemet, atqtie detrahat. Moses enim magnus homo Dei cum scriberet Iob, non ita scripsit, sicii diaboliis locutus est, sed decentius ac benignius, utpote devotus Dei famulus. Diabolus enim crudeliter ac neqilite locutus est, et ut plus ad iracundiam, ut putabat, provocaret Deum, non dixit: si non
in faciem te benedixerit: sed: si non in faciem tibi maledixerit. Moses vero illicitam atque crudelem diaboli vocem immittans, dixit: ,in δ faciem tibiaetio dicet. Non sine causa, inquit, ob colit Deum. Et tu quid puel ob quam causam colit is Quia ' tu mi misi illi ea,
quae extra domum atque intra domum ejus sunt. Tu munisti, tu circumdedisti, tu obur labrasti, tu rotexisti, tu illaesa custodisti omnia bona ejus, non solum ea, quae intra domum sunt, sed et ea, qua extrinsecus sunt extra domum universa, quae sunt ei in circuitu. Quoties inquit, Volui appropinquare, et non inveni accessum, cum
protegis, atque obumbra. Quoties, inquit, volui perdere
et exterminare, et non permisit Omnipotens manus tua p ru munisti ei omnia, qtiae sunt intra domum, atque extra domum ejus, tanquam flamma ignis angelorum tuorum Custodia ante me omnia bona circumdans, accessum mihi
minime concessisti, neque approximare mihi permisisti, potestatem mihi nullatentis dedisti. Quare ergo laudas
Job quasi ustum Quid magnificas Job, quasi Dei cul-
84쪽
torem atque religiosum . Non ob religiositas, me quo iustitia hoc fecit, sed largitiones tuae, atque multiplicia tua bona, pro riuibus te . colere videtur Quod si non
hoc est: mitte' manum tuam, tange omnia quae habet,
nisi in faciem benedixerit ibi: vel potius maledixerit, sicut diei diabolus Tu. inquit, munisti tu benedixisti,
tu multiplicasti, tu conservasti et ea, quae domi sunt, et ea, quam extra domum, sed Gn circuitu sunt, et ea, quae sunt prope et ea, quae donge sunt universa. . Pro Iiis, inquit, omnibus deprecator et colit, et gratias agit non tibi gratias agens, sed pro ipsis bonis gratias recompensans, non te diligens sed ipsam multitudinem pecuniae amans et conservans, atque perdere nolens Non ergo, inquit, pio clua dilectione te colit, neque propter tuam beatitudinem gratias agit, sed pro pecunia hujus blandimento te colit . sed propter beatitudinem suam rerumque plurima-xum, quas hic possidet, copiam quam dedisti ei, tibi gratias agit Ausci ergo illi, quae dedisti universa, apparebit omnibus quae sit Job persidia, et quia non pura di-
Iectione te colit, sed propter pecuniam rerumque tantarum possessionem, ne eam, si ingratus videatur, auseras, te
reveretur Cui digne aespondeatur, et dicatur ad eum. Dico, nequissime Satana, dico, maligne diabole, non intelligis, miserrime, quia tu te ipsum dejicis tu temetipsiim condemnas. Nam in his, quae in Job reprehendis, quod ille ingratus exstiterit, te ipsum condemnas, cum tu eadem seceris. Nam hoc ipsum tu fecisti cum a Deo discederes, tute Deo resisteres, derelinqueres quoque, atque ingratus exsisteres, de quibus nunc do nec quicquam huiusmodi da cientem pessime reprehendis Sed interim, o diaboIe, dicis, quod non propter benedictionem colat me ob, sed pro donis meis, atque pecunia. Dic ergo, nequissime Satana, quantum vel quid dedi Job, quemadmodum tibi Nonne te superiorem angelis feci, et ante-
δ Job. I, 11 Edd. M. et apparebit.
85쪽
xiorem archangelis Nonne inter ordines Cherubim creavi Nonne incorruptionis gloria te indui Nonne in indesinenti laetitia vultus mei te constitui Pro quibus tu universis ingratus exsistens me dereliquisti, et a me recessisti, et rebellis mihi exstitisti. Dic ergo, o diabole,
quid huiuscemodi dedi Job ' Quid hujuscemodi impertivi p
Nonne mortalem et corruptibilem inis angelorum, archangelorumque naturam creavi Nonne in valle miseriarum cum ceteris filiis hominium constitui NODne mortalitatis et corruptibilitatis suae passionibus eum, ut ceteros homines, subjeci Nempe non in tristitiis vivit super terram pNempe non labores manuum suarum manducat Nempono labores suos non habentibus dividens, mihi gratias agiti enipe non sudore vultus sui edens me colit Quomodo, inquit, o infelicissime diabole, cum tu pro gloriosis in incorruptione ingratus exstiteris, ob reprehendis, illum, qui in exiguis atque parvis fidelis exsistens, indesi nenter me colens mihi gratias agit Haec itaque audientes nos, O Viri periti, caute nos observemus, sollicite antiniabus nostris intendamus. Nam idem ipse diabolus est etiam nunc, qui utique fuit et tunc eundem iniquitatis livorem etiam nunc habet circa nos procul dubio, quem et tunc habuit atqtie exercuit circa Job. Non quiescit unquam adVersarius' vester diabolus, s sed tanquam leo rugiens e ircuit, quaerens quem devoret. Non quiescit unquam accusare t omines ad Deum, et Deum ad homines. Merito ergo diabolus est appellatus, id est accusator. Sic namque et tunc Job accusavit circa Deum, quasi non propter sinceritatem, sed propter pecuniae blanditionem Deum coluerit et Deum accusavit et reprehendit non minime, sed potius quam maSinae, quasi non digne, sed continen terra ob divitias tribuerit, ob hoc solum, ut adorarent illum tantum homines et colerent. Hoc ipsum nimirum
86쪽
etiam nunc sacit, et usque ad consummationem saeculi omnes homines Occulte accusans ad Deum et pro Verbo, et Pro opere, omnibus tominibus laqueos et capturas et tendiculas ponit, et scandala multiplicat, et tribulationes et molestias ingerit, maxime iustis Omnibus atqtie sanctis, circa quos etiam Zelum habet, et bella suscitat, atque proelium committit, sicut dicit in quodam loco propheta: siet in faciebat bellum cum sanctis aliissimi Dci, et Praevalebat iis, donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis excelsi. erit ergo in omni tempore catile atque sollicit Observemus, atque intendamus animabus nostris, ut nec hic accessum ad nos nequissimus inveniat, nec illic in conspectu Dei nos reprehendat. Mitte, inquit, manum tuam, quae nunc circumdat, quae nunc munit, quae nunc protegit, quae nunc undique obumbrat, quae nim nullatenus mihi accessum tribuit. Mitte nunc manum tuam, hoc est, Praeceptum tuum, iussionem tuam, imperium tuum. Haec namque significans dicit: mille manum tuam: ac si diceret praccipe, iube, manda, er- mitte. Haec utique universa habens intra mentem suam nequissimus diabolus dixit semitte ' manum tuam. Onde eo infelix dixit ad Deum: imitto in manum tuam: eo quod manum Dei vellet mitti sciebat namque miser, quia ubicunque manus Dei mittitur, curti propitiatione mittitur, illic et inlinit et lixiliatur, a DpitulatUr et regit et sanat atque salvat. Haec nimirum sciens iniquus,
aliud loquebatur, et aliud cogitabat, aliud suggerebat, et aliud quaerebat. Ob hoc ergo dicit callide: mitte ,
manum tuam. Bene, inquit, ecce mitto manum meam,
ut iu dicis. Ad quid faciendum mittam manuni meam p Mitto' , inquit, manum tuam, et tange omnia quae a het. Cur tangant, inquit ad delendum, ait, tange, rad
87쪽
interiturn, ad exterminiuria, ad Perditionem. Et quomodo, inquit, perdam, o inimice omnium bonoIum diabole, ea quae creavi Quomodo exterminem ea, quae dedi Vel quomodo deleam ea, quae ego seci Et adhuc aliter:
Quomodo perdam, o diabole substantiam, ex qua mihi non indignae victima Osseruntur, atque sincera sacrificia immolantur Quomodo exterminem substantiam, unde vidua vestiuntur, et orphani pascuntur, et infirmorum
scapula calefiunt Quomodo perdam, O diabolo, filios eius, qui me nitiatum diligit Quomodo obturem ora eorum, qui in innocentia una cum patre suo Job devote mihi gratias agunt Sed interim quia non potest, inquit, aliter tua iniquitas sedati, nisi sic: ecce δ omnia quae habet, dedi in manum tuam. Nam si non dedero, discedens gloriaberis et plaudes, quasi victor discesseris, quasi ego hoc certamen non concesserim, quasi hoc bellum seri non perniiserim, quasi de ob constantia non
praesumserim, quasi ante proelium et Congressionem superatus fuerit Job, qui a me magnificatus atque laudatus est. Ob ioc, inquit, ne de his glorieris, diabolo: ,ecce' omnia quae habet, dedi in maniim tuam. Et adhuc propterea, ut cum hoc, quod gloriari, vel applaudere non permitteris, cum hoc ipso etiam humilieris acres uteris atque mendax comproberis: Oh vero exaltetur et beatificetur, atque victor demonstretur et sit Deus verax, qui testimonium exhibuit Job, tu vero diabole, mendax, atque auctor mandacii ostendaris. Ob hoc ergo omnia quae citiaque habet, dedi in manum tuam, ut omnes in perpetuo cognoscant et tuam iniquitatem, o diabole, et Job iustitiam ac tolerantiam, et meam raesentiam et quia in tribulationiblis atque tolerantia Probo electos meos et
qui plurimae x tribulationes iustorum, et ex omnibus λ Job. I, 12 Desunt verba is diabole, in ed. R.
R Job. I, 12 Psalm XXXIV, 19. XXXIII.
88쪽
his liberavit eos Dominus: et quia tanquam aurum in1brnace ita iusti atque Deo acceptabiles probantur intentatione. Ob hoc ergo respondens dicit ad diabolum: ecce Τ), tuquit, omnia quae habet, dedi in manium tuam. Quia hoc quaesisti, ut ego manum meam mitterem, ideo ecce ego dedi omnia quaecunque habet in manum tuam, et peculium et filios et substantiam et labores et divitias et possibilitatem. Omnia quae sunt intra domum et extra domum eius, omnia quaecunque habet non defendo, neque contradico, non praepedio, neque Obvio, sed in manum tuam trado. Interfice, perde dele, atque extermina. Perfice malignum tuum livorem. Imple maledictum illud tuum odium. Pecuniam enim et silios ob perdes, sed caritatem eius non perdes. Substantiam ac labores eius intercipies, sed sinceritatem illius atque gratiarum actio nem non intercipies. Omnia ergo quaecunque habet, dedi in manum tuam, quae iram atque gladium continet, quae proelia atque bella operatur, quae Perditionem atque damnationem perficit, quae doloribus non ' satiatur, quae sceleribus atque impietatibus inhiat In hanc, inquit, manum tuam trad Omnia quaecunque sunt illius in hanc manum, quae si PraeValeret, Omnem hominem, et omnem spiritum, qui sub coelo est, subito in ictu oculi perderet, deleret, atque interficeret, si permitteretur, et si juxta voluntatem iniquitatis sitae potestatem haberet. Sed re sistit illi omnipotens manus Dei, atque fortissima dextera creatoris gubernando, Obumbrando, protegendo, omnia quae sub coelo sunt facta tuendo. Quod autem ita est perditioni dedita nequissimi diaboli manus, manifestum est in Job: quae mox ut permias est, et mox ut iussionem accepit, statim imparcenter cuncta perdit, statim omnia
interficit' Ecce εὶ. inquam, omnia quae habet, dedi Τ Job. I, 12 Deest non in ed. R.
89쪽
in manum tuam. Ecce omnes tibi ademi occasiones, ecco non habes contradictionem, ecce non habes ullam replicationem, ecce non habes excusationem. , Omnia' quaecunque habet, dedi in manum tuam: ut cum omnem
Job substantiam perdideris, tunc praesertim cognoscas, quia non propter substantiam me colit Job, sed propter caritatem, quia non propter facultates gratias mihi agit, sed propter sinceritatem. Ob hoc ergo: ecce omnia quaecunque habet, dedi in manum tuam, sed ipsum cave ne
tangas. Dixisti, o diabole, quod non propter pietatem, sed propter divitias ob coluerit me dixisti, auser quae dedisti, et cognosces, quid sit Job. Ego, inquit, cognoscere non necesse habeo praescienter enim scio constantiam Job atque devotionem, quam habet circa me omnia Vero, quaecunque sunt illi, O in manum tuam, ut cum probaveris, cognoscas, quia solus Job valet resistere universae iniquitati, atque malitiae tuae. Sed interim se omnia β), inquit, quaecunque habet, dedi in manum tuam, sed ipsum cave ne tangas. Quod quaesivisti, inquit, habes: quae petisti, accepisti, potestatem substantiae et possibilitatis atque divitiarum, peculii nihilominus atque filiorum: sed ipsum cave ne tangas, quia non ipsum quaesisti, sed quaecunque habet. Idcirco omnibus, quaecunque habet,
acceptis ipsum cave ne tangas, neque carnaliter, neque Pi ritualiter, neque manifeste, neque latenter. Ipsum caVene tangas. Cum enim non angam ob hoc, inquit, quia servatur ad secundam luctationem, certamen quoque et con Stantiam, atque tolerantiae approbationem. Sufficit, inquit, nune haec, quae per pecuniae atque filiorum perditionem si tentatio Meilto ipsum cave ne tangas. O O-Ditas tua, Rex, O virtus atque magnificentia tua, aeteme. Quam magnam consolationem tribuis iis, qui ad te confugerint, et constantiae fiduciam a te speraverint, ut ne-
90쪽
que inanimatorum potestatem liabeat adversarius, nisi ubi fuerit permissus. Non autem permittitur, nisi ubi noverit Deus pro side manifestatione, et constantiae approbatione, atque gloriosae remunerationis retributione. Haec scilicet nos scientes sollicito atque devote ad Deum On- fugiamus, instantissime atque sincerissime in orationibus Deum invocemus, ut avertat a nobis maligni insidias, ut
eripiat nos de crudelibus illius incursionibus, et non permittat nos tentari supra ' id quod possimus sufferre. Ecce in inquit, universa quaecunque habet, dedi in manu tua. Non ideo, inquit, dedi haec
omnia in manu tua, quia oportuerat vel iustum fuerat, sed ob hoc, ut nequitiae tuae occasiones auferrem. Quomodo enim iustum erat, Vel portuerat, ut darem in manu tua iuga boum, quae Viduas Orando revelabant et greges pecorum, qui Orphanos Vestiebant, atque calefaciebant pQuomodo oportuerat, Vel iustum erat, aut iustos atque innocentes filios ob tu nequiter interficeres, o diabolo, cum dixerim post in lege , iustuin 3 et innocentem non occidesῖ Non ergo oportuerat, neque justum suerat, sed propter iniquitatem tuam et zelum et livorem, ut inexcusabilis comproberis, et absque contradictione reda suaris, rOPterea Lece Onania, quaecunque habet, dedi in
MEtst sactum est tias dies illa. Quae dies Issa
dies, in qua Dialignus permissiora eni accepit, in qua nequissimus fiducia est si eius, in qua dic diabolus innocentum mortem sabricatus est. Et factum est quasi dies illa: in qua diabolus gavisus est, qui nunquam est gavisus, in qua malignus exsultavit, qui nunquam exsultare est comprobatus Nam exsultationem Hucit eoruni qui