Angeli Cardinalis Durini ... Ad Dominicum Alfenum Varium J.C. ... Carmina. Accedit hujus ad eundem Eminentissimum Cardinalem epistola

발행: 1781년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

XXII

ne reii fucta) alia te scribentem carmina comperi de Bales perio lepidi simo Mediolanensii porta nuper ex

intio. Audi , quae maledicus dixit : primo illud

ego, ut superabundans & orationis robur frangenq, improbavit; secundo: Veni ... in aedibus Gambaranis, tibi tanto Viro, q0i assidua opera perperuaque Iectione optimos auctores in numerato habes, turpissimam notam inurere questus est. Siquidem tam ei absurdum videbatur , si quis diceret et meni iubae urbe, quam si: in hanc urbem maneo. Hic ego tuas partes viriliter suscepi: delirare hominem di- xi : si quidem Veni . . . ad te in aedibus Gambaranis, dedita opera te dixisse, nempe veni ad te, supple, qui in aedibus Gambaranis tum agebas . Sed malignus respondit: non ita veteres locutos esse; tum, cur me vis subaudire , qui in aedibus .agebas, Vel commorabare, cum rectius .& brevius dicere potueris : veni . . . ad te in aedes Gambaranas λ Supra, respondi, te merum Mammaticum esse dixi; nunc vero a jo, levissimum esse grammatistam. Etenim vel apud optimos auctores legitur in verbis cum motu ad Jocum praepositio in cum sexto casu, & versa vice in verbis cum statu in loco cum quarto. Exemplis abstineo, quoniam sunt innumera nec modo apud Veteres grammaticos , sed in obvio quoque lexico reperienda. Atque ut jam modestior fias, scito, antiquiores scriptores , pro os felτe dixisse ferre. Unde recte in loco a te paullo supra male notato, dixit Alfenus, opem parro riniumque offerre . Haec vero, Lande, quae nimis confidenter mihi exprobas , vera , sed rarissima sunt , quae ut optimus quisque devitat, ita con

52쪽

XXIII

donantur egregiis scriptoribus , minime vero' barbaris & inficetis , quos inter nomen suuin profitetur Alfenus . Qui si scisset, vetustissimos Latinos pro asserre dixisse ostierre , injuria nunc a me carperetur ; sed incredibilis eius latinitatis jejunutas, uti ex tota paret epistola, hoc ei me indulgere non sinit . At esto, non sit error, veni ad te in aedibus ... pro in aedes; cum Cicero, ut ait Vossius, dixerit, υeni in Senatu; tamen semel id dixit Cicero , & fortasse aurium gratia e dulcius

enim aures movet, seni in Senatu, quam in Senatum ρ Latini autem, ut optime Agellius obser-Vat , auribus serviebant Vel contra grammaticas

leges; ob eandemque causam Cicero non dixisset in Senatu veni , sed in Senarum veni, ut millies dixit . Quapropter haec rara & insolentia, ut tu-Drunt , seierunt, miscuerunt in Virgilio,. & profuerunt: in Tibullo , abierunt in Phaedro defuerunt in Martiali , secunda syllaba correpta, cordatuS hodie nemo, nisi ad incitas redactus , usurpat . Proinde quod insolens in accurato scriptore. elegantia potius , quam error dicitur; id in rudi barbaroque error est maximus . Tertio blatero addidit : s ve Gambara sive Gambarana gens illa sit, quae illarum aedium dominium habet, non recte

dicuntur aedes Gambaxeae , aut Gambarana: num

quam enim invenies aedes Caesarianas , Pompeianas, Tullianas, pro aedes Caesaris, Pompeii, Tullii . . Dii immortales quantum es ingenium tuum l quanta ejus acies t quanta vis animi l Sati; fuer idicere : quantum est ingenium tuumὶ cetera , mr rae germanae sunt. Quod si vero, grati animi er-

53쪽

XXIV

oo, uberius illum laudare instituerat , dicere, aevere , potuisset: quontum est ingenium tuum , quanta doctrina, eruditio , facundia. quod rei caput est quanta denique sapientia tua l Nam ingenio excellere quis potest, & doctrinae inops esse. Uel ingenio doctrinaque asiluere, & eruditione carere. Vel eruditione abundare , & ingenii exsors esse. Vel quod tamen rarissimum est ) ingenio , d Hrina, eruditione, facundiaque instignis esse. Quae qui consequitur omnia , is quidem vere admir bilis est. Hoc pacto, Alfenus tuus, aliquatato sapientius 8c nobilius Ampli L. Cardinalem collaudasset. Revera enim illa di quantum es ingenium

ruum , quanta ejus acies , quanta vis animi, non

inodo auribus injucunda sunt, sed diversis tantum verbis idem prorsus significant . Alfenus autem, Lande , etsi nec ingenio, nee doctrina, nec eruditione , nec facundia praestat; sapie alia tameu, sive judicio plane destituitur. Scribendi recte opere M oe principium oe fons. Non enim satis esse, dixit, in latina epistola errores, soloecos, barbarismos, ceteraque vitia effugere, nisii Veterum quoque loquendi morem diligenter accurateque serves. In antiquioribus enim linguis non ratio , sed usus atque auctoritas sequenda est . Quarto importunissimus litterator reprehendit , quae gens hujus urbis vetusta es oe πο-hilis tibique regnatione conjuncta , nescio quid hic obscurum & improprium advertens. Proinde, hoc

tibi modo scribendum fuisse , superbus dictabat: Veni ad te in aedes Gambaranae gentis, cum primis antiquae , o nobilis, sibique cognasione conjunct . Qui

54쪽

peri, & quae sequuntur, Censurae causa fuit, quod membrum istud, siue aliqua conjunctione, ab an tecedente ita solutum atque distinctum est, ut

nullo prorsus cum eo vinculo colligetur. Propterea sic corrigebat: atque alia te scribentem carmina , comperi . Se X to Verbum comperi hoc sensu ei

minime arridebat. Septimo universim locutionem, ordinem, positumque Verborum tuum, latini ni,hil redolere asseverabat. Tu vero, amicissime Alfene, ne te maceres: criticus enim insubidus, rabidus , & malignus est . Quare patienter ceteras ejus criminationes. audi . Carmina feribebas nobis asiantibus, arque in ipse turba maturinae saluxationis, uno eodemquo temporis puncto aderas sAmicustibus, neque deeras musis. Hoz si miraculum ne ges, nullum fuerit miraculum : uno eodemque temporis puncto tam multa , tamque diversa ab uno homine sine miraculo perte fieri, non possunt. Nare pro praesentem esse recte , an secus adhibueris , grammatici Viderint. Laudavit tamen stae, tare postrema illa verba : aderas advenientibus, neque duras . m is . Quippe invidit, malignus e X- ploratum tuarum. aurium i iudiciuna , R peri amnio

Lam an nominationem F Tu . si sapis., quod dat, accipias, Par ingenio amplissimum geris eminentiss-mumque facerdotium, illas imusis s. ruigioni facra facis. Hic quoque laudavit oua λ- tanium pauca quaedam se. noni in telligere consesses, est: Primo enim , quid tu face dotii nomine: acsiperes, in a. bene assequebatur: nam si vulgari hodierno isen

su sacerdotum accipiatur , id quidem 3ut munus

D ipsum

55쪽

ipsum Sacerdoti proprium , aut universum Sace

dolum coetum designat . Utrumque autem amplisissimum atque eminentissimun est: sed primum cuique. Sacerdoti commune; secundum adeo coetui,

ordini , corporique universo proprium est , ut individuum sit , velut Ecclesia, Imperium, Principatus . Quamobrem neutro sensu Cardinali Am. plissimo privatim tribui poterat. Si vero facerdotium gentilium sensu accipiatur, tum etsi, ut optime definit Sigonius , curationes omnes eorum comprehendit, qui res sacras Sc divinas tractant; tamen velut speciatim proventus ipsos Sacerdotum notat , & belle ethnicorum principum beneficiis respondet ; unde traductum post fuit vocabulum

ad ea beneficia designanda , quae Ecclesiastica dicta sunt . Atqui hoc sensu sacerdotium amplissimum quidem est , si lautum & uber sit, ut patrimonium vocatur amplissimum ; eminentissimum vero dici nequit. Sic tamen acceptum, male cum Verbo gero coniungitur ; quo sensu Latini dixerunt, inire facerdotium , aut venire in facerdotium. Ac si dicas, Alfenum ad vim tantum verbi em -- neo, non ad vulgarem ejus acceptionem respexi si se I bene vides , hoc nomine unum Romanorum Pontificem eminentissimum Sacerdotium sustinere. Ceterum vox eminens, e qua eminenti yimMs pro

fluxit , primum a semel a Velleio Paterculo pro notabili, inustrii. insigni usurpata fuit, praeposita fori nitati ait enim lib. r. cap. 72. Eminentissms sistraris viis deinde, di qemel etiam a Quinctiliano lib. i. cap. 1. .his' verbis r eminentissimi Et, vialam Alse res tam feminentissimae

56쪽

XXVII

simplicitatis vir , quam emisontissimus auctor habe..ult Posterioribus imperii temporibus, quorum

utpote medii, dc barbari aevi) peritissimus Alse.

nus est, uox eminens id titulum 3c honorem abii qui Praesecto Praetorio , dc Magistris militum tiri, buebatur . . Extude vero in titulum Cardinali uin S. E. transiit.: Atque. haec adeo triis esse dixit,

ut quivis ex quolibeI lexico facile discere queat. Secundo illud li/as musis, religioni sacra facis, quomodo condonetur ρ lirare enim, ut nosti, estiacrificiis Deos placare ; in hoc diversum a facri. scare, quod potest quis sacrificare, sed non litare qhaud vicissim . Sed res actior est, quam ut egeat monitore Sacra facem νeligioni, nihil prorsus si gnificat . Ac si verbum litare arridebat Alfeno, saltem dicere debuisset: una religioni o musis lixas'; elegantius tamen dicere potuisset , religioni Cacas oe musis. . Tertio quae isthaec, praeter morem iratus , dicebat, est in*itia, ne dicam irre . ligio, sacra cum profanis miscere, nullaque ratione cogente ξ Alfenus, Larde, non magis religionem quam latinum sermonem didicit. Quid enim illud est, toties fas laudare, M statim re-

Iigionem adjungere Θ Nunc Deos immortales more ethnicorum , nunc Deum Optimum Maximum more Christianorum appellare Z Li ara mos, ne gentiles quidem serio dixere. Cur non dixit: Par ingenio amplissimum in Ecclesia munus geris, s unoeeligioni ac liseris das operam 8 Quibus omnibus perpaucis respondi: quisquiliae istae tuae sunt, Qui- malle, quas Alfenus meus, non pluris, quam te

57쪽

gendum rediit: Utinam tibi contingat, quod a Demoptimo Maximo precamur , ut aliquo in minarum domicilio insigne nanciscaris facerdotium , re auspice una eum litteris foveretur religio , ara facesium templum bonis aυibus laeti ue portentis dedicarentur reis

ligioni 1imul O sapientiae . Mira omnia i subridens

ait : Utinam tibi contingat . . . . ut . . . . nancia

faris Sacerdotium. Punctum hic admirativum , ut grammatici loquuntur, desideratur. Sed frustra ab Alfeno , qui nec commatis, nisi perraro utitur, admirativum, & interrogativum, & dimidium punctum speres. Forte ne fortuna obtingit Sacerdotium3 Non satis fuerat e utinam nanciscaret Ο Alfene, tui me pudet pigetque. Cur vero precaris a Deo optimo Maximo Moecenati, aut praeconi tuo Deerdotium ρ An eo nunc non fruitur An vero illustrius & honorificentius λ Atqui paullo ante di-χeras : Par ingenio amplissimum geris eminentisDmumque facerdotium. Quodnam igitur aliud ampli fsimo eminenti imoque Iacerdotio amplius & honori- ficentius assequi potest Z Te a pice ante a pice praemitti potuit duce : Latini enim dicebant: te duee m auspice) una cum litteris foveretur religio. Deinde : ara , facellom , templum quae commatis distinguere oportebat bonis avibus laeti ne porrentis instituerentur, dedicarentur religioni simul σfapientiae: haec omnia, ut inficeta & redundantia, fac deleantur . Quorsum enim illa bonis aυibus, laetisque portentis mere gentilia ρ At si latine loquenti ejusmodi locutiones permittendae , tam ea satis fuissht, bonis aυibus. Denique laeta, bona ,sau

sio , tristat, dira, infausta omina o prodigia pas-

- . sim.

58쪽

XXIXsim apud Latinos ; laeta vero portenta dc monstra perraro, si unquam, leges . Si sutilia, atque er-ironea , Lande, reseces, ad tertias, ut defrutum , tota redigetur Alfeni epistola . Quid multa , vereor ne plura sint menda, quam Verba Z Quo refertur insiluerentur ρ Ara, sacellurn, templum rectius exstrui , quam institui dicantur. Ulterius: Dii hsminoque, quibus es rerum humanarum imperium cI potessas, vestram fdem appello,, tantae rei humano generi necessariae perutili dare opem celerem δε- biram praesentissimam . Supra, Christianorum more , a Deo O. M. Saeerdotium insigne . in aliquoemusarum domicilio precatus fuerat Moecenati suo;

nunc ad ethnicorum castra refugiens , Deum .hominesque obsecrat, ut se voti compotem faciant.

Quod adeo enixe facit , ut si respublica Christiana in summo discrimine versaretur, Deum hominesque esticacius obsecrare non posset . Tanta rei . . . . necessariae perutili . . . . Si res tanta est

profecto & necessaria, nedum utilissima est. Nam tanta res satis superque necessitatem atque utilita- . tem indicat. Prauerea si res necessaria est, subauditur utilitas: nihil enim necessarium esse cuiquam potest , nedum universo humano generi , quod magnam simul utilitatem non asserat L O Lande, Alfenus tuus abundat verbis , sed mere sonantibus & sensu carentibus . Quid diceret, respondi, si vere ac presse diceret Si sciret , permulta ac , vera Cardinalis subministraret laudanda & incul-canda ; & si philosophica cum humanioribus litteri S conjungere didicisset , verisimilia plura pulcherrima inveniret , quat orationi ana eriλmb

59쪽

suggererent.ι Cum vero ab utrisque deseratur, ad in nem loquentiam coa fugere cogitur. De me --Vo obnixe in res iturndis veteris Papiae monimentis omnem eonatum impendente , maximus est tuaν-Lmeum cumulus: ordine hic opus est , ut sensus divinari possit -: maximus vero es eumulus laxdum

inissum do mo obnixe connum omnem impendente in , itineudis mommenris veteris Papta. Laudes, quaeso te , Lande , quem spectant , Cardinalem , an Varium 8 Oh infelicem hominem y In animo qui dem vir eminentissimae simplicitaris habuit dicere:

maximae vero funx laudes, quibus pro tua humamiaxate me omni studio vereris Papiae monumensa r siluere conantem cumulas . Quod cum ab sui latini fundi angustia colligere non quisset, sic perturbate , contorte , obscureque dixit , ut is ad Cardinalem , an ad seipsum referrentur , lectori

interpretandum reliquerit . Tuarum enim adjunctum , Cardinalem, non Varium insticat; sententia vero Alfenum .requirit . Adverbium obnixe, ut enixe,Conatum Omnem comprehendit. Quamobrem illud omnem conarum impendente, bilem , risumque

intelligenti movet . Sed hisce deliciis cupediisque

maximopere . capitur AIfenus. Supra enim dixit: tanta rei dare opem celerem subitam praefentissimam . O Vari , o Alfene , quam eminens, quamque admiranda tua in inscitia i Sed ad reliqua properandum est , ne tua , Lande , patientia abutar. Ego hane urbem , Princeps Eminentissime, patriae Deo diligo, hie mihi esse miritur domeficus foeus, hie lar ille meus familiaris. Ne jures, credimus , Arseae o ouanta vero in his Verbis eru-

60쪽

ditiol quanta ad gratiam aucupandam eloquentia Augustae domus imperio ad Insubres basie Athenas vocatus amplissimis sum muneribus , administrorumque AugoLae ejusdem Gentis Firmiani. Vmice Vi

Peceiaque bona gratia voluntateque recreatus . Impe

rium huc male quadrata Quare dicere oportebat: Augusta domus clementia, o beneficio ad Insubriael ceum amplUfima mercede allectus arcessitusque, aviminiserorum Firmiani, inuo ii , . Recciique . egregia voluntate mirifice sum recreatus - Munera longe liud , Lande , notant , quam merces , s ipevdium, honorarium: quod fugere non debuit Alfenum J.C. Scio a Caesaνe Pio Felici tanta tu me deriυari imgentis beneficia . Pio , Felici addendum fui siet , Romanorum more , Augusto. Nomen felix e si ex eis est,.. quae in sexto singutari casu, peraeque in , R σ finiuatur; aurium tamen iudicio hic dice- em : a Caesare Pio Felice, Augusto Derivari ab uno in alium beneficia , . elegans nova locutio est, Variano latino-barbaro . lexico adjicienda , Tum

Vero incensus ira. , mi Vari , maligno Quiritallo dixi: quin tu, pessime Aristarche, melius dic, si potes Τ & ille placide t pr esses, eo ere , νria i , --ndure dixerim . Atqui iratior respondi , nulla, nisi . fallor, ' inter professet, eonferri , rei i, risum Gre, & deriorii , est disserentia. At ille de more irridens ait : Papael tu Alfenum ipsum superas ura ingentia , si quid video , idem prorius est ,

ac tanta, magna. Quis autem, Lande, sic unquam

Iocutus est i Vim ne latini sermonis intestigit Α, senusi Ego quidem dixissem a non me Laneae π

stola

SEARCH

MENU NAVIGATION