장음표시 사용
71쪽
moneo , sudiorum uniυersitatem apud Latinos non reperiri, eamque italicam phrasim esse , barbaris striptoribus, non tibi doctissimo I. C. latinissime. que. Oibenti , permittendam . Docent in ea professores undequaque honesis locis evocari arcessitique; eorum quisque non solum libris addictus, quam obrutus , mutuo amoris vinculo vincitur , nectitur , de virtute tantum certat . Docere professores , pace tua,
mi Alfene , inconditus mihi videtur pleonasmus:
si quis enim, Vir Cl. diceret, agricolas agrum co-Iere , milites pugnare , nautas navigare , medicos mederi , causidicos causas agere, scriptores scribere, ineptos ineptias dicere, risum auditoribus moveret. Quare cum professorum munus sit docere , super- vacaneum est Verbum docere, quod necessario subaudiendum est . Undequaque honesis locis evocari arcesitique . Primo, mi Alsene, undequaque barbarum est. Deinde, si undique evocantur arcessuu-turque : aut omnia loca , e quibus evocantur,
honesta sunt, & redundat illud bonesis locis ; aut non omnia loca sunt honesta , & non undique arcessuntur . Quae vero , dic mihi Lande , sunt isthaec honesta, & inhonesea locaὸ Molestus ac petulans es, Quiritalle, cum hac tua dialectica subtilitate . Licet magnis viris, non tibi, quandoque hallucinari . Mens tamen , Lande , & ratio cujusque . ex sermonet perspicitur . Eorum quisquς non iolum tib is addictus 'quam obrutus . Profecto libris litterarum professorem addici necesse est; i obrui vero libris tantum non est necesse , ut etiam periculosum sit: nam fieri posset, ut eorum mole ac pondere ei spiritus intercluderetur . MI
72쪽
solum , mi Lande , requirit verum etiam , non quam', quam vero requirit ram. PMerilia, Maio , ridicula, inficeta haec esse qqii 'on videt, ruspondi . Adolestentuli, quos adduxisti, haec omnia e Tursellini particulis intra perpaucos dies optime
discunt. Alfenus autem meus minima haec gram
maticis reliquens, seria, illustria, & dissicilia persequitur. Recte tu quia em, Lande: attamen, utlaaec scire minime gloriosum est , sic contra turpissimum est nescire . Sed quid de sententia dices, quae falsa est Z Nam qui libris tantum addictus est, ea solum, quae legit, noscit & sequitur; seu vera , seu falsa, seu dubia , Contr/ prosetarita libris addicitur, ut vera probet, falsa refellat, dubia explicet ; ac 4e suo etiam aliquid novi
praeclarique adjiciat Mutuo amoris vinculo vinci, rvr, nectitur, de virtute tantum certat . Quid tu
ringeris Lan de ρ Num tibi offendit aures asper collisus Cinculo vincitur Θ Ita. Atqui haec, ut nosti, figura est , qua cum primis delectantur poe. tae , quoties ipso verborum sonitu , rerum , quas describunt, species legentium animis fortius ingerrere student: Viva videns v υο sepeliri viscera busto, cecinit Lucretius; cujus quidem versus major mihi videtur asperitas , quam duum verborum Al-
seni vinculo mincisur . Nihilo tamen minus hic Lucretii versus ab acerrimo quoque critico magnopere commendatur. Lucretius, respondi, cum miserrimam vivorum hominum, se a bel*is vorari videntium, mortemque suam deplorantium describeret, arte horridum versum composuit. Atque
73쪽
XLIVia genus versibus poetae , maxime tragici, abundant; secus vero alii, qui heroica, lud rica, amoena & amatoria tra Bant, ut versus ille Tibulli:
Sis feliκ, oe snt candida fata tua.
Quantam Versiculo mulcedinem conciliat Iittera asn proximarum Vocum fine . ter iterata P Gravis, tenuis , asper , mollis , acutus , lenis Verborum sonus , rebus ipsis respondere debet . Haec ,ero
tibi, Maio , notissima. Quare satis, Al sene, incuriam tuam mirari nequeo ; qui cum mirificum Ticinensium Professorum inter se mutuum amorem nobis exponere conareris, asperiore concursu vocum vinculo vincitur , qui odium potius expri
mit, uti malueris ρ Quod ut audiit Majo, illico
exsultans inquit : jam te rectios sentire gaudeo: vides igitur Alfenum tuum auribus seque, ut inge nio obtusum esse. Nihil minus, Quiritalle : quandoque bonus dormitat Homerus. Homero , Virgilio , Demostheni, Ciceroni, Lande, &-hujus, vel inferioris etiam classis auctoribus, si quid humani accidat, libenter ignoscitur; eis vero , qui Minerva, musisque
omnibus invitis & indignantibus scriptitant , &sbi plaudunt, & aliis insultant , quis adeo boni
mansuetique ingenii fuerit , quin acriter succenseat Nec tantum in re jucundissima, qualis mu- tuu S amor est, ingratus verborum sonus offendit; verum & phrasis ipsa ad risum quemque prolicit: nam vinculo vincire id em est ac flagello flagellare , verberibus verberare, equo equitare, navi navigare, & simillima plura. Nec vero me latet, haec ipsa aliquando laudari, & inter elegantias reserri,
ut mustarc multa , vivere vitam . Morte mori, R
74쪽
XLV alia id genus apud optimos auctores Occurrentia. Attamen acri subactoque tum aurium, tum meu-tis iudicio opus est, ut, quando istiusmodi figuris
locus esse debeat , pernoscatur . Crassissima vero Alfeniana tela isthaec respuit ornamenta. Nec reperias , Lande, apiid Latinos vinculo υincire, sed obstringere , astringere , obligare . Quin hoc sensu Latini, composito potius devincto, quam simplici vincto, utebantur . Proinde frequentissime legas , inciis, beneficiis , beneυolentia, comitato, sudiorum smilitudine homines inter se deSinciri. Post vinculo vincitur, quibus verbis artissima validissimaque animorum conjunctio significatur, superfluum & ridiculum est verbum nectitur; cujus quidem similis, sed minor vis est. De virtute certatur. Quid sibi
velit Alfenus magnus, satis intelligo; sed quorsum
liberalis haec .. .aemulatio eruptura sit, pertimesco .
Alfenus enim , etsi Alfeno Varo, gentili suo , vetere Romano J. C. doctior, atque ingeniosior; natura tamen amarior est,& in nobili oppidulo natus, cui plerique celebres etymologi conterranei a stilo, vela sale, vel potius ut nuper amicissimus vir atque eximiuς antiquarius, ex lapide ibidem reperto, saracenicis litteris scripto ostendit ex nescio quo Hali Salem Saracenorum duce , oppidulique conditore, inditum nomen fuisse contendunt adeoque ferociore ingenio praeditus , haud aequo ani- mo ferre poterit , sbi quemquam ex collegis arquiperari. Itaque, nisi Dii Deaeque mercurialium virorum tutelares prohibuerint, litteraria concertatio in veram primitivamque pugnam abibit . Quaenam vero, amabo te , Quiritalle, vera haec
75쪽
est & primitiva pugna Θ Μiror, Lande, te nescire , quod omnes sciunt . Pugnorum pugna est. Mihi 'vero placet , inqRam , , tua haec festiva loquendi ratio . Vides igitur , quando figuris hisce uti Iiceat, quando non . Quod Alfenus ipse scaldi enim irritabilesque homines aperti sunt innuere videtur, verbis illis : de υirtute certatur. .Nam etsi ulatur animo & corpori tribuitur ; primitus tamen propria fuit corporis , ac sortitudunem, Vires, robur, praesertim militum, notabat; 'deinde ad animum translata fuit , & animi quoque sortitudinem indicavit. Haec autem animi vo. cata sortitudo, ab ceteris ejus actibus, quae probitatis, prudentiae, ingenii, consilii, doctrinae, ami-ὰitiae, comitatis, & alio nomine veniunt, differt; ' nec aliud exprimit , quam animi praesentiam in 'tolerandis injuriis, & periculis subeundis. En tibi
luculentum Ciceronis locum ex oratione pro Planco desumptum: virtus, probitas, integritas ru cau-didato , non linguae volubilitas , non ars, non scientia requiritur. Idem alibi υirtutem voluptati opponit. Disertius autem Ovidius in elegia ad uxorem, differentiam hanc inter virrutem .& probitatem exposuit Nota tua est probitas, testataque tempus in omne Sit virtus etiam non probitate minor.
Quare Alfenus cum se & collegas suos de virtηte elegantius virtute , deleta praepositione de certare assirmet; non alio pacto animi virture eos inter se contendere tuebitur , quam vira ' is significatum vvlgari grammaticorum sensu a cipiens: nimirum, quo virtus vitiorum hostis dic,
tur. Adhuc, Lande, Alfenus reminiscitur dictati,
76쪽
quod puer reddebat doctori suo: optimὐ adolescen
tes amant virtutem, oe vitia contemnunt . Quibus
verbis ipse solito vehementius . respondi : ohe nimium jam tibi , places, Maio, nimiumque. Alfeno meo injurius est. Et animi & corporis fortitudine Alfenus valet; & prout ratio postulat, modo hac , modo illa sollerter utitur . Cum igitur , statim respondit malignus, animi fortitudo fatis non esse videbitur, confugiet ad fortitudinem corporis, Mdeoque ad pugnorum pugnam . Certe quidem respondi : nam quod ratione obtinere non possis, vi consequare . Egregie l Cum vero ad pugnam descensum est, quid fiet mutuo illo amoris vinculodi liberali aemulatione professorum 8 Ο Lande:
Causa patrocinio non bona, peior erit . .
Quin, ego respondi, reliqua lege, & ineptis com mentationibus finem impone. Ut vis. . Bibliot ca graecis latinis barbaris libris est refertisma. ΙΛquidem in lyceo vetustissimo & celeberrimo haut
mirum esse debet . Librorum vero graecorum latinorumque, mi Lande , quis Vario tuo usus suerit, qui neque graece, neque latine novit Θ Tu, totque , respondi , sic ais , non item ego . At vero scribendi. ratio . Variana id plane docet . Quamobrem cum barbaris libris foedus inibit CLI.C. tuus Alfenus; eosque prolixissime commentabitur, & novis ab se in lucem edendis aliis uberius augebit. Horti bolaniet miratulo sunt miatoriabus , infrumentorum machinarumque matheseos oemechanices , rerum naturalium etiam amplisima es
supellex . Horti quidem herbei, vel herbacei id enim g cae originis vox botanici denotat ); usu
77쪽
tamen recentissimorum temporum invaluit . ut horti plantarum medicinalium , horti bolanici dicerentur; quemadmodum & medicarum plant rumcollectores , herbarii Latinis vocati, botanici nominarentur . Num vero apud veteres id genus horti colerentur, mihi non satis est exploratum: vox quidem apud Graecos 3c Latinos non inveni. tur huic rei designandae propria. Attamen Verisi. milius est, antiquitus medicinales herbas e locis, in quibus sponte adeoque essicaciores proveniebant, colligi, tum ad umbram arefieri & servari solitas : nondum arte , sales, spiritus, oleae plantis , animalibus, fossilibusque elicie adi, in-Venta. Nam ut in veterum lectione versati norunt, duas hortorum species antiqui habuere : alteram eorum , qui plantis arboribusque victui necessariis conserebantur ; alterum eorum , qui de industria ex arboribus tantum delectis Sc ordine rationeque dispositis, voluptatis gratia fieri consueverant. HOrtos medicos s quos a natu majoribus , bortos simplicium appellatos fuisse memini ) quod legerim,
antiquorum' nemo memoriae prodidit. Num vero inter voluptarios hortos medici, sive balanici ho
die dicti , reserendi sint viderit, cui otii est a
bunde. Cum autem Alfenus plurali numero hortos hosce protulerit , eos Voluptariis omnino accensendos esse , tanti Viri auctoritate credendum est Nam, observantibus eruditis , in primisque Laurentio Valla , Latini cum hortio vulgaris, in quo olera , dc arbores pomiferae seruntur, meminerunt , , singulari plerumque numero cum Vero
Voluptarii , plurali sere semper utebantur. Hui,
78쪽
Quiri talle, quam levia & ridicula objicis Alfeno
meo Putabam te potius phrasi , miraculo suus .miaioribus , Offensum fuisse quae phrasis semel, quod sciam , & alio fortasse sensu legitur. apud Livium libro V. belli punici, his plane verbis: Minusque iterum , o saepius id eos audere miraculo fuit : sci licet, id, quod primum eos ausos, miratulo idest admirationi, ibit; deinde, postquam
pluries ausi fuerant, minus fuit miraculo, sive ad- mirationi. Quantum haec Vero sententia congruat
cum illa Alfeni: horti bolanici miraculo sunt viatoribus , tibi acriori disquirendum relinquo. Non iniuria id mihi, Lande , in memoriam redegisti; sed tot in hac Alfeni epistola sunt miracula, ut
Omnia advertere , improbi laboris effet . Tum viatores, pro externis hominibus, qui peregre pro- ficiscuntur, ut alias urbes, alias legeS, artes, mores alios spectent, accipere, vehemens Alfeni magni hallucinatio mihi videtur . Quisquis enim
- etiam civis, cum vel ex urbe rus petit, vel rure ad urbem remigrat quoniam sine itinere locus non commutatur ) viator et non item p pregri . RUS , aut peregrinator , aut advena, aut hospes, aut externus audit. O Lande, Alfenus tuus, etsi I. C. singularis , verborum tamen Vim, proprietatem , & differentias non satis didicit . Quid quod apud Romanos , Clarores ministri erant ex grege apparitorum , & lictorum, qui magistratus urbe profectos comitari solebant 8 Potissima vero peregre exeuntium si vagos exulesque excipias di olim fuit, & hodie quoque causa est, celeber
rimas urbes videndi , viros doctrina insignes d*G facie
79쪽
facie noscendi, salutandique , & mercaturam exemcendi. Quamobrem inter cetera beneficia, quibus Ticinense lyceum ab Alfeno cumulabitur, non ultimum hoc erit, ex terris remotissimis doctissumos viroς Ticinum confluxuros, visendi consulendique redivivi Alfeni I. C. Pandectas, & novum Jus laudate subtilissime accuratissimeque explica
tis . Instrumentorum machinarumque matheseos, oemechanices , rerum naturalium etiam amplissima est
supellax. Mathesis proprie dicta, sive Geometria, non aliiς eget instrumentis, quam regu Ia & circino ; mathesis vero physicae disciplinae adjuncta , quamplurima instrumenta 3c organa requirit ; nec solum mechanica, sed optica, astronomica, architectonicς, ballistica , 3c rei nautica . Ad haec in
lyceo tam absoluto ac perfecto, instrumentis quoque & machinis opus est tum ad rem chemicam, tum ad electricam , hac aetate tantopere necessarias. Quae unius mechanicae nomine velle complecti haud rectum est . Haec vero Iurisconsultum scire, non oportet . Ceterum, quamvis haec Vera sint tametsi Alfenus , tantopere exaggerando ,
potius elevat nobis tamen laudandi quidem, non invidendi causam praebent . Nam etsi bibliotheca IocupIetissima, & cujusvis generis machinis instrumentisque physicis mechanicisque affluens est lyceum Ticinense ; id vero minime Vetat, quo minus aliae civitates , quae non modo olim, sed& nunc etiam principatum obtinent , ditissimis publicis bibliothecis , & instrumentis organisque physicis , mechanicis , atque astronomicis abundent. Multa hic , Lande , Alfeno exprobarem,
80쪽
LI nisi ejus me miseratio cohiberet: quae tamen nune humaniter , eoque consilio , praetereo , ut resipiscat, ac patrio lyceo ejusque prosessoribus desinat maledicere - Quod si vero non desierit, tum quae nolit, quaeque furtunas suas funditus eversura sinr, audiet. Et bibliothecis, Lande, ut Alfenus scire debet , & instrumentis machinisque omne genus, ad luxum , immo & ad insaniam usque instrum sumus. Vel, qui plurimas delectasque exquisitissimi operis machinas , quas Regiae Legionis nobilissimus Praefectus Franciscus Pignatellus; & quas Joannes Viventius ex Archia tris, Eques Constantinianus , harum rerum studiosissimi , iamdiu ingentique pretio Londino Neapolim deferri cura- runt , viderit ; nihil nobis deesse fatebitur , quominus physicam disciplinam, quam late patet, se-
Tio ac sedulo excolamus. Sed manum de tabula. Laudo te Maio .. Ad Alfeni epistolam revertor. Rerum naturalium etiam amplissima es supellex . Si italice Alfenus noster scripsisset , verum Natura-
ιium ampli ima supellex quid esset, sorte intelligi
, potuisset; cum vero latine scripserit, res naturales non id, quod ipse vult, satis designant. In eundem foedum errorem illapsus hic est Alfenus, ac supra, cum, nescio quem turpi nota inurere intentus, scripsit: me miror querorque omnem hominem igna-νtim rerum humanaram typographi culpa , pro omnium , impressum fuit omnem J : sed quisquis
ille sit , quem ipse rerum humanarum ignarum appellat s nam data opera occultat ) vel ideo vir eximius esse debet , quod omnium rerum ignarus ab ipso nuncupetur. Corrige igitur, & pro rerum G a hum