F. Thomae Campanellae Calabri o.p. Realis philosophiae epilogisticae partes quatuor, hoc est De rerum natura, Hominum moribus, Politica, cui Ciuita solis iuncta est & Oeconomica, cum adnotationibus physiologicis. A Thobia Adami nunc primum editae ...

발행: 1623년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 화학

541쪽

go F. TRO M. CAMPANELLA

Degubernation amilia.

- De patri familias dominio secundum n

turam ac politiam.

ARTICvLvs I. i. nostquam,quae forma, dc quot quaeque essentiaIes partes 1 familiae institutioni conueniant, declarauimus; nunc de eiusdem simul gubernatione,singularumque partium, sermonem exactumadiungere oportet.

Idem est pater in familia, quod rex in ciuitate:possidetque naturale dominium super uxorem liberosque: politi- eum super seruos;despoticum super pecora, arbores,villam, aedificiaque sua. s. Naturaliter mas foeminae,& parens filiis, dominatur, tribus de causis. Primo, quoniam praecellit ut sapientior sapientia autem fundamentum naturalis dominii est: quemadmodum Mapostolus docet: proptereaque facultatem praedio eandi de docendi regulariter foeminis aufert. Secundo,quoniam fortiore natura enim consueuit debilius fortiori subiicerei non tamen ubi debilius sapientius esset. Tertio quoniam aliquid eius suntimulier siquidem ex viro originem habEt, estq;quasi eius pars,licet ad filios sit quasi compars & conprincipium:ex masculo enim foeminaque fit unus homo perfectus, potens homines generare; quod una tantum pars sola non potest. Super filios autem,tanquam super rem propriam & partem dc fructum sutipsorum,uterque parens dominium habet, licet v-

xor longe minus. . ' .

Quapropter Aristoteles peccat,quum patrem super filium & uxorem habere dominium perfectum negat. Imo perfectius id reputare debuisset, quam quod rex super vasallos habet,ut ex causis dominii paterni iam dictis patefit: siquidem vasallorum

Disi iam brum Coo le

542쪽

OECONOMICORUM CAP. III. Siva alii sunt nonnulli sapie itiores A fortiores rege: in super vasallorum nemo est aliquid regis, ut uxor de filius est patris, secundum naturam, sed secundum ciuitatis ii stitutionem taniatum. Quae ciuitas est multae familiae in unum collectae: vique possint commode vivere, praeficiunt sibi ipsis patrem via uta, communem dictum Regem a regendo, nona dominando. Et licet pater minorem teneat potestatem quam rex, m nequeat uxorem liberosque occidere, quando morte dignum facinus committunt;hoc non accidit patri ex naturalis domi

mi defectu,sed politici. Constituerunt enim homines in unum conuenientes, quod politia Graece dicitur, ut in enormibus delictis,non ad via ius familiae sed omnium Patrem, iurisdictio pertineret: sit quidem particularis patris pietas paterna iudicium rectum non semper admittit; quin plerunque aut semper uxorem natosque accusatoS absolueret, aut ita in eos fureret ira,vi su bito praeter legem crudeliter animaduerteret. Proptereaque Archita nec seruum, donec irae aestus detumesceret, castigare voluit. Praeterea in propriis aegritudinabus ad medicum refugimus omnes, non quia omnes aliquid eius sumus, aut ncla medita, sed ne nobis, propria affectione decepti, minus recte medeamur. Praeterea ipse quoque Deus uxorem

marito subiecit dicens: Si ibviri potestate eris, Sc ipse dominaia chitur tui. Idem docet Apostolus: qui & filios parentum, dationi subiicit, sicut&olim Moyses; qui etiam, ut filios venundare possent, legem tulit. Sed cum Aristoteles contrarium, argumentatur,ex eo quod iustitia est inter duos diuises, simili terque & dominium, filius autem est sicut pars patris, seruus vero sicut instrumentum, nihil probat, nisi quod paternum dominium non est acquisititium, nec despoticum, nec ciuileta ciuilitate siue politia institutum , sed naturale, a natura , quod fundamentum est dominiorum omnium, ae regula , dc robur. Quapropter Senatores Reipublicae capita , patres vocantur patriciique et & reges antiquitus patres diceban tur: Si tota scriptura DEI &Philosophorum meliorum, pa tres ac pastores eo, esse docet. Item nulli dubium, est,

Pp p animam

543쪽

8 et F. . THO M. CAMPANELLAE animam corpori imperare ac dominari, quamuis unio maior sit inter hoc&illam, quam inter patrem&filium aut uxorem: iustitiaque seruatur inter animam & corpus: qua non seruata, compositi seu indiuidui ruina subsequitur. Propterea in aphorismis politicis dicebamus, haudquaquam vere regem eum esse, pia quo anima corpori non dominatur, & sensualitati ratio, cenis a. sicut dixit Dominus: Subter te erit appetitus tuus,& tu dominaberis illius. Praeterea quamuis non dicatur ratio rationi dominari, sed voluntati, nec anima sibi ipsi sed corpori, unde tria dominatione requirit diuisionem inter dominantem ac cui dominatur: nihilominus diuisio,seu potius distinctio haec, debet cum communione S unione esse. Quilibet enim dominai ei, tur illi rei,quae est sua, in quantum sua, no in quantum aliena re' extranea. Ynde Apostolus: Quid mihi,inquit, de his qui foris

sunt Et quidem de dominii &iudicatus ratione tunc loquebatur. Ac profecto potestas S ius nascitur ex duarum rerum, communione, quae habitudinem inter se habent excedentis de excessi..

Uxorem,ubi est unica, articipem esse ae Vomici Amtrati' ubiplures, nequaquam. oc magisnuisum uaturam esse coniugium cum vUa, quam cum pluribus.

ARTIC v S II. . i. Bi viget lex unam modo habendi uxorem, sicuti Christi v ana Ac Romana prisca ac Graeca decreuerunt; ibi mulier gubernationis particeps est magis, ac honorata magis ,&tani quam pars viri&comprincipium habetur. Idque videtur pro-i basse Deus, dum mulierem ex costa viri aedificauit, exque uno unam. Et scriptura dicit: Iam non sunt duo, sed una caro. Idque . i quoad sexuum finem, qui est alios homines progignere inv- num conueniendo principium seu conprincipiationcm. a. ubi.

544쪽

E. Vbi vero lex plures permittit uxores, ibi tamquam, 'ancillae tractantur, dc non tanquam prolis conprincipium, sed tanquam vas,in quo deponatur semen, quod de se fit fructus, nihil conferente vase: quod non nisi cepis conuenire videmus. . Opinio autem Aristotelis, quod foemina semen prolificum, non habeat, licet suis videatur habere quid imperfectum, vana reperitur. Igitur si semen habet, debet tanquam comprincia pium reputari,&non sicut saccus, in quo,velutiTurcae dicunt, quod reponis modo,id inuenies. Et partem enim materiae aevirtutis dati, ut in prinio libro dictum est. 3. Propterea magis secundum naturam est matrimonia lcum una, quam cum pluribus. Et praeter iam dictas caulas, maius amoris arctiusque vinculum inter maritum & uxorem v- lnam ae filios colligatur. Quapropter uxorum multitudo apud ibarbaras magis , quam inter ciuiles nationes in usu habetur. Haud tamen ideo damnamus, quasi contra naturam sit, Horumultitudinem; praesertim si quis in sterilis copulam impegit: quandoquidem Dauid& Patriarchae plures habuere uxores,

con binas. Verum enimuero ex animalibus, quae sunt mansueta magis, ac in quibus communem generationis &educationis Si eruditionis natorum mas& foemina curam gerunt, nonnisi unus uni copulatur; ut columbarum & turturum exemplo docemur. Ast in quibus non est communis cura pro . Iis,sed tota matri relinquitur, vago mares cum pluribus utuntur coitu,sicut canes, S muscae,&C. Quoniam vero ad hominem spectat educare ac instruere filios, nec mulier sola innostraspecie huic muneri idonea est, nauratius videtur, ut unus unam habeat,quam multas: item ut Zelus &discordia inter multas, quae oriri solet, tollatur.

Leges

545쪽

F. THO M. CAMPANELLAE .

Leges viri ad uxorem in oecoromica Cu

Agricu Lus III. . I. TIR uxorem, tanquam vitae sociam ac generationis comu principium,per quam utriusque aeternatur Uita, tractare debet utem ex charitate diligere & honorare; cumqi ex ignorantia peccauerit, clam admoneremec unquam,nisi ob grauis simas culpas, baculo castigare, sed verecundia labrii s verbis: sin autem contumax aut procax foret lasciuam, commoditate peccandi ei auferre,multam; dissimulare. Nec matrimonium, polluat aliarum amore taminarum,vel deteriorum. Iden mexemplum licentiam; uxori esset faciendi idem: Nec grauior eminae dolor,quam ubi in amore defraudatur. Ex hoc insuperspurianastentur filii, qui iniuriam uxori & legitimisnatis, atq; patri vituperium afferunt. Sit praeterea in coitu cit uxore honestas:ac prius a prauis cibis vitiosisq; abstineat actionibus, maligni ; cogitationibus: ut soboles oriatur bona. Docebitq;l uxore actum venereum non esse a Deo voluptatis causa d tum,sed generandorum similium sibi: qilod sacratissimum est negotium,&cum reuerentia tractandum. Sic n probam lusciapies prolem;tuaeq; uxori meretricios coitus, impudentiam, libidinem effraenem& sine regula,dissuadebis exstinguesque. a.Potestatem dabis uxori super omnes domesticas foemianas,ac super rei familiaris conservatronem.Non tractabis cum ea inhoneste. Nec gentem adulteram de impudicam in domu introduces Nec ancillarum instar deprimes. Nec Zelotypiam ostentabis,sed confideliamin illa. Cum autem, quod suspicaris,prauum in ea corrigere volucris, in alterius personam sermonem figurabis. Quogvidet vir quispiam luxuriae causia uxorem interfeceritu quod dignas ista hierit poenas. Climen ex aggerabiS,addens,quod si tu loco illius viri esses, longe seuerborem exigeres poenam. Sed Iraestabit aliquando, huiusmodi

546쪽

multa dissimulare,& in eo sese consolari, quod scis, omne S fere mulieres impudicas esse; ac Rinaldum Ariosti imitari , qui experiri noluit in incantatoNase, an uxor sua pudica esset, sit cui i- . pse putabat, necne Sic etiam consulit Bernardus Sylvester. s. Quid foeminae agant, frequenter explorare, animi est exigui otiosique . Et qui huiusmodi explorationi operam dat, perpetuo eos incurret in dolores,quo S medicus deturbare novalet. Praeterea nec de domesticorum regimine, nec de rq miliari satis cogitat; sed de Zelotypia tantum. Mox odio seruos habere, dc amicos sui pici one prosequi pergit. Et ex Zelo odium, ex odio discordia,ex discordia ruina domus suboritur: sic ut Bernardino Sanscuerino principi Bisiniano postremo

accidit. .

. Mulieri vestes habenti, & vestes petenti,non dabis. Sobrie ornatam de honoratam, non aurem deliciis assi uentem& cultu nimio incedere permittes. Alioquin aut,te velle ipsam vendere,aut animi leuitatem ostendes. Idem ages cum filiis liisque domesticis proportionali cer.

es uxoris ad maritum , familiam tu m

'. Ulier cogitare debet,se emtam viro esse. Et quia mino- i ris est valoris, lat ipsa precium Ac mercedem viro, ut sibi sit praesidium ac tu icta . . am dc uxores dant viris dotem, ubi mancipiorum loco non habentur. Alibi vero viremit mulieres, ut apud Chinenses de Macho metanos. Mulier ergo summa ope niti debet, ne seruili subigistione digna sit, sed amabilis societatis. Praeterea consociationcm maritalem non voluptatis causa institutam intelligat, sed ut filiorum tributum Deo ac reipubl. ferant, sibique immortalitatem, de senectuti recompensationem, auxilium, defensionem, alimentum a filiis, Achonorem in coelo S m terra.

Pp p 3 uxoris

547쪽

.8s F. TRO M. CAMON ELLA a. Uxoris ossicia Raguel & Anna depinxerunt, quando

Saram Tobiae iuniori in matrimonium coniunxerunt,ut testatur historia sacra, dicens: Apprehendentes filiam parentes, osculati sunt eam, redimiserunt ire. Monentes eam (i) honorare soceros, E. diligere mari cum,(3. regere familiam, ( gubernare domum, (set)&seipsam irreprehensibilem exhibere. s. Debes quidem o mulier ex lege naturae honorem senioribus: ergo multo magis Soceris,tanquam parentibus, cum tui mariti parentes sint,quocumvna es caro. Idem debet maritus parentibus uxoris. Ac vicissim uterque omnibus consanaguineis assinibusque. Siquidem inter virtutes matrimonii non mediocris reputatur illa, qua discrepantes colligatur familiat, & discordantes conciliantur, M semina inseruntur ad generosam sobolem. Quapropter si mulier mariti genitores minus

honorat,contra matrimonii virtutem it. Consueuit etiam in ter socrum atque nurum Zelus suboriri,quoniam filii amor imhanc ex matre transfertur. Sic etiam inter generum socrumque: at non tantuS. Quapropter hac in re amor patiens, humanus, prudens,ad discordiae semina suffocanda tollendaque requiricur.3. Qi adsecundum,debet post Deum super omnia diligere maritum: huius m voluntatem, tanquamlegem a Deo sibi datam in bonis re in indifferentibus reputare, non autem imvi tiosis,si quid mali imperaret sic enim & Deo S marito meliis. us satis faciet: qui, cum prauus abscesserit affectus, diliget magis uxorem, quod prauitati non consenserit, Praeterea quanto magis se a viro amari experitur, tanto magis virum reuereri debet. Nimius enim amor parit contemtum, contemtus odium,odium discordiam & contentionem: ex quibus ad vituperamen re ruinam famae,rei familiaris,& domus tandem deuenitist. Item ratione nulla matrimonio insidiabitur. Hoc enim

l principale est in matrimonio,videlicet certitudo prolis ex unali uxore,nulli cognita nifi viro, sic suam immortalitatem qua potest certitudine procurati. Quapropter si suspicetur aut sciat, alium in sua copula partem habere posse, matrimonii perditur finis,

548쪽

magis labomque e

o nou

erbio finis,&desperat inlotypiae occasione rantem agnoscit vi ius praesentia aborarridet,abstineat. est,caballus apparet. Prudentia vi. Utisve ' 'ut cor mariti totum se credat sibi,cogitemue,quod ubi abest i

pse,in ea consolatio nulla est grata, uue domi va forae L e

terea non admittet in domum gentem,quam maritus non im .

troduxerit. Id bene Aristoteles adnotauit ad suspiciones toI-lendas:sique cuIpa oriretur,non imputaretur uxori. Amplius, non amare modo sed etiam timere debetvirum, non exigendo ab eo timeri,sed amari tantum, quemadmodum Paulus ad Ephesios concludit, Petrus alter princeps ecclesiae laudat Saram in eo, quod Abrahamum maritum ocreetDominum suum.Idaue non voce tantum ut tempore fit hodierno,sed retperscie iri. . Praeterea si qua viro aduersa contingeret fortuna, tu*se illi diligentiorem,beneuolentiorem, condolentem ae seruia entem exhibebit magis. Infortunium enim amoris veri prudentisque periculum facit. Facile est in prosteritate amare, sed in aduersitate etiam heroicum. Recte proinde S.Chrysostomus Saram laudat, quod Abrahamum tot in laboribus uaduersitatibus secuta, tot periculis pro eo sese exposuerit,etia iacturae honoris,in AEgyptore in Pallastina. Mulieris quoque is debet esse amor,qui etiam post viri mortem sui experimentum praebeat. Non equidem velim,vise vivam sepeliat cum, marito,sicuti Scytharum uxores:nec ut secum eo uno in rogo comburant,ut in Narsinga moris est: d ire itentur Iudith,quae vidualcm custodiuit castitatem,Sc gloriosa in defuit:& Penelopen, suae absente viro nullam admisit copulam,vel voluptatem,quamuis a procis sollicitaretur,S a patre soceroque secus- suaderetur; undc meruit, ut VIysses oblatam a Circe immortalitarem prae ipsa respueret. Non absimile exemplum descri

psit in Isabella Artostus : quae ut fidem defuncto seruaret Zer-

549쪽

hino,mortem propriam asta impetrauit ,antequam voluntati sese appetentis consentiret. Secundas tamen nuptias, turturibus damnatas,nequaquam condemnamus, dum pro fide muliebri lubrica erigenda Certam .s,Tertium Raguelis praeceptum fuit, Regere familiam. In quo multa requiritur uxoris prudentia, vi videlicet rationem introitus & exitus rei teneat, & marito referat, &seruis

ac ancillis rite dispenset, dc singulis propria ossicia iniungat,ti imperetque sicut non contemnatur. Ante omnia vero filias enutriat in timore Dei, interdicat vilis vitiosiaeque gentis consortium i magistrasque probas eis praeficiat caeteritque seipsam praebeat exemplum, aggrediendo ante omne exercitia quaecumque honesta, ac mox seruis & ancillis execu tionem committendo.

o. Quartum fuit, G ubernare domum: videlicet si quid

deest: ad importandas Ac exportandas res oc conseruandas, considerare: commoditates cunctis functionibus procurare tam in parietibus quam in scriniis caeterisque locis, prout opus esse intellexerit, omniaque marito significare. Praeterea inis spieere,quid rerum desit,& iubere ut ematur; quid superfluat, curare ut vendatur. Paupetibusque portiones sua Selargiri .ite, quantum editur bibiturque in diem,rationem habere. & quatum quotidianae requirunt expensiae; ac metiri,num Censui a quetur an excedat,vel minus sit: essicere que ut fit minus semper, quo possit filiarum dotibus,&domesticis aegritudinibus

Ac infortuniis Ac extraordinariis sumtibus consulere. Curare insuper,ut ematur linum, lana, bombyx, sericum, ac filatrici. . hus committere,vet,ut domi filentur, prouidere. Supellecti. Iem augere, vestes, lectoS,mantilia, manu Lergia,caeteraque huiusmodi a se suffcienter&promte habere. Vnde Salomon Prouerbiorum ultimo ,haec omnia forti generosiaeque mulieri in sua domo facienda committit,laudatque: sicut etiam suere, laborare,ornare acuque pingere vestes,&c. Idem legimus a

Lucretia Romana fieri apud T. Liuium; dc de illustrissimis reis ginis etiam apud Homerum. Quapropter opificibus haec non.

550쪽

committet mulier prudens extraneis, nec ab eis facta emetitum ad euitandos maiores sumtus,(supra duplum enim lucratur, qui domi ista facit, tum ad declinandum etiam. Otium enim mulieres corrumpit, subministratque eis flagitia, libidines,maledicentias, risus vanos, dicteria, detractiones, desideria aspectandi per fenestras, contemplandi viatores, exercendi amores,inueniendi delicias nouellas, fucandi vultum capillosque,&. c. Praeterea res omnes domesticas in locis & ossicinis& arcis tenere debet, ut statim ubi singulae sint, quando opus fuerit, non ignoret; easque repolire, mundare, reuidereque,

crebro.

r. Quinto addit: Irreprehensibilem se exhibere in omnibus. Hoc est, in castitate, sicut dictum est, At honestate: S praecipue in moderamine proprii cultus domusque. Haud igitur astectabit deliciosas vestes, ac pulchras magis quam lex permittit, imo semper minus et sicut recte Plato & Aristoteles docuerunt; sed longe rectius Petrus Paulusque apostoli, prohibentibus mulieri bus aurum, argentum,vestes preciosas, Capillorum incrispationes,multo ergo magis fucationem ut flaccescant. Hoc autem plures ob causas. Primo,quoniam multa

pecunia mul umque tempus consumitur,ubi nihil prodest sed obest,patrimoniumque sic pessiumdat ur. Secundo, quoniam occasionem libidinibus aditumque praebent; suntque super

suae illae concinnationes & fucationes, aut circulus laureus ante tabernam,qui transeuntibus dicit, Heic venditur vinum: sic in eis,Heic venditur vinum luxuriae & impudicitiae: estque quaedam ad malum inuitatio. Tertio, quoniam ex huiusmodi excitatur in marito Zelotypi a: cui uni placendum erat. Quarto,quoniam reuera deformiores ex tali cultu apparent mulieres, & quasi fictitiae, sicut qui laruatus es quamuis formosa larua,statim dicitur, Fictilius est, ac nauseam iramque generant, dum videntur quasi hominibus illudere imponereque, ac per fraudem ad sui allicere amorem; qui spontaneus purum; super cunctas res esse debet. i. Iste profecto ornatus minus noxius esset. At super satis

SEARCH

MENU NAVIGATION