De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

181쪽

Cap. XXVI. DE MEDICINA. 3 s

tione utatur, quo magis calculus ad vesicae cerVicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Ibi jus

rei sides est, pridie is puer in jejunio continendus est;

et tum loco calido curatio adhibendaci quae hoc O sit ordinatur. Homo praevalens et peritus in sedili alto considit, supinumque cum et adversum, super genua sua coxis ejus collocatis, comprehendit reductitque ejus cruribus, ipsum quoque jubet, manibus ad suos poplites datis, eos, quam maXime Os io sit, attrahere, simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus ejus est, qui curatur, duobu sedilibus junctis, duo valentes insidunt quo et sedilia

et interiora crura inter se deligantur, ne diduci posse sint. Tum is super duorum genua eodem modo col is locatur, atque alter, prout consedit, sinistrum crus ejus, alter dextrum, simulque ipse poplites suos attrahit. Sive autem unus, sive duo continent, super humeros ejus suis pectoribus incumbunt. Ex quibUS evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis ru aogis sit extentus, et in angustum compulsa vesica, facilius calculus capi posiit. Praeter haec, etiamnum a lateribus duo valentes objiciuntur, qui circumstantes, levari vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt. Is Medicus deinde, diligenter unguinibus circumci- iis, atque sinistra manu duos ejus digitos, indicem et medium, leviter prius unum deinde alterum in anum ejus demittit dextraeque digitos super imum abdomen leviter imponit ne, si utrinque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant. Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisDque, agendum est; sed ita, ut quam maxime id tuto fiat. Nam laesa vesica nervorum distentiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa cervicem 3squaeritur calculus ibi repertus, minore negoti eX-

pellitur. Et ideo dixi, ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cos nitum est. Si vero aut ibi non fuit, aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam V dantur;

182쪽

3 6 A. CORN CELSUM Lib. VII.

dantur paulatimque deXtra quoque manus ejus ultra translata subsequitur. Atque, ubi repertus est calculus qui necesse est in manus incidat eo curiosius deducitur, quo minor laeviorque est ne effugiat, id est, ne saepius agitanda vesica sit. Ergo ultra calculum dextra semper manus ejus opponitur sinistrae digiti eum compellunt deorsum, donec ad cervicem pervenitur. In quam si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus Xeat si planus, sic ut transi ac versus sit si quadratus, ut duobus angulis sedeat: si altera parte plenior, sic, ut prius ea, qua tenuior iit,evadat. In rotundo nihil interesse, ex ipsa figura patet nisi, si laevior altera parte est, ut ea antecedat. Cum jam eo venit, incidi super vesicae cervicem, sue juxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debeat, cornibus ad coxas spectantibus paulum deinde ea parte, qua strictior ima plaga est, etiamnum sub cute, altera transversa plaga facienda est, qua cervi aperiatur donec urinae iter pateat sic, ut

aio plaga paulo major, quam calculus sit. Nam qui metu fistulae quam illo loco vici Graeci vocant parum patefaciunt, cum majore periculo eodem revolvunturii quia calculus iter, cum V promitur, facit,

nisi accipit, idque etiam perniciosius est; si figurar quoque calculi, vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio, et distentio nervorum fieri potest, quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est Upta cervice, quam habuisiet, incisa Cum vero patefacta est, in conspec-go tum calculus venit in cujus corpore nullum discrimen est. Ipse, si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si major, injiciendus a superiore ei parte uncus est, ejus rei causa factias Is est ad extremum tenuis, in semicircuir3s speciem retusae latitudinis; ab Xteriori parte laevis, qua corpori jungitur ab interiori asper, qua calculum attingit. Isque longior potius esse debet: nam brevis extrahendi vim habet. Ubi injectus est, in utrunque latus inclinandus est ut appareat calaulus,

183쪽

et teneatur, quia, si apprehensus est, ille simul inclinatur. Ideoque eo minime pu est, ne, Cum adduci Uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat, eamque convulneret. In quare, quod periculum esset, jam supra proposui, Ubi

satis teneri calculum patet, eodem pene momento triplex motus adhibendus est in utrunque latus deinde extra, sic tamen, ut leniter id fiat, Paulumque primo calculus attrahatur quo facto, attollendus uncus extremus est, ut intus magis maneat, se 1 ciliusque illum producat. Quod si aliquando a su-Periore parte calculus parum commode comprehendatur, a latere crit apprehendendus. Haec est simplicissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiamnum animad-1s Versiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi

tantummodo, scd spinosi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem, sine ullo periculo XimVntUr In Vesica vero, non tuto vel hi conquiruntur, Vel attrahuntur; quoniam, ubi illam convul dionerarunt, ex distentione nervorum mortem maturant;

multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret, eamque cum duceretur, duplicavit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in cervice calculum esse; eo, quod cruenta distillat, illum osse spinosum maxi- ας

meque id sub digitis quoque experiendum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leviter intus digiti objiciendi, ne Violenter promo-Vendo convulnerent tum incidendum. multi hic

quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infir gomior est, potestque in aliqua prominentia incidere,

incisoque super illam corpore, qua cavum subest, non secare, sed relinquere, quod iterum incidi necesse sit ferramentum fecit rectum, in summa Parte abrosum, in ima semicirculatum acutUmqUe 3sId receptum inter duos digitos, indicem ac meditam. super pollice imposito sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret. lio cum sequebatur, ut semel, quantum sati esset, ape- x et iret,

184쪽

3 8 A. CORN CELSUM Lib. VII.

xiret quocunque autem modo cervi ea parte fracta.

est, leviter extrahi, quod asperum est, debet nulla,

propter festinationem, vi admota. 'SCrra calculorum, vel arenosorum, et mollium. At calculus arenosus, et ante manifestus est quoniam et urina, quae redditur, arenosa est et in ipsa curationes quoniam inter subjecto digitos neque aeque, sed leniter renititur, et insuper dilatatur. Item mollis calculus, et e pluribus minutisque, sed interio se parum adstrictis, compositus indicatur urina, in se attrahens quasdam quasi squamulas. o omneis, leviter permutatis subinde digitorum vicibus, sic Oportet abducere, ne vesicam laedant, neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodum is curatione disticultatem faciant. Quicquid autem ex his in conspectrum venit, vel digitis, vel unco Ximendum est. At si plures calculi sunt, singuli protrahi debent; sic tamen, ut, si quis exiguus superexit, potius relinquatur. Siquidem in vesica difficultertio inVenitur inventusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione vesica peditur, excitatque inflammationes mortiferas adeo ut quidam secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus, addi plagam urina postea promovente, excidit. Si quando autem is major non videtur, nisi impia ei Vice, extrahi posse findendus est, HUS repertor Ammonius, ob id λιθοτο re cognominatus est. In hoc modo sit. Uncus injicitur calculo sic, ut facile eum congo cussum quoque teneat, ne is retro revolvatur tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui, sed retusa, quod admotum calculum, et X altera parte ictum, findit magna cura habita, ne aut ipsam vesicam per ferramentum perveniat, aut

sue calculi actura ne quid incidat.

De Calculis femrnarum.

Hae vero curationes in forminis quoque similes sunt de quibus parum, proprie tamen quaedam dicenda sunt Siquidem in his, ubi parvulus calculus est,

185쪽

Cap. XXVI. DE MEDICINA. 3 9

est, scalpellus supervacuus est; quia is urinam in cervicem non compellit, quae et brevior, quam in maribus, et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et, si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen Unco sine ulla noX educitur. At in m o sribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed virgini

subjici digiti tanquam masculo, mulieri per natura lia ejus debent. Tum virgini quidem, sub ima sinisteriore ora mulieri vero, inter urinae iter et os pubis, incidendum est sic, ut utroque loco plaga io transversa sit, neque terreri convenit, si plu e muliebri corpore sanguinis profluit.

'uae curatio calculo evulso habenda sit. Calculo evulso, si valens corpus est, neque magnopere exatum, sinere oportet sanguinem luere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingi edi quoque eum paulum, non alienum est, ut excidat, 1si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat, supprimi debet. Idque protinus, in imbecillioribus, ab ipsa cu-doratione faciendum cst. Siquidem, ut distentione nervorum pericilitatur aliquis, dum vesica ejus agitatur; sic alter metus Scipitur, remotis medicaminibus, ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. uod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, Cui et saliquantum salis sit adjectum, sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, agglutinanda cucurbitula est, et in inguinibus, et coXis, et super pubem. Ubi jam satis vel evocatus est sanguis, Velao

prohibitus, resupinus collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum Xcitentur ac super Ulcia Simponendum est duplex aut triplex linteolum, aceto madens. Deinde, interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic a ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, caetera Vestimentis circumdata sint manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat. X quo sud' multus oriri olet qui spongia

186쪽

33o A. CORN CELSUS Lib. VII.

gia subinde facile detergendus est. Finisque ejus fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perungendus, inducendusque hapsus lanae mollis, tepido oleo repletus, qui pubem, et coxas, et in guina, et plagam ipsam, contectam eodem ante se linteolo, protegat isque subinde oleo tepido madefaciendus est ut neque frigus ad vesicam admittat,

et nervos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calefacientibus utuntur. Ea plus pondere nocent, quae 16Vesicam Urgendo Vulnus irritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium

est. Proximo die, si spiritus dissicilius redditur, si

urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet, in vesica sanguinem concretum tueremansisse. Igitur, demissis eodem modo digitis, leniter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt quo sit, ut per Vulnus postea procedant. Non alienum etiam est, oriculario clystere acetum nitro miXtum per plagam in vesicam compellere,dio nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt. Eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit maXimeque, ubi ambulando id elicere imbecillitas prohibuit. Caetera eadem facienda sunt ut demittatur in solium, ut eodem modo: panniculus, eadem lana superinjiciatur. Sed neque saepe, neque tamdiu in aqua calida puer habendus, quam adolescens est, infirmus, quam valenc levi, quam graviore inflammatione affectias is, cujus corpus digeritur, quam is, cujus adstrictum est. In-;o ter haec vero, si somnus est, et aequalis spiritus, et madens lingua, et sitis modica, et venter imus, sed et mediocris est cum febre modica dolor, scire licet, recte procedere curationem. Atque in his inflammatio fere quinto vel septimo die nitur: qua leVata, aue solium supervacuum est, supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodet, abluatur. 1npohenda autem medicamenta sunt pus moventia; et, si purgandum ulcus videbitur, melle linendum. Id, si rodet, rosa temperabitur. Huic

187쪽

Cap. XXVII. DE MEDICINA. 33

curationi aptissimum videtur 50 α ρμακον emplastrum. nam et sevum habet ad pus movendum, et mel ad ulcus repurgandum : medulla etiam, maXimeque Vitulina quod in id, ne sistula relinquatur, praccipue proficit. Linamenta vero tum superilaus non sunt snecessaria super medicamentum, ad id continendunt, recte imponuntur. At, ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si feli curatio non fuit, varia circa pericula oriuntur. Quae praesagire Protinus olicet, si continua vigilia est, si spiritus dissicultas, si lingua arida est, si sitis vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transiliens urina id non rodit, si similiter ante tertium diem quintam livida excidunt, si is aut nihil aut tarde respondet, si Vehemen-1stes dolores sunt, si post diem quintum magnae febresurgent, et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem jucundius est. Nihil tamen pejus est distentione nervorum, et ante nonum diem, vomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, o modicis, et tempestivis cibis inter haec fomentis,

de quibus supra scripsimus, portet. A P. XXVII.

De Cancro, qui excisa vesica nascitur et qua curatione Τtis deceat.

ΡRoximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per Vulnus, et per ipsum colem, fluit sanies mali

Odoris, cumque comUaedam a concreto sanguine non 3o abhorrentia, tenuesque carunculae lanulis similes, prae ter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina, si febris non defuit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, an dolor sequitur, coxae durescunt, non facile crura extendi possunt: at si in alterutrum latus, oculis

188쪽

id expositum est, paresque utrinque easdem notas, sed minores, habet. Primum autem ad rem pertinet corpus recte jacere, ut snperior par semper eadem sit, in quam vitium fertur. Ita, si ad colem it,ue supinus is collocari debet si ad vesicam, in ventrem: si in latus, in id quod integrius est. Deinde, ubi ventum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decocriam sit, aut cupressus, aut myrtusu idemque humor clystere intus adjiciero tur tum superponetur lenticula cum malicorio mista; quae utraque e vino decocta sint vel rubus, aut oleae folia, eodem modo decocta aliaque medicamenta, quae ad cohibendos, purgandosque cancroS proposuimus, ex quibus, si qua erunt arida, per 33 scriptorium calamum inspirabuntur. Ubi stare coeperit cancer, mulso vulnus eluetur, Vitabiturque eo tempore ceratum quod ad recipiendum id malum, corpus emollit, potius plumbum elotum cum vino inungetur super quae idem linteolo illitum impo-etonetur. Sub quibus perveniri ad sanitatem potest:

cum eo tamen, quod non ignoremuS, orto cancro

saepe assici stomachum, cui cum vesica quoddam consortium est exque eo fieri, ut neque retineatur cibus, neque, si quis retentus est, concoquatur, neque et corpus alatur; ideoque ne Vulnus quidem aut purgari, aut ali possit, quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic o Primo tamen die tenenda ratio curationis est. Iniqua quaedam observatio, ad cibum quoque potio lgonemque pertinens, necessaria est Nam cibus inter principia, non nisi humidus dari debet ubi ulcusi purgatum est, e media materia, olera et salsamen- ita semper aliena sunt Potione opus est, non modica Nam, si parum bibitur, accenditur Vulnus, thgs Vigilia urget, et vis corporis minuitur: si plus aequo assumitur, subinde vesica impletur, eoque irritatur Non nisi aquam autem bibendam esse, mani lfestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet e lio sub ejusmodi victi evenire, ut alvus non reddad

189쪽

l Cap. XXVIII. D MEDICINA. 33;

tur. Haec aqua ducenda est, in qua vel foenum graecum, Vel malva decocta sit. Idem humor rosa mistus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina, neque purgari patitur. Fere Vero primo per vulnus cxit haec deinde, o sane sscente, dividitur, et par per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur. Quod interdum

tertio mense, interdum non ante sextum, nonnunquam Xacto quoque anno sit. Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut Vehemen iote rupta cervi est, aut e cancro multae magnaeque carunculae, simulque nervosa aliqua Aciderunt.

Sed, ut vel nulla ibi fistula, vel eXigua admodum relinquatur, summa cura providendum est. Ergo, cum jam ad cicatricem vulnus tendit, extentis acere fe- is minibus et cruribus oportet nisi tamen molles arenosive calculi fuerunt sub his enim tardius vesica purgatur. Ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ut i jam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Io quod, si antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt vulnus digitis vel adverso specillo diducendum est ut torquentibus Xitus detur. Hisque es lusis, tum diutius pura urina descendit, tum demum, quae cicatricem dis inducant, imponenda sunt, extendendique, ut supra docui, pedes, quam maxime vincti. Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, ubesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est ex a olentisque cruribus femina talique inter se deliganda sunt, donec, qualis sutura est, cicatrix sit.

A P. XXVIII.

Si Naturalia faeminarum concubitum non admittunt, Cuc umori curari conveniat.

ET hoc quidem commune est maribus et Reminis potest Proprie vero quaedam ad foeminas

190쪽

nunquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt. Idque interdum evenit protinus in utero matrii interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem his oris sanescendos junctis. Si ex utero est, membrana ori vulvae opposita est: si e ulcere, caro id replevit. Oportet autem membranam duabus lineis, inter se transversis, incidere ad similitudinem literae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur deinde undique eam Io membranam Xcidere. Ac si caro increvit, necessarium est recta linea patefaceres tum ab ora vel volsella vel hamo apprehensam, tanquam habenillam, excideres et intus implicitum in longitudinem linamentum Graeci vocant in aceto tinctumas demittere supraque succidam lanam aceto madentem deligare tertio die solvere, et ulcus, sicut alia Ulcera curare. Cumque jam ad sanitatem tondet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dares supraque idemeto medicamentum injicere, donec ad cicatricem plaga

A P. XXIX.

curatione partus emortuus ex utero excutiatur.

UBI concipit autem aliqua, si jam prope matu

rus partu intus emortuus est, neque excidere per se potest, adhibenda curatio est. Quae numerari inter dissicillimas potest, nam et summam prudenti-goram moderationemque desiderat, et maximum periculum affert. Sed ante omnia vulvae natura mirabilis, cum in multis aliis, tum in hac re quoque facile cognoscitur. Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibusas ejus ipsius ilia comprimantur, quo fit, ut et imus

venter in conspectu medici sit, et infans ad os vulvae compellatur; quae emortuo partu, id comprimit: ex intervallo vero paulum dehiscere. Hac occasione usu medicus, unctae manus indicem digitum primum

SEARCH

MENU NAVIGATION