De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

171쪽

Cap. XIX. D MEDICINA. 33s

tota demenda est nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica connexum est, excidi sine summo periculo non potest, itaque ibi relinquendum cst. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga, Verum sinfra paulum ea abscindenda; ne laesa abdominis

membrana, inflammatione moveat. Neque tamen

nimium ex ea sursum relinquendum est ne postea sinuetur, et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum Venis, et arteriis, o et nervo suo leviter demittendus est videndumque, ne sanguis in scrotum descendat, neve concretu ali quo loco maneat. Quae ita sient, si venis vinciendo medicus prospeXerit Lina, quibus capita earum Continebuntur, extra plagam dependere debebunt quae, spure orto, sine ullo dolore excident, ipsi autem plagae injiciendae duae fibulae sunt; et insuper medicamentum, quo glutinentur. Solet interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatri major et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta supereto non fulcienda, sed leviter tantum ponenda sunt su-Praque ea, quae inflammationem repellant, id est, ex aceto vel lana succida, vel spongia caetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt.

At cum infra incidi oportet, resupinato homine, etssubjicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id

vehementer apprehendendum, et incidendum si parvulum est, quod nocet, modice, ut tertia par integra, ad sustinendum testiculum, infra relinquatur: si majus est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad oimum, cui testiculus incidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat tum

inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae inter summam mediamque tunicam sunt 3ῖAt si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet is sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est; sicut tertia quoque, si illa vitium tegit. Ubicumque repertum malum est, ministrum

172쪽

strum ab inferiore parte eXprimere moderate scrotum Oportet medicum, digito, manubriolo vel scalpello diductam inferiorem partem, tunica Xtra collocacare deinde eam ferramento, quod ad similitudinem curvum vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti,

index et medius possint his deinde conjectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus

immittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium. Io Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere, ac mediam quidem ut supra dixi, quam altissime ab inguine imam autem, paulo infra. Ceterum antequam excidantur, hae quoque vinciri lino summe debent; et ejus lini capita Xtraas plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est: oraeque scroti suturis inter se committendae neque paucis, ne parum glutinentur, et Iongior fiat curati, neque multis, ne inflammationema augeant. Atque hic quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat tum imponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis defluxit, aliquidve concretum ex eo decidit, incidi subter id debet purgatoque eo spongia acri aceto ma-as dens circumdari. Deligatur autem vulnus omne.

quod ex his causis factium est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum; sed bis die tantum aceto irroranda, lana vel spongia si dolor est, tertia die resolvendum; ubi fibulae sunt, haego incidendae; ubi linamentum, id mutandum est: rosaque et vino madefaciendum id, quod imponitur. Si inflammatio increscit, adjiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melles vel ex malicorio, quod in austero vino coctum sit vel ex his mixtis. Si subas his inflammatio non conquierit, post diem quintum

multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur, et rugosius fiat tum imponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea

adjecta sit, quae ipsa, si robustus curatur, iaceto I

173쪽

Cap. XX. DE MEDICINA. 337

si tener, e melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcunque initium fuit, si magna inflammatio est, quin ea quae pus movent, imponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet,

ut exitus detur linamentumque eatenus imponen sduni est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, Propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum est. Haec proprie ad ejusmodi vulnera pertinenti Caetera, et in curatione, et in victu, similia his esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere Prae Io

A P. XX De Intesini curatione. ΗΙ propositis ad singulas species veniendum est is

Ac si cui parvulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda junctitra est. Fascia ejus rei causa fit, cui imo loco pila assueta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subjicituri deinde reliqua fasciae pars arcte circundatur, et sub quo saepe et intus compellitur intestinum, et inter se tunicae glutinantur. Rursus, si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adjiciunturque dolor et vomitus quae ex stercore, et ex cruditate eo delapso fere accidunt scat dispellum adhiberi sine pernicie non posse, manifestum est levandum tantummodo malum, et per alias curationes eXtrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet deinde, si vires patiuntur, imperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro Vi corporis quam 3o longisssime. Eodem vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoXerit. Post haec, et farina hordeacea cum resina

injicienda et is demittendus in solium aquae calidae; cui oleum quoque adjectum sit dandumque aliquid cibi lenis calidi quidem etiam alvum ducunt. Id

deducere aliquid in scrotum potest. Educere ex eo non potest. Per ea vero, quae supra scripta sunt, levato malo, si quando alias dolor reverterit, Uis eadem

174쪽

338 A. CORN CELSUM Lib. VII.

eadem erunt facienda, Sine dolore quoque si mutita intestina resapsa sunt, secari supervacuum est: non quod excludi a scroto non possint nisi tamen

id inflammatio prohibuit sed quo repulla inguinis bus immorentur, ibique tumorem Scitent, atque ita fiat mali non finis, sed mutatio. At in eo scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine factiam pervenerit, duobus hamulis ea juxta ipsas oras apprehendi debebit, dum Io eductis omnibus membranulis medicus eam liberat. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est; cum intestinum esse, nisi sub ea non possit. Ubi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur tum eX- incidi Fere tamen hanc curationem puerilis aetas, et modicum malum recipit. Si vir robustus est, majusique id vitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello apea ritur eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per Vulnus Xeat tum ea tunica deorsum

versus scalpello inciditur sub eaque index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumas que ad plagam compellit deinde dexrae manus duo digiti, polle atque index, venam et arteriam et

nerVum Unicamque eorum a superiore tunica diducunt, quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota jam tunica

3 sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque ejus vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est quo major plaga sit, et plus creare carnis possit. XXI. De menti curatisne.

A si omentum descendit, eodem quidem modo,

quo supra scriptum est aperiendum inguen, diducendaeque Unicae sunt Considerandum autem est, majorne is modus, an exiguus sit. Nam quod

175쪽

Cap. XXI. DT MEDICINA. 33

parvulum est, super inguen in alvum vel digito vel averso specillo repellendum est: si plus est, sinere

Opoxtet dependere, quantum ex utero prolapsum est; idque adurentibus medicamentis illinere, donec emoriatur et excidat quidam hic quoque duo lina acu strajiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt. Sub quo aeque, sed tardius emoriatur. Adjicitur, tamen hic quoque celeritati, si omentum luper vinculum illinitur medicamentis,

quae sic eXedunt, ne erodant, σηπτα Graeci Vocant IoFuerunt etiam, qui omentum forfice praeciderent.

Quod in parvulo non est necessarium 1 majus est, potest profusionem sanguinis facere; siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam majoribus, illigatum est. Neque vero, si discusso ventre id, quod is Prolapsum, forfice praeciditur, cum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est Vulnus autem curari, si relictium omentum est, sutura debet si id amplius fuit, et extra emortuum est, excisis oris, sicut supra propo et ositum est. Si vero humor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen nisi in his quoque liquoris ejus major modus prohibet in viris vero, et ubicunque multus humor subest, scrotum. Deinde, si inguen incisum est, eo protractis tunicis humor Das fundi debet si scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam humor est effundendus, ab indendaeque membranulae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel lalem adjectum, vel nitrum habeat si sub media imave 3o tunica, totae hae extra scrotum collocandae, excidendaeque sunt. A XXII. De amicis curati ne.

RAMEX autem, si super ipsum scrotum est, a-3s

durendus est tenuibus et acutis ferramentis, qUM ipsis venis infigantur cum eo, ne amplius quam has urant maXimeque, ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est; tum super

176쪽

3 o A. CORN CELSUS. . Lib. VII.

farina ex aqua frigida subacta injicienda est utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui tertio die lenticula cum melle imponenda est, post, ejectis crustis, ulcera melle purgans da rosa implenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus vero super mediam tunicam Venae tument, incidendum inguen est, atque tunica promovenda, ab eaque venae digito vel manubriolo scalpelli separandae, qua parte Ver inhaereio bunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae tum sub ipsis vinculis praecidendae reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est. Deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliquat; obsidetur, ut majore vitio vacet, idem faciendum, quod supra scriptum est ut ab inguine, et a testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam emittendus digitus index erit, subjiciendusque venis sic, ut pau-aolatim protrahat aeque adducendo, donec is testiculus par alteri fiat; tum fibulae oris sic injiciendae,

ut simul eas quoque venas comprehendant. Id hoc modo sit. Acus ab exteriore parte oram vulneris perforat tum non per ipsam venam, sed per mem-2s branam ejus immittitur, per eamque in alteram oram compellitur Venae vulnerari non debent, ne sanguinem fundant. Membrana semper inter has venas

est, ac neque periculum affert, et filo comprehensas illas abunde tenet, itaque etiam satis est, duas fibu- gestas esse. Tum venae, quaecunque protractae sunt in ipsum inguen adverso specillo comprehendi debent. Solvendi fibulas tempus, inflammatione finita, et

purgato vulnere est ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat. Ubi vero inter imam tunicam et 3ue ipsum testiculum nervumque ejus ramex ortus est, Una curatio est, quae totum testiculum abscindit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore de-

Pendet. Sed tum quoque inguen incidendum, media

tunica

177쪽

Cap. XXIII. D MEDICINA. 3 r

tunica promenda, atque excidenda est idem in ima faciendum nervusque, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id venae et arteriae ad inguen lino deligandae, et infra vinculum abscindendae sunt.

A P. XXIII.

De Carne, quae inter ianicas sici lorum concrevit, et de Nero indurato.

CARO quoque, si quando inter tunicas concreVit, nihil dubii est, quin eximenda sit sed id ipso

scroto inciso, fieri commodius est. At si nervus induruit, curari res neque manu, neque medicamento Potest. Urgent enim febres ardentes; et aut virides, aut nigri vomitus praeter haec, ingens sitis, et linguae aspritudo fereque a die tertio spumans bilis alvo cum rosione redditur. Atque neque assumi facile cibus, neque contineri potest neque multo post extremae partes frigescunt, tremor Oritur, manus sine ratione extenduntur deinde in fronte frigidus sudor, eumque mor sequitur.

A XXIV. De Ramice inguinis. π m vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi si major, duabus lineis debet, ut medium Xcidatur deinde, non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae, vinciendaeque ubi tunicis inhaerebunt, et sub his notis praecidenche sunt. Neque quicquam novi curatio vulneris ejus requirit.

A P. XXV. Ad tegendam Glandem colis, si nuda es. AB his ad ea transeundum est, quae in cole ipso

fiunt. In quo si glans nuda est, vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest sed expeditius in puero, quam in viro in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more cir

178쪽

a et A. CORN CELSUM , Lib. VI1.

cumcisus est in eo, cui glans parva juxtaque eam cutis spatiosior, Vero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, ejusmodi est Cutis circa glandem pre- henditur et extenditur, donec illam ipsam condat; ibique deligatur deinde, juxta pubem, in orbem

tergus inciditur, donec coles nudetur magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter, Vel venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad vinculum inclio natur, nudaturque circa pubem velut circulus eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat, satisque velamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, vinctiam esse id debet in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in eo,

qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello diducenda cutis ab interiore cole est. Non ita dolet, quia, summo soluto, deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluit. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem: o tum multa frigida aqua fovetur emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat; proximisque diebus ut prope a fame victus est, ne forte eam partem satietas excitet. Ubi jam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circuitum : super glandem autem adverso emplastro imposito induci sic enim fit, ut inferior pars glutinetur; superior ita sanescat, ne inhaereat. uomodo Glans penis contecta aperiri osti. Contra, si glans ita contecta est, ut nudari non pos-o sit quod vitium Graeci μ σιν appellant operienda est. Quod hoc modo sit. Subter a summa ora, CU-tis inciditur recta linea usque ad fraenum atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest. Quod si parum sic profectiam cst, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma

cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut Verteta ejus ad fraenum basis in tergo extremo sit. um superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, do

179쪽

Cap. XXVI. DE MEDICINA. 3 3

nec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio, atterendo ulcus sordidum reddit. In ulandi ratio. Infibulare quoque adolescentulos interdum vocis, ii terdum valetudinis causa quidam consuerunt ejusque haec ratio est. Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrinque a lateribus atramento, qua perforatur; deinde remittitur. Si super glandem notae TeVertuntur, nimis apprehensum est, et ultra notari debet si glans ab his libera est, is locus idoneus fibulae est dum, qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, ejusque fili capita inter se deligantur, quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi hae confirmatae sunt, Xempto filo fibula additur, quae quo melior eo levior est. Sed hoc quidem saepius inter superVacua, quam inter necessaria est.

C A P. XXVI.

De Urinae reddendae di cultate, et de calculo curationi

busque eorum.

RES vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur aut quia senectute iter ejus collapsum est, aut quia calculus, vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit ac mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet. Idque non in vires tantummodo, sed in foeminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt quae, ut omni corpori ampliori minorique sufficiant, ad mares, tres ad foeminas, duae medico habendae sunt. Ex virilibus maxima decem et quinque est digitorum media, duodecim;

minima novem : e muliebribus major, novem minor, seX. Incurvas ero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, laevesque admodum ac neque nimis plenas, neque nimi S Cnues. Homo tum resupinus

eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum collocandus est Medicus autem

180쪽

a dextro latere, sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero sistulam demittere in iter urinae debet atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam compellere, eamque urina reddita, recipere. Foemina brevius urinae iter, similiter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum, non minus saepe auxilio eget, sed aliquanto minus dissicultatis exigiti Io Nonnunquam etiam prolapsus in ipsam stulam

calculus, qui subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. um si fieri potest, oportet vellere, vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo insectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, is cutis extrema quam plurimum attrahenda et condita glande, lino vincienda est deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est tum cutis remittenda, sic enim sit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter prouo fluat.

Calculos quae curatio adhibeatur. Cum Vesicae vero, calculique facta mentio sit locus ipse exigere videtur, ut subjiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur. as Ad quam festinare, cum praeceps sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore, neque in omni aetate, neque in omni Vitio id experiendum est 1 sed solo vere, in eo corpore, quod jam noVem annos, nondum quatuordecim excessit; et, si tantum mali 3 subest, ut neque medicamentis vinci possit, neque tiam trahi posse videatur, quo minus interposito aliquo spatio interimat, Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat; sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora peri-35 culi sunt quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victi corpus praeparandum est, Ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos assumat, ut aquam bibat Ambulandi vero inter haec exercitatione

SEARCH

MENU NAVIGATION