Fr. Vincentii Fasanellii ... Ars inquirendæ veritatis in usum studiosæ juventutis nova methodo, novoque ordine tradita. Libri 4

발행: 1787년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

quibus imbecillitatem mentis evincere nititur in investigatione , & adsecutione veri ' an falsa λ Si putat falla ludricus est, aut insanus , dum ea adhibet ' nec quidquam praeterea proinficit , dum vera falsis oppugnare contendit . Sin autem vera existimat; quum ea argumenta a viribus humanae mentis proficiscantur . sintque ejusdem scelus ' consequens est , eamdem mentem non esse adeo imbecillam , nec ejus intelligendi vires adeo debiles, ut verum num. quam assequi possint. Ita id commenti genus ex illorum numero est , quae ipsa mei funda.

menta evertunt , quibus superstruuntur . Tan sum ne est ἰn rebus inane s ε . . .

CIII. Nec reponere juvat , videri ea qui' dem argumenta sibi vera ' nescire tamen , an reipsa vera sint, vel falsa . Non juvat inquam Nam si humanam mentem prorsus imbecillam, ejusque intelligentiae vires impares reputat Vero adsequendo ' ne videri quidem ea argumenta sibi vera possunt, sed plane falsa : & ideo ludicrus denuo in iis objiciendis, vel insanus.

Quod si denuo reponat, eam de humanae menistis imbecillitate in vero adsequendo opinionem non omnino versim , sed vero milem tantum a se reputari ' & ideo nec vera, nec falsa, sed merosmilia tantum a semet existimari argumenta , quae ad eam probandam oppGnit ' adhuc ludricus, vel insanus reputandus, dum vero- smilibus tantum argumentis everti posse arbitratur argumenta certa, planeque infallibilia in abii nos utimur ad oppositam sententiam demonstrandam et

122쪽

LIB. I. CAP. XI. 8adam . Nam illud denuo ac lubenter repeto , repetendumque saepissime , quarundam coastationum nostrarum immutabilitatem , atque consantiam manifestissimum arrumentum esse veritatis earumdem; ipsarum scilicet objecta talia in se esse, qualia a nobis constanter , ac immutabiliter cognoscuntur, ac judicantur. Sola enim vera , utpote naturae rerum uniformia , immutabilia esse possunt, semperqne videri a nobis eodem modo, atque in eosdem usus adhiberi : falsa non item, quae una vel altera die falsitate cognita , semet ruunt, & evanescunt , tamquam a natura difformia , & commentitia I nec in eos

usus adhiberi possunt , ad quos falso judicio

idonea reputantur . Qua de re mox clarius &uberi US.CIV. Nec quidquam proficit, dum idem

pseudo-Huetius ait , solo reυelat ouis lumine collustrari mentem posse , ut verum inquirendo adsequatur . Quonam , quaeso ., in divini Codicis libro unquam revelatum invenio , hunc esse calamum, haec perspicillia , illud atramentum quae eX diurno ceteroquin , nocturnoque usu, atque ex constantibus inde subsecutis effectibus talia esse scio 8 Quomodo etiam Dei verbum ibi contineri sciam , si rationis lumine Deum esse ignoro λ Si loquutusne sit Deus , an non , per naturalem rationem scire non valeo λ Sed demus, me undecumquei sta cognoscere posse . Standum nunc igitur iis omnibus, quae in eodem Coclice docςntur. Eroo quum Paulus praesertim saepe in illo doceat'. F 'a me

123쪽

84 ARS INQUIR. VER IT.

me per ea , ρυα facta sun , Deum cognciscere posse, digitoquς monstrare ; consequens est ibolo naturae lumine , & per . creaturas ipsas in Dei cognitione; me posse deVenire ' ac pro- . inde inesse humanae menti vires satis idoneas quum ad creaturas i plas , tum ad earum Conditorem agnoscendos . Quamquam me Vix tem perare ab ira possum, dum haec Scripturis sanctis ficta, at ue fucata elogia a viro sceptico fieri audio . Quasi quod scepticismi scopus non ipsa sit veritatum omnium quum naturaliuritum maxime supernaturalium eversio , ut , fidiis placet , ubique triumphet libertinismus SNovimus quippe ab ungue leonem . . . . CV. Ceterum si Scepticos, omnia in dubium vertentes , aut ludere, aut insanii e ajo , dum nihil a n0bis per naturae vires sciri pota deblaterant; non ideo oppositam quorumdam , qui Dogmatici vocantur , audaciam , atque superbiam umquam probaverim , qui nihil se ignorare prorsus jactitant. Stati enim sunt humanae intelligentiae fines , quos ultra ejuS VI- res minime cXpatiantur . Scilicet ea fuit semper eritque in aevum sapientissima supremi

Numinis oeconomia , ut quae vitae humanaequum animali , tum rationali commode , honesteque tranfigendae necessaria erant , nobis ultro manifestarit; in ceteris operibus ejus admirationis quidem nostrae objectum esse voluit , non comprehensionis . Quare adlaborandum potius nobis est, ut hac divini vultus scintilla super nos divinitu* obsignata in eos fines uta-- r.

124쪽

. LIB. I. CAP. XII. 8snaur , ad quos summa munificentia fuit ea nobis a Deo communicata. Quae germana , ac vera Philosophia.

CAPUT XII.

Do tr pliei veritatis genere , p,sica , metapbfica , si torica, earumque certituarne . Cv I. TNsunt itaque, ex praecedenti Capi-L te , humanae menti vires tales aetantae, quae Veritatibus pervestigandis, & adsequendis satis idoneae sint . Examini nunc sub-3icienda harum genera VerItatum , quae perVestigandae . Porro earum diviso non ex alio sonte deducetur melius Sc adcuratius , quam ex rebus ipsis , quae verorum sunt iudiciorum objem . Eae autem res , sive talium judiciorum objecta, generaliora quidem , & ad qua omnia facile revocantur , vel phresca sunt ac sensibilia, vel metaptifica & intelligibilia , vel historiea demum & credibilia . Quae seorsum explicanda prius , tum veritates ipsae determinandae , & evolvendae .

CVII. Principio igitur pbsilea judicio

rum objecta adpello , quae corporea sunt , ac sensbilia , quaeque sensuum usu & adplicatione a nobis dignoscuntust. Ubi nihil referre putamus , sive nudis sensibus , sive instrumento quolibet armatis ea nobis dignoscantur'. Quare In

125쪽

υ , ARS INQUIR. VER IT.

ph icorum objectorum censum conjicienda , nedum quae simplicibus obsereationibus de mundo

adspectabili nobis perspecta sunt ; sed etiam

quae per experimenta rite instituta deteguntur . Ut adeo ad pissicorum objectorum genus spectent naturae phoenomena omnia , tum quae semet in sensus incurrunt , tum quae instrumen. torum, & quarumlibet machinarum vi & opesve obse ando , si ve experiundo e naturae puteo eruuntur, ac palam fiunt. CVIII. Uoco autem judiciorum objecta methaph ica , quae abstracta & intelligibilia sunt, atque rationis usu nobis comperta. Quocirca ad hanc objectorum classem spectant res omnes insensibiles & inconspicuae, quarum cognitio sive ratiocinando, sive meditando, sive

adhibendo analysim , sive sinthesim , sive quaevis odia media , de quibus Libro III. in nos malit A & funditur. Atque hinc ad eamdem perintinet nedum quidquid insensibilis & abstram , atque rationis usu a nobis cogniti suppeditant Disciplinae metaph toae , sed & mathematicae etiam , dc .etbicae , & ipsaemet non raro psescae. Nulla enim facultas eli, quae judiciorum objem quaedam intelligibilia 3c abstracta non contineat dc quae inteIligibilibus quandoque Jc abstractivargumentis aut evolvendo , aut demonstrando non utatur. Ut ecce: Decrescant ne vires corporum , quae in orbem dissunduntur, in inυersa ratione quadratorum dinantiae G centro ρ intel

ligibilis qui m & abstracta inquisitio est ;

126쪽

LIB. I. CAP. XII. Diandus ne sit Deus super omnia λ aut e diligendi ne homines sicut nos ipse λ Inquisitiones sunt etiam intelligibiles & abstractat spectant nihilominus ad Ethicam . Nihil addain de M tbesi , praesertim pura , cujus argumenta omnia ejusdem generis esse, idest intelligibilia & abstracta , nemo ignorat . Nec praetereundum , nihil interesse, sive id genus objecta solo intellectu ac ratione cognolcantur , sive suas etiam in eorum intelligentia partes habeat phantasia,sve vis imaginatrix. Quo enim naetap sea dicantur , sat est non esse illa sensibilia ἰ nec ulla

actoritate credita .

CIX. Uoco tandem obvecta hi orica, quorum cognitio neque a sensibus ingeritur , neque pura ratione formatur , sed per auctoritatem adquiritur ad Criticae leges exactam . Id genus objectorum plenae sunt Hisoriae univer sar ; quippe quae in enarrandis praeteritorum temporum factis , quoad lati s si me patent , eae totae occupantur . Nec ulla quoque Disciplina est , quae partem hi orisam non cominpleolatur nedum propriae originis progressus , vicissitudinum , cultorum , similium. sed& sententiarum quoque diversarum in ea aragumenta , quae Versat , enucleatque . Quod &factum bene. Ablata enim a Disciplinis parte hinorica, quae luperiunt, scheletro similia viden tur ; atque docendo. tantum, nec simul obiractando , patientissimorum quoque Lectorum ingenia lassant, defatigantque . CX. Sunt igitur Judiciorum quorum cum-

127쪽

que nostrorum objecta triplicia . pb ea &θnsbilia , metaph ca & intelligibilia , hisον lea& eνed bilia. Ad tria autem suprema genera istaec revocari omnia & singula posse , de quibus a nobis judicia feruntur, non est in dubio. Enimvero in actuali eorum cognitione vel inrem venit ministerium sensuum, vel solius intellectus, vel auctoritalis. Neque enim est aliud cogno. scendi medium , si recte conjicio . In priori autem casu sunt objecta p,soa , in secuntio metaphinea , in tertio hisorica . Ceterum qirum haec docemus , caveant , Re sibi in animum inducant tirones, circa objecta quum p sca , tum hisorica nullum esse intellectus ministerium . Adest enim quam maximum : quin &totum in judiciis de utroque serendis artificium solius intellectus est, non sensuum , nora auctoritatis . Distinguimus autem illa ab obiectis metu scis , quatenus indita tantum sibi vi intellectus ista cognoscit ' pissea vero non nisi ope sensuum , atque auctoritatis ope tantum obiecta hiseoriea. CXL Ηis in antecessum evolutis, facillimum nunc fuerit Veritatum genera nosse , ac determinare . Scilitet quum veritas logica , cis

qua heic sermo, in conformitate judiciorum cum objectis , de quibus feruntur , sita sit sI7. )' tot consequenter statuenda erunt veri.

tatum genera , quot siret judiciorum objest, ipsa' ur patet. Haec autem vel ph Ma sunt , vel metaph Uca , vel hisoriea s 3. Io7. seqq, 3. Et veritates igitur aliae sunt pυμα , aliae me-

128쪽

to scae , aliae historicae ' quarum priores sistunt in consormitate judiciorum nostrorum cum objectis p sicis ac sensibilibus ' secundae cum metapis Pis & intelligibilibus postre. mae cum hi ricis & credibilibus . Atque harequidem trimembris veritatum diviso quum exsuperioribus fluxu quodam naturali , ac necessario sequatur; everti consequenter nequit, nisi prius superioribus principiis eversis . Sed & sensu

quoque optimorum communi nititur , penes quos ea vulgo recepta . Porro si haec rite in. vertantur, totidem Distatis , errorismque genera

oborientur ; ut patet. CXII. Sed ad certitudinem , quae praecipuus est harumce s prael. ) veritatum character, gradum faciamus . Ea perinde est generatim , ac firmitas , immobilitas , inυariab

Ilias ' adeo ut veritas certa perinde sit ac veritas si ma , lavariabilis , immobilis . Sed diplex in judiciis certitudo distinguenda , quarum altera eae objectis in illa derivatur, de quibus

feruntur; quatenus videlicet immobiliter ea sunt talia, qualia judicantur : altera a mente ipsa , quis tenus firma illis adsentitur persuasone , nee minimum valet de ei rem haesitare . Priorem obisj-ctiυum dicere possis ; subjectivam hanc posteriorem I quatenus i psa mens nedum causa eL

fcctrix , sod & subjectum quoque est eorumdem. judiciorum . CXIII. Certitudo subjectiva , sue mentis , simplicissima est , summa , graduum quo impatiens. Nam nisi summa, plena, persem,

129쪽

ςo ARS INQUIR. VERIT.

non eetlaudo erit, sed incertitudo. Nec tuti sitismum ea est veritatis judiciorum argumentum quemadmodum nec incertitudo tutum argumenis

tum falsitatis eorumdem . Fieri enim potest , ac fit saepissime , in iis praesertim , qui seria , matura , & pacata de rebus examina negligere solent, ut mens certa sit quidem de veritate, aut falsitate judiciorum quae horum autem pulantur vera , sint falla,& quae falsa , vera existant. Similiter fieri potest , ut mens ob imbecillitatem , aut ejusdem examinis neglectu haelitet ipsa quidem de eorumdem judiciorum veritate, aut falsitate ; interea dum ea immobiliter vera sunt, aut falsa . Oritur ea tandem certitudo mentis, scut & incertitudo ex judicio , quod ipsa efformat quum de principsis, tum de horum adplicatione , tumque demum de illatisne consectariorum , de quibus ea certa est , vel incerta . Nam si principia putat vera, adinplicationem adcuratam , ac legitimam illatio, nem' certa est de consectariis inde deductis rsn contra , haesitans , & incerta . Ubi opportune monendi tirones, ne certi umquam , aut ha stantes sint de veritate, aut falsitate consectariorum , nisi prius quum principiis , & applicatione , tum illationibus rigido , maturoque examine libratis . Ea unica errores heic declia nandi. via . CXIV. Haec de sufectiva, & extrinseca . Adeamus certitudinem objectiυam , & judiciis ipsis intriuecam . Mutuantur eam certitudinem

Judicia vel a natura objectorum iplbru

130쪽

LIB. I. CAP. XI. 'r

quibus seruntur vel ab Opothesbus adjun us ς quorum utrumque efficit, ut judicia vera , immobiliter vera sint , aeque ac immobiliter faIsa , quae falsa suerint. Ita si dicam : trianguis Ium es trilaterum p circulus es figura obaericue homo rationis particeps r sunt ea judicia firmiter, invariabiliterque vera, certitudine ex ipsa trianguli, circuli , homi nilque natura deducta.

Sin vero dicam : Rantibus naturae legibus , semotisque obseaculis , graυia deorsum ruunt 'erit hoc etiam judicium certo , immobiliterque Verum , certitudine. tamen ex bpothesbus adiunctis derivata ; quibus fit, ut aeque ac priora illa nulla prorsus ratione in sellum commutari possit. Finge namque, cauta quacumque posse in falsum commutari . Ergo vel naturae leges commutatae erunt , vel obstacula aliqua subposita , ne ea deorsum ruant. Alioquin quo modo pensilia in libero aere consistent gravia corpora Z Utrumque autem evertit adjunctas

f. CXV. Atque haec aptanda certis ludicris omnibus quacumque veritate pollentibus , pb-ca , metu fisa , bsorica. Omnia sci licet certa, .& invariabilia vel ex objectorum natura &essentia, de quibus seruntur; quae aliter ac est, esse non potest , quin ipsa mei objecta simul pereant' vel ex sepotbesbus adjunctis , sub quibus judicia vera nullatenus possunt in fallacommutari . potem in veritatibus hsorie is est illa eventus Iam praeteriti , sub qua fieri nequit, ut vera iudicia commutentur in falsa . Quia nulla

SEARCH

MENU NAVIGATION