Fr. Vincentii Fasanellii ... Ars inquirendæ veritatis in usum studiosæ juventutis nova methodo, novoque ordine tradita. Libri 4

발행: 1787년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

rox ARS INQUIR. UERIT.

feae nonnisi per experientiam , meta sicae per rationem, hi oricae per auctoritatem inquiri, Sin veniri possint. Quo quidnam verius, ac luculentius dici potest ΤCXXXI. Atque hinc nova , si recte memini , Logicae partitio sese ultro nobis exhi-

, quae ex superioribus fluit suapte natura . Scilicet quum Logica ars sit inquirendae veriatatis o. ) ; veritas autem alia sit pbsica, alta motapbνsica , alia historioa s*.ra I.) easque respective investigandi media sint sensuum experientia , mentis ratio , & humana auctoritas

ad Criticae leges exacta *. Iaρ. ) et palam ,& sine controversia est, Logicam , si quidem

uniformiter ad naturam ejus, ac ingenita munera loqui velimus, in tres omnino partes dividendam esse , quarum prima artem doceat inquirendi Veritates physicas per experientiam , secunda m top sicas per rationem , tertia biforicas per auctoritatem ad Criticae leges exactam . CXXXII. Haec itaque Logicae partitio vera , germana , naturaequae ejus quam maxime aptata : quippe quae ex ejus idea , ac natura suapte sponte fluens, non, vi qua piam extorta. Ac si quartam his partem, quae priori hoc Libro continetur, adjecimus , ea non tamquam Compars proprie dicta , quae cum tribus subse--quentibus Logicae corpus constituat, nobis specta- tur sed instar Apparatus ad easdem. Ea de causa priorem hunc Librum non forte fortuna ted prudentes scientesque praeliminarem adpellavimus *. I. . Siquidem ea est Disciplinarum

142쪽

omnium indoles atque conditio , ut quaedam integro earum impori collustrando ac dirigendo inserviant; eaque de causa in antecessum praemittuntur ' alia ad idem construendum , &conformandum tamquam integrantia membra pertineant ; atque ob id in ipso met corpore suis aptis opportunisque locis collocantur. CXXXIII. Scio autem, me a vulgari Diale- incorum omnium quum veterum , tum recentio-

tum Logicae partitione, & construendi methodo discessisse, etiam ab ea, qua nuperrime usus est Genuensis in Logica italico idiomate conscripta; atque ab alia, quam adhibuit P. Maho in Compendiaria Logicae inclitutisne. Verum quo justo id consilio a nobis factum , mox dicebamus s= igi. Neque quum divisionem , methodumque hanc nostram ex ipsa Logicae natura, intimisque si ita quidem loqui fas est , praecordiis ac visceribus fluere dicimus, ceterisque subinde praeserendam putamus, quidquam propterea illarum auctoribus detrahere est ani mus. Quippe ad propositum dumtaxat erudiendi juventutem, quod in illis fuit,& quo , Tullio teste , nullum munus re p. potest majus, animum intendentes , eos summopere laudamus ' ceteris alioru in judicio relictis , non minus quam his nostris . uippe inter nullos magis, si Senecae fides, quam inter Philosopbos esse debet aequa libertas. CXXXIV. Tandem artem inquirendae Ueritatis p sicae per experientiam primo loco evolvendam posuimus ' idque non sine ratione,& consilio. Est enim in primis ob sensuurra

143쪽

1- ARS INQUIR. VERIT.

in ea usum duabus aliis facilior . & communior. Tum est etiam earumdem velut basis , ac iundamentum : propterea quod primae rerum ideae sensuum ministerio adquirantur . Quumque experientiae meditatio luccedat , & critica diligentem postulet meditationem ' hinc secundo loco artem subjecimus inquirendae veritatis metaphsicae per rationem ' ac postremo tandem artem inquirendae veritatis historicae per auctoritatem ad Criticae leges exactam . Atque de priori . rtis inquirendae veritatis Libro jam satis multa . .

144쪽

INQUIRENDAE VERITATIS

, L I B E R II. De arte inquirendi veritates p sicas per

sensuum externo um experieutiam.

f. I. R Bsoluto in priori horum Element νum Libro ad tres subsequentes paratu , rem ipsam adgredimur. Initium au. tem ducimus ab arte inquirendi veritates p sicas per sensuum experientiam , ob divisio.

nem superius f Lib. I. 13 I. ) propositam ,& rationem ibidem g. praec. traditam . Sit

igitur a

145쪽

De sensibus externis, eorumque m niseeris si deliteseentium varitatum p scarum . involigat oue .

II. Cunt sensus externi . sive externa oriso gana sensoria illae humani corporis partes, in quibus quum rerum sensibilium impressiones fiunt, atque ad cerebrum mentis sedem atque tribunal propagantur, anima ad earunt1 rerum perceptiones , ac sensationes determinatur . Horum numerum , ac ministeria Lib. II.

Ea verbis Domini se pulcre describit Augustinus: Sensus earnis hujus quinque inveniuntur. In oculis G bus est, auaeitus in auribus , Odora. rus in naribus , gustus in faucibus , tactus in omnibus membris . . Iba, nigra , quom Eocumque colorata , lucida , m obseura videndo entimus . Rauea , ρο eanora audiendo sentimus. Suave olentia, o graυe olentia odorando fenorimus . Dulcia, o amara gusando sentimus..

Dura , cri mollia , lenia , o aspera , calida .m frigida , graυia , o levia ramendo sentiis mus . Tum stupendam prorsus, divinamque eorum structuram , in primis oculorum , Anato. mici , ad quos eoru nutem analysis spectat , digito commostrant , ac demirantur . III. Adplicatio sensuum externorum cora. poribus

146쪽

LIB. II. CAP. I. I

poribus extra nos circumpositis , dicitur expe-νientia. Cognitio autem ea adplicatione parta, & in animo excitata, experimentalis adpellatur cujusmodi sunt omnes , quae a rebus sensibilibus , & organa moventibus ingeruntur . Est& aliud experientiae genus in adplicatione intellectus ad ea, quae in nobisipsis fiunt, consti tutum , ex qua adplicatione ea , quae aboritur, cognitio , sensus intimus , intima conscientia , ac reflexio nuncupatur . Ad hanc classem spectant perceptiones omnes , quibus internarum cogitationum , actionumque, ac passionum nostrarum conscii sumus. Porro nisi aliud addiderimus, experientiae nomine semper illam sensuum exter norum tironibus heic volumus intelligendam . IV. Experientia isthaec, sive sentuum existernis rebus adplicatio, immensi usus est in inquisitione veritatum p sicarum . Quum enim

mens cerebro tamquam carcere conclusa nullatenus per se valeat externa sibi corpora repra sentare ' pendet ob id ea prorius a sensuum ministerio, eisque tamquam foribus utitur, ut in earum deveniat cognitionem. Ubi maximas Deo grates ex imo corde referre debemus, qui eatenus illos nobis contulit , ut in divinorum operum primum , tum per gradus quosdam in Dei ipsius intelligentiam , amorem , ac Venera tionem duceremur, rebusque telluris cum gratiarum actione frueremur juxta beneficos fines

ejusdem Conditoris . V. Quo in loco castiganda Scepticorum , in primis pleiado.Huetii audacia est , dum ni-. hii

147쪽

hil nox de mundo adipestibili atque corporeo

scire posse sentuum ministerio mentiuntur . uasi quod Deus O. M. ideo sensus nobis traiadiderit , ut circitorum more vanis dumtaxat

rerum imaginibus nos ludificaret i Verum iis plane refutandis sat heie esse possunt, quae praecedenti Libro I. a nobis demonNata suere f. IO3.J. Constantia enim, & invariabilitar, de qua ibi generatim , adeo frequens ac manifesta spectatur

in tot tantiique sensuum repraes entationibus, ut coecus, vel maYime refractarius' sit , oportet , qui de ea audeat haesitare. Ut ecce : experientia omnium hominum , omnium locorum ter ra, mari, cassoque disjunct Iram , omniumque temporum , ac laeculorum constat , solem e. g. esse lucidum, calidum, pulcrum : terram innuis

meris animalibus , herbis , plantis esse resem tam : mare tot variis, diversisque piscium generibus, quorum non est numerus, inhabitari: caesum immensa syderum multitudine, quae numerari non potest, mire, pulcherrimeque exoris nari , & ita porro : atque haec preterea omnia in eosdem immobiliter usus esse aptata , ad quos infinita Dei sapientia , bonitas atque potentia destinavit. Quam ceteroquin con tantiam in his

sentuum repraesentationibus frustra perquireres , nisi res repraesentatae tales forent, quales reprinsentantur . Ut in somniis : quae , quia vana &commentitia, nedum continuo mutantur, sed& in eos usus , ad quos apta videntur, minime idonea sunt . Quis enim cibos, equOS , nummos e. 8. ad manducandum , ad equitan.

148쪽

LIB. II. CAP. I. Io dum, ad commercia agitanda per diem adhibuerit , quos dormitans somniavit per noctem q. VI. Ceterum quum sensuum repraesentationes veraces heic esse ajo , non is porro sum, quῖ, referente Tullio, quidquid s per sensus invidetur, tale esse disebat, quale videtur. Vioderit id Epicurus . Meo autem Iudicio s ut ejus. dem Tullii verbis in Quaest. academ . persequar ) maxima est in seinbus veritas , si sani

sunt, oe valentes, o omnia removeantur, quae obstant, o impediunt. Si, inquam , conditionibus omnibus ad rechas, veracesque renunciatio nes necessariis muniantur. Alioquin egomet tironibus auctor sum , ut sensuum internunciis , si aliqua conditio desit, fidem minime adhibeant. Sunt autem conditiones istae potissimum, quae sequuntur: I. Valetudo , a. quies , 3. propor tionata intervalla , 4. medii uniformitas , ae limpiditas , s. instrumentorum auxilia , 6. mentis attentio , ac diligentia . Quae brevissi. me, quoad fieri potest , seorsum evolvendae ;ut ita sive in obfθνυationibus in lituendis , si vera capiendis experimentis pro phinicarum ver latum adsecutione , sensuum ministerio tuto ,& absque errandi periculo uti valeamus. β. VII. Ac sensus oportere in primis esse bene

valenter, nullo scilicet morbo, aut pravo humore vitiatos, decerni mus . Alioquin perturbabuntur abnormiter rerum externarum impressiones , quae in illis fiunt atque abnormiter quoque deturbatas earum imagines menti repraesentabunt. Quemadmodum iis aecidit , qui regio

morbo

149쪽

morbo laborantes, corpora omnia ob id flavh conspiciunt. Contra vero quum ii bene valentes sunt, res prorsus easdem & inv riatas eidem menti exhibent: ac si qua mutatio irrepserit , non erit ea certe nisi levissima tantum, & ac cidentalis. Hinc si pietas e. g. temperantia , aequitas in alba quadam chartula scribam, atque pluribus utcumque homi uibus, forma, aetate , temperamento diversis legendam exhibeam ;omnes proculdubio pietas, temperantia, aequitas unanimiter legent ' quamquam alter vividiores fortasse, alter minus vividos, alter gran. diores, alter exiliores characteres ipsos intueatur nemo tamen leget caelum , terra , pontuF,

aut quidpiam simile. Idem prorsus eveniet, si scripturae loco nudis vocibus utamur. h. VIII. Deinde i quiescentes sensus esse opor tet , dum observationibus vacant. Quum enim rerum imagines in oculi fundo depime muta. re situm debeant, si de loco in locum obsese Vando transferamur; moveri ob id in contrariam partem objecta videbuntur , quae cetero quin Immota quiescunt. Quo spectat vulgatis. smum Poetae illud rProvehimur portu , terraeque , urbesque rev cedunt. Atque propter eumdem nostri oculorumque novstrorum motum non raro evenit, ut motorum corporum imagines non ea ratione in eadem retina situm mutent, quemadmodum ad veras illorum directiones secernendas mutare deberent,

c mutarent reipsa, si miuime ipsi moveremur.

150쪽

Qua de causa fit, ut si quis e mota navi pilam sursum excutiat ' perpendiculariter relabi illam , communem navis motum insequentem , videat: quum alioquin in navim ea non declindat nisi oblique sicut oblique reipsa decidenis rem conspiciunt , qui ad littora plane quiescentes immorantur.

IX. Rursus intervalla , ad quae observa. tiones capiuntur, proportionata esse debent, ut neque ob nimiam illorum viciniam objecta observabilia sensus opprimant ' neque ob nimiam longinquitatem aut evanescant prorius , aut nimis parva, & inobservabilia reddantur. Quibus in casibus char.rcterinicae ipsorum corporum notae quomodo nobis perspectae fient λ Quomodo eorum subinde natura, & , quod magis urget, pro nostra aliorumque utilitate usus , ac benefici fines Creatoris discerni biles erunt λ Qua.

mobrem observaturus , num turris e. g. qua

drata sit, an sphaericab: sistat se ad distantiam detegendis , si qui sunt, angulis sum cientem ,

ac proportionatam . Tum tuto putet, ejusdem esse illam figurae , cujus a se ibi esse videtur. Nec refert, quod eminus inspecta , eon tante o lindrica adpareat'. Nam praeterquam quod anguli, qui ob longinquiorem distantiam evanuerant, ea postmodum sufficienter imminuta, sensibiles fiunt ; usus maxime ejusdem turris , quadratae non sphaericae figurae aptatus, citra dubium ostendit, ejus figuram non sphaericam osse , sed quadratam. Mitto horum phaenomesor m explicationes opticas , tamquam tironum

SEARCH

MENU NAVIGATION