장음표시 사용
181쪽
notis,'maxime intrinsecis , dc invariabilibus. idest characteri ieis vertanda pluries ex omni parte corpora sunt , tum in varix tempora , aestatus deducenda, atque cum aliis specie simi.
libus diligenter comparanda . Quod cum sit ,
sedulo attenteque,inspiciendum , quas versando , statusque varios , ac tempora permutando ea retineant , quas mutent , quasque cum aliis conferendo similes , atque communes habeant. Nam quae in omni statu , dc tempore, ac sub variis tentaminibus videntur semper eaedem 'δc quae omnibus ejusdem speciei corporibuacommunes observantur I eae constantes , Sc inva. riabiles eorum notae sunt ' ideoque intrinsecae,
dc characterificae , per quM scilicet sunt id ,
quod sunt , & a ceteris discriminantur'. duae autem eadem diligentia adhibita , eisdemque circumstantiis permutatis, variari per vices , nunc scilicet inesse, nunc abesse a corporibus Coninspiciuntur I in notis variabilibus , 3c accidentalibus , si ve fortu tis habendae. Ita fossilium , ita metallorum , ita plantarum, ita animalium, ita ceterorum denique corporum utriusque se, meris notae deteguntur, ac discriminantur . LV. Rursus in pervestigandis phoenome-arorum causis tria ob oculos maxime habenda sunt I. virium quantitas effectui pro ducendo necessaria r a. rei cujusvis aceessus , quum ille producitur : 3. nexus inter causam producentem &effectum productum . Ac primum
quidem quod spectat , quum effectus sua causa perfectior esse non possit; si datae causae vires effe-
182쪽
LIB. II. CAP. VI. 743ctili producendo impares esse videantur ' ea esse. ius hujus causa esse non poterit. Quod si tales vires sum cientes inveniantur' non ideo statim ceu vera eiusdem causa agnoscenda , nisi di duo alia certo constent, quae subsequuntur .
Ita si e g. in hac amoenissima bisa nostra regia magnum incendium de more sequutum fuerit ' licet quaevis scintilla ei excitando par esse potuerit ac suffciens ' non ideo hanc potius quam aliam illud excitasse decernere licebit . LVI. Quod vero spectat secundum, causarum n turalium inquisitori diligenter inlpicie dum, quidnam fortasse accesserit, quum effectus productus fuit , & ante cujus accessionem is minime producebatur . Nam eo cognito , una opera cognit erit & eausa ipsa : veram scili- eet illius causam rem omnino eamdem esse , φd cujus accessum effectus erupit. Hinc si flores in viridario flaccescant : tum injecta aqua, virentes statim reddantur ; effectus hujus causam aquam ad eorum radices effusam esse ajo. LVII. Quod denique tertium , attente pervest i8andum, quanam cum re datus effectus
nexum dabeat. Quaenam scilicet res illa sit , qua posita , is ponatur , quaque sublata, statim tollatur. Ubi post diligentem inquisitionem ea res in lucem prodierit , effectus ejusdem productio ipsi adscribenda erit. Scilicet quum inter lunae deliquium , atque ejusdem in telluris umbram immersionem arctissimus adeo intersit pexur, ut ea immersione sequuta , luna st tim
183쪽
tim obtenebretur; collustretur ea denuo , statim vie ex ea emerserit; legitima illatione colligam, lunaris ecclypsis causam esse ejusdem lunae in umbram telluris immersionem .
LVIII. Postrema inquisitionis objecta mox si . in proposita sunt rerum usus, ac bene.
ci fines Creatoris, propter quos ea fuere nobis tam lar3e parata . Horum investigatio pernotas ipsas ineunda. Notae enim rerum sunt Propter earum usum ' usus autem devolvitur in Mem, qui in creatione spectatur . Iam vero quemadmodum rerum notae pervelligandae sint ,-dictum supra s h. 54. ) . Notis vero cognitiε, tentando saepe , experiundo , moditando, usus etiam ac Dei fura perspecti fiςnt. Nam his ex. sontibus ea commoda sensim sensimque nata , quibus sollertissimorum virorum opera pςrstuimur & quae tot tantisque artibus quotidie .nobis obveniunt. Ceterum distinguendi rerum us ab abusus prudenti rerum aestimatori , . eiroque maxime honesto omnino erunt , Legiti- .mus rei usus a Deo ire ejus creatione ac largitione intentus, erit, qui prodest nobis , n mini nocet, segesque natura morales intact/s .esse finit. In ceteris damnabilis erit abusus . Ceterum quum rerum usus hominum naturae animali prodesse dignoscitur' additendum prae--terea , ut prosit quoque rationali , ac morali 'animum scilicst ad Dei amorem , gratitudinem, ac Venerationem excitando, qui munificentissime ea nobis bona largiri dignatus est . Qua
de re incienda hic, qua diximus supra s* 4I .)
184쪽
LIX. Illud autem in observationibus ineundis summo studio cavendum , ne ea , quae ad nos spectant, rebus externis tribuamus. Expunctione acus doloris sensus in nobis excita tur qui ad nos spectat , non ad acum ςn acus. Similiter disserendum de sentationibus odoris , saporis, caloris, frigoris, colorum, luminis , soni, qualitatum , ut Vocant, ceterarum . Horum scilicet 1 ensationes ad mentem Observatricem spec ant, non ad res Observabiles ' nisi quatenus hae viribus quibusdam activis ciunt organa sensoria, atque impressiones quasdam nunc placidas, nunc perturbatiores in eisdem producunt , ex quibus totidem sensationes nunc gratae, nunc molestae in anima excitantur . Totus
in his explicandis est illustris philosophus Bri-xiensis in Dissert. phylico- theol. de qualitatibus
corporum sensibilious . LX. Cavendum est etiam . ne in vitium subνeptionis observando non minus , quam experiundo prolabamur ' credendo scilicet observata ea, quae nusquam observata fuere, sed aut illusoria imaginatione concepta , aut ex observatis illegitima illatione deducta . Hujusmodi sunt, qui telescopi Drum ope lunares incolas ,
ac microi copiorum torrenteS e magnete erumpenettes se vidisse sabulantur . Oritur autem subinreptionis vitium vel ex Observatoris oscitantia , vel ex praejudicatis opinionibus , vel ex imaginatione perturbata. Quae causae ut illudere illum facile possunt , adeo ut videre sibi Videatur, quae nusquam videt ita diligenti Κ obis
185쪽
obse rvatori opportune praecavenda. LXI. Quod si demum post plures, dcuuratasque observationes nondum aliquid detegere contigerit ' non idcirco tamquam falsum putandum , quod observationi subjectum fuerat , nisi ex eo genere si , quod in datis casibus , ac sub datis cireumstantiis necessario in oculos incurrere deberet Innumera quippe in natura sunt, quae siqnsuum vel optimis instrumentis armatorum aciem effugiunt. Ex subsultu culicis totam rei lurem sonti emistere , ex perfectissimo ipsius aequilibrio facile deducitur. Interea pullus se . suum tremorem hunc animadvertit
Da laeundis experimentis , rectoque machinarum usu ad pb eas veritates ἰη ueem eruendas
LXII o binae sunt instrumentR quae e 1V1 dam affabre coostructa , arti
ficioseque elaborata , quibus in experimenti capiendis utimur pro novorum phoenomenorum productione , & observatione . Hujusmodi est machina boFleana , pneumattea vulgo dicta , qua ex recipiente educto aere, tam mira elice' nomena producuntur, quae alias nusquam proinducerentur . Nam S; fumum in recipientis sundo subsidere,& floccidam vesicam intumescere,& animalia gravissimis symtomatibus angi re
186쪽
LIB. II. CAP. VII. I Tagitari , & millena id genus alia non sine administratione ac stupore observamus. LXHI. Μachinae aut artificiosae sunt , aut vulgares. Ad posteriorem classem spectant ut plurimum instrumenta artium quum primitivarum, ut venatio, piscatio, pascua, agricultura; tum δε- rivativarum, ut ceterae in immensum in tanto saeculi luxu avflar hodie ac perpolitae; quarum . proinde constructio nec adeo plerumque dissicilis , nec laboriosa. Quae autem artificiosae , ut pneumatiaca , ut electrica , ut similes , artificem expostulant & physicum , & mathematicum , aut saltem a physico ac mathematico bene instructum . Omnes ut rite & cum successu adhibeantur, usum requirunt, exercitationem, dexteritatem , maxime artificiosae . Est enim experiundi ars quanto naturalibus disciplinis , artibusque augendis ac perficiendis, humanaeque proinde societati fovendae ac locupletandae idonea ; tantumdem contra periculi plena, ac no-VOrum errorum, quibus valde obnoxia , scate. bra & occasio ; maxime si experimentator ab: omnibus affectibus liber minime sit , atque praejudicatis opinionibus detineatur. LXIV. Quum nota machinarum vis in partium ordine ac proportione , quibusdam ciendis motibus idonea, sita sit ; curandum inprimis , ut eae snt adcuratissime elaboratae , tersae item, ac perpolitae, atque a vitiis omnibus , si quae irrepserint , diligenter emendatae . Alioquin aut frustranei erunt labores omnes, aut subnascentia inde phaenomena pror-
187쪽
sus ambigua. Adeo ut anceps semper ac dubia res fuerit, num machinarum vitiis , an causix aliis ea tribuenda sint. Exemplum habemus in Mariotto , qui , quum experimenta optica sum luminis radios ope prismatis quam tersissimi ac elaboratissimi a Newtono capta iterare vellet , ac prismate simul uteretur minus terso , ac U nulis , bullulisque circumsperso ' iis de causxillusus putavit , primitivos lucis colores non esse , quemadmodum Newtonus expertus fuerat.
immutabiles , sed in alios , atque alios dividi rursu&, ac resolvi posse. LXU. Deinde pervidendum diligenter , quinam sit partium machinae status , quinam corporis ad machinam applicandi, & quamnam
proinde actionem in se invicem exerere possint: ne scilicet accidentia sabinde orta causa alteri cuicumque tribuantur . Sane si 'corpus e. g. sit per machinam attollendum , non aeque
ponderare ac reniti videbitur, adhibitis funi. hus madidis, ac siccis . Nec idem quoque ejus dem pondus, si lanci frigidum , ac si candens imponatur . Ubi & illud curandum , ut ma chinae, quoad fieri potest , simpliciores sint, avpaucissimis partibus instructae. Has enim natum , quae Per tot ambages suos effectus producere non solet , expostulat . Sane qui minimis producendis phaenomenis amplissimo machinarum apparatu utuntur , perinde faciunt, ac v.
iustissimi AEgyptiorum reges illi , qui ut cellulam sepulcralem sibi pararent , qua eorum cinere reconderentur, tot hominum myriades,
188쪽
LIB. II. CAP. VII. I4ρ amque ingentibus pyramidibus construendis
diutissime intentos detinebant. LXVI. Rursus quamquam tanta sit machinarum pei sectio, ut ab iis experimenta capienda haud vitiari possint ' non ideo statim
ad tentamina convolandum . Sunt enim experimenta plura , quae etsi non deturbent machinae , non experimentatoris dexteritas, non quidvis simile deturbant nihilominus circumstan tiae aliae multiplices externae. Ita si experimen-rum ineundum si stiper propagatione soni, seligenda dies tranquilla & placida . Uentorum
namque impetus aut illam accelerabit plurimum, aut retardabit, prout amborum directiones vel conspirantes fuerint , vel oppositae Ac si vitati quandoque eae mutationes a loci, temporis, aliisque adjunctis indume nullo modo possint ' earum saltem ratio. in experimentis habenda . Hinc quia vis magnetica e. g. fortior est hyeme quam aestate; alia quoque fiunt in magnis corporum massis, alia in parvis ' ac pendula demum tardius sub aequatore oscillant, quam in locis ad polum sitis , & ita porro 'habenda ob id harum circumstantiarum ratio est, atque adcurato calculo subducenda : quin immo
earum causae tamquam novarum inquisitionum
objecta spectandae. f. LXVII. Ad haec quum , paratis omnibus,
ad experimentum ventum suerit, lentius, quoad fieri poterit, ac morosius procedendum . Tum notanda. diligenter nedum phoenomena, quorum
productio jam antea exspectabatur ' sed & illa. '. Κ 3 etiam,
189쪽
etiam , quorum nulla prius suspicio obortusuerat , ac fortuito veluti casu erumpere viis dentur . Nam haec .plerumque jucundiora nimis sunt, ac societati utiliora . Equidem eorum , quae in hominum utilitatem hactenus inventa sunt, bona proculdubio pars fortuito quodam casu fuere detecta . Ea telescopiorum origo, ea pulveris pyrii, ea aliorum sexcentorum. Qua misquam verear, ne pulveris pyrii inventio noxia
potius & infesta humano generi dicenda sit .
cujus stragem & exterminium tantopere mina tur & infert, quam salutaris & commoda. LXVIII. Ρraeterea quum quorumdam phae nomenorum variabilitas aut constantia per
experimenta quaeritur , juvabit plurimum ea irerare saepissime nedum eadem , sed & aliis
quoque machinis, loco pariter, tempore, aliisque adjunctis permutatis . Etenim quae sub tot mutationibus semper eadem observantur , in firmis & constantibus naturae phaenomenis habenda : contra vero in fortuitis ac vallabilibus , atque ex fortuitis ac variabilibus causis provenientibus accensenda , quae continuo simul permutantur . LXIX. Tandem eadem quoque methodo utendum, loco scilicet, tempore, ac machini Sa prioribus diversis experimenta saepius iteranda , quum phaenomenorum causa quaeritur , aqua producantur. Non raro enim accidit, ut quo phaenomenorum primis experimentis subnascen tium causa in suspicionem adducitur , malit plici eorum permutatione firmctur . Instar
190쪽
LIR. II. CAP. VII. Isromnium exemplum sit D. Paschalis, qui quum
tubos a Torricellio adhibitos varie permutasset, ac tentamina nunc in montibus, nune in ima valle, nunc pluvio, nunc sereno caelo iniisset: subducto mutationum omnium calculo, omnibusque diligenter adnotatis. plena tandem ce ritudine di evidentia collegit , veram aegermanam suspensionis fluidorum causam in tubis Torricellianist esse aeris pondux , oe eluse.
LXX. Atque haec , saltem praecipua , ex periundi praecepta sunt, quae tironibus ad ph sicarum veritatum inquisitionem contendentibus non erant in mysterio detinenda . NAM EA ARS LOGIC e. Cetera minus fortasse praecipua seorsum subjieere nee vacat, nec est necesse . Experimenta etiam , quae quacumque de eausa a nobis iniri non possunt , a publi- eis Collegiis, & Aeademiis grato animo mu
tuanda esse, dictum seo loco rρ. ) .
LXXI. Μonendi vero nune juvenes μν- sicarum veritatum inquisitores , ut ectent illas tamquam ceterarum metapb earum , & bise ν earum semina & elementa prima . Sunt generati m namque primae , quae mentem rerum omnium ignaram subeunt quippe quae sensuum ministerio adquisita & ex quibus ceterae meditationis , Se critieae usti adcurato hauriuntur, Quo spectat vulgare proloquium : Nihiles in intellectu, quod prio non fuerit in sen jibus hLXXII. sed Se spectandae eaedem veritates
