장음표시 사용
211쪽
se diversa . Hinc nec veraces , nec ea in re se eis acuti mihi videntur , qui brutorum animmas aut corporeas esse debere contendunt , aut ita spirituales , ut mentibus humanis snt omnino similes . Quasi quod eae a vi sentiendi, ac sponte agendi, cum memoria , & aD sectibus determinatae , non aliud substantiae genus constituant a corporibus, mentibusque humanis natura & essentia distinctum, atque diversum l Sed in quae errorum portenta ruere nos non cogit praejudicata semel opinio , ac diligentioris rerum examinis neglectus , meditationisque profundioris , ac pacatioris i . . .
f. XXIII. Quum substantiae ipsae per sese no-
his inconspicuae sint, quia interna notarum fulcra prima s aQ.); unica earum naturam scrutandi via erit illa notarum , per quas determinantur. Da ex cogitandi , ac libere agendi vi mentes humanas incorporeas esse novimus . EX pondere, colore, ductilitate , aurum . Ex ramis , foliis, floribusque, ae fructibus arbores :& ita porro . Ut adeo intelligant tirones , quantum praestet in notarum studio sedulo, serioque versari. Ne autem ea substantiarum , notarumque eognitio vana st, & scrutandi labor inutilis: earum usus pro hominum utilitatς & comin.
modo diligenter investigandi . Nam quod saepe dictum , ac millies pro Opportunitate repe etendum , Philosophum sic animo semper coninstitutum volo , ut oculorum alterum in scie tiarum studia, alterum in societatis emolumen
ta fixum, intentumque detineat. Id enim ρbi-
212쪽
IUUbari est, cetera in arundine Ion a equitare.
XXIV. Haec alia de idearum objectis'. Superest , ut pauca de earum senis subjiciamus . Longa enim ea de re commentatio Rethorum potius , atque Grammaticorum est , quam Philosophorum . Sunt igitur idearum singna ipsam et vocabula , quibus eas invicem com municamus . Ac Mna quidem non a natura tributa , sed ex hominum arbitrio , pactisque conventis inducta . Hinc tot idiomatum genera , quot nationes variae per orbem longe lateque diffusae . Utinam vero , fugatis nationibus barbaris , ad laboratum per universam Italiam ab Academiis suisset in pristino, puroque latino idiomate restituendo i Quale nunc ipsius
decus foret i quale praeliantisiimum ornamen tum i ut scilicet europeae nationes omnes , sicut
olim legibus & imperio ita nunc in Disciplinarum studiis latinae linguae usu essent Itali, ita-liceque saperent i Et quia ad id tunc minime fortasse cogitatum , curaeque omnes in nova inducenda', ac perpolienda itala lingua impensar : utinam nunc saltem Italorum curae in
id essent intentae , ut in scholis sua domicilia immobiliter retineret, ac iis praesertim in disciplinis, quae magnis ingeniis, praecipue theologicis reservatae videntur l Nam dilacerari nimium mihi ad praecordia sentio , dum ut gallicum illi idiorna substituatur, prorsus exulandam proclamant. Sed quae comparatio lucis ad tenebras λ quae paleae ad triticum λ plumbique ad aurum . Quae exemplaris, inquam , spurii, maximeque
213쪽
neque eorrupti ad authographum genuinum , incorruptum λ . . . Vide ea de re dicta Li.
. XXV. In vocabulorum usum duo tironibus adnotanda . Primum , quemadmodum.e Scriptorum mente interpretari illa oporteat , quum in eorum libris paullo obscuriora , ac perplexiora occurrunt; ne tales illis opiniones affigant , quales numquam sortasse somnia verunt. Alterum , quomodo ei idem vocibus utendum si, quum animi nostri sensa aliis communicamus. Quorum illud in loca rejicimus opportuniora, ubi de arte ermeneutica , Hoc Vς- ro quod spectati, germanus rectusque erit vocabulorum usus, s I. sensu in ea disciplina ab omnibus recepto adhibeatur . Si a. non immutentur pro arbitrio novandique prurigine , sed sola urgente necessitate . Si g. substituanis ur pro opportunitate clariora, & elegautiora. Si 4. obscura fortassis , aut ambigua adhibendo, per adcuratas definitiones suerint ea prius enucleata . Si s. in dicendo brevitas simul , coni cimnitas, atque energia servetur, sine qua cum auditorum , lectorumque t io , ac veritatis ipsius detrimento omnia languescunt . Haec invocabulorum usu non omittenda , si quidem intelligi , ac prodesse aliis volumus. Velle au tem debemus : alioquin s patere animi sensa
loquendo , aut scribendo nolumus ' praeterquam quod turpiter otiamur ' tacere melius , quemadmodum lepidus Ρoeta ille a jebat, prudentiusque possemus . Sed de ideis, idearumque objectis , acrinis ista satis. CA.
214쪽
XXVI judiciis, proximioribus ratinu ciniorum membris , haec tiro nes latere non debent; I. eorum natura , a. ge nera , 3. usus i q. objecta , s. demum ea se rendi praecautiones : de quorum duobus postreo mis quum alibi dictum , ac praecipue Libro I. cap. 4. & I a. nihil heic addςndum superest. XVII Iudiciorum natura in conjunctio. ne sita est duarum idearum , vel a se invicem disjunctione; quorum primum adsirmativa , at terum jussicia consiluit negatiυa Ut; rei sunt plectendi: innocentes non sunt puniendi Hirri non satis pi ceti quod hodie traditur a qqibusidam Logicis , judicium nempe esse duarum idearum comparationem, Collatia enim praecede re quidem debet, ne copulemu4 ideas alioquin se jungendas , aut ne copulandas sej ungamus . Verum non ςst ea judicium ips*m : quod tunc fit , quum conjunctio per adfirmationem , ac disjunctio per n*ationem in idei invicem eamparatis subsequitur . Frustra etiam praeciperemus , in rebus dubiis & obscuris su-ipendenda esse judicia , quoties post maturum ameo, idest post adcuratam comparariovem ,
215쪽
enuntiationem esse falsam : Mens humana vi substantia corporea I quia ejus vis agendi libere pugnat cum vi inertiae corporum ' ac una
eademque res eonstare nequit ex iis , quae sese mutuo destruunt. Tutissima ea est, inquam, vera a salsis judiciis secernendi methodus. Verum multa saepe ad id opus est experientia ,
XXX. Si nunc duo invicem judicia con-- feramus, Vel aequipollentia erunt illa , vel ομpinita. Ac si opposita , vel ita inter se pugnantia , ut omne medium excludant, vel aliquod admittant. Prior oppositio dicitur contradicto-νia: ut virtus es laudabilis e virtus non es laudabilis . Posterior eontraria e ut Mura esstrilatera e figura es quadrilatera . Nam etsi utrumque simul esse nequeat potest nihilo- minus esse aliud ab utroque diversum , putasphaerica , ell ptisa , pentagona, exagona . Sed euinam usui ista λ Nempe ut noscant primo tirones , in propositionibus contradictoriis alterutra rejecta necessario admittendam esse aliam'& vicissim . Ea enim vis contradictionis , ut idem nequeat esse smul, m non esse. Tum non esse id necessarium in eontrari;s , quae ambae
rejici possunt, ac tertia substitui . Ceterum ut oppositioni locus si, nedum necessaria est icientitas subjecti , sed & temporis etiam , &cumstantiarum ceterarum . Alioquin nulla eri oppositio . Quo spectat commune Logicorum effatum: Oppostio esse debet de ' eodem subjecto ,
rupectu eisjdem temporis , atque juxta eamdem Μ notam
216쪽
h. XXXI. Sunt apud Logicos ut idearum ra. ), ita & enunciationum genera plura,
quarum magna pars aut semet , aut ex solis Lexicis nota, nec Philosophorum commentariis egena . Quare hele modus quoque adhibendus , &delectus pro ratiociniorum constructione tantum,& intelligentia . Partiemur itaque illas I. in necessarias Sc contingentes : 2. in simplices &compositas : 3. in particulares & uniυersales r . in certas , probabiles , ac dubial. De quibus seorsum , & pauciS . f. XXXII. Principio nees,ria dicitur propositio, cujus attributum necessario & inseparabiliter inest subjecto : ut eireuli radii sunt omnes inter se aequales. Contingens vero, eujus praedicatum non inest subjecto nisi fortuito: ut arbor est fructibus onusta . Usus enunciationum necessariarum magnus est , itemque securior in analogia, de qua infra. Item & in ratiociniis demonserativis, sicut contingentium usus in probabilibus . Interim advertant heic, velim , studiosi tirones, attributa propositionum necessariarum
esse eκ genere notaxum consantium & inυariabilium : contingentium vero ex notis variabilia
Mi de ineoniliantibus, sive fortuitis s*.2I. ).. f. XXXIII. Deinde simplex est propositio ,
quae in alias resolvi nequit Iut vir justus neminem sedit. Composta, quae in alias resolvi potest reaque vel conditionalis est , vel eopulativa , vel disjunctiυa . Conditionalis enunciationis partes nectuntur particulis conditionalibus δε, quo-
217쪽
rses , d mmodo e ut f universum est ens eontingens , es etiam ex nihilo conditum . Copulatiυae membra junguntur particulis copulativis m , atquer ut nemo esse potes bonus civis , m privatam tituἰtatam publicae anteferre . sisjunctisa demum particulis disjunctivis sue , aut., vel out homo vel rebus utilibus vaeat , vel otiatur. Omnium maximus usus est in ratiociniis comis postis , de quabus paullo post . Ceterum ut conditionalis propositio vera sit, necesse est , ut illius consequens , pars scilicet quae subsequitur, ex antecedente , ex parte nimirum, quae pracedit , necessario fluat . Item ut vera sint copulativa , dc disjunctiva, oportet, ut earum partes sint adeo inter se oppositae , ut medium omne excludant. Alioquin falsae erunt omnes, R inepta ' cujusmodi sunt sequentes : s Iontes prenientur , nulla erunt in poclerum cr mina ritem nequit quis esse juseus , eommercia agntare: tandem prἰnceps aut probos cives fovet , aut vexat. iniae desectu oppolitionis partium, quae medium omne haudquaquam excludunt , singulae falsae & ineptae. XXXIV. Rursus enunciatio , quae de rebus omnibus ejusdem generis , aut speciei sertur, dicitur universalis: quae de aliquibus tantum , partiacularis adpellatur. Prioris exemplum esto: omnes legum contemptores sunt Deo odibiles . Posterioris : quidam juvenes diseiplinarion sudiis feris incumbunt. Quo in loco diligenter adnotandum, propositiones necessarias , de quibus nuper ssa. ) , ob indivulsam attributi cum subjecto Μ COR
218쪽
cohaesionem esse semper universales e contingenis es vicissim ob fortuitam eorumdem coniunctionem esse semper particulares ' quamquam universales etiam particulae omnis , nullus in iis adhibeantur : Ut Davidis emphatica illa : omnis bomo mendax, quae a qui valet huic particulari rmajor hominum pars mendax est . Ρorro de ariste rite construendi propositiones universales dicam in capite de analogia . Paullo etiam in serius experimento discent tirones absolutam necessitatem propositionum universalium in ratiociniis rite construendis. XXXV. Tandem expendendae supersunt enunciationes eertae, probabiles, dubia postremo
loco propostae s 3I. ) . Sed de eertis satis dictum Libro priore s=. II a. seqq. ) . Probabilis
autem ac verosimiais enunciatio dieitur, quae veritati magis quam falsitati eccedit e contra improbabilis & inυerosimilis, quae falsitati propius accedit quam veritati . Μajor vero acincessus hujusmodi veritati quam falsitati in probabiluus enunciationibus ex majori faventium, ac minori contrariorum argumentorum pondere petenda est r contra vero major accessus falsitati in mprobabilibus . Ex quibus intelligimus I quum probalitatem , tum improbabilitatem suos habere gradus ' ac illam quidem augeritam aucta faventium argumentorum vi, quam contrariorum imminuta vicissim vero hane aliam . Tum a. collatis inter se duabus probabilibus enunciationibus illam esse alia probab Ilorom, cujus aut faventium rationum vis ma-
219쪽
ior fuerit, aut minor contrariorum. Inde &- . duarum enunciationum probabilitates esse inter se in ratione directa virium argumentorum faventium , & inversa oppositorum . Mitto algebricas formulas, ne de industria otiari videar in re semet manifesta . Quo autem ex
sente , rationis ne an auctoritatis humanae , probabilitas oriatur , dicam Libro postremo . f. XXXVI. Illud etiam haud latere volo tirones , probabilitatem per disciplinas omnes longe adeo lateque landi ac propagari , ut , si solam Mathesim puram , Ontologiam , Theologiam naturalem , ac naturalem Itiri prudentiam excipiaS, ceterarum magna pars mere probabilis
videatur. Cujus potissima ratio quum in intellectus imbecillitate sita est , tum in nimia
caligine & obscuritate rerum ipsarum ' praecipue vero in occultis divinae providentiae consiliis ' ut ediscamus , longe plura illius potentiam ac sapientiam efficere posse , quam nos possimus intelligere ac ita humiles & obsequentissimi in ejus cultu ac Veneratione maneamus . dua de re postea . Haec interi m non eo ceteroquin consilio dicta volo , ut ab earum studio juvenes ipsi avocentur; sed ut majori ac diligentiori illud conatu , atque nova in dies detegendi spe generosius , avidiusque ad
grediantur , ac pertequantur . XXXVII. Dubia tandem vocatur propositi O , quae a Vero aeque ac salso recedit. Quod quum duplici ex causa oriri possit, vel quia tam faventium scilicet, quam o Istorum argumento-
220쪽
nim vires si1nt aequales , & ideo sese mutuo destrunt, ut 8-8tram o ' vel quia eae desunt ex utraque parte: hinc factum est, ut in priori casu enunciatio posti in dubia diceretur , in post riori dubia negative. Quo autem id genus propositiones e dubiis eertae reddantur , argum mentis opus est demonstrativis probabilibus vero, ut in probabiles convertantur . Quousque autem certitudo , aut 'obabilitas non effulse rit, judicium omne cohibendum . Istuc unicum illudque tutissimum in dubiis non errandi remedium . Quo fere spectat aureum Ciceronis nitum in priori libro de ossiciis: Bene praeeiapiunt , qui vetant quidquam agere , quod dubia res , aequum ne sit , an in Iquum . Nam eadem ratione bene quoque praecipimus, dum vetamus quidquam judicare , quod dubites , Verum ne sit, an falsum ' nisi, quod ibi de actione prava , heic de erraneo judic;o praecavendo
De quibusdam enunciationum generibus Geom - rrarum usu in demon tirando probatis .
f. XXXVIII. ΠST & alia enunciationum
classis, quae ratiocinia quoque spectat ea ratione , qua a Geometris con struuntur, atque longa serie, pulcherrimoque
