Fr. Vincentii Fasanellii ... Ars inquirendæ veritatis in usum studiosæ juventutis nova methodo, novoque ordine tradita. Libri 4

발행: 1787년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

LIB. III. CAP. IX. 233

dentes scilicet enuntiationes verae snt, & consequens legitime ex illis deducatur . Qua de

re dictum suo loco sq. ) . Verae autem

enunciationes, quae sint primae veritates , primaque cognita , ac velut ceterarum semina , &elementa prima, tribus ex fontibus in nos derivantur: I. sensuum experientia : 2. immediatamen is intuitione : g. sensu intimo. Quibus 4. l co accedunt veritates deriυat e quae aliunde nimirum firmatae prius , ac demonstratae fuerunt

Ex his ratiocinii ope intelligibiles & abstractae veritates inquiri & inveniri possunt longa serie.

Μagnum autem artificium in eo constitutum , ut, eisdem primitiυis , aut derivativis veritatibus positis , seria attentione observetur , quibusna in cum rebus, rerumque notis eae relationem habent, atque cum illis conserantur. Nam facillimum tunc fuerit novas veritates, ac longa serie ratiocinando detegere . Exemplis rem t tam illustremus.

XCVIII. Principio sit primitiva veritas

isthaec sensuum experientia parta : Corpora perperuis vicus rudinibus sunt obnox a . Confero illam cum notis entis immutabilis , cum quo relationem habet' atque ratiocinii ope Veritatem deriυativam invenio , corpora scilicet non

esse immutabilia, in hunc modum : Immutabilia non sunt υicissitudinibus obnoxia s quae nota entis immutabilis ) . Corpora autem junt Perpem ruis vicissittidinibus obnoxia s quae veritas primitiva sensuum experientia parta ) . Corpora

igitur non sunt entia immutabilia s quae prima

272쪽

ac nova veritas derivativa ). Tum vpro eamo dem veritatem de novo inventam consero cum notis entis necessarii, atque ope secundi ratiocinii detego , corpora non esse entia necessaria , hoc modo : Ens necessarium ἡῖ ens immutabile

quae nota entis necessarii ) . Corpora non Iunx immutabilia s quae prima veritas derivativa inventa ) . Corpora igitur non sunt entia necessa-νia s quae secunda veritas derivativa ) . Pergo

ulterius , atque secundam hanc Veritatem cum notis consero entis aeterni, opeque tertii ratiocinii invenio tertiam , hac methodo : Ens aeter num est ens necessarium s quae nota entis aetemni ) . Corpora non sunt entia necesssaria s quae secunda veritas inventa ) . Corpora stitur non sunt aeterna s quae tertia veritas derivativa ) r& ita porro . 1 XCIX. Eodem rationis artificio , eodeminque ordine facillimum quoque fuerit ex veritatibus aliis primitivis , sive immediata mentis intuitione cognitis ' cujusmodi sunt axiomata omnia ; sive sensu intimo , ut esse nos , v ver cogitare , longas novarum veritatum series inve- mire . Harum exempla brevitatis gratia praetereo . Nam tironibus ingeniosis , atque ardentiori addiscendi studio & cupiditate flagrantibus sat digito sontem demonstrasse suerit' ut secimus. Quamobrem ii monendi tantum , ne in novarum veritatum seriis ope ratiocinii evolvendis &contexendis aliqua ulli bi enunciatio aut falsa , aut anceps intejiciatur ; neve per vim , ac re-lumnte natura conclusio aliqua deducatur. Ali

quin

273쪽

LIB. III. CAP. T. Σ3squin subsequens seriei pars, quantumvis in longum protensa , pulcherrimeque contexta , mole sua collabetur , tamquam ruentibus , nec satia firmis fundamentis superstructa.

De Us ratianis in metu scarum veritatum

inquisitione per anai m . C. AEEthodus generatim est ars Idearurn, 10 cogitationumque nostrarum ordiri vatrix , ut , quoad per humanae mentis imbecillitatem fieri potest , nihil in iis sit obscuri , nihil perturbati, nihil confusi . Quantum ea viro in primis docto , ac philosopho

necessaria sit, dictum Lib. priore s ys. ) :

mbi & praecipua quoque praecepta ejus , ad quorum normam componenda, tradidimus sco.) . Ceterum eamdem quoque spectant Libri hujus caput VII. & VILI. tum pleraque alia pro opportunitate in locis aliis adjecta . CI. Dividunt porro methodum in ana ticam, & θntbetieam. Quod factum bene . Uerum quum in utraque expendenda secum invicem Logici pugnant e diametro , id emendatione eget, veraeque commentationis substitutione. Equidem sunt , qui anal im ad veri inquisitionem , onthesim ad docendi munus sp ι hare contendunt. Alii contra quae docentur ,

274쪽

anal Ice doceri volunt ' quae autem inquiru tur , s nibet ce pervestigari. Nec ea tantum scribendi pugna . Nam quae uni ana sis definitio est , alteri est onibesis , & vicissim. Ita quum

de methodo cogitationum ordinatrice philos phantur, cogitationes ipsas , germana I m thodi naturam spectantes , immaniter perturbant , & involvunt. Adeo ut methodi methodos nam quis temperet a salibus λ ) opus sit ,

quo perturbata methodi notio , ut oportet , evolvatur l . CII. Porro ego sic statuo . Primum, nihil vetare, quominus eadem methodo , qua qui piam inventum ac detectum fuerit , eadem edoceatur . Nam si data via , nulloque duce occulta veritas cos nita inquisitori fuit eccurnon eadem via , ipsoque postmodum inveni re duce , eadem veritas jam detecta & cognita tradi poterit & auditori Duci igitur comm dissime auditores in docendo poterunt eodem

itinere, quod ipsi pressimus investigando; modo

tamen ea resecentur , quae tentando , scrutandoque necessaria quidem fuerant , nunc docendo si

perflua. Qua de causa factum est, ut Logicam definiendo s Lib. I. 6. ) , artem adpellaverimus ἐnquirendae tantum , non item & docendae .eritatis. Deinde utramque & ad docendum ,&ad investigandum pro rerum indole atque nais tura esse aptissimam ' nec necesso sore , ut imterjecto divortio altera secernatur ab altera . Quinimmo tam inter docendum , quam inter investigandum casus perstepe incidunt plures ,

275쪽

LIB. III. CAP. X. 2 VI in quibus ab analoi transeundum sit ad f=n-Hesim , & vicissim : adeo ut neutra utrique muneri obeundo se sola plerumque lassiciat .

Tandem veram ac germanam utriusque notionem a vocabulis ipsis analois, ac Dnthesis esse desumendam : ne alia sit vis nominis, alia rei. His praeobservatis, ad rem . CHI. .ana sis graece , ac resolut o lati ne unum idemque sonant , quemadmodum θη- tbesis & compositio : de qua capite sequenti . Quum autem id, quod resolvitur, magis conis plexum esse oporteat iis , in quae resolvitur 'hinc erit anat is inquisitionis quoddam genus, quo a generali cognitione compositi ad specialem intelligentiam & examen partium componentium sensim l ensimque progredimur. q. CIV. Porro eo initum quum heic dicimus,

id omne generatim intelligimus, quod plura in

se complectitur, a quibus determinatur: quemadmodum & partium nomine ea, quae complectitur , & quae illud determinant. Hinc I. composita sunt sensibilia corpora respectu partium com p .nentium , & a se mutuo separabilium : nisi quod horum ana sis manu fieri debeat, actione mechanica , arte chymica : sitque proinde

Chymicorum propria , ad quos simplicium elementorum investigatio spectat , quibus mixta

sive etherogenea corpora componuntur . 2. Composita etiam pissea sunt eorumdem corporum naturae & essentiae ex relatione ad notas earum e

bi scas atque sensibiles, easque tam eonstantes, quam variabiles , quas complectuntur quarumque

276쪽

ARS INQUIR. VERIT.

rumque anat is pertinet ad Physicos , tamquam ea quae observando , experiundoque sensuum ministerio iniri debeat. q. Composita similiter genera omnia, ac species ex suis respective notis intelligibilibus & abstractis , ac relationibus praeterea innumeris, quas praeseserunt; quorum anal sis solius rationis est, & ad Metaphylicos pertinens . Sed & tota demum q. & composita

Intelligibilia & abstracta , ideoque metapb casunt veritates, sive enunciationes Omnes generales, quae plures alias sub se particulares tamquam partes complectuntur . . Quamquam harum aliqua per sese , ut axiomata , perspicua sint, nec ulla egeant demonstratione ; nihilominus quia multo majora lunt, quae demonstrare oportet, ut earum veritas nobis perspecta fiat 'ea de causa tota , sive composita demonstrabilia, aut per demonstrationem communi vocabulo adinpellari possunt. Horum compositorum analysis& examen nedum ad Metaphysicos pertinet , sed & praecipue quoque a nobis spectatur utro . que capite isto X. & XI. Sunt ea etiam maingis minusque composit3 nedum pro majori minorique numero Veritatum , quas complectu tur ' sed di pro majori etiam minorique numero principiorum , ex quorum concatenatione

mutua demonstrantur . Nam quo principia ista numero majora fuerint , eo tota ipsa δε- monstrabilia implicatiora , intellectuque dissiciliora cernuntur ; minus autem involuta , minusque intellectu dissicilia , quo suerint numero minora . Sat λum invicem contialisse fuerit prior

277쪽

LIB. III. CAP. x.

priora Geometrarum theoremata cum posterioribus . Interim pergamus is

CV. Iam vero ut physica illa & eompositorum sensibilium , ita & haec metaphysica Scintelligibilium anatinis sive resolutio novarum veritatum intelligibilium detesendarum feracliasina est . Composita namque an suas partes r solvendo, tum partes singulas seorsum, dilige ter, ac meditate examinando , sacillimum fuerit in plenam earum intelligentiam devenire et atque nedum totidem novas veritates detegere, quot sunt partes ipsae, verum & multo plures, juxta numerum aliarum notarum . quas ipsae complectuntur οῦ atque pro multiplici etiam relationum numero , quas ad res alias singulae habere intelliguntur. Exemplum , quin extranea

adsciscam , heic habent tirones in his elementis , prout sequitur. CVI. Siquidem posita tamquam toti sua sompositi cujusdam demonserabilis notione L

gicae , esse nempe illam artem inquirendae ve ritatis , veritatem ipsam in tres classes primum resoIvimus , ph yeam , metapbsicam , hi oria am . Deinde singularum notis diligenter en cleatis , totidem illas perscrutandi, & adsequendi media deteximus , sensuum experientiam , mentis rationem , auctoritatem ad Criticae leges exactam. Pos ac quum aνtem omnem da. tis quibusdam regulis regendam observaremus , Oas deligendas curavimus , ac suis respective locis pro opportunitate stabilivimus . Tandem

rebus quibusvisi aliis, quae cum his relationem

278쪽

haberent, eaque collustrare , aut firmare , aut etiam exornare possent , undique conquisitis , in plenam , ac distinctam elementorum , quae Logica complectitur, cognitionem , prout heic exarata vides, sensim sensimque analarando de

CVII. Quo autem humana ratio promin ius , & expeditius ana sim instituere possit, ad haec potissimum praecepta oculum , attentionemque convertat. I. Toti, sive eompositi analm

etandi divisio juxta regulas alibi Lib.I. ρ ρ

traditas fiat . II. Vocabula aut obscura , aut ambigua ubicumque sese offerent , ex legibus ibidem Lib. I. y1. ) traditis adcurate de finiat , ne in ancipiti laboret . III. Inquisitionem Omnem , resolutione facta , ab ea parte ines piat , quae ceteris praebere lucem potest . IV. Quaecumque cum eodem composito , aut cum illius partibus relationem habent, undecumque adsciscat, attenteque cum eisdem conserat . U. Quae vero ad scopum minime conducunt , aut illi etiam adsequendo oneri sunt & impedimeq-m , tamquam supervacanea ac noxia resecet prorius , & abjiciat . VI. Inventas sensim sensimque veritates , prout naturalis earum ordo , nexusque postulae, in aptam seriem disponat . VII. si hypothesibus alicubi opus suerit , eas ultro confingat, verum non ut retineat semper, sed ut reales veritates sic multifariam tentandae tenebris fortasse eruat. VII. Ratiocinia, quae ad res pro opportunitate firmandas persaepe inter amastrandum adhibentur, vera sint , isma,

279쪽

LIB. III. CAP. X, a Ilegitimeque constructa . IX. Corollaria ad rem spectantia undecumque , quum fieri poterit , deducat, aptoque in loco in eadem serie colis locet . X. Utatur etiam , quum opus fuerit , scholiis ut prima inquisitionis lux ad finem usque costanter perseveret . XI. Quod si postana ticum examen , ob rei difficultatem , nihil

fortasse novi detexisse contigerit ' sublimiori- 'bus eam ingeniis evolvendam committat ' ac interim inter ignotas, & arcanas reponat.

CVIII. Anal is his praesidiis munita . si

saepe alias , in condendis praecipue operibus maxime necessaria est . inum enim in obscurum,& incertum duci calamus nulla ratione possit, praesertim apte & ordinate : necesse ob id omnino erit , ut integrum pertractandum evolvem

dumque argumentum s quod uti instar spectandum demonserabilis ) in majores primum partes resolvatur , quae erunt velut totidem ejusdem operis libri. Deinde libri singuli in t iidem capita, ac singula capita in totidem paragraphos, tamquam in simplicia elementa prima , oummaria velut distinctione partienda . Ea aualis instituta , libri cum libris, cum capitibus capita, ac paragraphi cum paragraphis conserenda; ut inde palam fiat, quae prae-nere aliis lucem possint, quae recipere : quaeque fundamenti loco praemittenda snt , quae illis superstruenda. Qua diligenti comparatione facta, omnia juxta naturalem nexum , quo sibi mullio devinciuntur , ae alia aliis velut invitantegatura luccedunt , ia ordinem , aptamque se.

s Diuiti co by Corale

280쪽

1 1 ARS INQUIR. VERIT.

xiem collocentur . Quibuslin hune modum compositis, habebitur velut totius operis forisma , compendium , epilogus, ela index, in successiva illius constructione ob oculos perpetuo habendus, tamquam scientifici moliminis, itinerisque dux , norma , & comes, Postac a prioribus paragraphis ducto initio , construendi singuli , firmandi , explanandi, perpoliendi, ac pulcrioribus eruditionum fragmentis pro opportunitate eXorinnandi . Ita integrum totius operis corpus numeris omnibus absolutum habebitur, Verum id genus Opera magnorum ingeniorum , itemque patientissimorum , atque annosis praeterea studiis plane subactorum labores esse debent. Alio. quin in confusa , & abnormia miscellanea , massamque rudem , indigestam , & insermem abibunt, magno cum lectoris indio,& Audio. xis dehonestamento,

CAPUT XI,

Iri Uti rationis in metaphinicarum verit tμπiomestigatione per sisnthesim , CIX. A Ltera methodi generatim pars νx quemadmodum mox innuimu ror. ) , est buthesis sive compositis. , Ea proinde in veri investigatione , & adsecutione utimur, quum a partibus jam cognitis ad eoH. siti, sive νρ i , quod in tenebris adhuc latet ia.

SEARCH

MENU NAVIGATION