Roberti Bellarmini ... Solida Christianae fidei demonstratio. Opera V.P.F. Balduini Iunii Ordinis minorum, ex eius operibus controuersiarum desumpta

발행: 1611년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

121쪽

An B. Petrus Romae fuerit, ibidemque Episcopus exis'm mortuus sit

CONsTITVTIs iis, quae ad primatum Petri pertinent, nune ad ea

Veniendum, quae ad primatum inccessorum eius pertinent. Quoniam autem ius successionis, Pont. Rom. in eo fundatur , qu bd Petrus Romae sedem suam, iubente Domino, collocauerit, atque ibidem usque ad mortem sederit, quatuor hic in dubium Vocantur. Primum ; an Petraes staris Romat Dina 4. Secundis; An fit mortuus Tertio; an fuerit Discopus Romar Quarto; an Romanam E sinatim siemelsiust tum minitiam malaueris Ex his quatuor tum postremum, de requiritur necessiarib, & siissicit ad . ' Romani Pontificatus primatiun constituendum. Nam illud primum neque requiri, neque sincere planum est, clara multi veniant Romam, qui tamen

Romani Pont. non euaciunt, & multi Romani poni.numquam erunt Romae, ut Clemens V. Ioannes XXII. Benedi s XII. Clemens VI. Innocen- .

tius VI. qui in Galliis ordinati, ibidem semper manserunt. Alterum item, neque requiri, neque sufficere, testantur multi Rom. Pont. qui extra Romam mortui sint. Nam Clemens I. obiit in Ponto, Pontanus in Sardinia, Ioannes I. Rauennae, Agapetus Constantinopoli, Innocentius III. Perusiti Innocentius IV. Neapoli, IoannesXX. Viterbii,& alij in alijs locis. Idem testatur multis plures,qui quotidie moriuntur Romae, nec tamen Rom. Pon sunt. Tertium autem requiri, sed non iussicere, ex eo colligitvi', qubd P trus Episcopus Antiochiae filii, & tamen, suoniam Mem alio transtulit,nunquam deinceps locum primum Episcopi Antiocheni habuerunt. Igitur quar tum solum 6c requiritur, & sussicit. Liuia tamen omnia vera sunt, suis, ac propriis argumentis demonstrabimus. Ac primum S. Petrum Romae aliquando fuisse, ex ipsius testimonio osteditur. Salutat vos Ecclisita in Bab Ione Marcus filius meus. Hanc enimeeistolam ex Roma scriptam esse, quae dicitur Babylon a Petro, testis eli Papias Apostolorum discipulia , & alii patres. Praeterea; Ioannes passim in i . Apoc. passim Romam vocat Babylonem; maxime ubi dicitur Babylon magna sedere sirpra septem montes, & habere imperium stiper reges terrae. Nec enim alia ciuitas est, quae Ioannis tempore imperium habuerit super re oes terrae, quam Roma: & notissimum est, supra septem colles Romam qdincat messe.

122쪽

ere . . Ros ad a. pro ls

pro . I.

secundurob. ex Ast. vlt. 8c epistola ad Rom. ex quibus eonstat Romie,

multos fuiste Christianos, immb Ecclesiam amplam,& florentem,antequam Paulus eb veniret. Peto igitur,quis hos Christianos fecerit,si Petrus non fuit Romae Nam quod Petrus primus omnium praedicauerit Romanis,& Ecclesiam flindauerit,antequam Paulus eb veniret, multi veterum scribunt:qubdautem aliquis alius id secerit, non potest ullo firmo argumento demonstrari. Tertio prob. ex historia de Euan io Marci. Scribunt enim constanter grauissimi auctores, Marcum Romae scripsisse Euangelium, prout ibidem Petrum praedicantem audiuerat. Iam verb Petrum etiam Romae Vna cum Paulo pro Christi gloria vitam Iosuisse,testantur inprimis eorum sepulchra. Nam,si Romae Petrus,& Pau-us mortui non sunt,quis eorum corpora Romam detuliti unde, & quando,& quibus testibus detulit' Si forte respondeant, Apostolorum corpora Roma non esses ubinam,quaeso,sunt' certe nusquam alibi esse dicuntur. Nec est verisimile, uimmorum Apostolorum corpora fuisse neglecta, cum tot Sanctorum aliorum corpora videamus diligentissime conseruata. Deinde, testatur hoc idem consensus totius orbis terrarum, qui praecipuo ex peregrinationibus ad limina Apostolorum colligitur. Testantur hoc idem etiam testimonia veterum Patrum Graecorum,& Latinorum. Denique;Petrum Episcopum Rom. fuisse, 6c eum Episcopatum ad mortem usque retinuisse, primum suadere videtur ipsa summa dignitas Romanae Ecclesiae. Semper enim omnium consentia habita est prima, & prqcipua omnium aliarum. Non potest autem ulla ratio reddi huius excellantia, nisi quia

princeps Apostolorum illius Ecclesiae proprius pastor. & Episcopus fuit.

Deinde; Si non fuerit Petrus Episcopus Rometusque ad mortem, exponant aduertarit,ubi Petrus sederit eo tempo e quo reliquit Antiochiam. Na, non mansisse perpetu bapud Antiochiam, Antiocheni ipli confitentur,& satis id probat Ecclesiae consuetudo,quq nunquam attribuit primum locum Epitaeopo Antiocheno, Et nulla Ecclesia est, aut fuit, quq assereret, Episcopum suum fuisse Petrum, excepta Antiochena, & Romana. Accedant testimonium, & consensus omnium veterum Patrum; & testimonia veterum Romanorum Pont, martyrum, Vel constabrum; veterum etiam testimonia Conciliorum.

123쪽

CAPUT QVINTVM.

Romanum Ponticem petro succedere in Ecclesiastica Monarchia.

DEMONsTRANDUM nune est Romanum Ponti . ceedere Petro non talitiim in Episcopatu Romano, etiam in uniueris Ecclesiae

primatuis

Prob. primbex iure diuino, & ratione successionis. Debet enim petroiure diuino aliquis succederer ille non potest esse alius, quam Pont. Romanus: igitur i lle succedit. Propositio prob. ex fine Pontificatus: nam certum est, Pontificem esse propter Ecclesiam,n5 Ecclesiam propter Pontificem . Atqui Ecclesia non minus eget nunc uno pastore,quam tempore Apostolam: immo vero etiam magis,clim nunc sint Christiam Sc plures, εc peiores. Secundo ex unitate Ecclesiae. Nam EeHesia est una, & eadem omni tempore:non igitur debet mutari forma regiminis, quae est sorma etiam Rei p. Sc

ciuitatis.

Tertio ex verbis Domini: Past aes mear.Nam officitim pastoris est ossiciuordinarium. 6c perpetuum: siquidem ex nariararet,iam diu durare debet officium pastoris, quam diu manet ouile. ovile autem manet usque ad mundi

consummationem: ergo, &e. Quarto ex eodem loco: i am Dominus omnes oues Petro eommisit; non solum omnes ratione Ioci. sed etiam ratione temporis, cum non minus nobis,quὲm antiquis Christus prospicere debuerit. Sed Petrus non semper victurus erat in carnu ergo sueces res eius Dominus asso tus et .minto, Ecclena et tunum corpus,&suum quoddam caput hie in terris habet,prgier Christum: na postquam Paulus dixerat,Ecclesiam esse unum eorpus, subiecit: Non Vrscapurduere pedibiu,non estis mihi recelsarii: quod certὲ non conuenit Christo. Nullum autem caput aliud assignari potest, praeter Petru nec debet moriete Petro corpus Ecclesiae manere sine capite:ergo,&e. Sexto;Inveteri Testamento, successio erat summoru Pont. nam Aaroni successit Eleaetarus:Eleazaro Phinees,&si de caeteris. Denique juc faciunt et 'omnia argumenta,quibus probatum est,regimen Ecclesis dςbere esse Μonaria chicum. Mumptio aute argumenti tacith probabotest. Nullus enim est,nec unqua fuit,qui se Petri successorem ullo modo asseruerit, vel pro tali sit linitus,praeter Romanum,dc Antiochenum Episcopum: atqui Antiochenus non successit Petro in Pontificatu Ecclesiae totius. Na non suceeditur,nisi cedenti Iom,vel per morte naturalem, hi per moriem legitima,id est,depositionen u ,el renunciationem. Petrus, autem adhuc Vivens, dc Pontificatum gerens,

Antiocheliam Ecelesiam reliquit,& Romae sedem suam fixit: restat igitur,ut

124쪽

principatus. At nullum tempus assimuri, nullus auctor notari potest, quineo antiquiorem hunc primatum suille demonstremus, nisi ad C istum auctorem, & Christi tempora veniatur: ergo, &c. Prob. etiam exauctoritate, quem semper exercuerunt veteres Pont. in Episcoposcetieros. Siquidem legimus, a Pont. Romanis Episcopos in toto orbe institutos, vel depositos, vel restitutos. Prob. quoque ab auctoritate leges ferendi, dispensandi,& puniendi,quam DRom. Episcopus in Ecclesiae filios, quamuis maximos, ic nobilissimos exer

cuit.

Prob. etiam ex eo, qubd Rom. Pontifex, nemine in terris possit iudicari. ε- Nota, nos hic non disputare de Rom. Pontifice, ut est princeps temporalis, hoc enim modo ne aduersarii quidem negant, eum non posse iudicari in munsis temporalibus .Est enim comune omnibus d lutis Principibus, ut nullum agnoscant superiorem in negotiis temporalibus. Loquimur ergo de Pontifice ratione solius Pontificatus: ac dicimus elim, etiamsi ditionem temporalem 'nullam haberet,non posse ullo modo iudicari in terris ab ullo Principe Christiano, siue setc i, siue Ecclesiastico, neque ab omnibus simul in Concilio

congregatis . .

Ratio autem pretcipua . cur Papa iudicari non possit, est, quia Princeps est Ecclesiae totius, & proinde superiorem in terris non habet: nam, quia summus Princeps est Ecclesiae, non potest iudicari ab ullo Ecclesiastiuo Antistite: dc rursum, quia Resp. Ecclesiastica spiritualis est, ac proinde maior aesublimior quiuis Rep. temporali , propterea summus Princeps Ecclesiae dirigere, & iudicare potest summum Principem Rei p. temporalis ;non autem ab eo dirigi, aut iudicari debet, nisi rectus ordo, & ipsa rerum natura peruer

tatura

Prob. hoc etiam ex testimoniis Conciliorum, Pontificum,Imperatorum, ac Doctorum Ecclasiae.

Sed obijciunt pontificem in cassi haeresis posse iudicari ab Ecclesia,&de

poni. . - . . . V

Respondeo de hic re quinque esse opiniones. Prima est Alberti Pighis,qui contendit, Papam non posse esse hqreticum, proinde nec deponi in viso casu: quae sententia potest defendi. Secunda est, Papam eo ipso, quo in hqresin incidit, etiam interiorem tantium, esse extra E cclesiam,& depositum a Deo; quocirca ab Ecclesia posse iudicari, id est, declarari depositum iure diurno, dc deponi de facto, si adhuer cuset cedere. Hete est Ioannis de Turrecremata, sed mihi non probatur.Nam iurisdictio datur quidem Pont. a Deo. sed hominum opera concurrenter igitur non aufertur etiam a Deo, nisi per hominem. At Hareticus occultus non potest ab homine iudicari : falsitan ergo etiam est eum esse extra Ecclesiam. Tertia opinio est in altero extremo ; nimirum Papam imue per haeresin occultam, neque per manifestam esse dedosirili, aut oeponi posse.Sed haec est valde impro illi: nuserrima erum esset conditio Ecclesia. silupum ma-

125쪽

εο DE ROMANO PONTIFICE. nisesthgrassantem pro pastore agnoscere cogeretur. Quarta opinio est Caietant,qui docer,Papam haereticum manifestum non esse ipso facto depositum, sed posse, ac debere deponi ab Ecclesia. Quae sententia iudicio meo defendi non potest.Nam,quod haereticus manifestiis ipso facto sit depositus,prob.auct oritate,& ratione. Auctoritas est B. Paul i, qui iubet,haereticum post duas correptiones, id est, postquam manifeste apparet pertinax,vitari: dc intelligit ante omnem eXcommunicationem, & sententiam iudicis.At non poterivit in nens Papa: Ergo,&c. Ratio etiam certissima est. Nam non Christianus non potest esse Papa, quia non potest esse caput id, quod non est membrum: at non est membrum Ecclesiae, qui non est Cnristianus. Ergh, &c. Posseetiam Papam haereticum ab Ecclesia deponi Verh dc ex auctoritate, non minus videtur falsum: nam si Ecclesiainuitum Papam deponit,certe est supra Papam. Quinta ergo opinio vera est,Papam haeretieum manifestum per se desinere esse Papam,& caput sicut per se desinit esse Christianus,'membrum corporis Ecclesiae: quare ab Ecclesia posse eum iudicari, & puniri. Haec est sententiaomnium veterum Patrum, qui docent, haereticos manifestos mox mittere omnem iurisdictionem: & etiam doctissimorum recentiorem. Fundamentum autem est , quia haereticus manifestus nullo modo est membrum Ecclesiae; id est, neque animo,neque corporei siue neque uniondii uternameque externa.Nam Catholici etiam mali vitati sunt, & fiunt membra animo, per fidem; corpore, per consessionem fidei, & visibilium Sacramentorum participationem .haeretici occulti sunt uniti, & sunt membra liun externa unione; sicut E contrario boni Catechumeni sunt de Ecclesia, interna unione tantaen ; non autem sxterna et haeretici manifesti nullo modo. Prob. etiam primatus Rom. Pontificis ex nominibus, qui ipsi tribui Glant: Quae sunt quindecim: Papa, Pater Patrum, Christianorum Pontifex,Sacerdos summus, Princeps Sacerdotum, Vicarius Christi, Caput corporis Ecclesiae, Fundamentum aedificii Ecclesiae, Pastor ovilis Domini; Pater,& Do-.ctor omnium fidelium, Rector domus Dei, Clistos Virari Dei, Sponsus Eccle- fiet, Apostolicae sedis P rq sil,Episcopus uniuersalis. Ex quibus omnibus, α singuhs aperte colliigitur eius primatus. Primum, dc communiuimum, dc antiquissimum Episcopi Romani nomen est Papa .Est autem Papa seu Pappas apud Gricos VOX, qua blandientes, vel balbutientes pueruli parentes suos appellare solebant: nam apud Homerum filiadicit Patri; πο-πα. σι ι. Apud Latinos veteres similiter patrem, vel auum,id est,patrem patri significabat. Hinc ergo Ecclesiastici patrem spiritualem blando illo vocabulo Papam appellare caperunt . Quamuis autem nomen hoc tribuatur a veteribus interdum cuilibet Episcopo , tamen tribus modis ex hoc nomine colligitur Episcopi Rom primatus. Primo,quia per amonomasiam,cum absolutepronunciatur Papa, ipse

Ius in ellii tur r

Secundo quia ipse solus totius Ecclesiet dicitur Papa. Tertio, quia Episcopus Rom. a toto minaeo, dc a generalibus Conciliis.

126쪽

LIBER ΤηRTI Us voratur pater, sue Papa: ipse vero neminem vocat Papam, vel patrem; sed

omnes filios vel statres. . .. 'De ι . nomine, nota interdum ab antiquis vocari sedes Apostolicas, non ' MI si solum Romanam, sed etiam Antiochenam,iero lymitanam, Ephesinam, Ee alias quas Apostoli fundauerunt,&in quibus, tanquam Epinopi, sederunt. Sed in tribus excellit Rom. Pontifex quantum ad hoc nomen. Primo, quia cum dicitur absolute, sedes Apostolica, semper intelligitur

Romana

Secundo, quia Rom. Pontifex non solum dicitur sedem Apostolicam tenere,ut Antiochenus, & Ephesinus, sed etiam principatum Apostolicet sedis. Tertio,quia Rom.Pontis non tantiundicitur Pr sul Apostolicet sedis,o Antiochenus, dc quidam alij, sed etiam munus eius dicitur Apostolatus. Ex quo deducitur, Antiochenum & Ephesinum, & similes fuisse quidem Episcopos, Apostolicarum sedium. id est,earum, in quibus Apostoli sederant, sed non succeLisse Apostolis in Apostolatu ullo modo: at Rom. Pontificem esse Episcopum Apolloliri sedis, & siiccedere aliquo modo in Apostolatu, id eritu cura totius orbis terri,qui erat pars quidam Apostolatus.

De nomine Antichristi; Sc An sit in homo , an genus hominum

Nomen antichristi QIum significatasiquem Christo contrarium;& eon- .. trarium non quomodocunque, sed ita, ut cum eo de sede, & dignitiate M . Christic3rtet: ideu,qui sit acinia Christi, dc velit haberi Christus deiecto

eo,qui vere est Christus. Prob.primo,*aia apud Graecos illa Vox ini,proprie significat oppositionem.Et quoniam opponi dicuntur non solum ea, quae pugnant inter se, sed etiam ea,quae aequi pollentini factum est,ut τὶ incompositione interdum significet contrarietatem,interdum aequi ualentiam: nimquam autem sub dinationem. Vt patet in exempIis. αντίπαλος significat aenullum in lucta: αν' ιδοrον contrarium remedium : 3 πιρραν contrariam locutionem raequivalentem: -ri hos aequidem Deo: bvolatir pollex est, quia exegione opponitur, & aequi ualet toti reliquet manui: & sic de cveris. Vicarius autem non significat oppositionem, feci subordinationem ad aliud: dc ideo non potest exprimi per vocem Secundo prob.ex Scriptura.Nam etiamsi hoc nome esset ex se ambiguum, utinentur in Script .accipituri noncst ambiguum .dc nostra quinio non debet

127쪽

esse de voce αντlatrio; absolute,sed vi in Scriptura accipitur. Porri, In Ser t. Antichristus dicitur is, qui extollitur super omne, quod dicitur Deus: quod non est esse vicarium, sed hostem Claristi Dei. Et apud Ioannem dicitur is, qM netat Iesum es Chrisum; id est, qui negat Iesum este Christum,ut seipsum pro Christo venditer. Apud Mattia. etiam Antichristiis dicitur affirmaturus seipsum esse Christum, quod sane non est Vicarii, sed qmuli. Tertibprob. ex omnibus auctoribus qui de Antichristo scripserunt.& excommuni sensu Christianorum. Quoad secundum, conuenimus cum aduersirijs in eo, quod sicut nomen Christi accipitur dupliciter:interdum propriὲ pro quodam eximio, dc singulari Christo,qui est Iesus Nazarenus:interis dum communiter pro his omnibus, qui habent cum Christo similitudinem, quantu ad unctionem, quomodo Prophetae. & Reges dc Sacerdotes omnes dicuntur Christi: Nolite tangere Ciliristas meos: ita etiam nomen Antichristi interdum accipitur proprie pro quodam eximio Christi hoste;interdum communiter pro omnibus, qui quoquo modo Christum oppugnant. Audistis quia Antishristus renis. ct mosc A michristi mulιi facti siunt. Id est, audistis venturum Antichristum, & nunc, licet ille singularis Antichristus nondum Venerit. --men multi seductores iam venerunt, qui etiam Antichristi dici possunt. At dissentimus de Antichristo proprie dicto; an ire sit bonis Mitisi aurist Catholici autem omnes ita sentiunt. Prob. ex omnibus Salpt. & Patribus, qui de Antichristo agunt. Primus script. locus est: Ego veni in nomine Patris mei,ct non recipistis me; si alius vegum mmmine suo. illum recipietis. hinc Verba dicta de uno Antichristo,testantur Patres. Preterea Dominus opponit sibi alium hominem,id est personae personat non regnum regno neque sectam sectae. Deinde,Christus hic dicit, Antichristum 1 Iudaeis pro Messia recipiendum. Constat autem Iudios unum certum.&lingularem hominem expectare. Item; omnes falsi Prophetae venerunt in nomine alterius,non in nomiue suo: Falso Propheta vaticinantur in nomine inre, nσmisere,flce. At hic Dominus loquitur de uno quodam, qui veniet in nomine. suo, id est, qui non agnoscet Deum aliquem,sed tollet se, Ut Paulus ait, omne, quod dicitur Deus. Denique;Falii Prophetae permulti venerant ante Christi aduentum; permulti eriam postea Venturi erant. Non igitur Dominus ditaxisset: si alius venerit, sed, multi veniunt, si de falsis Prophetis loqui voluisset. Secutidus locus est: Nisi venerit disicesso primum, is reuelatus fuerit homo necati,=Iius perditionis. &e. Et infra: Et tunc reuelabitur ills iniquus quem Dominus Io sis intestiet stirisa aris sui. Sed Apostolus loquitur de certi quadam,&particulari persona, ut patet ex articulis Gricis απο pdii o ἀνθρωπος τῆς αι--τίαι ὀ ζιοι τοῦς ἀποMιας. Et insta: του 'αποκαλυφ ταὶ ὁ ἀνορος. Vt enim Epiphanius docet, articuli Grqci contrahunt significationem ad unam rem certam, ita ut ' homo significet hominem in communi: at ὀιν tritos hominis

singularem. . . . in

Tertius Iocus est: -ομο ὁτι ὁ ἀννχρις- θροτω, ε νυν areiχρι ι ouo νεγνωσιν Vbi articulum pr*ponit Anti sto proprie dicto: sine articulo veth effert nomen Antichristi communiter accepti.

. Quartus cst, ubi Dantia loquitur ta Anticha , dc vo tur non unum, Regnum

128쪽

Regmim, unus quidam Rex: qui ex decem Regibus, qnos In mundo inueniet, tres omnino tollet e medio,& alios septem sibi subiiciet. Sed Antiochus illustris, qui figuram gerebat Antichristi, certa quq , & singularis

persona fuit, ergis,&c. Quintus est in Apoc. quae loca intelligi de Antichristo,docet Irenaeus, &perspicuum est ex similitudine verborum Danielis, & Ioannis. Vterque ιγ. enim mentionem facit decem Regum, qui erunt in terra, quando veniet Antichristus, & uterque Antichristi regnum tribus annis cum medio duratu-xum pridicit,&e. Sicut ergo Daniel de uno certo Rege loquitur ; ita & Io

annes in Apoc. . ωλα

Idem prob. ex patribus, qui communi consensu de Antichristo docet. Primo,enim fore instrumetiim Diaboli electissimum, ita ut in eo inhabitet om- nis plenitudo diabolicae malitiae corporaliter: sicut in homine Christo habitat omnis plenitudo Diuinitatis corporaliter. Secundb , Antichristum nonreynaturum, nisi tres annos cum medio ac proinde docent, Antichristum unum hominem tantiun futurum.

De tempore aduentus Antichristi,&

mortis eius.

DE tempore,quo venturus est Antichristus, muIti sunt Haereticorum e rores, & Catholicorii sententiae: sed vera mitentia est,nondum regna- ιιι- re cςpisse, teque venisse;sed venturum,& regnaturum circa mundi finem:qui quantum adhuc absit, nullo modo sciri potest. Haec sententia demonstratur sex rationibus. Sciendum est enim viritum S. indiuinis litteris sex sisna certa aduentus Antichristi nobis dedisse. Duo pr cedentia ipsiim Antichristum ; nempe pr dicationem Euangeli, in toto mundo, dc Imperii Rom. desolationem: Duo comitantia; videlicet pridie tionem, Henoch,& Heliae; & persecutionem maximam & notissimam, itavi piiblica sacra omnino cessent: Duo sequentia; nimirum interitum Anti-ehristi post tres annos cum medio, dc finem mundi, quorum nullum adhuc

videmus existere. De primo Script. testantur,in toto mundo pretdicandum Euangelium,anteq iam eniet ultima persecutio, quae ab Antichristo excitabitur. Pradicab ' μ' - hoc Enangelium regni in uniuerso orbe in t stimonium omnibin Gentibuι. mod autem hoc futurum sit ante aduentum Antichristi, prob. quia tempore Antichristi crudelitas persecutionis illius nouissime impediet omnia publica exemcitia verae religionis. Idem etiam docent Patres. Quod autem hoc nostro tempore non sit adhuc com elum, prob. experientia. Inuentae sunt enim in:

129쪽

sis DE ROMANO PONTr progEuangelii. Neque dici potest suisse ibi fidem, sed postea extinctam. Nam siIu

tem aliqua vestigiaremanerent, vel ibi, vel inscripturis Veterum. Pretieres; scimus, ubi pridicauerunt omnes Apostoli, fuisse loca multis nota, non di-

. Cam Omnibus. At nouus orbis terrae nunc inuentus , non fuit cognitus ab

Apostolorum temporibus, nisipaulb ante nostram aetatem. a. Πι-. secundo signo sciendum, Rom. I mperium tandem diuidendum in decem Reges, quorum nullus erit, vel dicetur Rex Romanorum, etsi omnes occupabunt prouincias aliquas Rom. Imperii. Sicut modo Rex Galliae, Rex Hispaniae, Regina Angliae, & forte aliqui alii tenent partes Romani Imperit; dc tamen non sunt Rom. Reges, vel Imperatores: donec autem hoc no' fit, non potest Antichristus venire. Probathoc Irengus ex Daniele,&Apocalypsi. Nam apud Danielamd bitur successio pricipuorum regnorum,Vsque ad cosummationem mundi, per statuam quandam, cuius caput aureum significat primum regnum, id est Assyriorum: pectus argenteum est regnum secundum, id est, Persarim:

venter aeneus regnum tertium,id est,Gretcorum 2. tibiae serreae rebnum qua

tum, id est, Romanorum quod longissimo tempore fuit bipariitum , sicut tibiae duae simi, Sc longissimae. Porro ex duabus tibiis oriebantur decem di-piti, & eis tota illa statua desinebat; quia videlicet Rom. Imperium tandem an decem R eges, diuidendum erat,quorum nullus erit Rex Romanorum, sicut nullus digitus .in tibia. . . Iam vero alibi Daniel clarissimὲ per quatuor bestias eadem quatuor regna designat, & addit ex ultima bestiaproditura dece cornua, quae dece Vltimos

Reges designant, qui orientur quiciem ex Rom. Imperio, sia non erut Romis Imperatores: sicut cornua oriuntur ex bestia se lipla bestia non sunt. Denique Ioannes deisibit besticam, cum septem capitibus, & dece cornibus, super quam mulier qu da sedebat: & explicat mulierem esse urbem magnam,quae sedet stiper septem collas, id est, Romam: septem capita esse septem illos mores, & etiam septem Reges, quo numero intellibuntur omnes Rom. imper tores. Decem cornua,dicit esse decem Reges, ciui uno tempore simul regnabunt. Et ne putemus hos fore Rom. Reges, acidit,qubd hi reges odio habebant soriticariam,&desolatam facient, quia ita inter se diuident. Rom Imperium . ut illud penitus destruant. Lmr , Deindo prob. ex Paulo idem: ει nunc quid detineat.scitis.ut reveletur insuo tem.' pore , rasthm, ut qui ounc tenet teneat, donec de medio fiat tune reuelabiturisse tui.

quus, &c. Vbi Paulus non ausus aperiὲ scribere de eversione Rom. Imperii. quod tamen aperte illis coram explicauerat, sic loquitur, &sensius est: Scitis, quid impediat aduentium Antichristi. Dixi enim vobis, Rom. Imperiuimpedire, quia non siint adhuc impleta eius peccata :& non ante veniet Ai

ei christus, qui hoc Imperium propter sua peccata tollat ε medio. Ideb, qui

nunc tenet Rom. Imperium, ιειwat: id est, regnet, donec de medioliat,id est, aboleatur 9 tunc ululabitur ille ιniquas. Im exponunt Graeci Patres, & Latini. Quod autem hoc non sit impletum unquam hactenus,patet, quia adhuc manet successio, & nomen Rom. Ιmp. & mirabili prouidentia Dei, quando Imperium recit in occidente, quod erat altera tibiarumstatuae Danielis, mansie

130쪽

mansit laeesume Imperium in Oriente,quod erat alter, tibIa. QuIa verδ imperium orientis destruendum erat per Turcas,Vt nunc fustum videmus;iterum Deus erexit in occidente priorem tibiam,id es Imperium occidentale, Per Carolum Magnum,quod Imperium adhuc durat. i. , Tertium signum est ex aduentu Henoch, &Eliae,qui adhue viuunt; & ad 3- im m. hoc vivunt, vi venienti Antichristo se opponant,&cons entelectos infide Christi,& tandem Iudaeos conuertant: quod tamen certum est, nondum esse impletum. Quatuor Salpt. extant de haere.

Prim: Mωus mittam νMuctam Propheta an uam remet dies Domisi madisin Oconuertet corda patrum ad illos. θ corda*inum ad palmeorum. . . ' i Secunda,ubi de Edialetimus: uni receptines in turbine: is, in tuisme sinam . inarum. Qui insiriptus es in iudicjs temporum, lenire iracundiam Domini, concilia

cor Patris ad filiam,o restituere resin Iacob. Et: Henoch placuit Deo, ct transatino in

. Quarta: Dabo duobus testibia meis. θ prophetabunt diebus M. CC. LI.

verba Malachiae non possint intelligi de quibusdam Doctoribus, ut de Luthero. Σwin io, &c. Patet,nam Malacnias dicit,ab Eliaconuertendos esse Iudaeos, dc propter Iudaeos pretcipuὶ mittendum t patet ex illo iMittam vobis. 'Et Ecclesiastico: RHlitinerem Iacob.At Lutherus,& Zwin ius nullum Iudaeorum coiiuerterunt. bdetiam non possint intelligi de Ioamae Baptista ad litteram,sed solum de Elia, patet,quia Iachias loquitiaude secundo a

uentu Domini,qui erit ad iudicandum. Sic enim ait: Antequam Nniat dies Domini magma. crurribilis. Primus enim aduentus non vocatur dies magnus, &horribilis, sed tempuι acceptabile. Sc disssalutis. Unde subditur: Ne fortὸ reniens feriam terram athematrii dest,ne veniens ad iudicium,&inueniens omnes ini quos,omnem terram condemnem. ideo mittam Eliam, ut habeam aliquos.

7xios salvem. Qubd etiam Ecclesiast. loquatur de personis ipsis Henoch, lia, prob. nam dicit illum Henoch Venturum, ut det Gentibus paenitentiam,quina tui est in paradisum: Et illum Eliam venturum ad restituendas tribus IGrael, qui in curru equorum igneorum raptus fuerat. Quδd etiam verba Domini intelligantur de vero Eu planum est, quia Ioannes iam Venerat, & ab soluerat cursum uum,&tamen Dominus ait: Elivi renturas est. Quod verδ . hi. anon intelligantur de omnibus Doctoribus,sed de uno vero Elia, prob.potest rimis,quia Apostoli,qui mouerunt quaestionem de Eli fuerunt, Petrus, Iacobus, & Ioannes, &occasionem acceperunt ex transfiguratione Domini, ubi Μoysen, ic Eliam viderunt. Itaque cum interrogant: Quid ergoscriba dicunt, via Eliam oportet venire prim-φLoquuntur de illo Elia, quem viderant in monte cum Christo. Igitur Christus respondens : EIias quidem remurus es. oe . ' . - , restituet omnia.Loquitur etiam de illo Elia pisticulari, qui apparuerat in trai- figuratione.Secundis patet hoc ex illis verbis: Et restitaei omnia. Id enim non fecit Ioannes Baptista,nec ullus alius. Nam restituere omnia, est omne Iudaeos. 3δες reticos,& Arte multos Catholicos ab Antichri isto decept o reuoAcare ad veram fidem. QAod denique verba Ioannis in Apoc. intelligi debeant 'de singularibus personis, patet ex eo, quod ibidem I oannes dicit eos intςrfi-. P elandoa

SEARCH

MENU NAVIGATION