장음표시 사용
91쪽
Prob. 2 Testimoniis Patrum. Prob. 3. Rarionibus. I. Ratio ex definitione, & conditionibus Mediatoris. Mediator debet esse medius, id est,distans ab utraque parte dissidente aliquo modo. Nam, si omninb sit idem cum una parte,non potEst cogitari, imo nec fingi,quomodo sit Mediator. Porro haec definitio conuenit C isto,ut homo tultus est, non autem, ut est Deus.Nam ut homo, distat , Deo:Vt iustus, conuenit cum Deo. Et contra ut homo, conuenit cum ceteris hominibus Ni iustus, distat ab ho- minibiis omnes nascimtur natura filii irae. At Christus,ut Deus, non distat 1 Deo ullo modo,id est,nec natura, eiustitia, nee ullo alio modo. Igitur non ut Deus, sed ut homo iustiis, Mediator est inter Deum homi spec-
I I. Ratio: Si Christus est Mediator serundum utramque naturam,uel secundum utramque eomunctim sumptam, vel secundum utramque Lotam acceptam. Non secundum utramque simul, quia Christus sie distat quidem a ceteris ominibus. dc etiam, Deo Patre,&Spiritu sancto. At non listat, Deo Filio,nec per iia,nec natura: 3c tamen ab illo etiamdistare debet, elan& ipse sit para ostenta, ad cuius plarationem Mediatore opus sit. bd autem non secundum utramque seorsim, patet, quia non secundum diuinam seorsim acceptam . Mun illa sit pars offensa, mimindum illam nihil distet Christus a Deo. Restat ergo, ut solium secundum humanam Christus MMediatoris III. Ratio si Christus esset aliquo modo Mediator secundum nat amdiuinam,omnes tres per me essent Mediatores. Nam,eum natura diuina sit communis tribus,quidquid secundum illam eonuenit uni 'ibnae,id conuenit omnibus tribus. Unde est illanininis S s. Patrum: opera Dimtatu es indisi sa. Porrhabsurdumesse, ut omnes tresper nae dicantur Mediatores, non videtur egere probatione. Namsi tota Trinitas sit indiator,cuius,νε-R,est Mediator IV. Ratio: Officium Mediatoris proprium est sacrificare, & sacrifieando
satisfacere,ut coiistat ex Apostolo. At sacrificare non potest Christy conue D re secundum diuinitatem,sed solum secundum humanitatem: uiaem facere diuiniratem fit i Sacerdotem, est apertisiimus Arianismus. Nam omnis Sacerdos est minor eo,cuius est Sacerdos: officium enim eius est ministine. Idem diei potest de aliis ossietis Mediatoris Christi, ut quod ramitat- μια quM /ώσι atm noster est: qti dedit semetipsum redemnisnem in me enim omnia arguont naturam inseriorem . Non igitur potest Christus, ve Deus, esse Mediator, nisi, ut Deus, sit minor Patre, Pacri seruiat, veminister. v. Ratio est: Si operatio propria Mediatoris eonuenit Christo ratione Heriusque naturae, sequitur confusio operationum, & consequenter uatur
92쪽
Nam, elim in VI. Synodo reiicitur una operatio in Christo, non re icitur una operatio respectu Dei,tanquam principalis agentis, schominis .vitiis rumenti. Nam certum est,in Christo multa eiusmodi opera inueniri.Talia enim erant omnia miracula qui fiebant Deo Verbo per carnem, ut instrumenti. Sed rei jcitur una operatio respectu Dei,& hominis,lanqua propriae, & prii cipalis caussae. Illaautem dicitur caussa propria,& principalis,qui agit ex virtute su quam habet ex propria sua sorma, & essentia. M,Vt exemtuis rem illustremus, quando Christus curatat febres imponendo aegrotis manus, impositio manusi erat operatio propria, & princit iis humanitatis,quia ex propria sita larma id habebat. At expulsio febris erat propria & principalis idisius Deitatis operatio, quia no habebat hoc ex sua forma manus Christi, sia tantio ut applicaretur a Deo ad illlud opus. Dicere autem,imponere manus. fuisse propriam operationem Deitatis, Vel expellere febrim, fiasse propriam humanitatis, & proinde unam tantum fuisse operationem imponere manus, . di expellere febri est confundere operationes,& naturas. Et hare: est haeresis in eo Concilio damnata. Iam verb sacrificare,quod est ossicium Messiato- .ris, propriiun est Christi ut homo est. Nam eonvenit ei secundum humanam sermam, ut patet, quia conuenit etiam puris hominibus. Ergo, si hoc idem conuenit Christo, ut Deus est, eadem erit operatio utriusque natur ut eaus:
ta propriae, dc principalis; nisi velint, Deitatem esse instrumentum hunianitatis, quo nihil absurdius cogitari potest. Altera controuersia est: an civistus veribvi, Mia .ribus sese, ure suam nabhommbmgratiam, ctgiorum, sed etiam aliquid sibi ac inferiit Conueniunt Doctis Theoloo,atque uno ore docent, Christum, pr ter ea bona, quae suis labori speperit nobis, meruisse etiam sibi corporis gloriam, & nominis exest
teris paribus,siquidex merito habere,quam sine merit0.At graui S gloria. selemia, ει praeci rinio Hypostatica, quae Christus hiantit ab initio, tam sunt excellen , ut melius ait illis nunquam carere, is acquirere ex
93쪽
Saluator noster Iesus Christus suam Ecclesiuim ea ratione. ς igk -0-ksi optimus, & utili simus. re aures iit formae a gubernationis: Monarchia. id in 'uniusprin pris; cuius contrariu vitium est ram st
M ,is eu,regimen optimatium garinia, hoe est, factio paucorum: &Dimocratis,hocas, po totius-nrium quod in seditiones non raro degenerat. Quam talem tres tantiim sint formae simplicis gubernariotas: possunt tameninter se illeuuasoe misceri, ex qua permuctione quatuor aliae sermae mixti regimina praeentur. Una temperata ex omnibus tribus . Alteram Monarchia &Aei cratia: Tertia ex Monarchia. & Dimocratia: Postrema ex Dimoeratia LAristocrat:a rimastahue irascitur quaestio: m, .mmat Nos B. Thomam, aliosque Theologos Cathoseos secuti. statuimus primam propositionem: Ex semis si tiribui praestanti a s in tibia. Secunda sit: 'gimen temperatum ex omnibus tribus formupropter h ana natura Prima propositio prob. primis,quiain eam conueniunt omnes scriptores,
Secundis prob. auctoritate diuina, quae tribus modis ostendit, Mon rctiam esse optimum regimen. Primum, institutione humani generis. Deus eta exunos it omne genus homnum. ut Apostolus ait. Non enim virum& - nam Titer ex humo produx si virumex humolet nam exinde, indicauit Deus sententiam suam, cum non solum hominibus. sedetiam
omiunnis rebus insevit propensione ad Monaret,ieu rara
94쪽
Harat inprimis,qubd in qualibet domo naturaliter ad unum Patremfunisias
pertinet gubernatio coniugis, filiorum, seruorum, rerum denique cxter rum. Item, qu4d maxima pars orbis terrarum a Regibus gubonatur. Prae- - terea,qubdsongὲ vetustiora sunt regna,quam Resputa Principio rerum inquie Iustinus) gentium, nationum, imperium penes Reges t. Denique, quod etiam animantia rationis expertia unius principatum expetere videantur: ut patet de apibus, egibus,armentis,gruibus.
Tertibindicauit Deus suam sententiam in ei Rep. quam in populo Hebraeorum instituit. Non enim gubernatio Hebraeorum Aristocratia fuit, aut politiae vicina;sed plane Monarchia. Principes apud Hebraeos fuerunt primo Patriarchae;vi Abraham, Iacob, Iudas,8ce. Deinde Duces t Moyses,&Iosiae: tum Iudices; ut Samuel, Samson, & alij: postea Reges; ut Saul, Dauid,
Salomon postremo iterum Duces t Sorobabel, dc in abaei. Ac Patriar- chas quidem regia potestate praeditos fuisse,indicant res gestae ipsbrum. Nam . Abranam bellum gessit aduersus quatuor Reges , nec legitur ab ullo Senatu optimatium potestatem accepisse, nec ullum quidem senatum considuic. se. Iudas etiam nurum suam,quae stupri fuerat accusata, igni adiudicauit: nee se ullum Senatum consuluit, aut rogauit. MOγses quoque, Ut verus. ω ivnmus princeps populi Iudaici, multa millia Iudaeorum, propter vitulum aureum,quem erexerant no die iussit occidi: neque legimus vllum Senatusconssilium,aut Plebiscitum praecessisse. Certe Gedeon,post victoriam de Madianitis, cidit ro.viros urbis Socoth, dc turrim Phanuel subuertit. De
Regibus idem indubitatum est. Terribprob. propositio prima proprietatibus, quas omnes habent pro
comperto, optimo regimini conuenire. v. ρουν, ω Prima est,ordo.Et, siquidem melior gubernatis est,quδ magis est ordinam ta. lem autem esse Monarchiam,ita demonstratur. Omnis ordo in eo po-fitus est,ut alii praesint,alijsubiiciantur: nec enim inter pares,sed inter supe- riores,&inferiores ordo dignoscitur. Vbi autem est Monarchia, ibi omnes omni Q ordinem aliquem trabent,cturi nemo sit, qui non siibiiciatur alicui, eo selum excepto,qui euram omnium gerit. Hae ratione in Ecclesia summus
est ordis,ubi plebes subiiciuntur Parochis, Parosii Episcopis, Episcopi M
tropolitanis, Metropolatani Prinintibus, Primates Pontifici Max. Pontis Max.Deo. Vbi verb gubernatio penes optiniates est,plebes quidem ordinem sitim habent, eum subijciantur optimatibus; sed optiniates inter se ordinem nullum habent. Μultd etiam magis Democratia ordine care ciun omnes ciues ei talem conditionis, & auctoritatis in Rerub.censeantur.
a ' - Altera proprietas est,assecutio proprii finis,qui est ciuium inter se conium ctio,&pax:quae coniunctio in eo potissimum uta esse videtur, ut idem seisetiam,idem velint,idem sequantur omnes. Id vero multo certius, & facilius obtinebunt,si uni parendum sit,quam si multis .vix enim fieri potest,ut mill-' ti,'pioriim unus ab alio non disendeat, de rebus ijsiem, eodem modo se tiant. Confirmat hoc idem vius, & experientia. Siquidem apud Romanos sib Regibus rarae admodum inter ciues dissentiones leguntur fuisse: 'exactis autem Regibus, cum pexannuos aragistratus Resp. sereretur, rus ille ai
95쪽
civiles contentiones progressae sunt Ut suis quodammodo manibus potentita - fima illa Respub. interierit . Accedit etiam illud,quod nunquam maiori, εο diuturniori pace Romana ciuitas via sit,quam sub imperio Augusti, qui primus Romae stabilem Monarchiam instituit. Tenia proprietas est, robur, ac potentia Reipub. Illa enim gubernatio omnium iudicio caeteris antecellit,ctuae potentiorem, dc sortiorem Rempub. facit. Illa vero forator Respub. est, in qua maior est ciuium inter se coni-ctio,ic corispiratio: vires enim coniungae seipsis dissipatis sunt soniores. At maior est coniunctio,vbi ab uno pendent omnes,quam ubi a multis. Accedit experientia. Siquidem ex quatuor potentisiimis imperiis tria sub Regibus creuerunt:imperium videlicet Assyriorum, Persuram, dc Graecoriun. Vnum est Romanum, quod sub populari dominatu crevit; sed&illud in maximis rerum perturbationibus sine Dictatore.id est: Rege ad tempus constituto,c5seri ri nonpoterat ; & multo magis postea sub Augusto Μonarcha floruit, quam tempore Reipub.Vnquam floruisset. , Quarta proprietas est, stabilitas, & diuturnitas. Neque enim negari po- test,quin illa sit melior guberaratio, qua stabilior. ac diuturnior est. At M
narcniam talem esse,iam ostendimus,cum docuimus, eam sine dubio caeteris esse sortiorem,si de externa vi agatur: casibus autem,& mutationi minus esse obnoxiam,etiamnum adhibiti externari,ita potest demonstrari. omn/rer
uum in s. diuisium tisolabisvν: Dissicilius autem diuidi potest Monarchia , quam ulla alia forma regiminis. Id enim minus ficiis aluiditur, quod magis est
unum. Magis autem est unum ipsum simplex unum, quam multitudo eo spirans in unum. Illud enim est unum pertie,&naturaliter, & nihil aliud est, quam unum: Haec autem Glum ex arte est virum, persevero, & naturaliter multa. Ergo,&c. Hinc nimirum Monarchia Assyriorum a Nino ad Sard napalum sine interruptione durauit annis Μ.C C. XL. Vt Euseb. docet: vel
M. C C C. ut colligit Iustinus:Vel supra M. C C C C.ut vult Diodorus. Sie autem durauit hoc regnum Vt semper succetar in regno suerit de mortui Regis filius. Scytharum autem regnum,quod est habitum omnium vetustisiimum,nee ab ullo externo hoste destrui potuit, ut scribit Iussinus, nec per se ullo vnquam tempore dis Iulum. Quocirca aliquot annorum milli sillud stetis.s necesse est . . Nulla ausem est Respub.quae diutiuna,& stabilis fuit. Ceria Resp. pote tissima Romanorum uix annos C C C C. L X X X. potuit numerare. Tot enim sunt ab exactis Regibus usque ad Imperium Iulii Caesais. At sub M narchis in Oriente a Iulio usque ad Constitati multimum, sine interruptione durauit annis M. C C C C. N C v. in occidente autem Ma eodem Iulio usqite ad Augustulum, supra quingentos; & a Carolo magno usque ad Praesentem Imperatorem annos fere D. C C C. - Sed nee illis C se C. L X X X. annis, quibus floruit in Romano In perio Democratia , se γα eodem modo Reipub. xςgebatur. Initio enim
96쪽
Tribunis sublatis creati Decemviri. illis etiam post aluium eiectis, iterum. Consules, & Tribuni reuocati: non raro etiam in tores. & aliquoties Tribuni militares cum Consulari potestate introducti. Itaque nulla una forma diu durauit, nec omnes simuIad aetatem nobilium Regnorum peru
Quinta proprietas est, facilitasgubemationis. Facilius autem esse, ut ab - rectἡ ciuitas regatur, quam a multis,his rationibus probari potest. Primum; Facilius est unum hominem bonum r-rire. quam multost Deindes Facilius uni homini parebunt, quam multis. Prieterea: Magistratus, qui pervices, atque ad breue tempus Rempub. gerunt, prius saepedmonere coguntur prouinciam, mitin Rei eis. negotia planh cognouerint; Rex autem, qui semper eodem osv io fungreur, tametsi interdiun tardioris ingeni, sititamen usu, atmie experientiamtutis aliis In aestat. Item; nuin istratus negotia Rei p. eo, quoci non propria, sed communiasint. quasi aliena respiciunt; Rex Vero tanquam sita, &propria: certum autem est, cum tacilius, tum etiam di lisentitis propria. quium Hiena curari. Ad haec; ubi multi sunt, qui regunt. vix fieri pote ut inde absit scinulatio, ambitio, contentio: ex quo non raro let accidere, ut abi alios impediant. Postremo; Sicut in amplis familiis, ubi multis seruis idem ministerium a ignatur, ne uenter nesocia procurantis
uisd unus alii prouinciani communem relinquat: sic eciam est, ubi multium principes Reipis. Altera proposito ita demonstratur: Nam talis gubernario id requirit, nst quidem in Rep. summus aliquis Princeps, qui& omnibus imperet,
nulli sibiiciatur. Praesides tamen prouinciarum,olciuitatum noιIsint Regis virarii sue annui iudices;sed veri Principes, qui&imperio simni Principis obediant, & interim Prouinciam vel ciuitatem sitam, non tanqua alienam, sed ut propriam moderetur. Itλlpcum haberet ita Rep.tam Regia uuq-dam Monarchia, quam etiam Principum optimatium Aristocratia. Quid si his adderetur; ut neque summus ille Rex, nequeprincipes minores haereditaria successione dignitates illas acquirerent, sed ex uniuerib popaeo optimi quique ad eas euulierentur, iam esset etiam suus quidam .locus Democratiae in Repub. attributus. H ncesse optinram sermam regiminis, duobus argumentis comprobamus. Primum enim, haberet huius inodi gubernatio bona caemia, quae pra demolistrauimus inesse Monarchiae: &esset praeterea in hac vita gratior,&utilior. Ac bona quidem Motrarchiae in hac tiostra gubernatione inesse, planum est, cum haec gubernatio Monarchiam quinciam vere, ac proprie comprehendat. Futuram autem in omnibus gratiorem ex
eo perspici potest, qudd omnes illud genus regiminis magis amant, cuius participes esse potant: quale sine dubio est hoc nostrium, cum virtuti, non generi deferatur. De utilitate verb nihil est, quod dicamus, clancerium sit, non posse unum aliquem hominem per se prouincias, & ciuitates singulas regere,& Velit, nolit, cogatur earum procurationem, vel administris vicariis sius,uapropriis earum principibus demandare: dc ruinin aeque ta
97쪽
tex rin, oviItb diligentius, ac fidelius principes res suas, quὲm alienas vicarios PTOCuraturos.
Accedit alterum argumentum ex auctoritate diuina. Deus enim eius ire, M modi regimen in Ecclesia sua semper tam veteris, quam noui Testamenti innixo ix. De veteri quidem facile potest probari. Habuit enim populus He- Exseortam semper unum, siue Ducem,sive Iudicem, siue Regem,qui toti mul-xitiadini imperaret, quod Μrtinet ad Monarchiam. Habuit s aeterea multos Principes minores, de quibus ita legimus . Ela rirrs renuis de Ist et constituit eos Principes populi. Tribunos, ct Centuriones, o Quinquagenarios, ct Decanos qui iudicabant plabem omnitem ore. Id autem ad Aristocratiam pertineri Denique ex omni plebe, non ex una aliquauibu, principes assumeban riui , , Eue,ut patet ex Exodo,& Deuteron quod aliquo modo Democratis est. De mini.' ,
Eceleria Testamenti noui postea probabimus, esse in ea summi Pontificis .i Moeriarchiam, atque Eoiscoporum qui veri primipes, pastores' non vicarii Pont. Max. suntJ Aristocratiam; ae demum suum quendamin: mlo- . . .gum habere Democratiam, eluti nemo sit ex omni Christiana multitudine, qui ad Episcopatum vocari non possit, si tamen dignus eo munere iudice
: Tettia pri'ofitio prob.Nam si ea de caussa mixtum regimen inter homi rea. nes Monarchais simplici anteponimus, quies nequeat unus homo omnibus , Iocis adesse, &necessarib inmiux , aut per adnunistros vicario& suos, aut Per Principes negotia Reip. procurare; certe hac personae circumstantia, Se is, fi - sunt eiusnodi peneris, exclusis. nulla erit ratio, cur simplex Monarchia Hijs formis regiminis non praeseratur. sedaliud praeterea cacius argumenti habemus. Siquidem Monam Pris. αchia simplex in imperio Dei, dc Christi Iocum habet i debent autem Deo, MChristo optima qua que inribuit ero optimum regimen simplicem Mo- . . ' .narchiam esse necesse est. Siquis autem id negare voluerit,non video quem- - admodum in Marcioms, ae Manichaei, atqye etiam Ethnicorum errorem non prolabatur. Nam, chm mim sab electore suo sine controuersia o
tiri. gubernetur; fi Aristocratia praestantissima est forma regiminis, mulcterunt mundi huius in emtores di quod inta sequitiar, multi effectores ιmulta principia prima, multi Di 3.
98쪽
De Me Ecclesiassicum regimen esse
Monarchicum IN tribus nobis eum aduerariis conuetiit. unum est , in Ecclesia esse
Ee; obedire a situ stris. Secundum est, regimen Eccletiasticum essermiale, dc distin m a politi eo. Quando enim Paulus dicebatis cim e .Et: in ι-ο ου digni bais tur; dc similia, nondum erant vlli, aut cerebrarisii mi in Ecclesia saeculares Principes. Tertium est. Resem ab lutum,&liberum totius Ecclesiae, solum Christum esse, de quoe
dicitur: usaatem constitutus sum Rex abes supersiou monte sanetum e-. Atquer' Et nei-- erit inis. Itaque non quaeritur in Ecclesia absoluta, & libera Monarchia vel Aristocrati vel Democratia; sed talis, qualis esse potest m nutiorum,& dispensatorum .eum dicat Paulus: gic nos exi timor homo,ut miniαν ichristi,ac distensatores in steriorum Dei. Iam vero Doctores Catholici in is conueniunt omnes .ut regimen Ecclesiasticum hominibus 1 Deo eommissum sit illud quidem Μonarchieum, stii temperatum ex Aristocratii. εc Democratia.
- Propositio prima. Retime. gccidia non est νν ρη mes myrium. Prob. primo X quatuor rebus,quae inesse debent in omni populi subernatione. Primo;Vbi est populare regimen.magistratus ab ipsa plebe connituuntur, fitque ab extem auctoritatem sumunt. Cum enim plebs per se ius dice dum sedere non possit. debet saltem alios constituere. qui nomine sito id iaciant. oci rex Μ.Tullius consulatum,qui summus erat in Rep. Rom. gistratus populi beneficium vocat. Secundo; ubi e .i populare regimen, appellatur a sententia Hagi stratus in rebus grauioribus ad iudicium populi. Id consuetum fuisse in Rep. Rom. Liuius docet, dc Plutarchus. Terribi Leges,quibus Resip. gubernanda est,a magistratu quidem propo-Riuitur,sed a populo iubentur. Quarto; Accusari solent magistratus apud populum, nee non dignitate priuari, & in exilium deportari, vel etiam morte mulctari, si ita populo videatur. Exemplasiant plurima. Romani enim ex duobus primis Consulibus, quos errauerant, Tarquinium Collatinum, sollim propter odiosum nomen Tarquiniorum , ante tempus magistratu priuarunt:iidem,cum Decemviros creassent,eostem postea inuitos deposueriint. Iam quod niluviorum coumniat Cluistianae ple- Dissilired by Coosli
99쪽
non est unum verbum, quo detur aut toritas plebi creandi Episcopos , vel Presbyteros: est autem,quo detur Episcopo talis au ritas: HMM rei gratia Ti. i. reliquιυ Creta. ut constituas per ciuitatςs Pres'teres,su ut o ego di 'obui tibi. Deinde; Apostoli,qui primi fuerunt Ecclesiae ministri, a Christo, noli ab Ecclesia, le- MMι.ε. gunttir electi, & constituti. Primi quoque Episcopi post Apostolos, quo tempore purissima erat Ecclesia, non a populo. sed ab Apoliolis facti sunt. Neque secundum conuenit plebi Christianae. Nusquam enim est auditum in Ecclesia. et appellaretur ab Episcopis ad populum, neque ut populus ab luerit, quos Episcopus ligauerat, velligauerit, quos Episcopus soluerat. Neque etiam unquam accidit, ruod populus iudicauerit de controuersiis fidei: at nos proserimus multa iu-icia Episcoporum,& praecipue summi Pontificis,quae extant in tomis Conciliorum.
Adde, quod sint innumera Scripturae, Conciliorum, & Patrum testimonia,quibus probatur, nullo modo conuenire Christianae plebi,exercere iudicia ecclesiastica. Porrb tertium minus conuenit plebi. Omes enim leges Ecclesiasticae,vel a Pontificibus,vel a Conciliis inueniuntur l. , nec unquam est expectatum suifragium populi,ut ex eo censerentur auctoritatem habere. Hinc B. Paulus transiens Syriam,& Ciliciam,praecipiebat populis, ut custodirent praecepta Apostolorum,& seniorum. Nulla autem extat lex, quae dici posset plebisscitum in Ecclesia, quales leges permultae extabant in Rep. Romanorum. Denique illud postremum minime omnium conuenit. Nullus enim poterit ostendi Episcopus, quia populo fuerit vel depositus, vel excommunicatus; cum plurimi inueniantur depositi, & excommunicati a fiammis Pontificibus, & Concilijs generalibus.
Prob. secitndb propositio a sapientia Dei. Non enim credibile est, Christum, Regem sapientissimum, instituisse in Ecclesia sua illud regimen, quod
est omnium deterrimum. Deterrimum autem regimen esse Democraticum,
patet ex Philosophis,& Patribus,& ratione. Nam non potest non pessimum esse regimen , ubi sapientes reguntur a stultis, periti ab imperitis, boni a
Tale autem est regimen Democraticum inam Vbi viget Democratia, plurium suffragijs omnia statuuntur. Constat autem semper plures esse stultos,
quam sapientes imalos,quam bonos ,imperitos,quam peritos.
Postremo prob.propositio; Si plebs naberet auctoritatem aliquam in Ecclesia gubernandi, vel eam a se haberet, vel ab alio: non a se, quia non est de iure naturae, vel gentium haec potestas; sed de iure diuino, & supernaturali. Non enim est similis ciuili potestati, quae est in populo, nisi a populo trans feratur in Principem. Neque habet plebs ab alio. Debet enim I Deo habere,si ab alio habet. At a Deo non habet, siquidem in libro Dei,id est, in sacris litteris,nussuam traditur populo potestas docendi, pascendi, regendi, ligandi,soluendi;sed semper populus vocatur greX,qui pasci debeat. Petro autem
100쪽
. DE ROMANO PONTIFICE. I h dieitur: Pasce oves meas. El. Episcopos posuit spiritus sanctus regere Ecclisiam Data δ '' Habemus igitur non esse popularem Ecclesiae gubernationem. , Propositio secunda ' Ecclesia tuam regimen nos penes P cipes saeculares. Du m. Brentii errores sitiat. Primus, Opti Axtes Ecclasiae esse principes Rculares. Alter est, ad hos optimates curam, & regimen Ecclesiae praecipue pertinere. Quos etiam errores habuit Henricus VIII. Angliae Rex. Is enim se caput Ecclesiae Anglicanae constituit, & eodem modo censuit alios principes capita iu- ore Ecclesiae in suis ditionibus esse debere. Primus error facile refutatur primh ex illis verbis: Pro patribus tuis nati sum tibi Fili, costitueseos praticipes super omnem inrani. Sic enim hunc locum B.Augustinus exponit, Pro patrisin, id est, Apostolis, tisintsit , id est,fideles multi quos Deus constituit Episcopos,& eo modo principes super omnem terram. Nec multi aliter Graeci Patres Chrysostomus, Theodoretus, exponunt qui per patres Patriarchas; per filios principes Apostolos intelligunt. Item costolus: Deau inquit. in Ecclesia posuit primum apsalas, inti Prophetas. tum P .m.ctinctores. Si primi sunt Apostoli, qui Episcopi fuerunt,&quibus Episcopi succedunt; certe primi non sunt reges , & principes siqculares. Secundb refutatur ex Patribusse error. Tertio ex gestisEpiscoporum, MRestum. Nam Fabianus Papa primum Imperatorem Chriltianum, Phili pum, exclusit a communione Sacramenti altaris, in die Paschatis, primier quaedam ipsius peccata publica: nec antea eum admisit, quam isse conrelsione,&poenitentia peccaza purg/Vix ri o Tria C CScribit Euseb. Item Constantinus aperte protessus est, de Episcopis le iudicare non posse, ut qui Di j quidem sint: sed contra potius, eorum 1e itare
hin. r. Scribit Rumnus. Theodosium seniorem B. Ambrosius ab EccIesiae liminibus expulit, &mnitentiam publicam subire coegit, ac deinde cum Imperator in Ecclesia ad loca sacerdotum ascendere, atque ibidesn sedere resset, iussit eum Ambrosius descendere, & cum plebe consistere ε, quod ille Iiben
Scribit Theodoretus. Denique Maximus Imp. cum in conuiuIo Iederet, assidente quoque R. Martino, & pinserna primum calicem Immatori, ut omnium nobilissimo, vellet offerre, ille ad Episcopum misit, qui non recit- Lauit, sed primus bibit, & postea non Imperatori, sed Presbytero suo, cali
In vira ι. Scribit Sulpitius. Postremδ resellitur error duplici ratione. Primum ;Episcopus Regem inungit, docer, tig t, soluit, benedicit: Ait autem Apost Sine contradictione mim rameliore benedichur. Praeterea; Principatus Rc ' laris institutus est ab hominibus, estque de iure gentium: at principatus Eeclesiasticus est a solo Deo, & de iure diuino. Ille regit homines , ut hominis at, & magis ratione corporum, quam animarum: iste verb, ut Christiani sitiat, & masis ratione animarum, quam corporum. Ille habet pro fine temporalem quietem, & salutem populi: iste vitam,&faelicitatem sempiternam.
Ille utitur naturalibus legibus, & institutis humanis: iste legibus diuinis, MSacramentis diuinitus institutis. Ille gerit bella cum hostibus paucis, & visibilibus ἰ