Roberti Bellarmini ... Solida Christianae fidei demonstratio. Opera V.P.F. Balduini Iunii Ordinis minorum, ex eius operibus controuersiarum desumpta

발행: 1611년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

361쪽

3so DE ECCLESIA TRIUMPHANTE.

. Ex coli iunctione, quam cum illis habemus: siquidem sumus membranius corporis,dc membra inuicem compatiuntur, 3 coi Pudeiat: oportet ergo eos nobis compati,& pro nobis sollicitos esse; quod uiae dubio faciunt, etiam in particulari;& e contrario nos illis congaudere, & pro illorum gloria Deo gratias agere, quae sine particulari notitia fieri non possunt. . Ex incommodis. Nam nisi iudicio Ecclesiae certi Sancti proponerentur colendi,facile fieri posset, ut pop. saepe erraret, dc damnatos pro beatis coleret ; Vt accidit tempore S. Martini. Scribit enim Sulpitius, quod, cima pop.

coleret,nescio quem,hominem mortuu in pro Martyre,& B. Martino sui pecta esset illa religio, quod nihil certi a maioribus de Sancto illo accepisset; tandem Oranti Martino apparuit anima eius , qui ibi colebatur, &confellac qui pro suis sceleribus extremi supplicii poenas luerat. Idem accidit tempore Alex. III. qui reprehen- νι πιι. dit quosdam , quod hominem in ebrietate occisium pro Martyre venera

bantur.

a. aestio est: Cuius sit sanctas cairenitare' Notandum est , duobus modis posse aliquem canonizari. Vno modo particulariter, ita ut liuri in prouincia una,aut dioecesi habeatur Sala stus, & colatur pro Sancto. ' Alio modo generaliter, ita ut in tota Ecclesia habeatur pro Sancto, nec ulli liceat de sati-ctitate eius dubitare. Primo modo, canonizare poterat quilibet Epist. vi patet de multis Sanctis, quos ita colunt 'ugdam prouinciae, ut tamen plane ignoti sint alijs pro-εU. . uinciis. Vnde in Concilio Florent. dicunt Latini, Simeonem Metaphrasten in Ecclesijs Graecorum pro Sancto coli, cuius apud Latinos nulla memoria unquam extitit. Hoc tamen quod olim licuit, modb non licet: siquidem Alexander III. & postea Innocentius III. videntes abusus, qui oriebantur C. -σδ 2 circa cultum Sanctorum, prohibuerunt ne deinceps aliquis pro Sancto coli inciperet, sine Rom. Pontificis approbatione. C. a id via Secundo modo canoni Zare, communis sententia est, pertinere ad summu Pont. Nam id habetur ex iure canonico: & patet etiam ratione.Nam ad eum

et proponere toti Ecclesia, quid sit credendum,& quid agendum in iis, iis . quae religionis sunt, qui toti Ecclesiae praeest. Item, ex contrario, declarare, qui sint haretici, ita ut a tota Ecclesia pro talibus habeantur, est summiis.ώνιβ ι Pontis. Ergo, declarare, qui sint sancti, & colendi, eiusdem erit summi

Ponta

Dices: Plurimi Sancti, qui in totaEcclesia coluntur,quos non canonizauit summus Pont.reperiuntur. Primus enim Pont. ni fallor qui Sanctos legatur canonuasse, videtur fiat se Leo II I. qui S. Suibertum canonigauit: postea autem Innocent. II. canonizauit S. Hugonem Epist. Gratianopolis. Inde verb Alaxan. III. S. Bernardum in Sanctos retulit . a quo tempore omnes alii, qui sancti habiti sunt, ut Thomas Cantuar. Domini Ps. Franci secus, & alij, Pontis in numerum Sanctorum relati sunt. Q dAErgo dicemus de tot Sanctis, qui ante ea tempora colebantur in Ecclesia' Resp. Sanctos veteres coepisse coli in Ecclesia uniuersali, non tam lege aliqua, quam consuetudine. Sed sicut consuetudines alia vim habent legis ex

362쪽

LI AER SEPTIMUM a sitaeito consensii Principis, & sine eo nullam vim habent: ita sancti alieniti, cultus ex consuetudine Ecclesiarum generaliter introductus, vim habet eae approbatione tacita, vel expressa summi Pont. 3. Qitastio est: sitne inlatibiis imsicium eius , qui Unoicit' Sententia Catholicorum est, certum esse Ecclesiam non errare in Sanctorum canonigatione,ita ut sine ulladubitatione Sancti canoniani ab Ecclesia venera di sint. Prob. I. quia, si liceret dubitare, an Sanctus canonizatus sit smctus, etialiceret dubitare, an sit colendus. At hoc est falsum: siquidem D. Augustinui M'- dicit, insolentissimae insaniae esse,disputare, an sit faciendum, quod tota Eeclesia facit. Praeterea; omnes veteres sine ulla dubitatione Sanctos coluerunt,& colendos asseruerunt. Denique; Tenemur obedire Potiti Lindicenti diem festum alicuius Sancti, nec tamen possumus contra conscientiam aliquid agere .Erib non possumus dubitare,an sit colendus ille, quia ab Eccles

est canonizatus .

Prob. I. ex incommodis duobus. Nam inprimis fraudarentur non Sancti suffragiis vitiorum: nam pro canonizatis non licet orare. At , si in hoc E clesia erraret, defraudaret eum, qui haberetur Luactus, & non est, quicunque non oraret pro eo. Deinde Fraudarentur etiam viventes intercessionibus. Sanctorum: inuocarent enim saepe damnatos pro beatis.

. Praeterea; Ecclesia peteret sibi maledictionem pro benedictione, cum in orationibus Sanctorum petit, Vt, sicut illo. Deus glorificauit in eo lis , sic nobis gratim largiatur in terris: & quamuis eam maledictionem non peteret, nisi materialiter, tamen hoc ipsum absurdum videtur. Prob. 3. Miracula magna, Sc diligenter examinata, faciunt rem euidenter credibilem. At Sancti a Pont. non canonizantur ordinarie, nisi magnis, id certis miraculis claruerint. Et confirm. Nam, si credimus sine vitali si latione, Caesarem,& Pompeium fuisse, quia id testantur communi consensi1 historici, qui tamen homines fuerunt, & mentiri potuerunt: cur non credemus sine hqsitatione, quod testatur Deus ipse per miracula, quando nullae ratio suspicandi contrarium Prob. 4. ex pretparatione. Nam antequam Sancti canonigentur, indi-tur ieiunia.& preces publicae, & tota res diu, bc diligentissime examinta. Non est autem credibile, Deum non adesse Ecclesiae tuae sic dispositae, de supplicanti. Prob. vltimo , posteriori quia in alijs rebus, in quibus Pont. errare poς

sunt, aliquando reipsa deprehenduntur errores. At in hoc nullus usquam e ror deprehensius fuit. . Quaestio est: An Iirea anctas nondum ea ni rincolere Resipat erepri-tiato cultu, non publico; Vt Doct. comuniter inlimant in c. I. r. de res quias, & veneratione Sanct. Siquidem summus Pont. eo loco prohibet pu- blicum cultum: ergo a contrario sensia priuatum c setur permittere. Vocamus autem publicum cultum, non eum, qui coram aliis exhibetur, sed qiri nomine totius Ecclesiae & tanquam ab Ecclesia institutus exhibetur. quo,

intelligimus, quid sit dicendum de illis septem honorum generi santea nu

meratis. .

363쪽

meratis. Nam Puntum ad s. licet non canonizatum credere,&voeare sanctum; non inmei pretdicare eum, tanquam ab Ecclesia inscriptum Sanctorum catalogo.QEasitum ad licet inuocare non canonigatum, etiam audientibus alijs: ut patet ex Hieronymo invita Paula, dc Gregorio NaZianaeno invita Athanasii, & Basili j : uterque enim inuocat, 'tios laudat. ante canonizationem. Prῆterea; Oramus viventes, etiamsi nesciamiis esse sanctos,cur noli deiunctos, quos maiori ratione confidimus essesanctost At non liceret in

publicis Litaniis, & sacro officio id facere.

Quantum ad 3. dc 4. non videtur licere ullo modo, eos honores Laiustis . non canoniZatis deferre: nam templa, & altaria, dc sacrificia lunt ex natura

sua publici cultus: nullum est enim sacrificium in Ecclesia, nisi commune, M Deo ipsis institutum: templa autem altaria, & sacrificia sunt ex natura sua publici cultus: nullum enim est sacrificium in Ecclesia, nisi commune,& a Deo ipse institutum : templa autem , & altaria ad sacrificia res

runtur.

Quantum ad s. non licet publicum festum celebrare: liceret tame in die natali Sancti non canonizati peculiariter laetari, & Deo vacare in memoriam eius: quod etiam veteres secerunt. antum ad 6. licet imaginem pingere, M Venerari ; non tamen in templo constituere eo modo, quo aliorum Sanctorum. Quantum ad . non liceaseliquias non canonizati hominis intemplo e stituere publice honorandas: licet tamen eas habere,venerari. etiam aliis videntibus, modδ scandalum absit. Id enim habet praxis Ecclesiae: nam mδx ac martyres erant defuncti, currebant fideles ad reliquias rapiendas i&similiter . quando moriuntur homines clari sanistitate, multi deuotὶ osculaniatur manus, & pedes, de vestibus eorum pro reliquiis seruant nee id unquam fuit prohibitum. Praeterea; Si licet honorare Viventes, quos credimus sanctos, cur non mortuos

C A P UT III. ADe cultu Sanctorum.

Notandum I. adorationem tres actus complecti I. aetiim intellectus, quo apprehendimus excellentiam alicuius. r. actum voluntatis, quo nos interius illi iliclitiamur, & aliquid volumus iacere actu interiore, vel exteriore, quo protestemur excellentiam eius, & nostram subiectionem. 3. actum exteriorem quo caput inclinamus, vel genu flectimus, vel aliquod aliud signum subiectionis ostendimus. Ex quibus actus secundus est maximEproprius, & essentialis: nam primus actus potest esse sine adoratione; tertius etiam cum irrisione.

364쪽

Notandum I. tot esse species adorationis, siue cultus, quot species excellentiae. Honor enim, siue cultus debetur personae propter eius excellentia. Sed, quod adprqsens institutum pertinet, tres sunt species excelletitiae. I. es exceuentia diuina, & infinita, cui resipondet prima species cultus, qui a Theologis dicitur latria. I. est excellentia humana, seu naturalis, quae posita est in humanis virtutibus, dignitatibus, gracii bus, &c. cui respondet secunda species, quae dicitur cultus ciuilis,& osi cruantia quaedam humana. Qua i1- quam haec in alias multas species diuidi potest: nam alius honor debetur patri, alius Principi, alius pret pibri, alius sapienti, vel erudito,&c. 3. est excellentia quaedam media inter diuinam, dc humanam: qualis est gratia, &gloria Sanctorum. Et huic excellentiae resipondet tertia i pecies cultus, quam Theologi vocant Duliam.Et quia inter sanctas creaturas humanitas Christ .s seorsim consideretur, singulariter excellit, propter unionem ad V erbum;&similiter B. Virgo, ut mater Fili Dei, ita pr stat aliis Sanctis, et dici possit Domina, dc Regina nostra, quod aliis Samstis non conuenit, nisi admodum imperfecte Iide 4 Theolohi hanc tertiam speciem, quam vocant Duliam, di in uiciunt in Duliam proprie dicaam,& Huperduliam; tribuentes illam Sanctis ceteris ; istam soli humanitati Christi, & matri eius.

Notandum 3. Has tres adorationis species non esse univocas, sed analogas. Vt enim excellentia non dicitur univoce de excellentia Dei. & creaturarum

ita e ultus debitus ob excellentiam non potest dici uni uoce de cultu Dei, de

creaturarum.

Notandum . Has ipsas species adorationi uantum ad actus interiores, optime distinsui. Nam I. species,id est, latri est summa quaedam voluntatis prostratio, & inclinatio, cum approhensione Dei, et primi principis,&vltimi

finis, atque adeo summi boni, qualis adoratio soli Deo conuenit. a. est longe minor inclinatio voluntatis cum apprehensione certa humanae excelletiae. 3. est media quaedam inclinatio voluntatis, cum apprehenfione excellentiae plusquam humanae, & miniis quam diuinae. At, quantum ad actus exteriore s, non est facile species adorationum distinguere.Nam omnes fere actus exteriore ommunes sunt omni adorationi, exeepto sacrificio, & quae ad illud reseruntur, templis, altaribus, Sacerdotibus. Voluit enim Deus hunc cultu mLai.

sacrificii sibi soli exhiberi: ut patet ex illo: Qui sacrificat Diis , eradicabitur, prater vim Domino Ioli. Ex alijs actibus exterioraus, qui sunt communes cultui Dei,& cni tui creaturae, non potest euidenter colligi, an aliquis cultum Deo debitum tribuat creaturis; nec ne: nam Abraham eodem actu incuruationis' 'usque ad terram adorauit Deum, angelos,&homines. Notandum s Latriam interdum uimi pro ipso actu, quo Deus colitum.interdum pro habitu, quo homo redditur promptus ad Deum colendum: hunc

autem habitum esse virtutem quandam ipecialem, & moralem. Et sicut charitas, & prudentia sunt virtutes speciales, quia habent sipeciale obiectum; dc tamen simul sunt aliquo modo generales, quia dirigunt, aut ordinant actus omnium virtutum: ita latria virtus est ecialis propter i peciale obiectum suum, id est, hoeiorem diuinum; & tamen simul est generalis, quia mittir ad honorandum Deum actibus omnium Virtutiun,&prqcipue fidei,spei,&cha

365쪽

as . DE ECCLESIA TRIUMPHANTE.ritatis. Nam summus honor Deo defertur, eum per fidem protestamur, eum eici primam veritatem: per spem, potentissimum esse'. per charitatem, esse optimum. Itaque ipsius actus fidei obiectum est Deus: actus aurem ipse fidei est obieetiim religionis: & ideo fides est virtus Theologica, quia circa Deum versatur; Religio non est virtus Theologica, quia versetur circa creaturam: actus enim fidei non est Deus. sed quid creatum. Idem dici de sipe, & charitate potest: obiectum enim earum est Deus actus vero ipsarum ad obiectum religionis pertinere potest. Notandum 6. quantum ad nomina, in lingua Hebraea nullum esse nometi, quo proprie designetur cultus solius Dei sed omnia esse communia, & idem

nomen neste tribui cultui creaturae, nunc negari,prout nimirum ali rer atque

aliter accipitur. In lingua Latina similiter non habemus vllum vocabulum, quod lum dicatur de cultu Dei: & hinc est,qubd Patres vocabula adoratio

nis, & religionis, nunc concedant creaturis, manc negant, prout varie accipiuntur. Inlingua Grqca una vox est propria cultui Dei, nempe θεοσέβεια. quae non multum est in usu. Praeter istam vocem sunt alia quatuor pietas: religio' λοιπιιοι. & δουλi in , seruitus: sed nullum horii est,quod

interdum non tribuatur etiam creaturis.

Sed quamuis ista vocabula non sint propria diuino cultui, secundum primam ipsbrum institutionem; tame Schola Theologorum,non sine caussa ex- eogitauit illam distinctionem de latria, & dulla. Nam, chin in re inueniatur manifesta distinistio inter cultum Dei, & Sanctorum; oportebat etiam ad vitandam aequi uocationem inuenire distincta Vocabula. Optima autem erane ista duo: primo, quia Scriptores tacri Vocem Ut in numquam usurpant, nisi pro cultu solius Dei; ut patet ex nouo T 2stamento Vocem autem v stirispant pro omni seruitute, tam Dei, quam hominum. Deinde, antiqui Patres nunquam nomen latriae tribuunt, nisi Deo,cum ramen etiam Sanctos coli di

cant.

Superem iam, Ut probemus, cultum aliquem minorem diuino, maiorem ciuili, & mere humano, sacris rebus, sanctis Angelis, & hominibus deberi. I. Argumentum sumitur ex illo: Adorate sicasellum pedum eius, quoniam sanctum est. Ubi adsitreram per scabellum pedum Domini intelligitiu arca Tei .Paru stam. Nam Salomon dicit: Paraui domum, ubi νMymesceret arca Domini, ct scabel- Ium pedum Dei nostri. Nec sine caussa dicebatur arca scabellum pedum Dominia. , a. ni: nam si upra arcam erat propitiatorium, quas sedes Dei, quae tenebatur manibus duorum Cherubim,de qua dicitur in principio huius Psalmi: um sedesti Lixi. super Cberubim, moueatur reνω, dcc. Idem habetur in illis verbis: Introibimui in tabernacuIum eias, adorabimus in loco, ubi steter ιpedes ram. Nam in Hebreto est: Adorabimus scabellum pedum eius. Et, qubdloquatur de arca, pater, qtita pr. ecedit: Intrεibimus in tabernaculum eius. Et statim etiam sequitur: Surge, Domine, iurequism tuam, tu . ct arca sostifcamnis tua. Et hoc idem clarius colligitura. ex eo: Arcam, inquit, supra quam inuocatum est nomen Domini Iriis i in Cherubim 'peream. .

Iam verb, quod in his locis praecipiatur aliquis culius,patet ex verbo, ado-

Iarea

366쪽

LI aER S E P T I MV s. 33srare. quod Hebraice etiam est proprium verbum adorationis. QuM autem arca sit creatuta, nulli dubium esse potest. Rod denique iste cultus non sit ciuilis. sed religionis, patet ex ratione Dauidis: qinniam lanctum est, hoc videlicet scabellum. Cultus enim ciuilis debetur rebus propter ciuileni, dc humanam excellentiam.

II. Argumentum sumitur ex adoratione exhibita Angelis ab hominibita piis, & prudentibus. Nam Abraham pronus in terram adorauit Angelum. Et similiter fecit Loth. Sed quia posset responderi, tam Abrahamum, quam Loth, non cognouisse Angelos, sed homines putasse in initio, cum eos adorauerunt, Sc ciuiliter tantum aὸorasse; proferamus loca clariora: Aperuit Don inus oculos Balaam, o vidit angeluet flantem inpia marinatogudis, adorauitque etiyrenas in terram. Hic certe non prius adorauit, mim Angelum agnouir.

gelis autem, ridiculum est dicere, deberi ciuilem honorem. Item,cum vidisset Iosite virum stantem evaginato .adio, dixit: stra, o adura orumφ Ille: Nequaquam, inquit, sied Prisceps sum exercitus-Continπὸ cecidit Iosue prisus In terram. ct adorauit. Hic aperte videmus adorationem illam mediam, quam quaerimus. Nam,quod Iosu nonPutauerit illum, quem adorabat esse Deum, patet, quia Angelus dixerat, se esse Dei minis rum. Quhd etiam non adorauerit cilii liter, sed religiose, patet, quia non prius ador ir, quam intellexit esse angeliim Dei legatum. Quod denique non math fecerit adorando . patet, quia Angelus non solum non prohibuit eum ab adorando, sed etiam iussit adhuc maiorem honorem sibi exhiberi, dicens: Diue calceamreta pedum tuorum: Iocus enim, iκ quo stas,sanctus est. Non erat autem sanctus locus, nisi ob Angeli praesentiam: non enim erat tunc Iosue in loco sacro, sed in campestribus Iericho. III. Argumentum sumitur ex adoratione Sanctorum in Script. Saul ado- irat animam Samuelis sibi apparentem. Certum autem est, non conuenireci- 'uilem honorem animabus defunctorii: neque dici potest, in hoc errasse saulem, quandoquidem nec ipse Samuel, nec script . Saulem reprehendit. Ab- dias vir sanctus adorabat Eliam pronus in terram.Nec possumus dicere,hune ciuilem cultum fuisse: nam, quantum ad humanam excellentiam,maior erat Abdias, quam Elias: iste enim priuatiis homo Erat ; ille autem unus ex Principibus regni. Adorauit ergδ eum, ut Prophetam, ac Dei hominem singulari sanctitate excellentem. Fili j etiam Prophetarum, clim audissent spiritum Eliae requievisse super Eligeum, accedentes adorauerunt eum proni in ter-Nm. Denique; Nabuchodonosor adorat Danielem. is autem diceret, aut crederet, a Rege summo adoratum ciuiliter mum ex captiuis,qualis erat Daniely Adorauit ergb eum religio , ut hominem Deo plenum. Neque

per errorem adorauit Deum illum existimans: nam adorans ait: Vere Deus vester, Deus Deorum est . o Dominus Regum, θ euelaηs m steria . quoniam ta ρotuisti aρerire hoc Sacramentuin. Quod etiam fecisse Alexandrum Regem Pontifici, Iaddo, scribit Iosephus. L amir. IV. Argumentum sumitur ex confessione Patrum,quia temporibus Apo- e. s. stolorum usque ad nostra tempora floriterunt. V. Sumitur ex inuocatione, templis, festis, Votis, peregrin tionibus,

367쪽

DE. ECCLESIA ΤRIVMPHANTE imaginibus, eum liae omnia ad cultum Sanctorum non dubium est

pertinere.

6. Sumitur ex eo, qudd semper Ethnici, Iudaei, Haeretici accusauerunt Christiatios idololatriae propter cultum Sanctorum: quod certe non fecis.sent,nis vidis letit a Christianis sanctos passim religiose coli. 7. Sumitur ex ratione. Nam, si honor ciuilis debetur virtuti ciuili sapientiae,potentiae, nobilitati: ergo honor plusQuam ciuilis debetur supernaturali virtuti, sapientiae,potestati,nobilitati. Sed Sartisti quoad virtutes supernaturales excellunt omnino, cum ferueant diuina charitate, & non possint peccare: nihil enim inquinatum potest intrare in regnum coelorum: quoad sapientiam, vident ipsam sapientiam increatam,& in ea cognoscunt rerum omnium caussas,iuxta illud. Beaιi minido corde. qηοηiam ipsi Deum videbunt. Quoad potestatem, sunt Reges coelorum,& participes ipsius throni diuini: Qui ν cerit,dabo ei sidere mecum in throno meo. Et: vo ri Oxobis ut dis Uuii mihi Pater meus regnum. Quoad nobilitatem, simi filis Dei, reipsa iam adoptione confimmata per gloriam. Igitur merito,iureque optimo resigioso cultu prosequen- di sunt. Denique; Deus sanistis honorem, &gloriam promisit: Qui bonori strauerit melior bo eum. Et: Siquis mihi minissrauerit, honori Pabir eum Patre meus. Et: Gloria,cthonor omni operami bonum. Ergo debetur illis honor; dc certe non ab aliis, quam a nobis, qui illis inferiores sumus; non conuenit autem mortuis honor ciuilis:ergb religiosus illis debetur.

De ita uocatione Sanctorum.

PE euliaris difficultas est de cultu inuorationis de quo sit I. propositio:

lices a Sanctis petere,ut nobis,tanquam auctores diuinorum beneficiorum,gloria, vel gratiam, aliaque adbeatitudinem media concedant. Prob. I. ex Script. Rariam,ctgloriain dabit Dominus. Eta Letiauriculos meos in montes,unde veniet auxilium inibiis Montes sunt homines sancti, ut exponit s. Augustiniis . Ut autem ab iis intelligamus auxilium expectandum,non Vt ab , auctoribus,sed ut ab impetratoribus; ideo statim subditur: auxiliam meum a Domino,qui fecit coelum,ct terram. Item Omne datum Optimam, .ct omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patνe luminam. Prob. 2. ex vi Ecclesiae: nam in orationibus,quae leguntur in Missa,vel in ossicio, in celebritatibus Sanctorum, nihil unquam aliud petimus, quam ut

eorum precibus nobis a Deo beneficia concedantur. Proo. 3. ex Patribus. 4. Ratione. Nam ea, quibus indigemus superant vires creaturae:ac proinde etiam sanctorum. Ergh nihil debemus a sanctis petere, nisi iet a Deo

368쪽

LIBER SEPTIM Vs. 3 rimpetrent,quae milia nobis sunt. Est tamen notandum, cum dicimus, non

debere peti a Sanms, nisi ut orent pro nobis, nos non agere de verbis, sed defensu verborum. Nam, quantum ad verba, licet dicere: S, Petre, miserere mei,salua me,aperi mihi aditum Gest: item, da mihi sanitatem corporis , da patientiam, it illidinem, &c, dummodo intelligamus, orando pro me,aut, tuis precibus,& meritis. sic enim orat Ecclefia uniuersia: Tu iros ab hoste protege, Et: Sanate aegros moribun Et hora mortis suscipe. Nos redeuntes virtutibus. Sic etiam Apostolus de se dicit: ri salsus facerem Milos ex illis. Er: Vt omnes:Ram. tia Dc trem si 1;non ut Deus ita iuuando concionibus, precibus, &c. Propositio a. Sancti non sant immediati inter ores ninri apud Deum, sed quid

quida Deo iubis impetrant,per Christum impetrant. Nota, tr personas posse con-uderari,quando nos Deum oramus: virum ipsius Dei, a quo petimus beneficia: alterum Christi, per cuius meritum ea cupimus nobis dari: tertiam eius, ' 'quiperat beneficia per Christum. Ex histribus non potest prima Sat istis tribui,ut iam probauimus; nec secunda, ut nunc olteiademus; sed selum tertiae Itaque Sanctos inuocamus ad hoc litin, vi faciant id, quod nos facimus,

quia melius, dc emcacius ipsi facere possinit, quam nos; & melius illi, & nosumul, quam nos sisti.

Prob. propciatio: Solus Christus est, qui mundum reconciliauit Deo, &qui meruit nobis gloriam, & gratiam. & omnia necessaria ad falutem: Quia cing. r.

in ipse complacuit omnium plenitudinem inhabitare,o per eum reconciliare omnia, paci- sicans persa guinem crucis eius,qua interris, ct qua in caelissunt. Et: Ipse est pro viris t. tiam a. pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed pro totius mundi . Atque hi ero . o. Christus dicitur via: quia,ut ipse ait, ne renit ad Patrem, nisi perip sum. Hinc etiam dicitur: Petite in nomine meo. Hinc dicitur Mediator Dei, ω hominum:&aduocatus apud Patrem. Ergo nihil a Sanctis petere possumus, i. ι in.

nisi ut intercedant apud Deum,quo nobis Christi meritum applicetur,& pedi Christum gratiam, & gloriam eonsequamur. εProb. secund b ex Patribus. Tertio ex orationibus Ecclesia: . Omnes enim, sae de Sanctis sunt,iIIam

formam habent: Coaι ederis v, laevi, intercessune baius Sanctitate bene' tum, per Christum Dominam nostrum. Habemus igitur, quomodo Sancti inuocandi non sint: nunc ut intelligamus, quomodo inuociandi sint, sit 3.propositio. Sancti orant pro nobis, altem in generesecundurn Script . Prob. I .exijs Script. quq agunt i turn de sanctis homini f. L. Dixit Domit ut ad me: sisteteriar Moysi , c, Dis 'is. . Samues coram me, non e tantina mea adpo . is D M. Ergo Mo es, de Samuel iam mortui poteratR , Sc solebant orare pro pop. Iudaeorum. a. Locus est, αλέ-λοὶ G-

ubi Iudas in visione quadam vidit Oniam Pontificem, & Ieremiam Prophetam, qui obierant, orantes pro pop. Iudaeorum. 3. Est, ubi desti ibuntur, m. s. XXIV. seniores in coelo coram throno Dei procidisse , habentes phialas

aureas plenas Odoi amentorum, qua sunt orationes Sanctoruni. q. Est: a. ri . t. Dabo autem operam ctfri quentes habere um,nimirum commend. itos, siue in animo, ineum, ut horam memoriam faciaιis . Vt enim exponunt Sco-

Iia Graeca apud OEcumen. aliqui veteres non inepte hinc colligebant,

369쪽

Sanctos post obitum gerere curam viventium, Et quamuis hoc non sit eridens argumentum, tamen eli probabile. q. eii, ubi diues Epulo orat pro fratribus: suis; ergo multomagi orant iusti. pro tota Ecclesia. o. est, ubi animae Sanctorum Martyrum' magno clamore petunt vindictam de interfectoribus ibis : ergo multo magis petunt misericordiam uatribus suis. Accedat ultimb, quod Script. aperte docent communione Ecclesiae triumphantis cum militante. L Nam Apostolus dicit, nos accelsisse ad Eccletiam 'primitivorum, qui iunt in coctis, id est, ciues illorum esse: & dicit, matrem nostram eise lerus alam, quae esti in coriis is & dicit Christumelle caput super Oivirem Ecclesiam; certe non excluditur coetistis Ecclelia. At communio ista exigit neces uiis, ut membra pro inuiceni 1bllicita sint, dc inuicem se iuuent: haec enim es natura membrorum sub uno capite Viventiu,Vtuo

. Propositio: Sancti, qm reginam ram Christo, prohobis orant, nonsol minge=ω-re,sied etiam in artisularia i Prob. I. Angeli otauit pro nobis, & curam nostri gerunt,etiam in speciatu ergo multo niagis id spiritus hominum beatorum faciunt. Nam inprimis nihil eis deeli eorum, quae Angeli habent, quantum ad hoc munus pertinet, clisint pr diti liuestigentia, & voluntate, M adlint i emper Deo ν& nos vehementer diligant, ac demum sint aequales Ansetis. Deinde, aliquid habent prae gelis, quod sim membra coForis Ecclesiae nobis magis coniuncta , quam sint Angeli; S experti iunt miserias,&pericula noltra, quae Angeli non sunt experti. Prob. secundo. Nam non solum ab Angelis, sed etiam a spiritibus beatoruhominum reguntur, A gubernantur fideles viventes. Id enim promisit Christus: Qui vicerit, ct cuiadierit usque in sinem opera mea.dabo illι potestateinsupergentes, o reget eas in νιrga ferrea, ct tanquam vas figuli confringemur,sicut o ego accepi a Patre meo. Et: Qui secerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Et infra: Qui vicerit, dabo ei 'dere mecum in throno meo, sicut o ego vici, I sedi cum Patre meo iuthrouo eius. Hic loquitu Ioannes de spiritibus mortuorum, ut patet ex illis verbis: Ei cu odieriirsque in finem opera mea. Et loquitur de tempore anse re- surrectionem, ut patet ex eo, quod dicit: Reges eas in virga serrea. Nan , regere in virgaferrea, non significat punire, quod etiam post resurrectionem fiet;ied signincat, regere virga pastorali, quod sollim fit ante relurrectionem. Dicitur autem virga ferrea, quia inflexibilis est ad iniustitiam : Virga airectionis, id et , Virga rectissima, νιrga regni tui. Et etiam sempiterna, nam regni eius non erit uii. .od autem tequitur: Eι tamquam vas nuti, confringet eos; non signifi-- cat, homines perdendos; i ed peccatores, Chrisio peccata conterente, Sc de lente, iuxta illud: Occide, o manduca. Vel rebuntur, siue pascuntur electi in virga ferrea: reprobi autem, tamquam Vas figuli, confringuntur. QuM vero hoc significet, regere in virga ferrea'. patet I. ex verbo He braeo, quo utitur David: & ex Graeco Ioannis, quod est, ποi aut γῶe d est,pase

370쪽

L, I B E R. s E P ae,1 M V s. 31' .pastoraliter. 3. quia in Palmo illo, unde Ioannes verba sua desiimpsit. dicitur Christus totam haereditat e suam regere in Virga ferrea. Postula a me. 8cc. Psata. Nee tamen suspicari possumus, totam Ecclesiam a Christo esse destruendam. . quia sic exponunt Patres. Habemus igitur, spiritus hominum beatorum post mortem, ante diem resurrectionis accipere potestatem in gentes, & r gere, & Pscere eas: nec non esse columnas in templo Dei, id est, sustentare Ecclesiam, quod proprie sianctis Martyribus conuenit: ac demum sedere in throno Christi, id est, cum illo prqsidere roti mundo, &Ecclesiam regere,&gubernare. Idem colligitur ex illo: Beatas ille seruus, quem, cum venerit Domis Mattha . nas, inuenerat sic facientem: amen dico vobis, super omnia bona sua coiistitueteum. Bona enim Domini, Ecclesia est, ut Hilarius docet: quod etiam aperte legimus in praefatione de Apostolis. quam viram esse ex nouem antiquisisimis, testatur Pelagius Papa II. qui sanctum Gregorium piaecessit. Id etiam Patres aperte

docent.

Prob. vltimo ex apparitionibus Sanctorum, qui aperibtestati sunt, te orare pro nobis, etiam ira particulari. Scribit Euisebius, Polamiori iam carnisici promisisse, te, cum ad Dominum peruenisset, aliquiὸ ei bonum impetratura: deinde, post tres dies a consummato martyrio carnifici per quietem apparuisse, atqne eius capit i coronam imposuisse, pauloque post, iiixta Martyris pridictionem,&ipsum ex impio carnifice pium Martyrem effectum. Alia id genus plurima iunt. Propositio s. Sancti, siue Angeli, siue homines, pie, dc Vtiliter , iuentibus inuocantur. Prob. I. ex Script. Iacob benedicens filiis Ioseph, sic ait: angelus qui eruit me de cunctis malis.ben dicat pueris istis. Hic Angelum aperte S. Ia- .. r.eobinuocauit. Item; goca siquiso, qui tibi νespondeat, ct ad aliquem Sanctoram creuertere. Vbi nomine Sanctorum intelligit Angelos, ut D. Ausust. expo--. nit: qui etiam illud: ,si eremini mei , amus mei ad Angelos dici existimat, 'iuxta quod dicitui: Si fuerit Angelus loquens pro eo unus de millibus, miserebitur eis, o dicet; Iibera eum. Sicut etiam, cum dicit: Ecce inter Sanctos eius nemo isb. 3 3. mutabiIis; nomine Sanctorum intelliguntur Angeli. Nam idem alibi ha -0 33. betur his verbis: Ecce, qui sierurunt ei, non sunt stabiles, ct in angelis suis reperit prauitatem. Quamuis autem haec Verba non videantur conuincere, quia non sunt ipsius scriptoris libri, sed Eliphaz, amici Iob; tamen ideo conuincunt, quia indicant, tunc fuisse consuetudinem inuocandi patrocinium sanctorum Angelorum. Item; Moyses Orat. Recordare, Dstmine, abraham, Isaac, or EMAsa.

Vsi notandum, quia ante Christi aduentum Sancti,qui moriebantur, non intrabant in coetuiri, aec Deum videbant, nec cognoscere poterant ordinarie precessi plicanitium; ideo non fuisse consuetum in Testamento veteri, Vtisicerent: S. Abrah.ιm . ora pro me, &ce sed sol im orabant homines eius temporis Deum, & allegabant merita Sanctorum, qui iam Obierant, ut illi ipsorum orationes iuuarentur. Praeterea; in utroque Testamentosaepe legimus, viventes a viventibus inuocaros. Nam Filii istaei dicunt ad Samnetem: Necesses pro nobis clamare ac Dominum inam sinam, tu siauer nos demanu Pbιlistino uis. Et: Ite ad seruum ι meum

SEARCH

MENU NAVIGATION