장음표시 사용
61쪽
cri Auri modo vel E dicere possum, sed necessarid etiam di cere debeo.quod quae mihi iustissima causa ad accusandum visa est, eadem vobis & ad diligenter crime cognoscendum, & patefactum puniendum debet videri. Non enim de privata aliqua injuria, aut communi crimine, sed de nefario inauditoque scelerer de rep. universa, de salute omnium nostrum, conjugum liberorumque nostrorum judicabitis. Cum in consilium ibitis,quid de universa repub. sperare nos deinceps velitis, statuetis: num metum aliquem sceleratis civibus in ea violanda propositum, an omnium scelerum servos publicE impunitate proposita,invitam dignitatemque principis, atque remp. sine ullo iudiciorum paenarumque metu grasseri velitis. rum priusquam ad ipsa crimina accedam, quorundam hominum opinioni occurrendum mihi intelligo. Video enim quosdam esse,qui causam eius agat, defendant: alios qui excusent: nonnullos sortassis etiam qui non credant. Quorum ego hominum clim tria genera esse existimem, singulis respondebo. Vnum eorum genus esse sentio, qui privata necessitudine aliqva,sanguinisque conjunctione moveantur. Video enim esse nonnullos, qui ita existiment, labe
aliquam a claris familiis suscipi, si qui ab illis profecti sint, paenis scelerum affecti clim perpetua infamiae nota ad posteritatem prodantur. qui mihi clim
62쪽
in magno errore, idna reip. atque libertati pernicioso versari videntur. Vt enim nullius soli tanta b nitas est, ut non saeph inutiles, nonnunquam etiam perniciosas herbas ac venena effundat ; ita in hoc humani generis satu ac propagatione nulla naturae praestantia essicere potest, ut generosissimae stirpis . non pravissimi aliquando laetus sint.quibus non tam clarae domus inquinantur, si quae in iis pravitas orta sit, quam illustrantur, si eam a se fecerint, segregarint, praeciderint. Itaque multae mihi amplissimae familiae non minorem laudem e paenis suorum, quam aliae ex recte factis adepti videntur. Quis enim au- thorem illum libertatis Romanae, non admirabili crem in filiorum facinoribus puniendis, ana ipsa li- -bertate pariendajudicat quis non Casso laudi ducit, qui filium regnum occupare conantem intra domesticos parietes occiderit Θ Dum memoria Catili-inariae conjurationis vigebit, Fulvii Senatoris factu
non silebitur, qui filium in Catilinae castra se conji-
.cientem ex fuga retractum parens interfici iussit.
Nulli unquam alienum scelus probro fuit; multis, . qui insectati id sint, etiam laudi fuit. Itaque Manlia: gens no modo damnato M. Manlio Capitolino appetiti regni;at quali viroὸ perpetuam notam inussit,
cum ut quo ipse prae nomine fuisset, nemo Manlius deinceps vocaretur sanxit: verum rest etiam adhuc
63쪽
me crimimus. 17 nemo ex tam numerosa & nobili domo, ex tot agnatis, ne ex fratribus quidem germanis, quos duos habebat, ei adfuisse: nemo vestem ejus causa mutasse: nemo populo supplicasse magna cum laude eorum traditur. Qyid domestica exempla an minus illustria ejus rei habemus inae apud nos clarior est familia Thencinia Θ pudori ne illa sibi ducit, extitisse quandam ex illis, quae sui pudoris non eam,quam dignitas familiae ejus requirebat,curam habuerit ξ ta- tum abest,ut cum ab agnatis ipsis animadversum in eam fuerit, turrim in qua periit ad hodiernum diem ab eius nomine Dorotheam appellent; perpetuum- que & illius flagitii & suae severitatis, qua quosdam deinde alios etiam ex agnatis suis in eadem turri ne, carint , monumentum extare voluerint. Nicolaus
Vitovicius Capitaneus Cracoviensis filium Archi diaconum Cracoviensem,qui in adulterio deprehe- 's maritum ultro occiderat, a se captum fame ipse necavit. Nostra memoria, Oscihus nobilissimae ac antiquissimae in Lilvania familiae homo pro scelere suo publice supplicio affectus fuit:Num propterea it ii aliorum gentilium cognatorumque suorum dignutatem minuerunt ὸ Quod n hoc clarioribus familiis demus, ut propter claritatem earum impunitae sint, quis est, qui non videat, non modo libertatem Omnem, quae aequitate sola continetur, verum remp. e-H a tiam
64쪽
18 De Oramini .riam universam tolliὸ vo jure enim cum tu non magis civis sis, quam ego, omnia scelera impune tu suscipias: ego tenuior, si quid admisero,omnes cruciatus perseram Θ Quid si potentiorum peccata eo etiam graviora putanda sunt,qubd non modo ipsi co rumpuntur, vertim alios etiam corrumpant Θ manat enim exempla ab illis ad inferiores: & quales eorum mores sunt,tales fere omnium in repub. existere necesse est.Alterum eorum genus esse suspicor,qui sorte ab illis circumventi, inque fraudem induisti, cum consiliorum eorum conscii fuerint, nunc idem quod' in hosce statutum fuerit, in se metuant. Eos ego non
quod certi aliquid habeam,esse dico:sed quod ea est
natura conjurationum, machinationum ve contra rempub. ut tanquam contagium aliquod latius manent , brevi tempore multos homines complectoan
tur: quod si qui hujusmodi sint nisi ipsi se commove
rint, omni metu eos libero. Itaque praedico, moneo, hortor quiescant. nemo scrutabitur, nemo excutiet, nemo inquiret.Optaret Rex se sine ullius non modo supplicio, verum ossensa etiam, cum silae, tum reip. securitati consulere potuisse: his ipsis parcere cupivisci,nisi rebus tam manifestis prolatis,si eas negle-- xisset, in majus periculum reipub. salutem adducturum sese intellexisset: natura ad humanitatem se factum sentit,severitatis partes a repub.sibi impositas,
65쪽
sDe re Miri. 19 ad tempus atque ita suseipiendas statuit, ne quicqvaqvod sanari potuerit, resecasse videatur: scit in mulatis rebuspub. tape maximas conjurationes unius aut ad shminum alterius supplicio extinctas esse. prudentes ita consulere reipub.ut quantum fieri ejus possit, singulis parcatur. Itaque si ad quos contagio hujus rei pervenerit, patiantur modo ipsi latere peccatum suum: non ipsi se indicent: nemo eruet. Tertium eoru genus est,qui simplicitate fortassis induisti, bd ipsi homines minime mali sint, tantum flagitium in
aliis etiam existere non potuisse exis imant.Qwrunt: ut tacitis sensibus, atque opiniossi occurram, pauca mihi de ante acta vita ipsius atque moribus repete da existimo: non quo quicquam commemoraturum me existimem, quod in auditum cuipiam antehac fuerit,ac no quς omnibus ante hac cognita fuerint,mecum potius jam recognituros arbitrer: sed tamen omnibus ferό in graviorum criminum judiciis quid
quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non tam ex scelere, quam moribus etiam ejus,qui arguitur ponderari solet. Neque enim, quemadmodum interdum vultus, atque Oratio, ita animus quoque subito fingi potest, neque cujusquam repente vita mutari,aut na' tura converti. Nullum si eius subito concipitur. nec cujus jam multo ante non modo animus depraVatus , verum domesticae etiam sortunae profligatae fu-
66쪽
ia crimimus erint. audacia singularis, mores seri, immanis natura , omnia denique ad perniciem perdita, ejus vita ab ullo vel maximo scelere aliena videri potest. Iam vero cum & temporis & dignitatis vestrς ratio mihi babenda sit, primum illum actum istius vitae totum praetermittam: nihil a me ex adolescentia sita audiet ; quod vel sic ea acta est, ut ignota nulli propter nequitiam atque luxuriam ejus sit, vel a me tali l co honeste commemorari non possit. satis est id
in memoriam me vobis revocare,brevissimo temporis spatio a patris morte patrimonium omne suum eum abliguriisse: decoxisse: aes alienum grande c5- traxisse: condemnatum a creditoribus,proscriptcmque aliquot in judiciis fuisse. quibus studiis, quamq
honestis ad eos scopulos afflictus sit, nemo est, quinctiam me tacente intelligatsed est tamen proprium quoddam ejus temporis facinus ipsius, quod ante id luxuriae saltem vitiis clarum, sortitudinis etiam laude nobilitauit. Boch danus fuit princeps Valachiae cum singulari humanitate,tum qui studium in nomePolonicum quod a patre traditum acceperat, ipse msu etiam frequenti atque consuetudine cum Polonis auxerat: nam & ipse literis fidei publicae a Sigismundo Augusto acceptis crebro in Poloniam vetitabat, ct conditionem praeterea ex ea sibi petebat: nuptias enim Hed ijs Tariovae, quae Palatino Russia:
67쪽
meen Ai . 61 postea nupsi ambiebat: tum non miniὶs frequentes nostris ad se invitabat. Hic, cum, ut ostendi, patrimonium jam omne suum prodegisset, ita ut aere alieno penE oppressb eae, quae paulo post consecutae sunt, proscriptiones jam impenderent, quo ruinas rei familiaris fulciret, de una sororum illius : habebat autem Bochdanus serores tres': ducenda cogitare coepit. Quid multis P in Valachiam ad eum proficiscitur: petit ab eo serorem in uxorem; -- gat eam illi Valachus: non enim continentiorem in sororis dote, quam in patrimonio suo fuerat, futurum existimabat: moleste hic fert : nihil interim suspicatur Valachus, qui suo jure usus fuerat: pro mo re in Poloniam, ad nuptias, que tum forte erat pro-:proficiscitur, inque itinere a comitatu suo solus fere
excurrit: quod & fidei publicae literas a sigism. Augusto haberet: dc neque commissum a se intelligeret, quare timeret, nec sine causa timendum putaret. hic insidiis instructis e via illum aggreditur : nihil minus verentem graviter saucia unoque ictu csi innocentissimum iuvenem,tum fidem publicam nefarie violat: saucium abducit: a captivo magnae pecunis summς sponsione vadesii. iis per vim & latro ciniti exprimit. inamuis hic sortassis non vera facinoris hujus causam proferri a me dicet. Solet enirn: ob lusum, nescio quem,puerilem, quod in eo calor
68쪽
crimini Lque aureo,quem tame dono postea acceperat,a V
lacho vapulasset,injuriam suam se ultum praeseserre. ini certe clim familiaritatis indiciu esset, inimicitiarum causa esse non debuit: violandae vero fidei publics, aut latrocinii exercendi,ρος iusta causa unqua esse potest Θ Veru scio me de rebus notissimis loqui; eo sum brevior; neminem enim esse puto,qui & qua flagitiose id ab eo perpetratu fuerit,& quam grauiter Sigismundus Augustus tulerit, ignoret. Moritur interim Sigismundus Augustus: hic metu judicii &paenarum, quae jam tum illi impendebant liberatus fuit. Nodum hic dicam quae in Sigisinundum Aura
paulo ante mortem ipsius machinatos se esse ultro iactarint: ut ejus mors non tam illum impiis eorum consiliis,quam patriam tanto sceleri eripere voluisse videatur. Sed narrabuntur ea postea a me: vos an
hic ea vita,eoque facto quo gravissime offensum Si- risimundum a se sciebat, alienus a consiliis iis fuerit luspicari poteritis. Iam vero in interregnis,quae ipsius flagitia, quam foeda reip. nundinatio fuit Θ aliud Omnino patrimonium obvenisse sibi existimabat: Vnum tamen singulare factum ejus cognoscite. Novereor Serenissime Rex , ne quis su mmis laudibus
tuis detractum quid existimet, si qui de omnibus bene existimare soles, in uno hoc cavendo minuS cm-
tus suisse videaris. Defatigarat hic omnes divisores:
69쪽
De e minius. 63 nemo iam erat, a quo quidquam emungere posset rnotus erat omnibus: in Transilvaniam ad Regem, qui princeps tum Transilvaniae erat, se contulit: o. peram non suam modo, sed alienam etiam ei detulit;utque pro se regnum ambire hortari coepit.Rex eo animo tum erataut non tam ipse ad regnum aspiraret: quod si ambiendum sibi esset, vimite potiusquam pecunia ambireti ut tamen civis potius ali quis regni, quam externus eligeretur,malebat. Maxime autem in D. Maximiliano Imp. summam quidem tanti Principis inter Christianos principes authoritatem,familiaeque eius dignitatem observabat: in diam Turcicam in eo metuebat: eaque ex re si bellum inter ipsum & Turcarum Imperatorem extitisset, se, qui inter utrosque interjectus esset, summin periculo versaturii videbat. dicebantur qui Imperatori studebant, ita in partibus versari, ut vim dissentientibus facturi essent. Cui quo facilitis obsisti posset, ut pecunia aliqua partes juvaret, a Rege petit : negotium ultro suscipit: viginti aureorum millibus acceptis discedit. Si negant, syngrapha pecuniae ejus a Samuele fratre istius &ipso consecta a me proseretur. Animadvertite iam ingenium & fidem honamis. ab eo quem ipse selicitarat, a quo pecuniam accepera ad illum contra quem eam acceperat recta profugit: aurum avertit: eas ipsas partes,
70쪽
s, criminiim pro quibus eas acceperat, oppugnat. ina una in re quanta scelera insint. quid attinet me dicere P de re,
quae communis omnium cst. tanquam de patrimonio suo, quod nullum iam tum habebat, privatini tractare instituit: in eo ipse deinde, quod convenerat, nqn remp. modo, quam suo consilio gerendam susceperat, verum eum simul qui crediderat, destituit, quantumque in ipso est, communem vitae socie . tatem tollit ; cum fidem qua ea continetur, evertit. Existimate nunc ullum scelus ab ejus vita abhorrere,
qui uno scelere tot flagitia susceperit λ sed quid si id quoque majori alio, ac se ipsum potius deinde superavitὸ si potest hoc aliquod majus esse: sed tamen
videte hominis amentiam. Eum quem, ut regnum ambiret,ipse hortatus fuerat: cui Operam,studiumq.
suum detulerat: a quo pecuniam acceperat, ei climab ordinibus ultro deinde delatum regnum suisset, Cracoviam ingredientem, in domo quadam cum complicibus aliquibus suis occultatus, de senestra clam occidere voluit. Non dubito, cum casus quidad tam nefario scelere eum avertisset, qui tamen postea sermones hominum,quamque frequens fama ejus rei fuerit,plerosque recordari: Frater ipsiusSamuel, antequam supplicium de eo sumeretur,fassus est: ip- se negare non potest. Verum de toto hoc crimine