장음표시 사용
221쪽
manifestasunt, a vestra severitate liberatos , a societate tamen removemus Altaris , ut paenitendo placare possint, qnem peccaπdo contempserint. Quod i plum colligitur ex Ambrosio , qui
lib. I. de poenit. cap. I 6. monet, non esse deis neganda sacramenta et , qui occulta crimina
habens , propter Christum tamen studiose poenitentiam egerit, idest, qui publicam poenitentiam subierit, quamvis esset Occultus poccator , adeoque non teneretur eam subire ; igitur solus publicus peccator ad eam cogeba
1 Ad a. respondeo , eam Clerici depositio. nem , vel suspensionem non fuisse poenitentiam . de qua modd agimus , nempe impositam ex consessione sacramentali, sed poenam impositam in soro eX terno. 18 Ad 3. ea Canonum antiquiorum monitio tam frequens , ut convictis maior poena imponatur , quam sponte confitentibus, satis ostendit, eos Canones non respeXisse specia, liter serum internum , in quo nemo denunciatur ab alio , nemo convincitur, sed ipsum praecish peccatum spectasse. Cum autem non respicerent specialiter serum internum , sed potiuS externum, non erat necesse, ut distin
222쪽
guerent inter peccatum occultum , & publicum , cum sorum eXternum utrumque peccatum poena publica puniat, ut non semeIdimim est , & dicetur . Nec inde sequitur ,
Ecclesiam antiquiorem nullam statuisse regulam pro foro interno et nam ea poenae taXatio dirigebat etiam forum internum , quatenus ex ea dignoscebat Consessarius , quae crimina majora essent, & majori pgna digna ,
quae minori . Caeterum quamvis concedam,eOS Cano- I9nes respexisse forum internum, argumentum non urget. Nam, ut non distinguunt inter
peccatum publicum , & occultum , ita non distinguunt inter peccatum viri, & s minae; non inde tamen sequitur , easdem pq nitentias fuisse utrique impositas , & 'minas quoque suisse exilio, vel peregrinatione mulctatas,quq pqna erat per Canones parricidis statuta. Ut igitur in hoc . aliisque similibus casibus , quamvis non distinguerent Canones , distinguebat Consessarius , ita in casu nostro. D. R. At cur Canones caeperunt postea a distinguere, nempe post saeculum sextum . Sic enim distinxit Beda caro .de remediis peccatorum , ct postea Ecbertus Eboracensis Archiep.
223쪽
ehie p. in suo Poenitentiali cap. i. Alcvinus ,
ct in libris capitul. Caroli Magni, & Lud vici Pii , ubi cap. sa. lib. s. sic . Si occulte , sponte confessus fuerit, occulte fat* GF publice, ct manifem convictus, aut confisus fueris
publice, ac manifestὸ fiat, nempe poenitentia . Id ipsum monent multa Concilia , Remenso can. 3 i. Ut discretio servanda sit inter Paenitentes, ni publicet qui absconse paenitere debeant. Idem iisdemque verbis sancitur in Moguntino, celebrato an . 847. Distinctilis in Londinensi sub annum Ia oo. Poenitentia talis inis jungatur uxori, unde non reddatur marito suos pella de aliquo occallo, se enormi peccato. Demum in Senonensi an . I 269. redarguuntur aliqui , qu bd publicam poenitentiam omni istius promiscuh imponebant. Idem etiam exempti , re alii quamplures Religiosi pro cunctis peccatis cunctas poenassatuunt infligendar, ex quo interdum evenit , ut dum tales poenae delinquentibus infiguntur, eorum peccata, quae Occulta fuerant , veniunt tu notitiam aliorum . Quibus praemissis , statuitur ne id amplius fiat.' Igitur fiebat antea passim , ct impune . D. D. Fiebat utique , nec id negamus ,
sed male fiebat ; S ideb fiebat ah aliquibus
224쪽
tantlim, nec approbante,aut conni vente Ecclesia universa , vel Romana . Addo id factum saeph non ita tamen , ut cogerentur Pq- nitentes occulti poenitentiam publicam subire , sed ita ut ea imponeretur sortasse solis non renuentibus . Quia verb experientia comper-2Itum est, ex hoc ipso multa mala oriri, cum praesertim coepit esse frequentior usus auricularis consessionis, ideo cautum inde *pissime fuit, ne id amplilis fieret. Quandoquidem verti tam multa loca attulisti, in quibus id statuitur , recolere etiam debebas decretum Alexandri III. respondentis Episcopo Ononiensi; sed sorte omisisti, qubd hujus Pontificis verba meae sententiae suffragantur. Postquam enim praedictus Pontifex in ea epistola Episcopuin monuit, ne Sacerdotem , de quo fuerat interrogatus, suspendat ab ossicio. si occulte peccavit, addit haec verba , Alioquin non set tutum, cum sit secretus excessus,
ipsum invitum ab officio coercere et sed tamen paenitentiam secretam, secundum quὸd tibi visi fuerit, injungere non postponas. Unde in sero,
ergo Ecclesia vetus non consuevit ad publicam poenitentiam cogere , qui occulte deliquerant et non enim est dicendum , eam conin
225쪽
suevisse sacere, praesertim cum viguit sanctis sima illa di septina . quam semper praedicatis , quod non fit satis tut), sed cum periculo frangendi sacrum sigi lium . D. ' Nullum fuit tale periculum Inam certe ex poenitentia publica non poterat argui species commissi peccati , cum idem poenitentiae genus imponeretur pro iisdem Peccatis.Nec poterat ex ea argui peccatum in genere,nempe pqnitentem grave aliquod peccatum commisisse , ctran subinde poenitentia publica ex devotione fieret etiam ab innocentibus , ut notat MorinuS lib. 2. cap. I9. n.6.aa D. D. Scio id asseri a Morino , & ante
ipsum a Doctoribus magni nominis, versim si hoc verum sit, jam temere Augustinus in libro de symbolo ad Cathecum enos, hos allo. quens dicit, Illi, quos videtis agere poenitentiam , scelera commiy erunt, aut adulteria, aut aliqua facta immania. Inde agunt paenitentiam, ut, quia etiam homines probi tundunt inter orandum pectus suum , temere quis diceret,
Illi, quos videtis in Ecclesia tundere pectus suum,
scelera commiserunt aut adulteria , aut aliqua D. Ha immania . Inde dum orant, tundunt sua pe-Hora. Est igitur evidenter falsum consuevicis
226쪽
se immiscere se cum Poenitentibus etiam inis nocentes . Peragebant quidem aliqui sponte,& ex sua devotione publicam poenitentiam',
verum innocentes non erant, sed occultis
sceleribus adstricti. Igitur Poenitentia id saltem significabat, Poenitentem graviter deliquisset quod optime advertit Concilium Coloniense in Enchiridio Christianae institutionis tit. de Confess. q. si 'sat ut . Ubi loquens de poenit. publica, quae olim in Ecclesia imponebatur, sic habet. 'sul paenitentist ,
etsi qui deliquit non proderet speciatin crimen suum, tamen ipso facto confitebatur, O declara. hat Ecclesiae , se graviter peccasio . Dixi poenitentiam publicam fuisse sal-etatem gravis delicti indicium, quod satis est ad
ostendendum , ad eam cogi minimὴ potuisse eum , qui occulti deliquerat: resignati siqui. dem sacri sigilli reus est etiam , qui nullum in specie peccatum prodit, si manifestet in genere Poenitentem gravi aliqua culpa fuisse
obstrictum , ut omnes docent, nec ut arbitror dissentis . Caeter ina, saepissime ex alunctis circumstantiis species ipsa culpae indicabatur , aut suspicioni non leve sundamentum praebebatur,quod ipsum per leges sacri si-
227쪽
gilli non licet, nec unquam licuit, quidquid in contrarium senserint aliqui ex vestris,quo rum est ultima hujus primae Partis Calumnia parum distans ab ea , quam nunc nitor disii
cere, ut fundamento non distat moles superimposita . Quare non pauca dicenda tunc erunt , quae magi S ostendent , nunquam sui si se in foro interno occultum delictum psna publica vindicatum, vosque ad aliter sentiendum inductos ea persuasione, qubd ununia& idem fuerit in Ecclefia veteri sorum interis num , eXternumque, vel easdem fuisse, aue
esse posse utriusque fori psnas, eandem in puniendis occultis delictis disciplinam.
Quod autem quarto loco obiiciebas, est ipsa octava Calumnia, quam mox disiicere aggrediar.
228쪽
Pro quibuslibet peccatis lethalibus, publicam Paenitentiam imposuit Vetus Ecclesiis .
est octava Caluminnia , quam contra veteris Ecclesiae di sciplinam ad Orna bas in quatio argumento , quod in praeterita
disputatione proposuisti et quamvis ex iis quq in ea dicta sunt, satis ea rejecta videatur: si enim falsum est , ut ibi probavi, fuisse unquam ab Ecclesia, pro occultis delictis,quamvis atrocibus, ineluctabiliter imposita in publicam
229쪽
hlicam Poenitentiam, utique falsum est . suisse eam impositam pro quibuslibet lethalibus
culpi S. Dos. Id tamen factum suisse assirmant eruditi Scriptores, inter quos est Gaspar Jueninus, ut dicebam . qui in Commentario Historico, & Dogmatico de Sacramentis
tom. a. dissert. 6. quaest. 6. cap. 7. art. I. g. 2.
pag. 688. sic habet: Docet Morinus noster, trium Priorum Seculorum Patres, per Poenitentiam publicam purgose triplicii tantum speciei
peccata, Idololatriam, Homicidium, Maechiam. ra Tm quarto Seculo , G duobus proxime sequentibus, peccatis, cimio Seculo erant Canonica, addita fuisse non quidem omnia mortalia, sed quae inter mortalia cessentur gravissima. Munulli alii Scriptores contendunt uni regulae subjecta fuisse quaecumque mortalia , seu nullum omnino fuisse peccatum mortale quod poenitentia publica castigatam non luerit . Inde proseri sententiam tuam per haec verba . Si paenitentia fumatur pro poenis publicis non determinatis quia
dem per Canones, sed Episcoporum arbitrio pe missis , quodlibet peccatum mortale castigatnm it Poenitentia publica etiam tribus Prioribis Seealia. Ita is Auctor.
230쪽
D. D. C teris, ut sibi videtur,eruditior, sed re vera caeteris audacior & prorsus appo-sth ad tollendam de veteri Ecclesia auricularem & secretam Consessionem . D. R. Num audaciae tribuendum, quod quis sequatur Patres, Clementem, Tertullianum, Cyprianum , alios ine quorum textus huic sententiae suffragantes, nisi graveris audire , libenter afferrem. D. D. Patres audire nihil gravor, gravor autem quam maXimh audire eos, qui Patribus , nempe assertoribus veritatiS , confirmandis erroribus abutuntur .
D. R. At error nequit esse , quod ab aipsis unanimi consensu asseritur disertissime . incipiam a primo, nempe a Clemente , im-mb ab ipsis Apostolis , quorum ille constitutiones collegit. Earum enim lib. 2. cap. I9. sic praecipitur Episcopo, Cum aliquem peccasse cognoveris exacerbatus jube eum foras eiici,cto. Igitur Apostoli jubent elici ab Ecclesia adeoque publicae Poenitentiae addici e uim qui de praehenditur graviter peccasse , quale- cumque demum fuerit peccatum. Tertullianus in lib. de Poenitentia sic habet. Omni