Clericus Romanus contra nimium rigorem munitus duplici libro quorum uno veteris ecclesiae severitatem, altero praesentis ecclesiae benignitatem a rigidiorum quorundam scriptorum calumniis vindicat P. Baldassar Francolinus societatis Jesu theologus “C

발행: 1705년

분량: 429페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

r38 CALUMNIA VI.

quem totIus vitae peccata consessa suerat,

compulsam fuisse eadem publicὲ confiteri, eamque sic parvisse , ut o multum etiam Diaconi cum ipsa patratum sacrilegium prodiderit , unde Diaconus in poenam a suo loco dejectus fuit, & Populus in sacros Ecclesii Ministros ita eommotus , ut ei placando, Nectarius Episcopus Presbyterum Poenitentia.

rium amoverit, ejusque munus penitus abrogaverit. Addit autem Sozomenus, idem factum narrans lib. 7. cap. I 6. exemplum Ne

Sarii reliquos serὶ omnes Episcopos sequutos esse. Id certh satis quod dicebam ostendit; non enim mulier nobilis, honestaeque famae, eam consessionem facere jussa esset,nec ipsa secisset, nisi fieri eonsuevisset, fuissetque omnino ne

cessaria ad obtinendam veniam peccatorum . Id etiam colligo ex eo , quod Socrates decretum Nectarii improbans asserit, nempe id malum ex eo manasse , qu bd postea non potuerint ampli lis redargui praua aliorum opira, nec malorum hominum commercium viis tari , utpote qui, sublata ea occultorum criminum consessione , non amplius dignoscebantur, ergo Poenitentes sua etiam Occulta erimina prodere cogebantur. Quis autem negets

192쪽

DISPUTATIO UI. 139

get, hanc fuisse communem totius Ecclesiae consuetudinem , cum non sollim Constantinopoli , ubi factum mulieris contigit, sed in reliquis omnibus Orientis Ecclesiis viguerit, quarum Episcopi, factum Nectarii imitati di. Cuntur, cumque non ignoremus , easdem in utraque Ecclesia Orientali, & Occidentali solemnis Poenitentiae leges fuisse λSed, ut ut in aliquibus discreparint, in shoc certi nullum discrimen fuit, ut ex Patrihus Latinis colligitur . Et primh Tertuli. de Poenit. cap. Io. & II. invehitur in eos , qui Poenitentiam omittebant. ex pudore confitendi peccata sua, qui pudor, inquit, esset Uenia dignus, si consessio esset facienda coram inimicis infultaturis, in resiloquio , ubi de altorius ruina alter attollitur . ubi prostrato superascenditur, non sic autem , cum facienda sit iπ- ter fratres . atque conferoos, ubi communis spes, metus, gaudium , dolor, passio . Igitur jubebantur Fideles publice confiteri etiam ea , quae

pudori erant, nempe occulta, pudor enim est in consessione occultorum, no autem eorum,

quae publica sunt. Quhd autem juberentur, ct nori solo consilio impellerentur, patet,quia non redarguerentur, qui talem consessionem

193쪽

omittunt: non enim redarguitur , quod malum non est, mala autem non est omissio rei non praeceptae.

3 Eundem pudorem retrahentem a publica consessione reprehendit S. Pacianus in parenesi . & S. Ambros. lib. 2. de Poenit. cap. Io.&in psal. 37. Igitur is mos cogendi Ρcentia tentes ad publicam atrocium criminum,' quamvis occultorum consessionem non fuit solius Ecclesiae Orientalis, sed etiam Occidenis talis, diuque perseveravit in aliquibns Provinciis , nam etiam tempore S. Leonis Papae perseverabat in Campania, Samnio , & Piceno, ut patet ex ejus epistola 8. ad harum Provinciarum Episcopos scriptae non enim est probabile,tunc omnes illos Episcopos convenisse in ea lege statuenda. Crediderim potius , constantiores eos fui sse in ea retinenda, seu potius rigidiores in ea amplianda, Cogendo videlicet Poenitentes ad publicanda omnia sua occulia delicta, adeoque etiam ea , in quae Ieges animadvertebant poena capitis, quod soluin sustulit Leo, ut Morinus lib. 2. cap. IO. bene colligit ex ultimis his hujus Leonini decreti verbis. Removeatur tam improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentia remedio am

194쪽

DISPUTATIO VI. I I

ceantur, dum aut erubescunt , aut meis ni inimicis sua facta referare, quibur possunt legum constitutione percelli.

Demum negari non potest, potuita hanc legem condi ab Ecclesia ad absterrendos Fideles ab atrocibus delinis quamvis occultis , ut ad removendos Fideles a patrandis publice. cum scandalo eisdein delictis, potuit eos ad eorum publicam confessi ociem obligare. Probabile autem est , conditam de facto fuisse hanc legem eo tempore , quo alim multae hujusmodi leges , & sorte etiam severiores, statutae suere, ad Poenitentium verum propositum, & constantiam explorandam ,eXercendamque . Certe publica pro occultis

criminibus Poenitentia parum , aut nihil dinfert a publica occultorii criminum c5sessione; sed illa fuit in Universa Ecclesia lege sancita, ergo, cum aliunde tot indiciis,argumentisque id colligatur,dicendum est,hoc etiam fuisse ab Ecclesia veteri lege sancitum, aut ab eadem fuisse saltem permissum , ut Consessarii pos.sent ad hujusinodi consessitonem Poenitentes cogere,quam permissionem clari innuit S. Ba. 8silius in Ep. ad Amphilochium eo can. 34. Adulterio pollutas mulieres confitentes ob pietatemf

195쪽

i et CALUMNIA VI.

tatem , vel quomodocumquε convictas, publicare quidem Patres nostri prohibuerunt; ne convictis, mortis causam praebeamus. Igitur ex Basilici, vetitum a Majoribus fuit Consessario publieare adulteria occulta mulierum , nempe imis ponere mulieribus adulteris , ut publice confiterentur sua adulteria, ne a maritis occiderentur , ergo non erat prohibitum Consessariis praecipere Poenitentibus consessionem publicam reliquorum delictorum , eX quorum manifestatione non sequeretur illud malum , sed erat eis permissum , ut hanc consessionem

praeciperent: nam exceptio sui dici soletin Armat

regulam in contrarium .

D. Eloquenter quidem , & apposithad decipiendum et sic enim pervertis quq collegisti ex Veterum monumentis, ut videaris uelle imponere , & sucum facere, .ut eodem ordine, quo ea attulisti, ostendam . Incipiam igitur ab ea tam in selici, de celebri Matronae Costantinopolitanae Conissessione . Id factum narraturus Sogomenus cap. i6. lib. 7. dicit, Praesbyterum Paenitentiarium , qui consessiones exciperet, ab Episeopis suisse constitutum in suis Ecclesiis, electumque ad id munus virum integritate vitae maxima

196쪽

maxime spectabilem , G fecretorum tenacem ἔςuia nimis odiosum visum fuit, qu)d Poenitentes , sua delicta , tanquam in theatro, audiente

Ecclesiue multitudine pronunciarent. Ergo non Obligarunt ad id Poenitentes. Quomodo enim Obligarunt ad id, quod cognoverunt esse odiosum , & nimis grave D. R. Non obligarunt quidem ad omnia, sed ad aliqua magis atrocia , judicio Pres-hyteri Poenitentiarii, cui debebant omnia prius mani sestari. D. D. Id asseri nullo modo potest; nam Iosi odiola visa fuit publica consessio; absque du-hio visa fuit maxime odiosa confessio delicto.

rum atrocium occultorum et & rursus, si Sacerdos in Poenitentiarium eligebatur,qui esset secreti tenax , ne proderet occulta, a sortiori requirebatur , ne proderet occulta quae essent atrocia et ergo si consessionem publicam non praeceperunt, utpote odiosam , Cert non praeceperunt consessionem publicam atrocium delictorum, quae est maxime odiosa; nec permiserunt Presbytero Poenitentiario, ut eam injungeret . Et vere non injungebatur ut idem Socrates significat, dum reseri, eam mu

lierem prodidisse peccatum commissum cum

197쪽

144 CALUMNIA UI.

Diacono, quia longius confitendo progressa est, quia videlicet consessa est plura , quam debebat, quamque ei fuerat praeceptum, aut permissum .

D. R At cur adeo progressa est, si jussa non suit λi N. D. Facti laminei rationem petis prem difficilem postulasti. Quis enim , nisi divinando , dicere possit, quid Deminas moveat ad hoc, aut illud agendum Z sorte illam movit imprudens quidam feruor: sorte etiam exemis plum aliorum et non enim negamus, aliquos id secisse, ut a Polamio factum fuisse narravimus ; sed communem sic faciendi consuetudinem seu legem negamus. Quia verb ille ipse usus aliquorum, sponte publicandi culta sua delicta, juxta consilium Ρresbyteri Poenitentiarii, erat periculosus & quia idem Poenitentiarius in ea Poenitentium directioiane facile errabat , eis permittens publicare quae publicanda non essent; ideo Nectarius illum usum sustulit, & cum eo munus ipsum Presbyteri Poenitentiarii, totamque illam fortasse solemnis Poenitentiae c remoniam quihus sublatis non id mali contigit, quod ipse dicebas, male eXplicans ea ultima verba So

198쪽

DISPUTATIO VI. I 3

cratis , sed illud aliud , quod Poenitentes non sunt amplius public E in Templo redarguti, ut in Ecclesia Constantinopolitana fieri s

Iebat . At cur solemnem Poenitentiam sacere Iatam multos pudebat sui dicunt Tertulianus,

Pacianus , & Ambrosius J si non jubebantur Poenitentes confiteri sua occulta delicta Θ Miror, haec objici, ctim talia essent in solemni Poenitentia quae pudorem facerent praesertim hominibus Criminosis , quos subinde bene agere, praesertim publice, pudet. Igitur multi

aut etiam omnes , rubore suffundebantur, dum coram omnibus, incompti, cinere conspersi, & humili sacco induti apparebant,dum se pedibus cujusque, ut pro se orarent, ad Volvebant: dum in Templi angulo consistere per menses aut annos jubebantur, dum ad initium Sacrificii toto Templo cum Catechume. nis eYpellebantur, dum tandem sua delicta quamvis publica confitebantur , eaque conmsessione publicabant illa magis, suasque ignominias refricabant. Haec satis a publica Poenitentia retrahebant homines, ut sunt plerique, parum amantes salutis suae, qui proinde

a Sanctis illis Patribus justissime reprehenduntur . Κ Sum

199쪽

1 6 CALUMNIA VI.

ia Sum autem maxime admiratus , P tuisse te , asserre in confirmationem sententia: tuae Epistolam S. Leonis ad illarum trium Provinciarum Episcopos scriptam, cum ea sit validissim uin telum , quod vibrari solet Con tra sententiam tuam , ut mox constabit, Cum Epistolam recitabo. Ex iis etiam, quae dicam, palam siet, nec potuisse Ecclesiam ad id onus publicae confessionis cogere Poenitentem, quamvis potuerint ab eadem severissimae aliae leges sanciri. Per has enim, ut alibi probabitur, punire consuevit Ecclesia graviora,eaque publica delicta, nempe aliunde cognita quam per Poenitentium consessionem , non igitur earum severitate removebantur Fideles a consessione , ut absque dubio evenisset, si occulta sua scelera Confitentibus onus illud recitandi ea publice subeundum fuisset * ejus enim timore, consessio secreta , unde publica sequeretur , fuisset omissa .i4 Demum non obstat Canon Basilii , tum quia Canones illi ad Amphilochium missi , Pertinent potius ad externam Ecclesiae discLplinam , tum quia, quamvis dicantur pertinere ad regimen interni sori, Canon a te alla tus nihil adversatur sententiae meae . Prohibebantur

200쪽

DISPUTATIO VI. I T

hantur siquidem Consessarit,ex veteri Patrum sententia , ut ibi dicitur, publicare mulierum occultas impudicitias, non quia caetera publicare possent, sed ut ab hac publicatione ma-Xime caverent. Sic prohibemur tam saepe in Scripturis aliquid injustum aure contra ViduasM Pupillos; non quia injuste agere cum aliis liceat, sed ut maXime caveamus ah ea injustitia , quae committitur contra Viduas, &Pupillos, utpote quae gravior est, & deterior. Haec est prima ejus legis ratio. Ex ea enim publicatione multd majora mala oriebantur, quam ex publicatione aliorum A quare , non abs re , ea praesertim, & speciali lege vetatur. Altera ratio ea est, qubd quam Vis prudentes is Consessarii non solerent ad publicam occultorum consessionem , aut ad publicam propter ea poenitentiam cogere Poenitentes , non rarb tamen eam suadebant, ad majorem delicti expiationem t aliquando etiam si donus non detrectantibus Poenitentibus in praecipie-hant saltem publicam poenitentiam * hoc ipsum autem , cum praedictis sceminis sacere, vetitum fuit, no Consessarius suo vel consilio, vel praecepto, quamvis sponte acceptato, eas in vitae discrimen impelleret. Κ a Veis

SEARCH

MENU NAVIGATION