Clericus Romanus contra nimium rigorem munitus duplici libro quorum uno veteris ecclesiae severitatem, altero praesentis ecclesiae benignitatem a rigidiorum quorundam scriptorum calumniis vindicat P. Baldassar Francolinus societatis Jesu theologus “C

발행: 1705년

분량: 429페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

αog CALUMNIA IX.

fagimine abstineat : sexta feria praeter panem Θminum vibil comedat: in omni sexta feria Vuadragesimae ct quatuor temporum , praeter aquam nihil bibat: omui sabbato, exceptis solemnibus diebus, se nisi aegritudo intercesserit, is carne ροὰ fagimine abstineat . Ruapropter clementiam .estram in Cbripo supplicitor exoramus, quatenus pro redemptione auimarum vestrarum, praefatum Poeniteutem , quia pauperrimus est, in υἱ-

alibus ει vestibus misericorditer susteπteris , orationibus sublevetis, de poenitentia etiam sibi injuncta secundum quod ratio exigit, benigne

relaxetis. Data Magalone anno ab incarnatione

1 Nec ita severe, in vulgus hominum dumtaxat, vilesque personas, qualis erat exul Bernardus a praedi Ao Episcopo commendatus , animadversum fuit. Siquidem nec ipsis Principibus viris, summisque Imperatoribus, parcitum volvere Patres. Celebris es: illa . Chrysostomi ad Sacerdotes adhortatio ho- mil. 8 s. in Matthaeum , ut a sacri Altaris communione quosvis indignos expellant, & ad locum poenitentium amandent. Non parva

oobis imminet pastua , si quem aliqua improbitate teneri scienter, ei bajus meusa participationem

262쪽

permittitis. Sanguis enim ejus de maritas vesris requiretur. Si 'Dux igitur quispiam , si Confui ipse , si qui Diademate coronatus indigne adest, cohibe , coerce , majorem in illo habes potestatem. Celebrius est illud Ambrosii factum ab Ec- iaclesiae soribus expellentis Theodosium , nec antea absolventis,quam poenitentia satis longa & publica commissum facinus deflevit. Quod Sancti Antistitis factum alii multi si clesiarum Pastores Sacerdotesque imitati sunt.

Εdgaro Angliae Regi , qui Virginem Deo

consecratam violaverat, quam vi S sponte confesto , & veniam summa cum animi, corpΟ-risque demissione, nec sine multis lacrymis expetenti Jeptennem paenitentiam indixit Sanismis Dunstanus Episcopus, ut resert Capgravius * nempe, ut in hoc toto spatio, coronam regni non gestaret, jejunium in oebdomada hiduanum transigeret, thesauros suos pauperibus laudispergeret , super hoc sacraudis Deo Virginibus

monasterium Septoniae fundaret. Primarium Isquemdam Comitem in exercitu Othonis Imperatoris consessum culpas suas & praesertim peccatum periurii, compulit S Romualdus Abbas monasticam vitam suscipere, nempe perpetuam poenitentiam .Quin ipsi Othonio ejus-

263쪽

aio CALUMNIA IX.

ejusdem pessurii reo , injunxit, ut nudis pedibus ad Sancti Michaelis Arcangeli Tem plum in Gargano Apuliae Monte situm se

Conserret, curaretque, cum posset, imperium

abdicare, & monasticum ipse quoque habitum suscipere , ut refert Cardinalis Baronius I 4 anno 996. Brevior quidem poenitentia, sed

forte gravior subeunda fuit Henrico tertio Imperatori, ut veniam a B. Gregorio septimo impetraret. Hanc ergo ut obtineret in Italiam menti sinquit Lambertus apud Card. Baron. an. IO77. cst Castellum in quo morabatur

Pontifex, ingresus es, sed derelicto omni comitatu suo, deposito cultu regio, nihil praferens regium , nihil ostentans pompaticam , nudis pedi-fus, jejunus mane usque ad vesperam Romani Pontificis sententiam praesolando. Hoc secundo die , hoc tertio die fecit. Quarto demum die in conspectum ejus admissum . pos multas bino inde dictas sententias, his postremo conditioribus exis communicatione absolutus es . Ut die G loco , quemcumque Papa designaset, evocatis ad generale Concilium Theutonicis Principibus praeso eset ipse Papa, si ita expedire videretur, cognitore causarum a sidente, ct ad ejus sententiam , vel retineret regnum, si objecta purgasset, vel

264쪽

DISPUTATIO IX. III

ae quo animo amitteret . . . . usque ad eam autem

diem , qua causa ejus legitime discusa terminaretur , nulla regii cultus ornamenta, nulla regiae dignitatis insignia sibi adliberet, nihil circa rerum publicarum administrationem, iuxta consuetudinem suo jure ageret. Et quidem haec a Rei publicae admini- is stratione, ac regimine cessatio tam certa &inviolabiliis Poenitentium poena fuit , ut, clim Francici Imperii Proceres Ludovici pii regimen aegre ferrent, & in filium Lotharium transferri cuperent , ipsi Imperatori persuadere conati sunt , debere se propter gravissima, quae commiserat in publica administratione delicta, publicam agere Poenitentiam ἔ quam ille pro pietate qua praeditus

erat, petere non recusavit: non enim nisi petenti concedebatur. Facti seriem narrat Cardinalis Baronius ad ann. 833. ex Franciae An. nalibus et eX eo autem optime conjicitur, quam severa cum quovis genere Poenitem 'tium tunc es et Ecclesia . Igitur Episcopi: apud Compendium congregati , legationem ad Imperatorem miserunt, ut eum de suis rearibus admoneret, quatenus certum consilium suae salutis caperet, nempe poenitentiam ). Ouo-O a rum

265쪽

α12 CALUMNIA IX.

rum legatorum consiliis libenter assensum pra-buit , natium poscit, diemque consituit, qua de salubribus eorum monitis certum eis responsum redderet. Cum autem praescriptus instaret dies , sacer idem conventus unanimiter ad Ludovicum perrexit, eumque diligenter de quibus Deum o ffenderat ce Sundiam Eccisam 'andalizaverat, ac populum sibi commissum perturba. rat, admo

nere , ct cuncta illi in memoriam reducere curavit . Ille vero , eorum salutiferam admonitionem ct dignam congruamque exaggerationem libenter

amplectens, promisit, Je illis in omηibus acquieturum salutari consilio, subiturum remediate judicium Ge. Muteus igitur idem Dominus Ludosicus in Basilicam Sanctae Dei Genitricis, adstantibus Presbyteris, Diaconibus, ct nouparva multitudine Clericornm, praesente etiam Domino Lothariosito eius , ejusque Proceribus atque totius populi generalitate, quotquot videlicet intra sui septum eadem continere potuit Ecclesia , ct profratus in terram super cilicium ante sacrofantum Altare ,.confesus est coram omnibus, miniserium sibi commisum satis ivdigne tractasse, ct in eo multis modis Deum ostendisse G Ecclesiam Chrisi scandalizase , Populumqse per suam negligentiam multifarie in

266쪽

perturbationem induxisse ει ideo ob tantorum reatuum expiationem, publicam G Ecclesiastricam se expetere .elle dixit paenitentiam, quomiferante Nomino, per eorum miniserium , est adjutorium prospere mereretur absolutionem tantorum Criminum, quibus Deus ligavdi atque solvendi intulerat potestatem. .em etiam Πdem Pontifices, utpote Medici spirituales salubriter

admonuerunt , ut aperte confiteretur errata

sua.... Uerism ps hujusmodi admonitionem professus es se in omnibus iis praecipue deliquisse, unde a memoratis Sacerdotuus fuerat familiaritersive verbissime scriptis admonitus: super quibus chartulam summam reatuum suorum, unde illum specialiter redarguerant , continentem ei dederunt. Enumeratis inde praecipuis ejus delictis, contra Rem publicam commissis , ct in ea charta contentis , quam ille manibus acceptam legit, sic idem historicus prosequitur. Post hanc verὸ confessionem , chartulam suorum reatuum ει confessionis ob futuram memoriam

Sacerdotibus tradidit: quam ipsi super Altare posuerunt, ct deinde cingulam militiae depossit, G super Altare collocatis, ct habitu seculi se exuens , habitam Paenitentis per impositionem manuum Episcoporum suscepit, ut post tantam O a ta-

267쪽

ai 4 CALUMNIA IX.

talemque poenitentiam ultra ad militiam fecularem non redeat. Hactenus Scriptor Annalium Francicorum . Qui res gestas Ludovici tunc temporis conscripsit , resert sui videre est apud cit. Baron. in mentem Episcoporum praedictorum fuisse,ut Ludovicus irrevocabiliter arma deponeret, quia videlicet, haec erat lex poenitentium , ut non sollam per viginti, Samplius annos, sed in perpetuum a rebus

si hi vetitis abstinerent. Addit idem , fuisse Ludovictim post susceptam paenitentiam sub tectum quo dam retrusum , ut ibi velut in

carcere, pro more eorum temporum , suis culpis lugendis curandisque vacaret.' Sed hanc poenitentiam Episcopi sortasse severiores quam par esset, Ludovico imposuerunt. Quam modb subjiciam Alexander tertius Pontifex caeteroqui mitissimus imposuit Henrico secundo Angliae Regi, ob necem Sanctissimo Archiepiscopo Thomae quamvis non ab ipso, nec ejus imperio, sed, eo occasionem dante, illatam. Eam hreviter describit Aurelius in Epitome Annalium Cardinalis

deis a Legatis es in Templu snempe Henricus)pro cujus foribus aliquando perstitit in genuo

provi

268쪽

provolutas. Tum imperatum illi es, ducentos αἰ milites per annum aleret Hierosolimis, trecenti cuique aureis in sipendia persolutis . Leges adversus Ecclesiasticam libertatem conditas ahrogaret, ademptas Caentuariensi Ecclesiae possessiones xedderet. In Hispaniam ipse cum exercitu, aut in

Palesinam si Pontifex jusserit j adversus Saracenos pergeret , tum fecrees jejunia, elemosinae , O alia quaedam pietatis ei opera demandata. Probis porro bona fide praestandis non Rex mora

Pater, fedflius quoque, Patre ante quam ea impleret,decedentedure jurado cautu se voluerunt. I nunc, & nega; si potes, fuisse viginti & amplius annorum poenitentiam impositam a veteri Ecclesia , nempe ab ea , quae, ut tot eaque certissima testimonia ostendunt , tam saepe imposuit perpetuam , quaeque tam severas Poenitendi leges Regibus ipsis & Imperatoribus , quarto seculo usque ad duodecimum statuit. D. D. Ego verb in eadem persisto sententia, iterumque nego: sed audi quid negem, non quidem impositam subinde suisse viginti Sc amplius annorum poenitentiam,sed factam nego & quidem frequenter, veluti rem consuetam . Quod enim appellavi calumniam ,

269쪽

id est. nempe Ecclesiam consuevisse eXercere de facto& prohare tandiu Poenitentes. Non enim quod semel fit, consuetudo est . N. R Non quidem . Sed ea quae narravi tot diversorum temporum iam , consuetudinem indicant. D. Nec istam, saltem qualem putas,

nempe consuetudinem aut ita universalem , aut ita severam. Sed velim, audias me,nec interpelles , ut audivi te tam longa oratione de

clamantem .

7 Ut autem incipiam unde ipse incepisti: novi ego quoque Canones utriusque Gregorii nempe Taumaturgi atque Nyssent, Basiliiquei sed an ipsorum sint saltem omnes, non est satis certum. Utque aliquid dicam de Basilianis. qui celeberrimi habentur , plura

sunt quae dissicultatem ingerunt. Duo afferam . Can. 22. Fornicatoribus quadriennium poenitentiae imponitur e can. vero 39. iisdem imponitur septennium . Non igitur uterque Basilii canon est, & sorte neuter . Excusatio enim Balsamonis dicentis plimum Canonem afferri a Basilio ut Canonem antiquorum ,

alterum ut suum , frivola est. Cum enim id sacit Basilius, bene distinguit unum ab altero,

270쪽

DISPUTATIO IX. 2IT

ut legenti reliquos Canones constabit: hie

autem eodem modo effertur uterque. Primus

is est . Ei autem qui mulierem, vel vi, vel clam, a se Otiatam babest, nec se es fornicationis pararam imponere. v autem in quatuor annis praemnitum fornicatoribus supplicium . Oportet autem eos anno primo Θ precibus expelli, o' ipsos dest re ad fines Ecclesiae: secudo autem ad auditionem admitti e tertio ad orationem, quarto ad conΠegationem cum populo, absinens se oblatione , delude ei permitti boni communionem . Canon vero s9. est is . Fornicator septem annis cum famesis non communicabit, duobus deflens ct duobus audiens G duobus subseratas ctan uno solo coninyem octavo autem ad communionem admittatur. Quid in hoc, aut in illo, quod innuat, unum recitari, ut non proprium , alterum , ut Pr prium canonem p certe nihil . Alterum illud est, quod idem s.Praesul, can .s8. quindecim annorum poenitentiam adulteris imponite Concilium verb Constans no politanum, celebratum in Tullo can. 87. mentionem iaciens eiusdem Balilii, adulteris, & quidem pessimis. utpote ineuntibus, uXOre soperstite , alterum matrimonium, solum septennium indicit. Verba canonis sunt haec.

SEARCH

MENU NAVIGATION