Clericus Romanus contra nimium rigorem munitus duplici libro quorum uno veteris ecclesiae severitatem, altero praesentis ecclesiae benignitatem a rigidiorum quorundam scriptorum calumniis vindicat P. Baldassar Francolinus societatis Jesu theologus “C

발행: 1705년

분량: 429페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

8 CALUMNIA IX.

vocibus adjuvantur , qui cum interitu reviviscunt . . o Post quintum seculum fieri desiit i 11 . multis aut etiam plerisque Ecclesiis poenitentia quatuor illarum stationum, quarum supra non semel meminimus . Et quidem in tota Ecclesia Greca id evenisse probat tuus Juen inpari. a. dissert. 6. quaest. 8. cap. q. art. I. g. g. pag. 66o. ex his rationibus, quas non contemnes, prim) nullo in canone, qui ab eo tempore editur luerit,m mentio artificialium Classium paenitentiae s nempe praedictarum stationum )Nullo in monumento reperire es hunc , aut similem loquendi mullum, qui tamen antea ubique apud Orientales obtinebat Qui hoc vel illo,, crimine se commacularit, tot annis in auisse ditione, in subratione,in consistentia subsistet, deinde quod persectum est conseque- ,, tur se sedsimpliciter decernitur e Non comis municet , segregetur, ut in Concilio Ephesuo can. 6. in Calabedonensi can. . necnon in plerisque ullanae S nodi Oidere est. Secundὸ idem colligitur ex iis omnibus liturgiis, quibus Grges amitte, G amplius annis utuntur et Iis nimirum in

liturgiis nullum es vestigium orationis specialis, quae ante Nectoriam palam fundi solebat supra

292쪽

DISPUTATIO IX. 239

Poenitentes, nec manus impositionis, quae sebat olim super eorum capita, nec dimissionis solemnis, quae febat Milo ea liturgiae parte , Catechumenorum missa dicebatur. Tertio idem conis cluditar ex libro Poenitentiali yoanoris jejunatoris , qui cistantinopolitano Patriarchatui labente sexto ficulo praefuit. Liber ille damnat quidem quorundam criminum reos satisfactione, quae per decem, duodecim , quindecim annos in jejuniis in orationibus perduret, ante quam detur Euchariasica communio, sed nunquam edicit, ut palamomuibus peragatur injuncta paenitentia,nunquam artificialium paenitentiae classum meminit. Fit quidem harum mentio in can. 8 . Concilii celehrati in Trullo& in Scholiis Joannis Ah-batis Raithu ad scalam S Joannis Climaci, ut

advertit Edmundus Martene de antiq. Eccl. ritibus par. a. lib. l. cap. 6. art. 4. num. s. sed rit ambo meminere earum stationum , ut moris antiqui , non autem consuetudinis, quae tunc vigeret. In Ecclesia Latina ea stationaria,seu ar-qlti fiat alis poenitentia diutius perseveravit , nempe utque ad seculum octavum, nonumque, & amplius, juxta Morinum lib. septimo cap. 7. sed sorte sic evenit in Gallia , Sc fini timis

293쪽

I O CALUMNIA IX.

mis aliquibus Germaniae regionibus , uti etiam Romae, praesertim cuna gravissima crimina punienda essent , ut patet eX e Xemplis ab eo adductis. Caeterlim in reliqua Ecclesia Latina, si rarum aliquem casum eXcipias, nec in fine quarti seculi, & initio quinti id genus poenitentiae usurpatum crediderim. Hoc autem eX eo conjicio, quod cum tam sce-pe Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, aliique illorum temporum doctores de pu-hlica poenitentia agant, eamque describant , quatuor illarum stationum , annorumque cuique attributorum non videntur memiis nisse , eamque totam in fletu , cilicio, cinere, publica coram populo supplicatione, jejuniis, secessuque ab Altare, a publicis curis & voluptatibus positam fuisse docent. Igitur praeci. sua pars canonicae poenitentiae consistens in

longissimis illis & plenis pudore quatuor stationibus , imponi desiit post aliquot secuta ,

eventu aliquo rarissimo eXcepto, adhuc ta- a men tam communis suit etiam hoc tempore horror poenitentiae publicae, ut in Ecclesia Gr ca a quinto seculo aut seXto, usque ad nostram aetatem, vi X ullum reperiatur,aut etiam nullum memorandum publicae poenitentiae

294쪽

DISPUTATIO IX. 2 l

exemplum et in Ecclesia autem Latina, Epi-' scopi non pauci octavi , nonique seculi, ne poenitus corrueret in Ecclesia usus publicae Poenitentiae, implorare ceperint brachium se- Culare , nempe Principum potentiam , qua qui deliquerant, ad publicam poenitentiam cogerentur e X tantque , ut bene nosti. Imperatorum hac super re decreta . Cum verti, quod violentum est,diuturnum esse non ponsit, brevi sua poenitentiae restituta libertas est, sed iterum tam rara cepit esse quam libera, nisi etiam rara fuit cum praedicti Imperatores ad eam urgebant: id enim eo ipso tempore amard dolet & lamentatur Jonas , qui seculo nono Aurelianensem Ecclesiam gubernabae lib. i. de institutione Laicali cap. io. Perrari

namque fant hodie in Ecclesia , inquit) qui talem a It poenitentiam , qualem antiquorum Patrum poenitentium exempla, ct authoγitas cavo

sica sancit. Qui, namque criminis reus, qui uinque poenitentia publica debuit multiari, cinga tam militiae deponit, oe' d liminibus Ecclesiae tae. tuque Fidelium arcetur, ct a Gripi corpore separatur uis porro in cinere G cincto, more poenitentiam antiquoram, lamenta poenitudinis

suscipit Z Quae sane verba , plus significant

quam

295쪽

a et CALUMNIA IX.

quam Volebam, nempe non solum paucos, sed neminem publicam & severam poenitentiam eo tempore subiisse in Galliarum Ecclesiis, aut etiam in Latinis omnibus t non enim dixit in hac Ecclesia sed in Ecclesia . Se- Cutis certe temporibus usque ad taculum duodecimum , tanta eXequendi poenitentiam canonicam desperatio incessit homines , ut ipsis ad qualemcumque suorum eriminum poenitentiam revocandis, opus fuerit plures illos veteris poenitentiae annos , ad menses , imo dies & horas redigere , ut patet eX nouo jure circa millesimum edito de redimendis Per eleemosynas, preceS, Palmatas, scopa rum tunsiones , aliaque hujusmodi, poeniten-

- ae

43 Tertib, ut jam loquamur de illis paucis,

qui aut ex sua pietate,aut minis Episcoporum absterriti, aut Principum vi adacti, poenitentiae jugum subibant, nec isti in multos annos nedum in viginti & amplius, ut putas , pro- , duXere paenitentiam . Et pri md iis qui sponte sua scelera confitebantur , magna eκ parte poena remittebatur , ut legenti canones Conciliorum, Gregorii, Basiliique constabit. Saepe enim id cavetur , ut sponte consessis minor Pgna

296쪽

DISPUTATIO IX. a 3

pena irrogetur . Id ipsum fiebat, cum Penitens veri doloris & emendationis signa praehebat.Cum Poenitentes sinquiunt Nic ni Concilii Patres can. I I. cum omni timore , ct lac mis perseverantibus, ct operibus bonis cm- versationem suam non verbis solum, sed opere, ce*eritate demon'ant, licebit Episcopo humanius aliquid circa eos cogitare. Idem monet Greg.

Nyl P epist. can. ad Letoium , si sit me digna

conversio , non servetur annorum numerus, sed temporis prolixitate refecata, ad Ecclesiae resi- tutionem, ct boni participationem compendio deducatur. Et Innocen. I. epist. I. cap. 7. Ne pondere stimando delictorum, Sacerdotis est judicare , ut altendat ad Co essionem Poenitentis, est ad ferus, atque lac mas corrigentis, ac tum ju. here diωitti, tam viderit co ruam satisfactio. nem, & Leo epist. 9. cap.6. ad Nicetam Episc. Tempora paenitudivis, habita moderatione', cou- si tuenda sunt tuo judicio, prout conversorum animos prospexeris esse devotos. Et epist. I 29. novae edit. Paenitentia non tam temporis long tudine , quam cordis compunctioue pensanda es. Idem colligitur ex epist. Episcopi Magalon. quam supra recitasti r nisi etiam amplior ibi facultas cuique Episcopo, imo omnibus Ec-

297쪽

ς 4 CALUMNIA IX.

etesiarum Rectoribus conceditur, liberandi videlicet Poenitentem eo vinculo pqnae longioris, quacunque eX causa , modo rationabilis esset, & honesta . Haec enim , ni male recordor , fuerunt suprema ejus epistolae ver-ha r de paenitentia etiam sibi injunc7a , fecuz- dum quod ratio exigit , benigne relaxetis. Erat igitur in manu cujusque , longi itiniam

Contrahere pq nitentiam , quam qui protrahebat ad plura lustra , non Ecclesiae severitatem, sed socordiam mam incusare debe 44 bat. Secundb quem merita propria non comis mendabant , non raro commendabant aliena, faciebantque ut lapso quamvis in gravissima scelera , venia non admodum differretur. Ea benignitate cum P nitentibus usa emaepissit in ξ vetus Ecclesia, pro ea summa re Verentia, qua habebat Martyres , Consessoresque , pro P nitentibus intercedenteS . MartyreS aute Invocabantur etiam ii, qui pro fide nondum vitam profuderant, sed sanguine in tormentis profuso, detinebantur in carcere, ut ultimo supplicio afficerentur , Consessores autem diccbantur, qui consessi Christum erant, & carceri mancipati,,nondum tamen susceperant in quaestione tormenta , ut Card. Baron. ad

298쪽

DISPUTATIO IX. aque

anti'. 2sῖ. Hos igitur, aut utrosque , aut alterutros adibant Lapsi, ut commendatitias ab

eis ad Episcopos litteras acciperent. Confus-verunt illi sitiquit Card. Baron. ad ann.cit. loquens de Lapsis) detentos in carcere adire Mamtyresta Confessores, ab eisdemque pacem petere, rogare veniam, G Dolices ab eisdem ad Episcopos , se caeteros Sacerdotes accipere litteras, quibus in confortium piorum admitti peterent. Nec ii soli, qui lapsi in Fidei quaestione erant, qs id perfugium habebant, sed omnis generis Penitentes , ut resert Tertullianus factus Montanista, de pudicitia cap. ao. Ut quisque ex confessione .incula induit, adhuc mollia , in novo custodiae nomine statim ambiunt maerei. statim adeunt fornicatores: jam preces circumfonant , jam lacrymae circumsagnant maculati omiusque , nec ulli magis assitum Carceris redimunν quam qui Ecclefiam prodiderunt. Subdit autem

Cardinalis Baronius loc. cit. tanta remerentrata timore , non Lais tantum , sed G Clerici, oci orum praefertim Episcopus, Marores cir Go1 se res in carcere detentos prose vi cor eve rant , ut ab illorum rogatione desciscere, ει quos illi litteris commendassent despicere invidiosein nimis est asperum censeretur. Innumeris pro . O 1 inde

299쪽

a 6 CALUMNIA IX.

inde hac via L cillimus adveniam patuit adiistus , ita ut rogandi tandem fuerint Martyres Consessoresque , ne tam multos tam facile Episcopis commendarent, ut patet eX Cypr. 46 epilL i l. Tertio cum propria merita deerant, nec aliena juvabant, indultum saepe fuit extimore inserendi majus detrimentum, nempe ex ipsa P nitentium imbecillitate, qNorum ingens numerus periisset, si canonica fui siet eis imposita penitentia. Hac de causa fuit statim receptus ut supra diximus cum suo populo Trophimus Episcopus a Sanctissimo Pontifice Cornelio, qui proinde male audiit apud quosdam Episcopos Africae, veluti nimis benignus , sed a S.Cypriano fuit egregiξ

defensus epist. Sa. ad Antonianum ita scribens. Nam sicut Antecessores nostri SAEPE fecerunt, colligendis fratribus nostris carisimus frater noster Cornelius necessitati succubuit, Gquoniam cum Trophimo pars maxima plebis ah-jceserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, satisfaciente . fit paenitentia deprecationis errorem prisinum confitente, ει fraternitatem, quam nuper abbaxerat cum plena humilitate Cesatisfamone revocante, auditae sunt ejus preces , ct in Ecclesiam Domini, non tam Trophimus,

300쪽

quam maximus fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admissus est, qui omnes regressuri ad Eeclesiam non sent , nisi cum Trophimo co. mitante venissent . Quod Cornelius cum Trophimo, & antecessistes Episcopi cum aliis saepe secerunt, fecere successores, nempe Concilium Antiochenum cum Samosateno , Melchiades Papa cum Donatistis , Nicaenum Concilium cum Novatianis, Alexandrinum , confirmante Liberio Papa , cum Episcopis Arianis , aliique Patres, in id praesertim intenti, ut qui reconis

ciliabantur, veteres errores ex corde damnais rent, eam publieam eorum damnationem loco p nitentiae habentes, ut patet ex Concilio Laodiceno, quod praeter praedictam damna tionem . nihil injungit aliud : sic enim habet can. . De his qui ab Haereticis convertuntur, ides Novatiaκis, aut Photinianis, aut Tesar a.decatitis, sive baptizatismi illi sive Catechumeni , non ante suscipiantur , quam omnes hareses anathematizent, G praecipue illam, qua detinebantur , G tunc demum hi, qui apud eos dice. hantur Fideles, nosrae doceantur fidei Symbolum, O uncti sacro Chrismatefie Masteriis com

manicent sacrosanctis. a

SEARCH

MENU NAVIGATION