Clericus Romanus contra nimium rigorem munitus duplici libro quorum uno veteris ecclesiae severitatem, altero praesentis ecclesiae benignitatem a rigidiorum quorundam scriptorum calumniis vindicat P. Baldassar Francolinus societatis Jesu theologus “C

발행: 1705년

분량: 429페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

DISPUTATIO XI. 329

Ut autem solvantur reliqua , quae objici spossunt ex Patribus ; notandum est, Patres hac de re agentes s ut in aliis multi S) esse necessarib benigne explicandos, cum non distinguant Poenitentem publicum a secreto , nec unum genus peccati ab alio: non possunt ergo intelligi, ut eorum verba sonant, alioquin s quod ipse Morinus negat) nec secretb confitentes statim absolvisset vetus Ecclesia, & , multis tam seculis erraret praesens Ecclesia, quae post impositam poenitentiam, antequam ea peragatur , solet absolvere . Hunc autem morem a vestrum nescio quo improbatum novimus. Ipse nosti.

D. Auctorem illius damnatae propositionis. Per illam praxim mox absolvendi ordo paenitentiae est inversus.

D. R Novi quidem .

D. Do Damno tuo novisti. Vereor ne pestem tibi suam affricuerit. D. R. Pravis Doctoribus adhaesi nun

quam . . -

i S. D. Cur ergo antopere niteris ostendere, eam fuisse Veteris Ecclesiae praxim, ut venia nonnisi Poenitentia perfunctis daretur D. R.

382쪽

; o CALUMNI A XI. .

D. R. Ne nimis cith absolvantur Poenitentes . VP. D. Videlicet, ut statim absolvantur nunquam , Vel sere nunquam ἔ ipsoque opere damnes, quos verbis non damnas, receptos Se perutiles Ecclesiae mores . R. Utilis certe non est absolutio properata .s4 S. D. Id quidem verum est, si hen ἔintelligatur . secus si male. Absolutio properata dicenda semper non est . quae non dissertur , sed ea , quae datur poenitenti gravibus culpis onerato . ViX consesso, nihil interrogato, nihil monito, sorte indisposto . Haec sane deproperatio damnanda est, non autem ea, qua poenitens bene consessus, probὲ monitus, ac praebens veri doloris signa, nulla interposita mora, salubri poenitentia mulctatus absolvitur. Cur enim Lazarum Divina voce concussum, sua crimina detestantem, surgentem que de sepulchro suorum vitiorum non solvam statim. nec obediam Deo jubenti state eum, G siuite abire Sed hac de re satis actum est disput. s. ageturque iterum disp. Io.

383쪽

Confessariis fuit olim permissum , aut

etiam injunctum, ut paenitentium peccota, ad eos in incio conti-tinendos, revelarent.

DISPUTATIO XII.

D sane negare au I

dehit nemo , qui veteris p nitεtis disciplinam non ignorat: ea enim fuit huiusmodi . Qui suarum culparum dolore Commotus reconciliari cum Deo , & Ecclesia cupiebat, Poenitentiarium PreSbyterum a publicae poenitentiae praepostum adibat,eique culpas detegebat suas . Ille vero quae audie. hat

384쪽

33a CALUMNI A XII.

hat, si graviora client, adeo non premebat silentio , ut statim perferret ad Episcopum , , cujus erat ferre judicium,an Poenitens deberet easdem suas culpas public) confiteri, aut permittere , ut ab alio publice recitarentur. Ne autem credas,haec a me sine auctore dici,Τap-Perum profero, qui art. s. ubi agit de adje-εtione facta ab Episcopis canoni antiquo , dum constituerunt Presbyterum poenitentiarium s de quo Socrates cap. I9. lib s. haec ha. het continebat autem haec Episcoporum adje-Hio, quod ad Episcopum referret hic Poenitentiarius peccata audita, maxime euormia , quam .cA SECRETA, G per eum publice recitareu-tur in Ecclesia. Prosero Lindanum Panopita lib. q. cap.69. & Pamelium in adnotationibus ad tractatum Sancti Cypriani de lapsis, Scpraesertim initio Adnotationum ad librum , Tertulliani de poenitentia, ubi agens de praedictis Presbyteris poenitentiariis dicit, tunc fuisse minora peccata perpetrata um ob verecundiamdum obseveritatem eorum,qui judices erant

constituti et quippe qui peccata sibi prioatim confessa, populo publicare fuerint soliti , se

cogere ad paenitentiam publitam P Ex quibus tria manifestb inseruntur I .consuevisse Coses sarios

385쪽

DISPUTATIO XII. m

sarios saltem post Novatum pulicare peccata graviora, quae per secretam Consessionem au dierant. 2. Id fastum non solum permittente Ecclesia , sed mandante , nam dicunt hanc fuisse adjectionem factam ab Episcopis canoni antiquo. 3. Id factum ad continendos in ossicio fideles, qui ne publicam cam infamiam , seii notam incurrerent , a peccatis a stinebant , adeoque valde fructuosam hanc. praxim sui se, ut expresse notat SoZomenus cap. 16. lib. 7. & satis indicat Socrates loco

cit.

Hanc autem Praxim fuisse toti Ecclesiae 3 communem, S non propriam solius Ecclesiae Orientalis, colligitur cx praedictis duobus Scriptoribus. & prssertim eX SOZomeno, quin orta videtur in Ecclesia Occidentali in qua fuere Novatiani, quorum aetate , & oc casione, ea invecta dicitur , & ab Orientali etiam Ecclesia recepta . Praedictus mos perserendi ad Episcopum 4

peccata Pinnitentium- confirmatur e X eo,

quod ad Episcopum solum pertinebat ex jure ordinatio non solum reconciliare Poeni. tentem , ut constat ex multis decretis Conciliorum , sed etiam poenitentiam imponere Pro

386쪽

334 CALUMNIA XII. '

pro qualitate deli dii ut decernitur in Concilio Carthag. 3. can. 3I. Poenitentibus fecundum peccatorum di flerentiam Episcopi arbitrio paenitentiae tempora decernantur . Ergo debebat Episcopus certior fieri, & quidem in specie de commissis Poenitentium delictis r non ah

ipsis Poenitentibus cum non posset audire omnium consessiones , ergo a Consessariis ipsorum .

Certe negari non potest , aliam fuisse olim de obligatione sacri Sigilli doruinam . aut persuasionem apud Patres , quam modbsit apud Theologos . Nam docent modbΤheologi omnes. stangi Sigillum , si Consessarius peccatum grave Poenitentis prodat, quamvis solum in genere , dicendo ipsum grave peccatum esse consessum . Id autem olim Confessarii impune, & sine timore culpae secerunt, ut patet ex historia, quam refert Petrus Damiani Epist. 32. lib. 6. Ep. Narrat enim , quemdam Monachum morti proximum , antequam Sanctum Viaticum quod

ei delatum jam fuerat, accipcret, sbi unum ex fratribus applicuisse, 6 qua in dures nescio

quod grave peccatum infusurrasse . Id autem 1, sibi relatum ab ipso mei Consessario fuisse ,

387쪽

DISPUTATIO XIL 33s

ita dicit idem Petrus, ut clare, appareat, non consuevisse tunc tribui culpae. quod eo modo proderent Consessam Poenitentium peceata et nihil enim dicit quo Consessarii factum imis probare se ullo modo ostendat,totusque est in eo Monacho qui usque ad illud tempus distulerat confiteri, perstringendo; cum longe magis redarguendus esset Consessarius , si eo tempore viguisset haec , quae modo viget, Peccatorum , quae quis ex confitente audivit, alto silentio premendorum severissima disciplina.

Iidem Theologi modb docent, resignari

sacrum Sigillum , si P nitens cogatur sacere pro occulto delicto publicam penitentiam, ex qua cognoscatur grave aliquod peccatum a P ni tente su i me commissum e perinde enim est, quod cogatur Ρqnitens id revelare , ac quod ipse Consessarius revelet: eadem enim infamia resultat in Pqnitentem ex utroque casu , eademque sequitur confitendi dissicultas . Nec facit quod in primo casu Ps nitens voluntarie subeat illud onus, dum voluntariδ& libere adimplet eam publicam pqnitentiam, nam etiam in altero casu voluntariΦsubiret illud onus, dum voluntatiὴ S liberὶ

388쪽

D6 CALUMNI A XII

eon meretur, sciens suum peecatum a Consessario revelandum. Quod autem olim, etiam pro delictis occultis , imponeretur publicap nitentia , testantur innumeri Scriptores antiquitatis madiosii. Est igitur certum , ab Ecclesia veteri non fuisse sacramentum penitentiae ita administratum, ut P nitentis confessio nullo modo proderetur et Hinc nullo veteri Concilio nullo Pontificum antiquorum deis

creto ante Innocentium III. cautum fuit, ne audita in consessione revelentur , nec ullum hac super re veteres Patres Verbum habend.

Non igitur a nobis calumniose dicitur , quod ipse tanquam calumniam initio recitasti. D. D. Satis ex his intelligo, quid sentias de sacro sigillo , nempe ejus custodiendi legem non esse vere ab hujus sacramenti institutore Christo Domino prosectam , sed ab Ecclesia per Innocentium III. in capite omnis utriusque s us Vol paulo ante, sancitam. Haec autem ipsissima est Haereticorum doetrina , qni iisdem argumentis , quibus tu moveris ad dicendum , legem sacri Sigilli non esse

Innocentio III. antiquiorem , probare nituntur, non esse eodem antiquiorem consessionem auricularem, vel ejus usurpandae praeceptum.

389쪽

DIs PUTATIO XII. 33

Nec sane unum ah altero disiungi facile possit. Unde miror, praedicta argumenta a te proponi. tanquam nihil dubites de veritate sententiae. Sed haec est communis rigidiorum Do. RHoruin, Novatorumque persuasio , id solum ad Religionem a Christo institutam pcrtinere, quod in Veterum scriptis, monumentisque reperitur dilucide , express) , disertissimeque traditum e perinde nulla sit in Ecclesia a Patribus per filios moribus transmilla doctrina ,

quam uerbum traditum appellamus nec Deus Ecclesiae suae clavem scientiae dederit, qua sacras scripturas, ipsorumque Veterum Patrum scripta pro temporum opportunitate reseraret, & reconditos inde veritatum , legumque thesauroS depromeret. Latuit olim,

diuque latuit i plos Hebraeos sacrae paginae custodes doctoresque Mysterium Trinitatis , quamvis in ipsis Scripturis contentum mul- ta , quae continentur in Evangelio , latuere Christi discipulos ante diem Pentecostes, quosadti sunt Scripturarum interpretes, & legis novae Doctores . Incerta fuere tot alia praeteritis saeculis, quae posterioribus Conciliis definita , tanquam certissima credimus & profitemur. Potuit ergo aliquid ad Sacramenti initi-Y tutioin

390쪽

338 CALUMNI A XII.

tutionem vere pertinens, diu latere, quamvis in scripturis contentum. quod postea fuit ira ci ditum & explicatum. Hujusmodi tamen non

est lex sacri Sigilli. Fuit illa Patribus non ignota , & qua decuit severitate custodita. D. R Cur ergo de illa tam altum lonis

gum que silentium , nempe usque ad decimum tertium seculum PD. D. Quia de ea agere non fuit opus,

utpote omnibus explorata, ab omnibus admissa: ex qua eadem ratione , ut notat Cardionalis de Lugo disp. as. de poenitentia sect. I. num. i. Concilium Tridentinum , quamvis tam multa de Consessione, aliisque ad eam pertinentibus doceat , nihil circa sacrum Sigillum docet, aut definit: Nullus enim Haereticus , qui consessionem admiserit, ipsum severissimi cul odiendum negavit. io Vertim nihil me cogit hoc tibi concedere, nempe nihil apud veteres Scriptores reperiri, unde eolligatur consuevisse veteris Ecclesiae Sacerdotes religioso silentio supprimere, quae a Confitentibus audi vissent; imo non pauca sunt , qtrio salium id esse demonstrant. Seligo duo illustriora . Refert Sozomenus eo cap. i 6. lib.7. consuevisse Episcopos, post hae- resim

SEARCH

MENU NAVIGATION