Clericus Romanus contra nimium rigorem munitus duplici libro quorum uno veteris ecclesiae severitatem, altero praesentis ecclesiae benignitatem a rigidiorum quorundam scriptorum calumniis vindicat P. Baldassar Francolinus societatis Jesu theologus “C

발행: 1705년

분량: 429페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

DISPUTATIO XI. yIy

chumeno jam bapti Zato reconciliationem . Scobtinuit. Subdit Aug. Poeniteus pro peccato, de quo agebat paenitentiam , amiserat sanctitatem, sed non amiseratsacramentum. Nam si hoc ami tunt peccatores, cum reconsiliantur post paenitentiam, quare non iterum baptizantur Dedit ergo quod acceperat, ct ne periculose vitam finiret, non recouciliatus petiit ab eo ipso , quem baptiza-Ue at, ut eum reconciliaret fictum es. Igitur ex Aug. is Pςnitens carebat sandiitate, nempe gratia , & si non fuisset reconciliatus periculose vitam siniisset; ergo stipponit, cum non fuisse antea absolutum. 8. Patres Conci. 39lii Ara usticani i. can. 3. sic statuunt. Gi recedunt de corpore poenitentia accepta placuit sindrecoaciliatoria manus impositione eis communicare , quod morientis sufficit consolationi secundum definitionem Patrum, qui hujusmodi Communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod

si supermiserint, sent in Ordine Poenitentium, ut sensis necessariis poenitentiae fructibus, legitimam Communionem cum reconciliatoria manus impositione recipiant. Hic nomine Viatici, &Communionis concessae moribundo P nitenti, non intestigi Eucharistiam patet ex Niceni Concilii can. IS. quo cavetur, ne ullUS mO-

372쪽

geto CALUMNI A XΙ.

ribundus se audetur viatico, postea verb an sit ei danda Eucharistia , ad examen Episcopi remittitur. Nec eo nomine significatur recon Ci- .liatio ultima & canonica , quae erat sinis , &veluti fibula penitentiae , quia pricipitur , ne ea tribuatur . iubeturque Penitens,si convaluerit, redire tanquam vere non reconciliatus ad curriculum pqnitentiae. Significatur ergo eo nomine absoluin peccatorum, haec dari praeeipitur, ergo supponitur, non fuisse aut ea Penitentem absolutum,dum pqnitentiam a Cis o cepit. 9.Patres saepissim comparant ultimam illam Poemtentis reconciliationem Baptismo, er o ut Catechumenus non erat haptizatus antequam Baptismo solemni eXpiaretur , ita reconciliatus solemniter, non erat antea ah solutus * & rursus uti Baptismus, ita ea ultima reconciliatio non erat sola paenarum relaxatio, sed vera absolutio peccatorum, Verum que Sacramentum . Alia multa possem asseris

re , sed haec utpote validiora sufficiant. at Sed ego quamvis ea non sper ' nam, non tanti aestimo , ut insolubilia judi. cem . Ut autem meae Doctrinae qua proposita argumenta solvantur, fundamenta intelligas, praenotandum est Primb, non omnes , qui a

373쪽

Patribus & Conciliis vocantur PoenitenteS,

fuisse in eum ordinem i piis petenti hus Sc volentibu S cooptatos . nec omnes, qui id petexent, amore poenitentiae petiisse . Igitur non pauci, ut ex praecedenti disputatione constat, 'ex suorum Antistitum , anathemata inten tantium me tu , Poenitentior jugum subibant: alii eidem se submitte hant, Principum audi Oritate , Vel timore compulsi: alii, ne ab Ecclesiae foribus, tanquam Ethnici, vel Haeretici in perpet Uum arcerentur. Hos haud quaquam fuisse statim absolutos, ultro concedimu S, cum non satis constaret. intimo & vero eos . dolore moveri. De his autem loquitur Clemens, dum vult eos jejuniis subjici ct probatiante quam absolvantur. Hinc patet ad primum . His non absimiles erant non pauci ex gaillis , qui tempore Cypriani reconciliari pete-hant, ea infamiae nota, qua lapsi inurebantur , liberari statim volentes , ct libera aliorum consuetudine intra & extra Ecclesiam frui: quare non tam petebant humiles veniam, quam superbi procacibus verbis minisque eam eXtorquere velle videbantur, quod alibi dolet ac detestatur idem Cyprianus. Non igitur absolvi ullo modo statim. merebantur .

X Adde

374쪽

3aa CALUMNI A XI.

Adde quod utrique de plena & ultima reconciliatione loquuntur, quam cer th non suisse statim concessam satemur . Hinc patet ad

quartum . . y

43 Praenotandum est secundo, Patres aliquando, nomine Poenitentiae & satisfactionis. significare ipsam internam poenitentiam , vel etiam ipsam externam confessionem . quod utrumque absque dubio praerequiritur ad ah. solutionem, & hanc praerequirit Tertullianus in loco citato. Praeterquamquod is Doctor, in hac materia , in qua semper ex nimio rigore aut erravit, aut ad errorem inclinavit, audiendus non est..Hinc patet ad tertium .

44 Praenotandum est tertili, Patres, dum dicunt. non tam iacile placari Deum , OpuS . esse longo fletu &c. sic loqui ad retundendam nimiam aliquorum securitatem , qui post

brevem poenitentiam tam certo se Deo reconciliatos putabant, ut suoru in peccatorum obliviscerentur penitus , nec amplius veniam a Deo peterent, perinde ea non commisissent. Et hos redarguere vult Angelus apud Her- metem in loco citato ε alioquin nunquam deberet poenitens statim absolvi. Hinc patet ad secundum . .

- . . Praeis

375쪽

DISPUTATIO XI.

Praenotandum est quarib, peccati justi L 4ssimam poenam esse privationem auxiliorum efficacitam, eorum praesertim, quorum vi, usque ad mortem in gratia perse Ueramus. Quamvis autem Deus condonet culpam, hanc poenam non tam faci th condonat: unde

tam multi, quamvis ver) post peccata reconcilientur cum Deo, relabuntur postea , &damnantur . Id facit, ut Sancti homines, qui olim peccarunt, semper a Deo Veniam petant , semperque petendam flendumque dicant . Dum ergo asserunt, Deum non tam

facile reconciliari, & prae requiri longos fletus& labores, non significant eos prae requiri , ut Deus condonet praecise culpam , sed etiam poenam , pr risertim praedictam , qua non con donata, non salvamur , nec praerequiri omnino , sed ut certiores simus de nostra salute. Hinc patet iterum ad secundum , & ad pleraque quae asseruntur ex Patribus. Ad quintum , petitum eX teXtu Innocentii I. responsum est disputatione 3. Ad sextum respondeo, quaesitum in illis 46 Conciliis fuisse , an esset orandum in Ecclesia praesertim dum fit sacrum , pro iis Poenitenti

376쪽

et CALUMNI A XI.

Nationem , quia ante illud tempus exclude-Dantur in Ecclesia a precibus praesertim Eu- Charisticis . Cum ergo vivi non communicarent in his precibus, jure dubitatum est, an mortui communicare possent. Caeterum responsio Patrum Vasentium confirmat, Verhriatam suis. Poenitentibus duplicem absolu-tIOnem : responderunt enim , habendam esse etia in ipsorum memoriam in precibus & sacri liciis , Quia nefas es eorum commemorationes

excludi a)alutaribus sacris, qui ad eadem sacrastili affectu contendentes, dum se diutius reos saluant, cit indignos salutiferis mseriis judicaue , ac dum purAatiores resilui desiderant, absque Sacramentorum Viatico recipiuntur, Vuibus fortase nec absolutissimam reconciliationem Sacerdos denegandam putaset. Quae ultima Verba innuunt, pluries consuevisse Poenitentes ab Ivi, sed in sine tantum affolutissime , empe per eam reconciliationem, qua non toltim omni culpa, sed etiam omni poena a,

Iolvebantur.

6 Quod additur de S. Leone , falsum est rnon enim est probabile, ipsum negasse , quod plura Concilia tam jusu concesserunt, ct concedendum diXerunt, ita ut nefas esse putarint

377쪽

DISPUTATIO XΙ ras

id negare , ut putarunt patres Vasenses paulo ante laudati, non ergo loquitur de verδ poenitentibus, sed de iis, qui mortui erant sine absolutione , ex culpa & negligentia sua , sic enim subdit . Nec necesse est nobis eorum qui sic obierint snempe irreconciliati) merita attasque discutere , cum Dominus Deus noser, cujus judicia nequeunt compraebendi, quod sacerdotale

Ministerium implere non potuit, suae justitiae

refervaverit ; ita potesatem suam timeri volens, ut hic terror omnibus prosit, ct quod quibusdam

tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat . Multum enim utile est ac necessarium , ut peccatorum reatus , aute ultimam diem sacerdotali supplicatione Iohatur. Ad septinuim petitum ex Sancto Augu- 48stino, dehortante Ministros Ecclesiae 1 fuga in

persecutione. ut possent reconciliare Poenitentes, qui id in eo periculo petebant, respondeo , Poenitentes utcumque absolutos jure optimo petivisse in morte reconciliationem , ct Communionem tum ex ratione, quam attulimus in tertia disputatione num. 28. tum quia post absolutionem eo medio tempore forte peccatum aliquod commiserant. Caeterum non deerant, ut supra diximus num. 4 I.

378쪽

ex Poenitentibus , qui absoluti non erant, utpote qui poenitentiam non inchoarant ex vero dolore culparum , qui proinde in eo periculo ex ratione speciali absolvi pctebant. Historia illius Catechumeni, & Poenitentis confirmat quod initio monui, nempe ultimam reconciliationem non fui me semper sacramentalem ἔcum in deseditu Sacerdotis, reconciliaret etiam non Sacerdos.

D. Quid ergo petiit absolvi

D. D. Ut moreretur cum ea consolatione recuperatae pacis cum Ecclesia, quam putavit posse sibi ab eo Catechumeno tribui . Quod si ex errore putavit, hominem Laicum posse a peccatis absolvere, non abs re petiit ab eo absolvi, vel quia post acceptam poenitentiam & primam absolutionem peccatum ali quod commiserat * vel quia erat ex praedictis Poenitentibus non absolutis sub initium poenitentiae, vel demum ad ma lorem securitatem, ut facimuS Omnes, quicumque in morate, quamvis antea absoluti, iterum confitemur; vel ad exercitium humilitatis, unde invaluerat apud Fideles ille mIs, qui etianti, tempore Divi Thomae perseverabat, nempe confitendi Lalco in morte , si Sacerdos haberi

379쪽

DISPUTATIO M. 3 a T

non posset. Quia verb videtur ita narrari illud factum , perinde possit Laicus sacramentaliter absolvere & remittere peccata* ideo puto, illius historiae Auctorem Augustinum non

esse.

Ad octavum respondetur,jure Arausica- sonos Patres praecipere, ut in morte absolvantur Poenitentes, si nomine Viatici significatur absolutio in morte collata, tum quia , ut m do dicebam, licet antea absoluti, foria iterum Peccarant, tum quia , sorte nec erant absoluti ex ratione superilis allata, num. 4 I. eX qua nec modo absolvimus statim omnes Poenitentes, utpote indispositos. Caeterum nego cum Cabassutio in notitia Conci lioru ad hunc canonem tertium hujus Concilii Aransiicani,n

mine Viatici intelligi ibi solam absolutionem, ac dico significari veram Eucharistiae Communionem, ut omnes intelligimus docti, indoctique, nomine Viatici: cui interpretationi adeo non obstat Concilium Nicaenum , ut ei suffragetur ex eodem Cabassutio, qui praedictum canonem decimumtertium , sic ex graeco vertit. Omnimodo autem, de quolibet quomodocumque vita excedente , ct Eucharisiae participationem petente, Episcopus cum exami-

380쪽

328 CALUMNIA M.

natione oblationem impertiat. Et quidem miror,h vobis tantum studii impendi in explicandis

Patribus contra obvium sensum , nempe ad ostendendum ita nos 1 majoribus degenerasse ut nec amplius eodem sensu, quo ipsi sunt usi , verba usurpemus. si Ad nonum respondetur, quod non sola ea ultima actio Poenitentiae publicae, nempe reconciliatio Poenitentis, habebatur ni alter Baptismus h sed tota complexio actionum , quae fiebant a Poenitente, & circa ipsum a Ministro et quare Poenitentiam publicam vocabant Baptismum , non autem ipsam solam reconelliationem sic vocabant. Addo, necessa rium non fuisse, quod haec duo in omnibus

convenirent, ut communi eo nomine appelsa Iarentur. Si verb quaeratur, an ea ultima Re conciliatio esset sacramentalis, ita ut absolveret a peccatis, respondetur ex dictis, eam necessarid talem non fuisse, nec potuisse semperesse, cum aliquando reconciliaret non Saceris dos * igitur talis suit cum reconciliabat Sacerdos , non erat, cum reconciliabat qui Sacerdos non erat. Quia vero plerumque reconciliabat Sacerdos, ideo plerumque sacrament lis erat, aut saltem poterat esse.

SEARCH

MENU NAVIGATION