De pacificatione et dilectione inimicorum iniuriarumque remissione. Tractatio admodum vtilis Remp. & curam animarum gerentibus, ... vt ex indice capitum cognoscere licet. Cum apendice, De amore et concordia fraterna. Auctore Ludouico Carbone. ..

발행: 1583년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ratus.

amo dan ni illati. Ciuis reip. membrum. Actio iniuriarum P blica . Iniuriam faciens adedis obligatus

existimarunt. quos merito refellunt Acutius, Nicasius Aretinus in I. fio. Instit. det iniuriis. Et glos. l. si unius I. pactus ff. det pactis. & l. si non conuicij C. eodem. Quare verba illa in s. fin. citat', vitai sent Vlpi

ni: Ad animum non rcho-uqrit: intellisenda sunt, cum auctoribus cit iis, & Myrtingerio hoc modo: si dissimulatione no aboleverit. Quamobrem ex ipso iniurioso facto,aut dicto, ius agendi contra eum qui in iuriose se gerit, proficiscitur . Hoc autem ius potest esse duplex: alterum, quo potest intendere actionum in offendentem is , qui iniuriam perpessiis est, ut tibi satis fiat,& honor ,& fama ablata restituantur, & haec proprie appellatur actio iniuriarum: alterum. quo pro damno illato puta, quia fuit in causa, ut proprias pccunias impenderet, aut ne aliquid lucraretur urgere contra nocentem potest: & haec actio damni dati solet vocari. Hinc titulus in sacris pontificum constitutionibus, de iniurijs,& damno dato. Cum autem minime contingat, ut quis aliquem iniuriose tractet, & rem ipsam publiacam, cuius quiuis ciuis, quasi quoddam membrum existit, non offendat; propterea etiam iudex, qui reip. personam gerit, facultatem procedendi contra iniuriosum hominem habebit,ut ab eo, quod iustitiam legalem violauerit,psnas sumat. Quapropter reus iniuriarum remanet obligatus ad satisfaciendum

62쪽

ob is in honorem. & illatum damnum offense,& ad tuendas poenas a lege statutas. Actio priuata, quae isso competit, pertinet etiam, ac transit aliquando ad haeredes, & affinitate coniunctos, ad quos infamia, seu illatum da num redundauit: veluti actio filii ad parcnses: actio clerici ad Ecclesiam, scu Episcopia. Sed singulas personas recensere ad institutunostrum non pertinet. Legi possunt doctorcs superius citati,& spectatun Gofredus titulo de iniur.& dan. dat. Guil. Duran. Zabarella Clem. de poenis cap. multorum. Hi duo modi procedendi, quorum alter priuatam utilitatem praecipue, alter publicam spectat, in eo differunt; quod qui priori modo agit, non potest ex se poenas, aut vindictam sumere ; sed selum iuxta leges a iudice iusti-.tiam reposcere: at qui posteriori modo procedit, cum sit persona publica, per se punire facinorosum potest. Ex altera parte, pr uatae personae licet ex se omne mactionem re- mittere, quod non licet publicae': maxime si sit inferior iudex : neque etiam siti premo, id pro libidine fas est, cum reipub. expediat, uti delicta puniantur, α leges scruentur: quod Solon elegia de legibus in postremis verbis, ita indicauit. . Denique vita hominum tranquilla, ct honesta

manebit, ' . .

Seruandi leges dum pia cura manet . Hoc tunc maxime veritatem habet, cum ei

Actio priuata quibus

rat, E ad LAquit.

63쪽

nuid facere debeat inferior iudex, Cum actor ab agendo destitit. Iudex puni

tur cum I ges non teruar. Ii, o

Felinus Hostien. Iudex superior in lege disyensat. An iudex, sine causa pΘ

na minuens

sit infamis. Alph. a C

Causae ob quas licet

Glos. Tiraquel.tracta. de penis Udiuex iniuxta nascitur.

Quid in om

ni iniuria reperiatur.

Damnum

odium.

qui iniuriam, ac damnum acceperit fuerittisfactum; si secus fiat, idem erit, ac de ali nis bonis eleemosynam elargiri et ac proinde γesset obligatus iudex ad rostituendum. Uerum ubi actor causam deseruerit ,-inferior iudex debet leges seruare, ac iuxta eas ferret sententiam, in eadem poena, qua reus plectera.dus erat, ipse puniri voluerit, ut probatur I. Nulli C. ne fac rum baptisma. l. seruos C. ad legem Iuliam: licet non semper cadem prorsus puniatur poena, qua reus ; ut Felinus ScHostiens voluere; sed cura id in lege expriam itur: secus dicendum esset de iudice superiori, qui ex causa in lege dispensare posset, ut suo loco demonstrabitur . Docent pra terca prsfati doctores, iudices, sine causa penas minuentes, esse infames, quos tamen Alphonsus a Castro lib. 2. de l. poenali cap. Iy. refellit. Causas autem, ob quas minuere poenas licet, enumerat glos. l. quid ergo M. poena ff. de his, qui notantur infamia . Ex illista iniuria non modo oritur ius agcndi, aduersus inferentem, sed saepe etiam nascitur odiu, quo issus laedentem prosequitur, quod etiaper signa externa demonstrari solet. Ex his omnibus colligitur, qui liceat animaduert re in omni iniuria. Primo, reperitur damnuillatum in honore,& fama, ac in rebus externis proximi. Secundo, odium conflatum ex accepto nocumento,& parui posione, & eius

significatio aliqua per externa signa. Tertio, in

64쪽

INIMICORUM. 37 .est ius agendi contra reum . Quarto, est o obligatio ex parte nocentis, ad satisfacien- ad satisfacia dum persenae laesar, & reip. in quibus expli- ψ- candis, & declarandis, in reliquo opere pol tissimum versabimur. Cum eruo quid actio Ana pho.

Iniuriarum lit,qua ratione fiat, quae eius par

tes , & partium differentiae, quibus competat, quid ex parte offensi, & offendentis, &iudicis oriatur,dict um sit: sequitur,ut de na iii in tura honoris, quae contraria est contumeliae, ut iterum melius iniuria cognoscatur, dispiciamus a

Volantur quaedam, ad explicandam naturam honoris necessaria. cap. 7.

DV ANTA sit honoris praestantia, atq; 224. . '

cxcellentia,vel ex eo facile pespicitur, quod etiam obscurissimus quisque, ne dum --, nobili genere natus pro eo taquam pro aris , Aristot. ει focis dimicare, ac vitam profundere sit Pa

ratus. Cui tantum ethnicorum luperstitio- quam De

fa tribuit religio, ut tanquam numen quos φvix dam, & templis & diuinis honoribus colere non dubitauerit. Vertim tunc praeclare cum humano genere ageretur, quando tanto ardore virtutem honoris parentem, per quam ad verum, & solidu m honorem aditus patet, homines adamarent. , Propterea apud Ro- hori .ezi: manos consule Marcello, religione cautum uix nisi pra

65쪽

Bocchius. Gloria virtutis umbra. Cur de ho- more age dum sit.

Virtus vestibulum est honoris alma. Tunc etenim contingeret, ut nemini iniuria fieret, pax, & concordia illaesae manerent,n Cessent, qui pro falso,tacatoque honore Inte Use digladiarentur. Sed quoniam pauci sunt, qui sint vera virtute praediti, & vulgo solam gloriam virtutis umbram homines venantu Trhinc est, ut homines virtute carentes pro ip sius umbra sine ratione d cpugnent. Hac igitur in primis de causa, de honoris natura, ut doceamus quid sit verus honor, disserendum est. Accedit cliam; quia cum honor ablatus sit restituendus hoc tecte fieri non potest, nisi prius quid sit honor, intelligatur. Postrerno ex lac disputatione adhuc melius iniuriqnatura manifestabitur. Et ut hoc planius efficiatur , aliquae ani inaduersiones praemi tendae sunt, quibus ad obscuram honoris natura inpenetrandam mantiducamur. Aduer tondum est itaque primo, omnia bonum ap

petere , quod nihil aliud est quam perfectio

quaedam appetentis: ex quo fit,ut homo quoque bonum appetat; & maius bonum magis, cuiusmodi est bonum finis, propter quod bonum caetera explituntur bona. Sunt autem duo bonorum genera,quorum sub altero bona interna; sub altero vero externa cOtinentur. Illa rursus, altera sunt, quae dis

cuntur bona animi,ut sunt scientiae, virtutes: D altera ,

66쪽

INI MICOR v M. 39 altera, quae bona corporis,veluti sanitas,pulchritudo appellantur. Sic etiam externa bona: altera sunt quae in animis aliorum possidemus, veluti bona fama, & opinio,ad quod genus reuerentia, gloria, laus reducuntur: altera, quae in rebus ipsis, puta in diuitijs, auro, & lapillis continentus. Ex his bonis quaedam sunt, quae ita in nostra potestate sita sunt, ut a nobis vere sine nostra voluntate auferri non possint, ut sunt virtutes, & mores : alia vero , quae auferri queunt: ut dignitates , honores, diuitiat. Item alia sunt, 'dae per nos ipsos propriis laboribus acquirimus, ut virtutes, scientiat, artes, quas per actus studiosos, & vitae candorem, &rectas operationes nobis comparamus: alia sunt, quae quadam fortuna nobis acquiruntur , ut bona corporis constitutio , ingenium vividum . 'Rursus ex his bonis aliqua nos ita perficiunt, ut nos efficiant lv re bonos , cuiusmodi sunt habitus virtu- . tis: alia sunt, quae non efficiunt nos simpliciter bonos, ut sunt omnes aliae perse etiones , & excellentiae scientiarum , ar tium', dignitatum, honorum. Iterum bonum, aliud est honestum, quod est per se expetibile, ut est bonum virtutis: aliud est utile, aliud delectabile , quae duo post riora bona per se expeti recta ratione non possunt, sed ad honestum referri debent. Denique bona opinio, qua homines de nO

Bona extrena

partitio.

Alia hoe diuisio. Alia boni

partitio.

Alia bovi

partitio.

67쪽

Bona existimauo, quae de aliquo habenu est duplex.

cap. final de pretiast. Disterentia quςdam in ter duas opi

niones.

Quomodo boa opinio

amittatur. Quae artes bonam famam laed re soleant.

o D E . . P AαI I I C. A TIONE bis bene sentiunt, ob aliquam excellentiam, quae sit in nobis, duplex est: altera ac qui illa.

per proprias operationes virtutis. Excellenter enim agendo, gignimus in hominum animis bonam quandam existimationem de nobis,quam eudoxiam,hoc est, bonam fama Arist. vocavit: altera est prssumpta I quan do non ob operationes studiosas, quas ediderimus, homines existimant nos cste bonos ;sed quia nihil turpe nos fecisse constat, censent nos esse in virtute: qua etiam presumm

ptione ut quibusdam placci ij qui honori

bus, potentia,& diuitijs abundant, veluti etiam, qui nobili loco nati sunt, studiosi esse censentur . Differunt bae duae opiniones, quod illa, quae acquiritur, ost diuturnior,&purior : alicra vero facilius remouetur, ac

perturbatur, & cum aliquo vitio non dum ab alijs cognito, esse potest. Hec autem bona opinio amittitur in primis per proprias oporationes vitiosas, sicuti P bonas acquiritur. Deinde per contumelia & iniuria illata. Dc-

inde per operationes turpes eorum, qui nos

aliqua ratione attingui; & maxime illa bona Opinio, q ex praesuptione oritur. Deinde per usum alicuius artis,q pro vili,& sordida,&.libero homine indigna haberi solet: cuiusmodi sunt illae, q licet ex se malae non sint: in ab ijs exercentur, qui ut plurimu male audiunt, ut caupones,& histriones. Quare, si sis alias possideret bona opinione , eam perturbare;

nonnihil

68쪽

INIMICORUM. 6rno nihil, si ad eam artem exercenda se conuerterct,quae pro honesta non habetur. Domu

perturbatur haec bona opinio, si quis labora

ret ignoratione earum rerum, quas ad ipsum pertinet scire. Ex his patet, contrarijs rationibus,& modis bonam opinionem acquiri, ει conservari. Aduertendum est secundo loco, ea quae in nobis reperiuntur bona, esse participationes quasdam diuinarum perfectionum, que a Dco in nos, tanquam riuuli a quodam fonte pro manant, qus communi quodam vocabulo, excellentia appellentur. Sunt autem excellentiae, particulae quaedam diuinarii persectionum, quibus unus altero

perfectior existit;quibus si quis eis recte viatur, se supra se tollit. Mulis sunt prςroga

tiuae excellentiae, de quibus susu Horatius Lombardellius disputauit. Aufert cxcellentia omnem maculam natiuitatis, corporis,

ignobilitatis; honoribus Ornat; principibus

gratos reddit: honorem in alios sibi coniunctos transfundit: post mortem vitam in animis hominum tribuit. Excellentiae praemia dantur; signa eriguntur; carminibus celebratur, orationibus commendatur ; omnibus cara, & grata est, ac demum summa delectatione animum perfundit . Sunt tamen qui

solum perfectiones scientiarum ,& artium excellentias esse putent, & ita distingunt eas a virtutibus moralibus . Eos qui habent

Quae ign ratia bona opinionem isdata Bona, quae in nobis reperiureir sui participationes diuin rum PeIs ctionum.

Exeellentiae quid.

Horatius Loinbard.

lib. I. c. 2 3. 4.

Excellentis

Pierogatiua Persem

Boni qui .

69쪽

nnid nomine excellentiae intelliaratur Perfectio-Res in dupI. differentia.

xit perfectio

rsal. s. psalmo Matth. s.

, DE ΡACIFICATIONE habent morales, vocant bonos: & diuersi signa statuum ad declarandas has,& illas perfectiones . Vertim nos nomine excellentiae quamcunque intelligimus perfectionem. Sunt autem excellentiar, ut ex dictis constat, in duplici differentia: alicrae sunt nobis a natura concessis, ut ingemj acumen, corporis elegantia,& robur: altere proprijs viribus; Deo tamen adiuuante acquisitis, λ maxime, quq sunt supra vires humanas, ut sunt illae, iue ex gratia dependent. Ea autem de caua Deus suas creaturis communicauit pcrfectiones, ut cognoscerentur; non modo ab

ijs, qui cas habent, sed etiam ab alijs, ut hac

ratione eius potentia, magnificentia ex crea turis cognita, ac perspecta,cum tanquam tatorum bonorum largitorem, debitis ornaretinus laudibus. Hinc propheta creaturarum pulchritudinem δε elegantiam contemplans, in eam laudem prorupit. Domine dominus noster qua in admirabile est nomen tuum in uniuersa terra Quoniam eleuata est, &c.

Et alibi: Mirabilis Deus in sanctis suis. Et Seruator in Evangelio: Vt videant bona opera vcstra, & glorificent patrem vestrum. Vt autem huic capiti modus imponatur, cuhonoris naturam cognoscendam esse, & quq sint boni partes, quid bona opinio, quid excellentia demonstratum sit, ad alia, quae ad honoris naturam explicandam faciunt, transitum faciamus.

70쪽

INIMICOR v M. MDe graditus, O manifestatione excellentiae, O qui sint honore det ni . Cap. 8. CV M diuine naturae persectio nullis sit Ditiin epesis

definita terminis, ac propterea sit insi- seqiones innita; cum in creaturas se la diffudit, ut eodemodo, quo in se ost, scilicci infinite, se communicare nulla fieri ratione potuit: sed his Axist rebus clarius, illis vero obscurius, perfectiones Deus impertiuit suas. Quo fit; cum ex- Casia imis collentiae sint particulae q uaedam diu inae per- λςbςndR

rectionis, Ut vari) exiliant cxcellentiae gradus. Prima, ac singularis excellentia est il- Primusn la, quae in auctore omnium perfectionum re dV ς u. peritur Deo; qua ita Deus excellit, ut om- ω in Deo.

nes infinitis partibus superet creaturas. Secundus gradus est, qui reperitur in paren pluti op tibus,&patria, a quibus originem ducimus amore stω- ac vitam trahimus. Tertius deinde gradus 'Tu is inuenitu r in ijs, qui crga nos habent aliqua gradu mprocurationem, ac prouidentie rationem; cuiusmodi sunt, praelati, pastores, princi- d

pes, magistri,& aliae id genus personae. Et

hae quidem excellentiae non modo dic ut per- AIex. AIea

sectiones quasdam, sed etiam habent rationem principij, & eminentiae, cui proprie de Honor eu betur honor; cum honorare sit actus inferio I 'pyiς ris erga superiorem personam . Deniq; est Aiἴ Et, quidam alius cxcellentio gradus, qu i non includit rationem principij, & communicatio . .

nis, aut Peculiaris eminentiae, sed perfectio-

SEARCH

MENU NAVIGATION