Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류:

101쪽

mitti usurarii legatum, recte agnoscit S.Bonali. in determinat. circa Regulam S. Francisci, q. 26. tamen S. Abbas cana sceneratoris largitatem obfirmate Hr-pudiauit, noletas contaminari per sordidum hominem , tam etsi de suo , non de rapina , praebenteni diuitias . Nec Deus pium ac generosum Abbatis pe-Qus dimisit irremuneratum, ut ibidem recitat Cau-tipratanus.

6q. Quia inter has sordidas ditescendi ,& quaestum faciludi rationes , tametsi iniustitiae vacuas, numeratur negotiatio , praemittendum tertio est,

quid ea sit, & quotuplex. Quid sit negotiatio,inquirit Author Impersem operis in Matth. Homil. 38.

ad illud, ejiciebat ementes 2 vendentes le templo. rari enim multis verborum telis appetiisset negotiatores, inducit sic interrogantes auditores. Ergo ostende nobis quis est negotiator Z Omnes enim homines videntur negotiatores. Ecce qui arat, comparat boues, ut spicas vendat ; Et qui operatur libgnum, comparat lignum, ut utensilia vendat: & lii istonarius comparat linteamina, ut vendat & ostendat,& foenerator imituat pectiniam,vi tollat usuras.

Et quo modo antiqui Iudaei & Apostoli artificia laudauerunt Z quia magis sunt sine peccato. Sicut Paulus fuit sutor tabernaculorum, & ipse mandat dicens : Curent & nostris bonis operibus praeesse.

Et Apostoli quidem sicut legimus piscatores J Ad

hanc difficultatem sic respondet autor ille. Ego os elidam qui non est negotiator, ut qui secundum istam regulam non fuerint, intelligas omnes negotiatores esse : id est, quicunque rem comparat, non ut ipsam rem integram , & iminutatam vina dat, sed ut opus faciat ex ea, ille non est negotiator ; quia

102쪽

qui materiam operandi si comparat, unde faciat pus,ille non rem ipsam vendit sed magis artificium suum , id cst qui rem vendit cbius aestimatio non est in ea ipsa re, sed in artificio operis, illa non est mercatio. Vipula Faber comparat ferrum, & iacit ferrare entum: sed serramentum illud, non tanti habet ferri quantum valet, sed secunddin opus se ramenti appretiatui. Qui autem comparat rem, ut illam ipsam integram, & immutatam dat do lucr tur, ille est mercator, qui de templo Dei ejicitur Jblaec est strictissime di ta negotiatio , qua merxemitur, ut eadcin nullatenus immutata reuendatur

ad lucrum faciendum. Est autem alia negotiatio, qua res coempta & mutata, Venditur alteri. Vt cum ferrum formatur in securim, vel cum e ligno conficitur scamnum, idque postea venditur. Idem est de pullo equino,.qui emitur ut nutriatur donec crescat, & pro equo vendi possit. Vtraque haec emptio & venditio dicitur negotiatio lucratiua , quia fit ut res postea carius Mendatur u potestque vel immediate ac per seipsum, vel mediatε ac per alium O. Addit Ioannes Medina Cod. De Restit. q. si.

duas alias negotiationis formas, quas vocat negotiationem oeconomicam, & politicam. Priorem di cit esse negotiationem quae exercetur ad sustentan- 'dum se, ac domum sitam , prout necessit3s exe erit

Exemplum assignat, cius qui comparat pretio quae

domui suae sunt necessaria : vel eius qui de reditibus bonis ac superfluis, vendit qu. intum necesse est, Vt comparet magis necessaria. Politicam vero nego tiationem, aliter sumit Medina, quam alij, apud quos ea vox designat negotiationem naturalem,qua

103쪽

emuntur quae ad vitam sunt necessaria, aut res m tua reaenditur. Resert eam vocis praedici ae nati nem Rebellus r.p. lin. q. 18. si . n. a. At apud Medinam, Negotiatio politica ea est,qua publicis popin ii necessitatibus succurritur. Caeterum haec negoti tionis membra, sunt mere materialia, nec pertinent

ad Armalem negotiationis diuisionem. d eminhic aut ille exerceat negotiationem in iamiliae aut ciuitatis commodum, est discrimen mere materiale, nec pertinens ad diuersam formam negotiationis , sicut pertinebant alia aer Feriora membra, quae proposuimus. Praeterquilina qubd, si haec membra conuenienter assignarentur, aeque addendum esset aliud membrum, nempe negotiationis monasticae, quo quilibet mercatur sibi necessaria. Inde tamen colligi potest tertia negotiationis species utrique illi membro communis iuxta Medinam, nempe ementium sibi ac suis necessaria, vel vendentium

quae sibi ac suis sunt superflua. r. Atque ita habemus triplicem posse statui negotiationem. Nempe primb simplicem, qua emuntur necessaria, aut vendantur ruperflua, quae dici potest latissime sumpta negotiatio , contradistincta lucrativae, ut notat Maior.in Secundo lucratium stricte acceptam, qua res non mutata, nec in aliam formam redacta venditur, siue

per seipsim, siue per tertium ad id adhibitum , ut adhibenti lucrum fiat, quae est propriissime M strictissimEdicta negotiatio. Tertibi ratiuam,qua res empta in eum finem, rhutatur in aliam formam, vel statum melioreius & per se aut per alium venditur carius ad quaestum faciendum, quae est medio quodam modo usurpata negociatio, pressior quam Pri '

104쪽

ina, & laxior quis secund . Ad has negotiandi r

tiones , aptanda est resolutio controuernae propotatae , definiendo quaenam earum abi sue auaritiae labe, & status Religiosi dedecore possit a Religiosis

exerceri. Qua in re est dissicultas non modica; ita ut Maior. in q. d. is. q. I. in Δbis annexo, fateatur, non polle assignari hac in parte unam certam regulam , penes quam statuatur qua negotiatione sit sacris hominibus interdictum, qua sectis. Conse tiunt quidem omnes, vetari Clericis & Resigiosis negotia secularia , & turpe lucrum , ac serdidos

quaestias. Sed qui sint ij sordidi quaestus, & quae sint

turpia lucra, notam definitu adeo facile. Similitἡμque non est adeb facile exponere,quae sint negotias cidaria dedecentia sacras personas. Concilium quidem i. Moguntinum sub Leone 3. Tempore Caroli Magni, c. I . Id tentauit exponere ; non videtur tamen eius resolutio explere animum. Ait enim misenistri altaris Domini vel Monachi, nobis placuit via negotiis secularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia secularia; de his tamen pauca permstringimus, ad quae pertinet omnis libido, non si ldm in immunditia carnis, sed etiam in omni consecupiscentia carnali, quicquid plus iusto appetith mo; turpe lucrum, munera iniusta accipere , vel ediam dare , pro aliquo seculari quaestu pretio aliquem conducere,contentiones & lites, rixas amare, in placi is secularibus disputare , excepta defensone orphanorum, aut viduarum. Conductores aut procuratorcs esse secularium rerum , turpia verbi vel facti ioculatorem esse , vel iocum secusarem diligere,aleas amare, ornamentum inconueniens pro

posito tuo quaerere, in deliciis uiuexu velle , gulam

105쪽

& ebrietatem sequi , pondera iniusta vel mensura habere, negotium iniustum exercerc. J Interjicitui parenthesis de iusto negotio, tum subditur. fCanes& aues sequi ad venandum,in omnibus quibuslibet sit causis, superfluum qile. Ecce talia, & his similia ministris altaris Domini, necnon & Monachis omni tib interdicimus , de quibus dicit Apostesus, . nemo militans Des , implicat se negotiis secula

7a. Haec notio negotiorum secularium, non vid tur satisfacere quoad rem praesentem. Quia quamuis quae a Comitio recententur inter negotia secularia, vere sint deuitanda sacris holminibus , tamen non iis duntaxat, sed omnibus ctiam piis Christi,nis declinanda sunt, maxima saltem ex parte. Maxi- ma item pars eorum quae recensita sunt,procul abesta negotiatione, qua sacris hominibus interdicitur, etiamsi non si iniusta, nec secularibus vctetur. Nee aliter statuerim de ea negotiorum secularium no-rsone quae traditur in adscripta Melchiadi Papae Epistola, cum tamen alleget Nicaenam Synodum qu post Melchiadem sub Sylvestro est habita. Baronius annosia. n. 8o. tribuit eam Isidoro Mercatori. Sic porrb in ea epistola habetur. Quae sint negotialecularia, Sancti Canones manifestant, & inhibent,

dum perspicue docent, quod quidam qui in Clerovidentur electi, propter lucra turpia, conductores alienarum possestionum fiant, de secularia negotia sici cura sua accipiant, Domini quidem ministe- .rium parvipendentes ; per secularium vero domos, discurrentes, & propter auaritiam, patrimoniorum sollicitudinem lumentes. Decreuit namque supra

dicta S synodus, nullum deinceps Clericumaut possiesta

106쪽

possessiones conducere , aut negotiis secularibus se miscere, nisi propter curam pupillorum, & orph norum , ac viduarum. J Haec notio negotiorum s cularium de quibus pcr Ecclesiasticos abjiciendis, agebat hic PseudoMelchiades , admoddin imperfecta est. Quare aliquid in eam rem aptius , restat ii

quirendum. I

g.F. Extremarum sententiarum ἰών insuesti perioribus insutationibis propo si arum, Macros et=M-

I est quod approbari& quod rejici debeat

re excerpemus ex Vtraque primum uniuers; hoc loco, tum in particulari quoad aliquas mat rias, quod circa proxinje assignatas negotiationis formas, statuendum videtur. Prima Propositio. Negotiatio non vetatur Religiosis, tanquam per se, & ex objecto, vel etiam ratatione adiunctorum necessariorum , inexpurgabit

ter naala. . . Hoc sussicienter monstratum est g. a. ratione N Nec est cur in eam sententiam , vel Patriis . .ves

Scholasticorum suffragia conquirantur quae ibi quantum necesse est, tacta suerunt. Vnicus S.Au stini locus ex concio. i. in Psaliniihi o. eritii omnium. Ibi tractans illud iuxta o'. sitaniani non lcognoui negotiationem, inducit in catoresti Christi hum pro negotiatione disserentem,subos risum;'

eo quod negasse videretur s. Aubistisius posse ne

107쪽

gotiatores salvos esse: Ex eius igitur persena, sic rotundit s Augustinus omnia, quae pessint objici ad uersias negotiationis honestatem, undecuque aspe gere quis velit dedecore negotiationem: f Sed, ait mihi negotiator ; Ecce ego afro quidem ex longinquo merces, ad ea loca in quibus non sunt ea

quae attulero ; Vnde vivam, tanquam mercedem la boris mei, peto, ut carius vendam quam emerim.

Vnde enim vivam , cum scriptum sit, digniu est op rarim mercede βωὶ sed agitur de mendacio, de periurio. Hoc vitium meum est,non negotiationis:N que enim, non si ellem , possem agere sine isto vistis. Non ergo culpam autor ad negotium transsero, sed si mentior,ego mentior, non negotium.Posistin enim dicere; tanto emi, tantb vendam,si placet, emeὶNon enim istam veritatem audiens emptor r velleretur , ut omnes potius accurrerent, quia plusndem quam mercede diligerent .Hoc ergo, inquit, me m*ne ne mentiar, ne periurem, non ut abjiciam negotium Vnde me transigo. Qia' enim vocas,quan do hinc xeuocas Z Forte ad arcem aliqu a Z Ero si tor, calceamenta faciam hominibus,mendaces enim

di ipsi non sent i periuri & ipsi non sunci nonne io'

catis ab alio calceamentis , cum acceperint ab alio

pretium, dimittunt quod faciebant, & suscipiunt alteri Gere, & fallunt eum cui promiserant cito se facturos 3 Nonne saepὸ dicunt hodie facio, hodie impleo 3 deinde iam ipsa futura,tantas fraudes non Gesunt Z Faciunt ista ,& dicunt ista: sed ipsi mali

sunt, non ars quam profitentur. Omnes ergo arti ces mali Deum non timentes, vel pro lucro,vel pro timore damni, aut egestatis mentiuntur, periurant,

non est cψntimis Dei lau* in eis.Quomod. ergo me

reuocas

108쪽

i. a

.. 99 reuocas a negotiationeὶ An ut agricola sim,& aduen sus tonantem murmurem ut grandinem timensa r-tilegum consulam, & quaeram quid faciam contra coelum i ut optem pauperibus famem , quo possim vendere quae seruaui 3 ad hoc me adducis 3 sed non ea faciunt, inquis,) agricolae boni: nec illa, negotiatores boni. enim & filios etiam habere in lum est, quia quando eis caput dolet , malae de inst . deles matres ligaturas sacrilegas quaerunt. Ista hominum peccata sunt ; potest hoc mihi dicere nego tiator. Q re ergo Episcope quemadmotam intelligas negotiationes quas legisti in Psalterio, ne se ire tu non intelligas, & me a negotiatione prohibeas. Mone ergo quemadmodam vitiam. Si bene, bene mihi erit: Unum tamen scio,quia si malus fue-xo , non negotiatio mihi facit, sed iniquitas mea. a Subiungit ius ex mercatore auditis , S.Αugustinus. f Quando verum dicitur, non est quod contradii tur. J Hoc est, recte negotiator egit causam suam, negans illicitam per se esse negotiationem: quod caliquae abusiones ei adiungantur, dimittendas dc abjiciendas esse, salua negotiatione cui extrinsecus, M solo negotiatoris vitio comitantur. Nec aliter de , omni serὸ arto & scientia est statuendum: Nulla enim est tam illimis, & pura ex suo obiecto, & intrinsecis circumstantiis, quin possit vitio artificis aut scientis dehonestari. Nemo tamen idcirco vitium personaruna abutentium transfert ad improbationem scienti e vel artis. Sicut Apostolus, negauit legem esse culpandam tanquam malam, tametsi honio pro sua fiagilitate & malitia abutatur legis notitia in suam perniciem. Generatim etgo indubi rarum esto, ne plationem non vetari sacris homi

109쪽

/ nibus , ut ex obiecto aut per se malam. II. Propositio. Negotiatio simplex seu latissimὴ dicta , quae in trimemGri negotiationis diuisioheprimum locum occupabat,non vetatur sacris hominibus; hoc est Religiosis, aut Clericis. 7 . Hoc est extra dubium: quia mercari pro se, aut vendere sua superflua, non vetatur sacris pers nis : At haec est notio simplicis illius ac latissime di- negotiationis , qualiscunque tandem sit negotiatio. Pleraque in hanc rem prolata sunt g. 2.ratione 3. & s. & manifesta ratio uiisragatur. Quomodbenim exigere vitam pollent sacrae personae, nisi emerent quae sint ad, vitam necessaria Z Aut quomodbplerumque suppeteret unde necessaria emerent, nisi venderentur aliqua vel superflua, vel minus necessisaria, quam quae iis diuenditis comparanda proponuntur Z Inconsulte item sinenda essent perire alse qua , aliis utiliter cessura: vel certe eroganda essent

planὸ liberaliter , non sine coenobij damno , si vendi & huic qualicunque negotiationi subjici per Rei ligiosos non possient, quod statim apparet absurdum; nisi sicubi specialia statuta vel indecentia obstent tali venditioni. 73. Primum addo, quia nonnulla instituta Relia giosa, amore aristioris paupertatis, etiamsi concodunt suis habere praediola, vel hortos ad fouendam

valetudinem , fasque sit Religiosis inde sibi quae ad

sustentationem commodant lublegere , iubent i

men ut quicquid ex sandis illis ultra immediatum usum colligitur, absque venditione distrahatur. Sic

professis societatis Iesu, ex peculiari instituti illius iure,

110쪽

iure , vetari venditionem fruct uum collectorum Epo Iessiunculis quas habere sinuntur. Interdici cnim ea venditione neces le fuit, ut excluderentur certi reditus. Qui vero Religiosi, nullo suo priuato iure vetantur fructus fundorum suorum Vendere , non tenentur illos liberaliter erogare, sese ossunt tanquam sibi superfluos, aut miniis necessarios, acce pio conuenienti pretio distrahere, sicut alia quaecunque superflua. Addebam secundo, indecentiam quandoque obstare venditioni superfluorum. Exemplum succurrit nuperrime suggestum , coenobh cuiusdam Moni lium, ὁ quarum domestico horto, leehi per Moni les, & in serta contexti flores, venduntur ad aedifi- candum stuporem secularium Domicellarum. Vide'itur haec venditio dedecere personas Religiosas. Haec enim superflua, quorum quantitas usui altarium, &valetudinarij admetienda fuisset, si praetcrea abundent, nullum coenobium me aritore ad usum feci laris vanitatis diuendet. Et suffragabitur, quisquis Patrum in huiusmodi florea serta conclamationes recoluerit. Videlis Tertullianum de Coro. Mil. c.is & Clementem Alexandrinum a. Pardag. c. s. & quae de viro Apostolico F. Ioanne Ord.Praed.scribit Caim.

tipr.l.2. Apum. c. I. num 8. Tametsi enim omnia quae apud istos leguntur, spe stant ad coronas e floribus morituris, quas negant capitibus membrorum carpitis spinis coronati congruere i tamen prope om nia accommodari possunt ad quaevis florea serta, quae proinde ad scumineae vanitatis usum suppedita' ri pretio a Parthenonibus, decentissimum videtur. Cum igitur nec ius speciale instituti,nec ulla exis inseca dedecentia vetat, fas est Religiosis supcissa' vendere. 6;

SEARCH

MENU NAVIGATION