Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류:

141쪽

geret, pro sola purgatione cordis, & cogitationum 1oliditate ac perseuerantia cellae , vel Acedia: ipsius victoria & expurgatione'perficeret. J96. Ex his ergo exemplis testatissimum effcittit, laborem manuum priscorum Monachorum non semper spectasse negotiationem, sed interdum ad victum citra negotiationem parandum ; aliis &quidem frequentissime, ad solam otij declinationem fuisse ordinatum. Est enim otium omnibus mortalibus exitiue, Religiosis verb pestilentissimum. Conclamant passim in otij nocumenta Patres. S.Ch stomus hom. . in 1 Cor. βιbfinem ita loquitur de otioso. Qui talis est, instar erronis cuius piam quouis malo transfigitur : atque huiusmodi

animam, non siccus ac puerum licenter Vagantem,

quisquis vult in seruitutem trahit. niam enim ipsa noc in more positum habet, ut aliquid operetur , si quidem ipsius in rebus honestis actionem comprimas , quandoquidem nihil agere non potest,

alia pariat necesse est. Quemadmodum enim terra,cam nec seritur nec plantatur , herbam duntaxat profert: eodem quoque modo anima, cum necessariarum rerum nihil habet quod agat, atque animo aliquid agere cupiat,prauis se rebus tradit. Et quemadmodum oculus, quando cernere non cessat,praua cernat necesse est,cum bonis obiectis caret,sic etiam animus, clim se a necessariis abduxerit, iam circa

inutilia versatur. J Idem pulchrὸ homil. s. in Acta in sine. Quid scedius homine qui non habet 'uod

operetur , quid laboriosius, quid miserius 3 Nonne hoc plurimis vinculis deterius, toto die in foro quotidie oscitare , & spectare homines praetercan tes inve enim natura , ut semper moueatur,

142쪽

& quiescere nequeat. Deus hoc animal condidit perationibus deditum & ex natura eius est, operuri , & praeter naturam eius, esse otiosum. Ne ab aegrotantibus causam probemus, sed a re ipsa experimentum capiamus; nihil vacatione molestius, nihil otio. Idebnecessitatem operadi indidit nobis Deus: Omnia enim ab otio damnum accipiunt. Etenim

oculus, & os, & venter,& unumquodque membrorum nist quod suum est operetur , in extremum ii cidit morbum. Hoc auicin maxime in anima est. JHaec Chrysostomus praedictis locis, in quoscunque otiositati deditos: quae multo magis in Religiosos valent; ac proinde qui cum Religiosis agunt Patres

ac DD. summopere eis commendant, ut ab otio caueant.Praestat hoc omnino praeclare S.Basilius Reg. 37.. fasiarum,commendans inde opus manuum,qubdotium arceat. Idem traditur a S. Benedicto c. 39.alias 8. Regulae. ubi plenissime Turrccrem. Trach.lis. Videnda item Regula Carmelit. i3. & creditus August. serna. i . ad Datres in eremo. & Cassianus l. io. c. I q. Constat ergo opus manuum quod Religiosi suscipiunt,non semper esse nexum cum negotiatione; sed plerumque ad otii fugam, vel ad ullum operantis, citra commercium cum aliis, posse referri. 97. Eatenus tamen labor externus Religios rum , & opus manuum, quo distinentur, nectitur cum negotiatione, quatenus opificia plerumque exponuntur ab eis venalia: & hac ratione, honcst

tem huius negotiationis & venditionis opificiorum per Religiosos nunc investigamur i. Dcbet veri, ut certum statui, hanc iacgotiandi formam, posse esse sanctam, & Religiosos minime dedecentem, quod superius I .2. ratione 3. ex doctrina Sc exemplis ian-

143쪽

ctorum monstratum est. Valde enim a Patribus colebratum reperitur opus manuum ad vendenda opificia, ut inde victus operantibus , & conueniens inbuentio pauperibus suppetat. Praeclare in hanc rem praeter caeteros S. Baslitis ad Reg.37. fusarum, &Cassiatius i. io. c. rh. Facit ad hunc locum caputi . Concilij primi Mogitiatini sub Leone tempore Caroli Magni. Ibi enim post mandatam Clericis& Monachis abstinentiam a negotiis secularibus; itemque post declaratam variis exemplis notionem seculariuin negotiorum a quibus cauendum sit dictis personis ; subditur postremo loco prohibitio exercendi iniusti negotij. Addit vero Concilium. I Non tamen iustum negotium, est contradice dum, propter necessitates diuersias : quia legimus Sanctos Apostolos negotiasse: δc in Regula S.Ben dicti, praecipitur praeuidere per quorum manuS ne otium Monasterij transeat. J Locus est ex cap. 7. alias 6 . bi post constitutam fratrum opificum dis ciplinam, addit r. f Si quid ve rb ex operibus artificum venundamium est, videant ipsi per quorum marius transigenda sunt, ne aliquam fraudem pra sumant inferre. J Quae verba ut recte perspexit Concilium) aperte supponunt, negotiationem illam , qua res per artificium mutatae retuenduntur,

licitam esse Religiosis, exemplo Apostolorum, qui

exercentes opificium aliquod v. g. Scenofactoriae artis, ut ex Actorum. i8. habetur vcndebant arte- facta sua, ut esset unde sine gravamine cuiuspiam, vitam ducerent, & egenis de sua tenuitate benefacerent. Confirmatur ex variis iuribus. Nam cap. frerici H . q. . & cap. Clericau dist. 9 I. & cap. nunquam de Consecr. dist. s. Conceditur sacris homini

bus,

144쪽

I33bus, ut de honesto artificio sibi suisque pauperibus

viistum & necessaria comparent. Potest ergo haec negotiatio per propriorum opificioru i venditionem sancta esse, nec dedecens Religiosos. Et ita lote praeter caeteros Gutierres Trach. le Gabellis,q 93. an. T. adducens quam plurimos. Et esse sententiam communem, affirmat Nauarr. hi Man. c. 27.

98. Sed nunquid omnis huiusmodi nepotiatio per opificiorum venditionem, honesta censenda est respectu Religiosorum, eosque non dedecensi n-radus Summeliari attendi vult, an materia artificio subiecta vilior sit pretio, quam artificium a Religioso adhibitum. Nam si materia subiecta, sit pretiosior, censet tale opificium venale , dedecere Roligiosum ; sin minus, ei congruere. Sed merito hoc refellit Medina q. o. De Restitutalia 2. Causa illicit negotiationis. liscunque enim sit materia subiecta, tamen semper verum est , interuenire arti cium. Vnde si aliud inquinans negotiationem iama interueniat, poterit Religioso artificij autore distrahi, saluis legibus Ecclesiasticis, & honestate si tus sui. Qίrare recurrendum est ad optimam, & pietatis & prudentiae resertissimam distinctionem, quin, circa hoc adhibet S.Basilius c. 6.Constit. Mo-nast. verbis illis. Caeterum in his se operibus exercere Monachus debet, quae ordinis ipsius decoro

conueniant, cuiusmodi videlicet ea sunt omnia, a quibus cauponariae artis , & impost irae omnis absit suspicio, quaeque nullae longiores animi distractio nes, arit improbi quaestus sequantur, sintque eius modi, ut manentibus intra tectum nobis magna ex parte confici poserut , ne operum laboribus contei

145쪽

tius quM par si consectatidis , animi in virtutis

commentatione, neruos, industriamque elidamus;

in quo illud spe ndum, ut & opus absoluatur, tia quiete tamen non discedatur. JPlenius etiam ac distinctius ad Reg.38. susarum. I Omninb, inquit,) etsi artes quasdam praecise st .

tuere, in quibus nos versari conueniat, haud facila est, quod aliae aliis magis sunt opportunae: quem admodum videlieci cum locorum, tum negotiati num , quae in singulis regionibus tractantur, & n tura & commoditas desiderat: In uniuersum tamen hosum describi, δc consignari delectus quidam potest. Ac nimirum eae vigentur esse quaecunque vitae nostrae, de quietem & tranquillitatem conseruent, quorum scilicet neque materia magno labore quaeratur, neque opera magna sollicitudine dividantur: similiterque illae omnes, quae neque virorum neque mulierum indecbros congressus nobis conciliant.

Siquidem cunnibus in rebus illud peculiariter debemus spectare, ut simplicitatem & frugalitatem teneamus , & illud summopeie sugiamus, ne insese uiamus stultis , ac plane noxiis hominum cupidit tibus , iis ciliciendis , quae in studio apud ipsos esse

animaduerterimus circa & in telis texendis,in ea modo opera, nostra a nobis opera conseretur, quae in quotidiano communique vitae usu apud

omnes sint: iis penitus reiectis quae I libidinosis

mulierculis inuenta sunt, ad captandos, ac laqueis irrctiendos miscros adolescentulos.Similis quoque in consuendorum calceamentorum artificio tenet da ratio a nobis erit, ut videlicet carum rerum in illa arte ministri simus, quae ad necessiariti m modo hominum vitae 'sum requiruntur. Taeterunt & aedificandi

146쪽

candi ars, item fabrilis lignaria, & aeris cudendi, &agri colendi disciplina, etsi suaptὸ natura ad vitam

. necessaria sunt, & magnam utilitatem asterunt, aene suopte quidem genio sunt a nobis repudiandae:

tamen quandocunque aut quietem nostram pertiri bare , aut fratrum vitae coniunctionem videbuntur

distrahere, non necessarib a nobis semper declinari debent. Maioreque in pretio habendae sunt illae a

tes , quarum cicercitatio eiusmodi sit, quae non diu trahat, neque impedimento sit, quo minus Deo ausidue cohaereamus, ic quae neque S temporibus psau modice, orationisve,aut reliquae disciplinae constantia eos auocent, qui studio pietatis operam dant. Si quando autem eiusmodi in iis nihil inesse animaduersum sit, quod praecipuum vitae nostrae propositum impedire videatur, aut hinc nihil noxae contrahere, multis sine dubio haec aliis anteponi debent,& maxime agricultura , quando ex ea facillime res ad vitae usuin necessariae haberi possunt ; & qui in ea versantur , nullas hi sursim ac deorsum cursit tiones coguntur subire, modb ut diximus;) ea nobis, neque a vicinis, neque ab accolis tumultus asiserat, aut turbas. J99. Vides S.Basilium agnoscere, quasdam huius generis negotiationes dedecere Religiosos , non item alias. Et in eas ipsas, quae per se spectatae non dedecerent, agnoscere poste vitium obrepere a con .suetudine cum secularibus, praesertim mulieribus, si ad emendum Religiosorum opificia admittantur. Monstratum id perspicue in casu S.Honophrij, prout apud Metaphrastem rcfertur initio Iuni, , exca S .viri vita, quam Paphnutius Anachoreta conscripsit, habeturque etiam invitis Patrum lib. i. sed

147쪽

rnutili hoc insigni exemplo. Interrogatus ergo per PapEnutium Honophrius, de causa siccessionis suae in eremum, his verbis respondit. Γ Ego fui nuper Monachus , degens in coenobio Thebaidis, magnoque & fidenti animo operans. Statui autem egredi lex illo coenobio, & solas quiete habitare in mona-

sterio, studens maiorem inuenire mercedem. Hanc cogitationem cum lubenter sitscepissem, aedificaui paruam cellulam,& solus in ea habitaui,artem exe cens incis manibus. Quo sael una est, ut multi quoque ad me accederent, iubentes mihi opus, quod meis facerem manibus. Neque vero mihi parui si ctus ex iis rcdibant, ex quibus pauperibus de egentibus,& hospitibus suppeditabam. Inimicus autem, qui est omnino bonis infestus , illo mihi tempore Inuidens , de meum erga Deum vehementem scorum, & institutum impcdire cupiens, clim subiisset mentem cuiusdam Mon achae, quae apud me fuerat, iubens paruum aliquod opus; effecit ut ea ad me rediret; quo factum est, ut libere inter iroh locuti, si mul quoque habitauerimus, & postremo quod est grauissimum, ) iniquitatem pepererimus , dc sex metas es in peccato manserimus iIoO. Liquet, non immeritb S.Baslium timuisse Monachis , in hac negotiatione a conuersatione acum mulieribus , pcr occasionena Venditionis mer-

cium.S.Benedictus insuper tinniit Anaritiae,quae lim lcenditur per lucrum ex venditionibus. Ideoque c. T. Regulae voluit artesectum, cx quo suis pcxmisit inegotiationem, vendi aliquanto vi tris , quam Vel deretur I secularibus ; Id quod etiam habet alius iMagister Monachorum apud Rabanum ad idem caput his verbis ex cius Rcguia c.ῖ s. refertur in

148쪽

concordia Regul. s. Benedicti Anian. c.s . Cum unaquaeque ars aliquid persectum superuacancum usibus Monasterij habuerit, vel mittendarum Eulogiarum abundauerit : Iiiterrogata qualitate pretij quantum a secularibus distrahi potest, tant)m insinnummorum minori semper distrahatur pretio , Π agnoscantur in hac parte spiritales a secularibus actorum distantia separari ; cum non negotii causa, quae est inimica animae,lucrum supra iustitiam que iant ; sed etiam ab ipsa Iustitia minus accipiendi pretij humanitate consentiant; ut non propter cupiditatem & auaritiam artes operari credantur; sed ne otio possit pascenda dignis sumptibus manus va- care , & horas operosi dici gratis transire. Pretium verb acceptum, Abbati ab ipsis artificibus debet constitui: ut sciant item quanta ementibus summa respondeat, & accepti pretij fraudem non possint facere, de ipsa quantitate iam scicnti Abbati. J V des ergo hos Sanctos timuisse inflammationi auaribtiae, de violationi paupertatis per huiusmodi vendi tiones. Auaritiam autem amolientes statuisse, ut ar- tefacta aliquanto vilius quam a sccularibus vende rentari contra quam faciebant Renuitae Pseudom chum, ex S. Hieronymo apud Isidorum La. de ossic. E cles. c. is. Sic enim de eis s. Hieronymus. ast ars sit sancta,non vittaquicquid vendiderint, carioris est pretij. JS. Martinus, ut auaritiam & pericula ex ementium consuetudine , & si quae alia incommoda vonalitati adiunguntur, declinaret: omni huiusmodi negotiatione interdixit suis Monachis, quod his vexbis prodidit Seuerus Sulpitius in S. Martini vita c.7.agena de eius Monasterio. Non emere aut Ven-

149쪽

t odore, ut plerisque Monachis moris est, quicquam licebat: Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur ; cui tamen operi, minor aetas deputabatur; maiores orationi vacabant. J. Non negat Sulpitius aliquid emptum fuisse ac venditum in Monasterio S. Martini: pleraque enim saltem empta fuisse, di bitare non licet, ut vita posset a Monachis exigi. Sensus ergo est, nihil fuisse emptum a secularibus, siue externis , quod per Monachos interposita ira latione Venderetur, ut plerisque tunc Monachis sua artesicha vendentibus ex usu erat. Hanc verb venalitatem , S. Martinus ad maiorem persectionem, &ad praecludendas plerasque abusiones, a suo monasterio arcuit, solo artis scriptorum vati relicto, non ad venalitatem, sed ad usum Mosiasterij. Tametsi neque scriptionis , neque artificiorum Monachis congruentium venalitatem improbauit, ut inhon stam & malam, simpliciter loquendo. Ior. Hinc verb inferre licet, ex duplici genere

operis manuum, quorum unum a negotiatione a iunctum, alterum cum ea nexum est ; tametsi ne

trum vel malum est, vel in praecepto, scd utrumque est liberum; tamen prius esse securius, quia magis recedit a peccandi periculis. Hoc secundum patet ex proxime disputatis ex mente Sanctorum , variis incommodis timentium ex venalitate artefactoruo& opificiorum. d vcrb neuter operandi modus sit vitiosus, est extra dubium. Ininniebant enim Messaliani siue Euchitae apud Epiphanium faer So. 'dc unus quidam apud S.Augustinum 3.RAract. c.ai. qui negabant fas esse Monachis laborare manibus, contendentes , Monachorum opus perpetuum &nunquam dimittendum, orationem esse. Quod ex

, Apostolo

150쪽

Apostolo refellit S. Augustinus. l. De opere Mono cho. Nec magis sobrie e Diametro miclassus apud

bilia , e quibus census ad victum suppetat, Guilei De S. Amore, Giraldus De Abbatis Villa,Desiderius Longobardus , Richardus Armachanus, hostes antiqui mendicantium, quibus Littheriis ac Brentius ; ille art. vltim. iste in Confest vitemb. cap. De votis Monast. adscripti sunt, effutiverunt opus manuum esse Religiosis in praecepto. Sed hoc tanquam erroneum , dc mendicitati ab Ecclesia appro

naeuentura in Apol. Pauper. q. t .sub finem. & in E positionc Regulae S. Francisci cap . Cantipratanus I, 2. Apum. cap io. num.7. Castro. V. Labor haer.Σ. Sixtus lib.6. Biblioth. annot. 3i7. ac Bellarmin. l. De Monach. cap. 3. bene ostendunt, fas esse Religiosis vivere mendicato , nec teneri ad opus γmanuum, ut victum parent. Quin etiam neque ex isto capite, ninue ex alio vitandi oti j pro quo opus manuum Monachis ex necessitate suscipiet

dum esse , significant Cassianus lib. ro. cap. 8. &Isidor. Pelus. lib. i. Epistol. 9. & varij asceticae vitae Magistri, qui adunantur in Concordia Regul

S. Benedicti. Anian. cap. 3 . Ex nullo inquam praedictorum capitum , alterutrum modum operandi'

manibus esse Religiosis in praecepto, bene prose quuntur Rupertus lib. s. in Regul. S.Benedictus a cap. q. & Sanches libro I. in Decalog. cap. 24. Quandoquidom vi ops, Oe cx mendicatione reli

SEARCH

MENU NAVIGATION