Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

nuimus introitum, probauimus susceptum , astrii ximus probatum, tenemus proscisum, J Rursu

idcm S. Bernardus Epistol.68. f rugatis deinde

quod de vobis audicramus , vestro scilicet iussu vel assensu fratrem quandiu fuit apud vos , in medicinali arte, secularibus deseruisse, ipsumque qui hoc

dixit, falsitatis arguitis. Si mentitus sit, noscimus, ipse viderit. Sed haec scimus , quia siue per sic , Vt vos fatemini, siue per vos, ut ipse testatur, haec secerit, in magno interim periculo sitit. Quis verbiam inhumanus qui sic periclitanti non succurreret si posset, non consuleret si nosset 3 J En quid censeat S. Bernardus de Religiosis medicinae operam

dantibiis ; & agit praecise de ipsa Negotiatione me dica.: quamuis alia postei sub lat spectantia finem

extrinsecum , ex quo Monachus, illo, opςratus db

cebatur a Flauiacens bus. . .us. suppetit aliud in hanc rem argumentum, quod ita proponam, ut de eius yi pronunciare nolim , sed dimis Iam velim considerationi aduersario, sum. Argumentari ergo p aeterea licet, ex scandalo Pharmacopolarum secularium, qui hunc introitu in labores tuosi serunt aegerrime, & aliquando mo- ta apud Iudices lite , indemnitati suae prospexere Pro viribus. Mirantes verb interdum, nec sine si acho audire contigit, quorsum in ustis tot aliis . negotiati nibus quae non minus sunt Rcligiosis ad ..manum, haec una apud eos se ferueat, confici nitorum & diuendendorum Pharmacorum. Non enim tannos aut telas conficiun ad negotiandum, tametsi sunt apud eos qui textrinae pollent incumbere. Habent fabros serrarios, habent lignario ;nec tamen ferri fabrefacti propolas agiliar, aux cir

182쪽

I 3ca arcas vel mensas , ali Imve ligneam supellectileni

negotiantur. Num Pharmacopoea delecta est prae caeteris, tanqtiam multae mortificationis ob amar lentiam pharmacorum, & chysinatum oliditatem ZNum quia mage necessaria ὶ An quia quaestuosissima ZAd hoc argumentum, video a quaestu s & negotiosis occurrendum, dicendo; id cile scandalum

acceptum atque passivum, proindeque minimὸ c randulari iuxta doctrinam D.Thomae z. t. q. s.art. . Nam Religiosus Pharmacopola vel coenobium utitur iure suo, quod Pharmacopolae seculares praeterius tentant praecludere. Vnde tametsi docendi sunt, quam nulla eorum iniuria Religiosus Pharmac pola rationibus coenobii consulens, negotietur: t men cam primum obfirmantur in voluntate inter cludendi iura coenobii, indeque scandalum patiuntur quod eis non absiliatur, scandalum est Pliaris ab cum, & ex malitia prodiens,idc6que negligenduim, lexemplo Christi,qui scandalum Pharisaeorum nil se isti faciendum pronunciauit. . Audio ego quidem quod dicitur. Sed pervelliti scire num ij quos Apostolus Rom. Iq. resert carnes communes comediste,nullo diuino praecepto vetat te, atque adcb suppetente coinc tendi idoneo iure, docti unt ab Apostolo dedocere pusillos siue infirmos, qui scandalum inde patiebantur: iisque patientem aurem doctrinae non commodantibus , vel prae ingenii hebetudine non satis peruadentibus quae audiebant de iure comedendi omnes cibos, quippe per Christum emundatos dc sanctificatos, monuerit illos , negligere scandalum a pulsi; lis iniuria α sine iundamento acceptum. Non ac

183쪽

oratione urget Christianum e Gentilismo con uersum, ut compatiens infirmitati fratris ex Hobraismo conuersi, cui ea comestio communium car . nium scandalo erat , abstineat carnibus , si velit si cundum charitatem ambulare; hoc est nisi velit cha'. ritatem exscindere. Sensit ergo Apostolus, carnem

c ommunem pro vice cuiuis competente , manduc ae,esse contra charitatem;cum occasione istiua man

ducationis perdendus est frater. pro quo Christus mortuus est.Vnde ulterius consequi docuit blasph

mationem libertatis Christianae , eam certorum ciborum contra legales ceremonias abstinentiam ne gligentis: cvin tamen aequum non esset , propter rem tantulam, quae ad regni coelorum adeptionem non refert, cibationem inquam ex carnibus communibus, in abjicere fratris talutem , & sollicitudinem boni nominis Christianae Ecclesiae, ac declinationem offensionis per pusillos inde conceptae. Concludit Apostolus. Itaque quae pacis sent, iectemur, & quae aedificationis sunt, inuicem custodiamus 2 οὶi propter escam destruere opus Dei. Omnia qui dem sunt munda, sed malum est homini, qui per osse idiculum manducat; hoc est qui cibo optimo & nullatenus prohibito vescitur cum offensione proximi

imbecillis, & profligatione boni nominis Christiani. ia . Hoc Apostoli argumentum, videtur sequὸ urgere in re nostra. Nam quamuis velimus suppo. tere Pharmacopolae Religiose , ius omni Eccles stico & naturali interdicto solutum, negotiandi ci i

ca pharmaca extra domesacos : tamen nefiare non

licet, quin Pharmacopolae seculares , aeque idonei sint

184쪽

siit ad penetrandiarn ius Rebesosi Pharmacopolae, quam essent imbecilles illi ex Hebraismo Neoph ti, ad penetr ndum ius Neophilorum e Gentilis.

mo, comedentium carnes commune*. Vt enim illos

obcaecabat amor molitesum usuum , &affectas in legem M0ysi, cui a pueris assueuerant; Ita externos Pharmacopolas, exoculat tui & familiae amor , cui vident ea Pharmacopolae. Religiosi negotiatione subduci lucrum , & speratos laborum fruetus intexcipi. Iuuatque eorum obcaecationem, legum Ecclesiasticarum Religiosis negotiatione indicentium, si ita placet, in non satis perspecta ratio. Item inde illis incras Iantur corda, quod Religiosi aliis pleris que opificiis ad alios negotiatores pertinentibusaostinent, in quae aeque inuolare possent, ac in istud

medicamentorum conficiendorum , ac diu iaden, dorum. Tandem illud quoque oculos eorum offanis dit,quod videant paucos admodum Religiosos huic mercimonio dare operam. Caeterorum namque tam multorum abstinentiam, interpretantur iudicium de culpa aut indccentia talis negotiationis per Religiosos obitae. Itaque in faucos illos quos vident huic suo mercimonio addictos, usurpant illa senecae l. 3. De Benef. c. tr. Indixistis pecuniae odium, hoc professi estis, thanc personan; induistis; Agenda est. Iniquissimurn enim est , vos pecuniam sub gloria egestatis acquirere. J Haec sent quae externis Pharmacopolis, spiritu infirmis ac putillis , offensioni sunt & scandalo; quae an videri debeant mi noris momenti, quam ea ob quae Apostolus aduersus scandalum imbecillibus ex Hebraismo Neophiris propter carnes datum tantopere concitatur, n0aim certo definire.Videntur tamen non disparia aut

185쪽

inaequalia. Et vix proseretur euentus, aptius res pondens ei pro quo declinando tantopere labor uit Apostolus , & aeque ex charitate declinanduse. od si ita est, concluditur manifeste & valide, 'Pharmacopolae Religios negotiationem, esse contra proximi charitatem, & eo nomine ella auersei dam. Nam id Apostolus , de carnium comestione ad auertendum infirmi fratris offendiculum , plane concludit. Adhibuit hanc argumentationem contra negotiationes Cisterciensium , Iustus Abbas serm. ad Abbates de sui ordinis Cisterciensis collapsione, cum per alia, tum nominatim per negotiationes , quarum diserte meminit, semel, iterum,

ac tertib.

ias. Ea lieni proportione admissa, urgebit argu Inciatum alterum de laceratione Religiosi nominis per hos quaestus , & spiritui dispendiosa compendia , cui bono nomini luper omnia fuerat consulet, dum. Eius tamen neglectus, non est contra Char ratem , cuius violationem hactenus pressimus, sea est contra Iustitiam; quia impetit famam Religiosi Ordinis ; cuius iuri non potest renunciari a Religioso, vel etiam a toto coenobio, aut 1 toto ordine, quia ius illud non est unius particularis aut Rcluegiosi , aut coenobh, aut ordinis , sed nectitur curri iure omnium aliarum Religionum. Sicut ius quod per adulterium alterutrius coniugum violatur,eius . modi est , ut nequeat ei renunciari a coniuge laeso

V. g. a viro, quantumuis vellet Uxori lenocinari: quia complicatur cum iure omnium maritoruam,

quorum status , & ius in eo statu fundatum, violatur inabdicabiliter per adulterium. Porrb ius il luci aliorum Religiosorum ordinum, nexum cum iure

186쪽

particularis Religiosi , vel Ordinis cui adscribitur,

violari per negotiationem Pharmacopolae Religi Hs; irbae videtur monstrari, quod murmurantes, rὸ extendere solent lacerationem famae, de qua agimus, ad uniuersum corpus Religiosorum ordinum. Sicut S. Augustinus coric.2. in Psal. ψO. n tat , hostes Christianorum, cum ex eis quempiam lapsum vidissent, solitos linguarunn tela vibrare non

in unum illum lapsum, vel in hominos prosessionis , cui addietiis erat inter Christiataos, sediti uniuersum plane Christianum nomen' Quanta mala inquit,) dicunt in malos Christianos, quae malediista perueniunt ad omnes Christianos Z Numquid enim dicit,qui maledicit,aut qui reprehendit Christianos,Ecce quid 'ciunt non boni Γhristiani ,Sed, E ce quessciunt Christiani,non separat,non discernit. JSimiliter S.Chrysostomus hom.7. in Genes. Irre in lib. f Nihil ita offendit nocet Religioni nostrae, ut scandest ansam iraebere infidelibus. Nam quin

do vident aliquos e nostris virtute conspicuos huius vitae negotia'curas e sublimi contemnere; multos

ex ipsis mala habet, plerique admirantur, & obst pescunt, quod cum eiusdem naturae nobiscum sint, non conccdantur ipsis eadem. Denique quando vident paruum aliquod delictum nostrorum, statim linguam exacuunt simul contra nos omnes , & ex unius delicho, totam Christianorum gentem iudicant. Neque hoc contenti sunt, sed statim aduersus caput suum loquentes, ob seruorum delicta, etiam communem Dominum blasphemare audent, & p

rant velamenta errorum suorum , esse aliorum desidi na. J Non dissimiliter hom. s. ad pop. &hom. 3.ma. Corinth. in Morali, ac pulchre Nyssenus orato.

187쪽

iti oratDomin. ad petitionem primam. Eadem causa Sanctus Gregorius homil. 17. in Evangel. Clericum male se gerentem admonitum voluit, ex eius vitio ipsam Religionis Christianae aestim tionei' grauari, quod meritb ducit longe grauissi

mum. ' -

Ω6. Adhibuit quoque in rem praesentem hoc a gumentum Iustos Abbas serin. de Collapsione Ordinis si ii Cister insis ad Abbates .cum per alia,tum nominatim per negotiationes, quas tertium dise , se carpit in tuis Monachis. Sic igitur habet sub serisonis initium. Qu nauis gloria nostra haec sit,iesimonium conscientiae nostrae , tamen lucere debet hominibus lux nostra , ut ipsi videant opera nostra bona, & glorificent Patrem suum qui in coelis est: ip verb opera nostra, tam mera, & sine suco vanitatis esse debent, ut etiam is qui ex aduerso est, ob-mtitescat, nihil habens mali dicere de nobis. Conuersatio nostra , quantum ad conscientiam, ita ponenda est in coelis, ut etiam in terris quantum ad opera obmutescere faciamus impiorum hominum ignorantiam. Nam propter ipsas exteriores nostras actiones, quas vident & boni & mali, aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. JRursus ad sermonis finem. Provideamiis famae nostrae propter nimiam libcrtatem nostram, iam valde periclitanti. Caueamus ne nomen i ci per nos blasphemetur inter gentes. Diuitias aggregare, dignitates Mnbire, negotiationes exercere, urbana rorasrequentare, sine praeuaricatione nostri ordinis non

posthinus. J Et mox. Ponamus de bona conscientia nihil minui per talia dc talia, quod tamen impossibile est. Quid de fama diccnius Z Nonne causa solius

188쪽

solius famae, illa omnia aut omittere, aut intermit tere debemus, ut noster ordo per nos non blasph inetur inter gentes.ὶ Nam toti mundo patemus nos, apud Christianos, Iudaeos, Ethnicos, Agarenos,no-iminati sumus. Quid igitur decet nos facere ut scat datum tollamus, ut de bona fama bonum praebeamus exemplum i Habemus exemplum de paulo

postolo , de de ipso Domino Iesu Christo ; non mciendum aliquando, quod non licet fieri, & faciei dum aliquando , quod non licet seri, & hoc totuni

propter icandalum vitandum.paulus habebat pol e statein sor' rem mulierem circumducendi, quemadmodum alii Apostpli,de fratres Domini, & Cephas,

sed noluit, ne quem scandalizarer. Habebat pol statem, ut Euangelium annuncians de Euangelio viveret: sed noluit, ne quem grauaret. Dominus autem interrogauit Petrum disens: Simon, Reges temra a quil in accipiunt tributum, asilii uis, an ab ali nis' Respondit Petrin, ab alienis. Dixit e Iesim, Er

liberi funis ; Vt autem non scavdalitemus eos, vade ad mare, , eum piscem, qui primus ascenderit, tolti,

O aperto ore eius, inuenies stateram, itam fumens , daeis pro me S te. Sed his auctoritatibus, exemplis, rationibus facile resistunt, qui ex leui occasione lase .giorcs vias a et unt. Quapropter moneo & rogo se tres charissimi, ut mundum quem reliquimus,sub. praetcxtu quarumlibet utilitatum non resumsemis. Non possumiis dissimulare, quia nihil ope tum quod non reveletur, & iuxta vulgare proue

bium is est qui nciat, est qui dicat. Auressalam

habet, plauities oculos. Itaque arctum & gloriosum iter, quod singulari prae caeteris voto, & habitu ingressi sumus, singulari prae caeteri studio teneamus,

189쪽

rgo non redeuntes retro , nec declinantes ad dexteram

vel ad sinistram. J

i 27. Haec duo argumenta in scandalo proximii sandata, etiamsi Metaphysice loquendo possent in firmari , tamen non possunt aut debent leuia videritis Religiosis, qui ex sui instituti peculiari ra*ione, ad nihil frequentius & sortius impelluntur a Sanctis fundatoribus, quam ut aedificationi serviant

ω cum proximorum aedificatione omnia praestent. Illa quippe aedificatio, non tantum sita est in executione sanctorum operum, sed etiam in remotione offendiculorum, in quae alieni non incurrant ex mora malitia, quae nulla terginersatione' lari possit, cuiusmodi non videtur cilc causa ex qua Pharmacopolae seculares impingunt in re de qua agimus,pro 1ertim si admiratio qhue ex eis superius referebatur,

cur scilicet delecta potitis sit a Religiosis ad negotiandum Pharisacopcua, causam habeat quae praeter caeteras praetexebatur, copiosiorem videlicet qua stus malefiam: Tunc enim locus esset illis genitibbus Nili Abbatis in Ascetico , cum praemistiset genti iri, 4ion Eegotiosum, veterum sui instituti R ligiosorum. Ad eiusmodi cupiditates erant, uphitia ciui , atque omni sensu carentes, adeo vitie in somnis quidem eas vidercnt. CL;m enim ab initiornemoriam corium abiecissent, ex quotidiana exercitatione propolatique c6 istantia talem antini libbitum sibi comparauerunta r ucernae profecto erant in tenebris fulgentes,& stet re minime errantes qtiae vitae spleridore noctem ill Ultrabant, ac veluti por-etus quitiam tuti qiij perfugium facile omnibus a

cupiditatum tempestatibus ostcndebant. Verum a curata ac coelestis illa vivendi rati obnon aliter quam

190쪽

igi imago prae describentium negligentia , paulatim in dies deterior cffecta ad summam dissimilitudinem

peruenit, & omnino desecit ab exemplari. Etenim qui mundo erant crucifixi, quique huic vitae renui clauerant, atque homine, este deserant, &deuictis cupiditatibus ad coelestium illarum incntium natu- iam aspirare contendebant , rursum ad terrena ne gotia reuers,turpibus occupationibus, recte vitiessetium diligentiam inquinarunt; & qui virtute celebres este poterant, propria segnitie infames euaseriunt ; α qui aratri stivae manum admotierant, habitum grauem seruantes, promerea quod retro conuersi sunt,& studiose complexi quae obliuisci de buerant , apti regno Dei non extiterunt. Neque enim amplius apud nos frugalitas ac vitae sinplicitas colitur, neque silentium& quies quae utilis est, ut ab antiquis inquinamcntis abstrahamur, sed negotiorum multitudo quae sollicitudincm ὲ re ξo v uendi proposito alienam assert, in pretio cit, & h noris rerumque terrenarum Eupiditati, salutaria cesserunt instituta. Cum . enim omni ratione nos Dominus a terrena sollicitudine dehortetur , iubeatque ut solum coelorum regnum inquiramus, nos quasi dedita opera per contrariam viana incedentes, Domini praecepta neglcximus, &reteista illa cura, spem in manibus nostris collocatiimus. Nam cutin ipse dicat, Respicite tolatilia coeli, non

serunt , neque metunt, neque con Cant in horrea,

Pater vester caelestis pascis ita; Et rursum, respicite lilia campiqra non laborant, neque neni , Praeterea cili iubeat, ut neque sacculum, neque peram sta T. PUS,

sed solo iubentis minime mendaris promisso const-d us, quod Discipulis fecit, cum cos ad bς ne ii c-

SEARCH

MENU NAVIGATION