Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis. Tomus primus decimus

발행: 1745년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

281쪽

ANGINA GANGRAENOSA.

I. 8I6. tandem causae anginae 799. augentur, di in parte nobili magis 8ol. 8oa. haerent, vel & in externis 8o 8os . ), saepe in gangraenam abit lethalem; id vero novimus I. ex signis hujus generalibus 4a6.4a7.4a8. 4a9. applicatis ad partes obsestas, quarumque fiunctio laeta; a. ex signis propriis ; si tumor, ruborque prius conspicui subito, sine bona causa , disparuerint; si dolor similiter sic abi verit; fauces subito aequales, laevesque fiunt; siccae, glabrae , lividae fauces: tum nullam capit magnitudo nimis provecti mali medelam .

Quomodo inflammatio in gangraedam transeat, Se quibus de causis hoc

fiat , antea in Commentariis k. 388. explicatum suit. Ubi ergo causae, quae anginam inflammatoriam produxerunt , auῖentur, merito pessimus ille i flammationis exitus metuitur e dum.nempe increscente subito inflammatio

aboletur influxus vitalis humoris in arterias , Ω effluxus Iur venas videt. 419. J. Cum autem dictum fuerit q. 8ot. Se Soa. , in pessimis illis anginis impediri liberum sanguinis ex corde dextro per pulmones in sinistrum transi- tuin , adeoque x tolli liberum reditum sanguinis venosi a partibus superioribus

per venas iugylares , patet satis, quantus tunc gangraenae metus adsit; quod Se confirmatur illis 6mptomatibus , quae periculosissimas anginas comitari solent, & l. 8 . enumerata suerunt i quae omnia docent, loca assecta non tantum , sed Se omnes internas Se externas capitis partes turgere sanguine, vix

amplius, vel saltem dissicillime . per vasa moto In illis autem anginis s

L. SOa. quae asperam arteriam vel laryngem obsident, luisocari solenti. aegri, antequam gangraenae natae indicia appareante in reliquis Vero anginae

speciebus , cum non adeo praeceps stranῖulationis discrimen immineat, qua is ue vera gangraena observatur . Quibus autem signis distingui possit tale malum , iam videbimus . r. signa gangraenae' brevi adsuturae , vel jam praesentis , ad numeros hic citatos recensita suerunt. ; adeoque illorum crinitio inde haberi pol rit . Si nempe dicta ibidem applicentur ad partes obsessas, quarum lancti nes per anginam inflammatoriam laesae sunt. Verum , Cum duplex imprimis in omdi angina diversitas appareat s Vide β. 784. Mi. 2.ὶ , quod nempe partium assectarum tumor &c.' sub sensus cadat, vel non , hinc & ga fraenosae anginae eadem erit distinetio. De. illis signis , quae mutationem inflammationis in sangraenam docent in his locis, ὀe sensibus usurpari po-- terant, sequenti dicetur numero . ubi vero in talibus locis haeret malum , quae minime sub conspectum cadunt, novimus inflammationem in sangraenam transituram esse . li vehementissima adsuerint symptomata , ut dolor summus , ὀο sebris acutissima eademque absque diminutione per biduum aut triduum perstiterint ι neque interim se tacetur aeger . Praesentem autem jam

gangraenam novimus, si eadem symptomata subito sine bonis signis cessent,

282쪽

dolor veg. absit, deglutitioni vel respirationi , antea difficillimis , major

redeat libertas ; neque tamen ulla signa doceant, per metastasin morbi materiam ad alia loca transiWisse , uti frequenter fieri antea dictum suit. Diagnosin hanc confirmant, facies cadaverosa, extremarum corporis pastrum frigus A livor , pulsus debilis A inaequalis , quae lethalem in his locis gangraenam comitari solent.

go. Dum in loco inflammato sanguis , a vita superstite motus, agit in loca obstructa , producuntur effectus quidam , qui simul sunt signa inflamma. tionis praesentis , uti dictum fuit ad M. 3Si. Praecipua haec signa erant sui de l. 38a. tumor , durities , rubedo & dolor . Cum ergo , dum gangraena adest, abol tur influxus vitalis humoris in partem assiectam svide g. 4i9.), debent& minui, vel Je integre aboleri essectus, qui inde pendent. Unde novimus, gangraenam adesse, si rubor, tumor & dolor subito disparuerint, absque ignis resolutae inflammationis, Vel mrtastasis ad alia locar Patet hinc ratio. quare Hippocrates t) dixerit i Anginosi in lingua tumores absque Anis disparenter pernicis . Et dolores disparentes cura mamrisam causam perniciosi fiant. Cum autem in mortua parte jam nullus humorum motus supersit, siccae apparent fauces , & glabrae omnino , quia exhalantium arteriolarum ge tenularum resorbentium osciata siccata k contracta evanescunt quas , color autem sensim pallidior fit, dein in cinereum, suscum , liWidum , imo Sc niagrum mutatur svide *27. 3.), dum in majorem putredinem mortuae partes vergunt. Ex quibus omnibus hujus mali Diagnosis satis patet. Nullam autem tunc superesse medelam , dum validissima horum locorum inflammatio gangraenam secerit, facile patet , nam aεri continuo exponuntur mortuae illae partes, unde citissima putredo δc mali propapatio ad loca vicina . Neque tantum lethalis est talis gangraenosa angina , cuim laryngem vel asperam arteriam Occupat , verum etiam , si in pharynge , tonsillis , velapEndulo palatiro &c. tale malum haeserit, vix ulla spes superest , licet con--sset certis observatis , partes has multum detrimenti Pti posse , vita tamen supcrstite . ut enim talis morbus curaretur, deberet separari mortuum illud a vivo, quod absque nova inflammatione ad limites gangraenosae partis , Ω

suppuratione sequenti, fieri nequit ἔ uti g. 444. dictum fuit, ubi de se ratione mortui gangraenosi a pArtibus Vivis agesatur . Praeterea in gangraenae ratione triplex erat indicatio curatoria svide' *. 33. in t vires nemm firmare , putridi ingressum in venas impedire ue natamque putredinem Coescereia emendare. Verum destructis per gangraenam Hrtibus deglutitioni se vientibus, 3t intammatis vicinis, dum separationem mortui a vivo natura

molitur 3 , quam dissicile sit alimentis vires sustinere . Putridi auiatem ingressus in venas quomodo impediri poterit, cum efficacissima ad hanc rem remedia , l. 43 s. recensita , his locis applicari non possint , 2 una

cum deglutitis gangraenosus tabus continuo in ventrieulum delabatur tredinem autem natam in tali morbo coεrcete mriter admodum dissicile est ι cum mortuae γrtes, in loco humido Se calido, exponantur aeri, neu uetam larga copia applicari possit talium remediorum , quae condiendo nasPartes putredinem arcere valent, ac quidem in gangraena externarum parin sttium In coacis Praenoti Num. 3ν Charier. I Via. pH.173.

283쪽

tium corporis curanda solat fieri. Ex quibus omnibus satis patet, q re a gina gangraenosa lethalis habeatur. Interim tamen Mnesta haec prognosis tantum locum habet , dum notabilis saucium pars mst validam inflammationem gangramescit . Si enim in parvo tantum loco tale quid obserUetur , neque malum proserpat, aliqua spes iu-grest , quod imprimis didici ex sequenti casuia Mulier annorum sexagintat trium , optimi habitus , A validis laboribus assueta , corripietatur angina aestate media . Nihil in saucibus apparebat , sed vox rauca erat , Se acutum dolorem sentiebat circa cartilaginem cricolaeam; simul aderat intenissa sebris . Post largam venae sectionem A purgans antiphlogisticum , atque mollissi num cataplasma collo applicatum continuo , levabatur quidem morias , Ω multum diminuebatur febris, sed quarta die morbi anxietas circa Praecordia, vox admodum rauca, & decubitus in ledio impossibilis , ma Ium dabant omen . Sequenti die febre omnino libera erat, vox melior , nuces humidae apparebant, verum dolorem in pectore molestum percipiebat , uvulaeque pars inserior nigricabat. Λugebat metum funesti eventus, quod pom molestissimam noctem toleratam sequenti die vacillaret pulsus , iaceret hebes, nullum amplius dolorem sentiret, uvula manente in eodem statu . octavo tamen morbi die incepit uvulae extremum , hactenus nigrum , albescere , omniaque symptomata minui ι 2 undecima morbi die Duula naturalem colorem recuperaUerat, atque a gravissimo hoc norbo ex si mulier. Praeterea monitum fuit q. 423. d. ubi de causis gangraenae agebatur, quandoque deponi ad loca quaedam corporis aliquid adeo malignam, ut persecta morte destruat partem, in quam decumbit . Simul ibidem notatum die, uti etiam ad *. 4Sa. , frequenter fatis observari, scortaticam acrein

materiam ad singivas, linguam, palatum , fauces deponi, 2 gangraenam sacere ι quae , licet dissicilis curatu sit, tamen non omnino incurinilis haben est, si in tempore efficax mmela adhibeatur 3 uti ex dictis ibidem constitie Graphice descripsit uti alia occasione monui ad i. 81i., quoia hic reprier.' non inutile credidi) hunc morbum Aretaeus su) , de tonsillarum ulceribuς asensi postquam enim de mitiori specie horum ulcerum dixerat, addit sequentiar Peinfra sunt lata , cava , pinguia . quodam eoncreto humore albo , ἀπιlivido, aut nuro for densia: id stenus ulcera πεthae naucupantur . raodsi concreta illa sordes altius descenderit, affectus illa O es eschara, ctv voeamr.

O ambitu vero Ucbarae si rubor υebemens, inflammatio , er υanarum dolor. quemadmodum a earbunculo ὀ c. Patet autem evidenter ex illis , quae

in eodem capite sequuntur , quod hic non descripserit Arreaeus aphthas hoqie vocatas , de quibus postea pecestari Capitulo agetur , sed veram gangraenam,

a depositione malignae materiae Versus fauces natam 3 unde ad augiriam ga praenosam tale malum pertinetr nam & in escharam mortua pars conUertitur.& in intuta mus est me vivae partes vicinae inflammantur di, sicqtie vel separatur , suppuratione in ambitu nata , mortuum corruptum a vivis Vel Ze proserpit quandoque malum , uti ibidem notatur . Neque tantum degluti-

284쪽

pHM Aer arteriam asperam fer l, ω eodem illa diesrangulat: pulmo enim re cor neque talem odoris foegitarem , neque ulcera , neque fanseros humoressu sine,r ; Disandique di ultas ct tusses enaseuntur lx . Confirmantur modo dicia ex illis , quae Aretaeus sat de curatione hujus morbi habet; nam ad inflammationem M strangulati im commendat eadem , quae in cura anginae inflammatoriae laudata suerus lysinata , venae sectionem , irrigationes , solus, caruplasmata, cucurbitas &ta, crustas autem gangraenosas medic mentis igni similibus illiniri jubet, ut decidant, nec proserpat ad Uicina malum . Ubi vero crustΡ deciderunt, k ulcera rubra apparent, caute jubet, ut mollissima sola applicentur ι lac cum amylo, ptisanae succus, lini semen&c. 3 convulsiones enim metuendas tunc monet, cium dolentissimae & crudae partes acribus irritarentur . omnia autem haec persectissime conveniunt illi malo , de quo ad g. 43 a. dictum fuit, ubi de gangraena oris interni ava

batur is

Dictum fuit ad I. 8li., quandoque levem febrim praecedere , antequam Ue sus fauces deponatur illud malum , tuncque solet, hoc facto , cessare febris, nisi valida inflammatio 'in ambitu escharae nata novam excitaverith imprimis si plura loca simul eodem malo occupentur tuncque periculum est , ne subito proserpat gangraenosa haec corruptio . unde sorte patet ratio , quare Hippocrater sa) dixerit. Faures autem exulceratae eum fibre, grave; sed si quod aliud signum adfuerit ex bis, quae antea nava judicata uerunt, εὐ- minem in periculo versari , praedieendum. Non autem Uidetur hic loqui de abscessu inflammationem sequente, sed de ulcere has partes depascente , quod patet , si conserantur illa , quae aliq in loco habentur, ubi de hoc morbo agit μγ. Monet enim ibi, securiora esse ulcera tonsillarum , quae citra se-brim oriuntur; additque , illa proserpere , imprimis aestiUo tempore , periculo vacare , si multo tempore citra incrementum manserint; iunioribus imprimis familiarem esse hunc morbum &c. , quae Omnia optime con eniunt illis , quae apud Aretaeum locis modo citatis habentur. Patet ergo , gangraenam saucium , quae validam inflammationem sequitur. vix medelam capere ι illam vero, quae , absque praeῖrpssa inflammatione . a depositione maligni humoris ad has partes oritur, pericillosam quidem esse , saepe tamen curabilem , si statim essicax medela adhibeatur , quod hoc loco monendum videbatur.

I. 8I . πN scirrhum circa tonsillas , urialam , palatum , ahit an-l gina eorum locorum , ex causis descript ijs 39a. , unde cognoscitur facile, curatur difficulter: maxime ubi in cancrum jam abiit. Vid. 797. .

In historia inflammationis dictum fuit vide l. 392.λ, illam quandoque inscirrhum terminari, si inflammatio circa loca glandulosa haeserit , neque ro

285쪽

solutione aut benigna suppuratione crudum in fiam maioritim separatum saerit. Post anginas inflammatorias quandoque illud malum sequitur ; omnium maxime, dum per eri a medela tentatur morbus , Vel non satis caυ etur aeris frigidi ad haec loca instammata aditus. Dum videbant Veteres Medici inflammata loca subito tumore attolli, neque adeo bene concipiebant rationem illius rei, utpote sanguinis circalationem ignorantes ἔ fluxionem materiae ad loca instaminata acculabant 3 atque ideo commendabant saepe in initio talium morborum illa remedia , quae vasa constringendo impedire possUt materiae influxum in tota inflammata . unde Trallianus bὶ in cura anginae monuit, quod si morbi fuerit initium, materies adhue fuere videatur, tunc repellentia potius miseeri debent. Damnavit autem illos, qui solis laxantibus uterentur. Quare autem locus inflammatus tumeat, in Commentariis ἔ.3 82. explicatum fuit , patuitque simul in cura inflammationis , laxantium remedi rum insignem usum esse . Ad numerum quartum ἔ. 8 . dictum fuit, qu nam casu in anginis curandis repellentia Se adstringentia usum habere possent. Cum autem in quibusdam casibus pulchre talia profuerint, incepit nimis i crebrescere illorum usus . Ω imprimis apud ignarum vulgus, quod in quavissere angina alumine Se similibus adstringentibus uti solet, relaxatam M pe dulam uvulam pro sola 2 unica talium morborum causa habens . Inde saeve contingit, inflammationem harum partium jam adultam , nec resolubis lem amelius, talium remediorum usu in seirrhum converti; δe omnium frequentissime tonsillas sie assedis vidi. Idem contingit, si , abscessu circa Mec loca nato ge rupto, aεri frigido se committant tales aegri, antequam

penitus detumuerint hae partes. ' . -

Facilis est Diagnesis scirrhi circa haec loca nati, cum conspici possit Aetangi, verum dinicillima est curatio , uti pluribus dictum fuit ad *.797.

- Quantae. autem calamitates sequantur , dum in cancrum talis scirrhus degenerat , Uri semper expositum, δe acri ichore vicina omnia rodentem, quivis sicile. colligere poterit. Omnis ergo cura adhibenda erit, ut impediatuν

286쪽

I. 8ig. Ι nervi motores orginorum deglutitionis , vel respira tionis, impediuntur sitas exercere sumitiones in illa

organa, oritur pyralytica angina ς talis a luxatione dentis verte. hrae dicitur contingere, aut alterius vertebrae cervicis ad interiora . Si commisionum causa quaecunque musculos pharyngis

laryngisve occupaverit, Oritur subita, sui cativa angina; talis in epilepticis . lasmodicis, hystericis, hypochondriacis saepenumero fit , abit, rediit curatur inprimis his , quae iis morbis curandis propria sunt.

Quam numerosi ad deglutitionem perficiendam conmrrimi musculi, In Physiologicis demonstratur. Uerum ut musculi actionem suam exercere pos, sint , requiritur spirituum nervosorum ab encephalo per nervos in musculos liber influxus e). ubi ergo quacunque de causa nervi motores musculorum his suinionibus inservientium impediuntur agere . turbatatur una Uςl plures ex illis actionibus, quae ad deglutitionem- requiruntur , adeoque in it a

ina et sed earalytica vocanda, quia paralysin unius vel plurium musculorum estutiliora servientium pro sua causa agnoscit. Paresytica autem angina respirationem raro laedere potest , quia musculi respirationi inservientes vi tali non adeo alte locantur, ut illotum paralysis ad anginam reserri possit 3 eum in anginae definitione vide g. 83.1 dictum fuerit, causam morbosam debere poni supra pulmonem k stomachum . Verum quidem est , alios musculos ex voluntatis imperio posse iuvare respirationis actionem . qui in his locis haerent, uti v. g. scaleat , spinales colli 2c. 3 adeoque natam in his musculis paralysin , stricte loquendo , huc referri posse 1 verum cum& absque horum actione vitalis res alio perfici posse , & rarissime o currat ab hac causa respirationis impedimentum ι auina paralytica ad deglutitionis organa praecipue pertinet . In hemiplecticis talis anginae sp cies occilrrit, dum , omnibus corporis musculis in alterutro latere reta tis, dissiculter deglutiunt , & foedo spectaculo cibi, potus , saliva, ero magna Wrte saltem , ex ore delabuntur . Verum quandoque Contingit, particularem paralysin quosdam tantum musculos, deglutitioni servientes , assicere , unde deglutitio, si non omnino impossibilis, saltem dissicilior redis di solet . Gauxus sc jam meminit talis morbi, quem gulae imbecillitatem VocaVit, atque sequentia huius mali signa inviuiti si inesinum in 1ransita

vis enim in homine erecto ingesti cibi & potus descensus per oesophagi t

287쪽

istim pondere illorum adjuvetur , tamen videtur hoc sufficere non posse, ut prompte deglutita in ventriculum deducantur . Fibrae enim musculares oes

Ehagi, tam longitudinales quam orbiculares so , plurimum huc faciunt, imo 1llatum actione sola deflutita in ventri tum propulsa suisse vidi in homine . qui capiti insistens & cibos 2 potum satis copiosum sumebat . ubi ergo harum fibrarum efficacia minuta multum fuit, vel persecta paralysi inteare ab

lita, non mirum est , dest utilionem multum laedi. Neque tantum in oes

phasi fibris, sed δε in aliis musculis deglutitioni servientibus , simile malum obtinere poterit. Sic vidit Tu tur , in muliere quinquagenaria, po

vomitum , vertiginem , ac spasmum cynicum , tam pertinaciter resolvi de lutitionis musculos, ut ne guttulam quidem transmittere posset, licet necolor , nec tumor , nec ulla ii am urgeret anzussia ι unde etiam septima dia periit. Huic affine malum satis miriuile vidi in muliere quadraginta quinque annorum , caeteroquin sanissima . Dum enim ante novem menses optimo

valens apeetitu prandium sumeret, mirabatur, quod absque ulla causa praegressa subito impediretur deglutitio nullum tamen dolorem sentiebat, nutaliis tumor apparebat. Memci Sc Chirurgi in consilium vocati tentaverane plura remedia , neque tamen intUre potuerant debellare morbum: manserae enim tale deflutitionis impedimentum, ut liquida nullo modo , solidas vero offas, imprimis maiores, transmittere in Uentriculum posset. Sensim tamen

eo usque in melius mutabatur morbus , ut, dum me consuleret, novem iam

elapsis mensibus a primo morbi initio , liquida potuerit quandoque deglutiare, si uncias quinque vel sex simul χ semel ingereret quam subitissime . Pa vam vero liquidi quantitatem nullo modo deplutire valebat. Quinam suerit tandem morbi eventus, ignoro , cum in dissito loco degat, nec literis missis, quod promiserat, indicaverit illa, quae postea contigerunt . Jacotius st) tamen, qui hunc morbum viderat, notat, sensim contabuisse tales aegros . Alii tamen casus a Medicis notati docuerunt, lente quandoque

pristinae sanitati restitui. Sic viginti annorum puella , post mensium sum. pressionem cachectica lacta , tand m in deglutiendi impotentiam incidit, unde instar sceleti emaciabatur . Cum nonnulli Medici statuerent, glandulas induratas, vel simile quid, arctare oesophagum , flexili balaenae Pinna

explorata fuit tota oesophagi longitudo , nullumque inventum fuit obstaculum . Paralyticum hinc morbum statuerunt, & ad hunc scopum remedia exhibuerunt, sed incassum omnia . Ut tamen miserae , quantum fieri pol rat , succurreretur , alimenta dentibus comminuta , 3e linguae Ope versus sa ces protrusa , balaenae pinna , spongiam in extremo perente , in ventriculum deducebantur. Per annum integrum aerra hoc artificium adhibuit: tuncisque . sensim redeuntibus corpori exhausto viribus , postea satis sana vixit sib). Saenam autem conducant ad Paralyticam Λnginam remedia , postea in capitulo da Paraldisi dicetur . Huc Se resertur illa anginae species, quae a luxatione vertebrae cervicis ad interiora contingere dicitur . Cum enim pharynx δe oesophagus Verte- Tomar. N n btis

288쪽

hiis cervicis incumbant, satis patet, a tali luxatione has partes angustari debere . Λccedit, quod & medulla spinalis ab eadem causa comprimi pota sit, adeoque & paralysis inde nasci in musculis, qui nervos suos infra i cum compressum a medulla spinali accipiunt. Λ lapsu vel alia vi externa vertebras cervicis luxari posse, nullum dubium est; verum dissicilius intεllectu videtur, quomodo per morbos , absque vi externa, hoc fieri possit. Videtur tamen Hinocrates talem morbum observasse . ubi enim s ij morbos recenset, qui junioribus contingere post dentitionem solent, habri lavertebrae, quae ad occipitium, intro luxatronet. Notum est ex Λnatomicis,

primam vertebram , atlantem dictam , articulari cum osse occipitis , dum condylos huius ossis cavis similis figurae excipit: proxime hanc sequitur secunda colli vertebra , a processii dentiformi, dens vocata, supra quam una

Cum allante totum caput Circumagitur . Binae hae Uertebrae occipitio pr

Timae sent ue adeoque illae luxationes , de quibus in loco citato di xit Hin crates, ad has spectarent. Quod etiam ex alio textu patet ει ibi enim

leguntur sequentia r stse autem angina laborabant, illorum hae erant Q -ctiones. Cervicis vertebrae intro vergebant, quibusdam amplius,quibusdam minus , collumque eonspicuam intro cavitatem has bat . iv hae parte contactum dolebat. At euidam quoque refctus erat infra os d. ntem appellatum , qui

non peraeque acutus es Ib . Ex quo loco patet, introrsum vergere quandoque primas vertebras colli, & anginam sacere ; aliquando Uero in sequentibus smile malum observatum fuisse. Cum autem ex Λ tomicis constet, Ualidis adeo lisamentis dentiformem processum secundae Vertebrae firmari , vix videtur illius vertebrae introrsum luxatio fieri posse in adultis , nisi tota destruatur fabrica , vel una cum hac etiam prima vertebra limiliter luxetur. In iunioribus, ubi dens ille cartilagine tantum unitur suae Uertebrae , iacilius posset ille nexus solvi, adeoque Vertebra secunda , sollito dente, introrsum ire . Forte hoc ipsum insinuavit Hippoerates in modo citato amorismo , ubi de juniorum morbis agit. Verum dum hoc fit, contenta Ve lebrarum cavo spinalis medulla necessario comprimi debet , unde certa sere mors ue uti alia occasione ad i7o. i. ν. dictum fuit. Hinc Celsus m), de capitis luxatione agens , monet et quod in tali casu neque bibere , neque loqui possit homo, k celerrime mors superUeniat. Addit autem, se de capite luxato dicere, non quo curatio ejus rei ulla sit , sed ut res indicis e

gnosceretur , non putament sibi medicum d uisse , si qui se aliquem perdi-ausent.

ubi ergo colli vertebrae introrsum luxantur sic , ut medulla spinalis compressa suerit multum , patet satis , nullam medelam superesse r licet enim restitui haec luxatio posset , destructa saepe iam foret medullae spinalis labrica , praecipue si in primis colli vertebris hoc contigerit. Unde etiam noluit instineta n , ut talibus aegris medicina adhiberetur. Si Uero nocipenitus loco suo exciderit vertebra, & non una sed plures simul ex sede

289쪽

sua parum remotae fuerint , minus periculum est: quia tune Vertebrae lu-Natae non ita acutum an ulum cum sequentibus iaciunt, adeoque 2 minus comprimunt spinalem meaullam . Talem autem hujus morbi diversitatem

notavit diserte Hippocrates s ο) ; nam 2 dixit, cervicis vertebras quibus. dam amplius introrsum Uergere , aliis minus r dein addidit, in quibusdam insta seoindam vertebram hoc fieri, tuncque minus acutum esse malum. N

ta it etiam , quandoque Valde rotundum M majori ambitu circumscriptum suisse hoc malum , dum nempe plures vertebrae simul situm mutaverant. Monuit autem , si secunda vertebra squam dentem vocavit) loco mota non fuerit, non inflammari sauces, neque partes sub maxillis , quamvis tuin mentes , inflammatis similes esse . Λddidit deinde , neque paraplecticos resolvi tales aegros , si neutram in partem tumor deflecteret, sed recta proincederet ; omnesque superstites suisse , & quosdam ex morbo celerrime restitutos i, alios quadraginta dier percurrisse , absque febre ; multos etiam allongissimum tempus aliquam tumoris partem retinuisse . uti indicabat Sevox 2 deglutitio nondum penitus liberae . Contra vero si febris adesset , omnia peiora erant f notandum , quod antea monuerat Hippocrates , nec sobrim nec inflammationem adesse , si vertebra secunda , dens vocata , non so-ret assi cta j 3 frigidissimos habebant pedes tales aegri, 2 si statim non morerentur , erecti stare non poterant ό monetque, omnes interiisse , quos sic

affectos noUerat.

Raro quamUis occurrat ille morbus, tamen negari nequit, illum quandoque observatum fuisse. Hippocratis modo allegati textus hoc docent ι χquamvis Gaunus p) dixerit, rarissime fieri talem anginam , tamen videtur indicare quod illam viderit, dum commentatur Hippocratis de hae angina observata . Dicit enim : Nunc anginae speciem exponit, quae raro a nobis visa est. Contigit mihi semel tale quid videre in insante decem me

ses nato , cui caput retro inclinatum erat, guttur prominulum , Se manifesta in cervice cavitas apparebat. Cum autem ob insantis miserrimos eju- latus exacte locum affectum scrutari non daretur , non potui accurate distin guere, quaenam vertebrae cervicis introcessissent. Nihil deglutire poterat insans, & past validas convulsiones hoc malum secutum fuerat . Nemo mirabitur, tales luxationes vertebrarum a convulsionibus fieri posse, imprimis in tenera aetate ; uum etiam in , adultis & robustis , epileplia cor reptis, membra distorqueri, luxari &c. observatum saepius suerit. Verum& docuerunt observata Medica, natos tumores in partibus internis corporis

loco suo movisse vertebras; & deinde sublatis his tumoribus illas in pristinam sedem sentim rediisse . Memorabilis talis casus in Achis Parisinis rj legitur r& notavit Benedictus f), se vidisse a fluxione acriori spinae accumbenteris vertebras luxatas , osaque aha ex acetabulis detrusa er extorta. An

ergo inflammatorius tumot subito tale quid sacere posset, quod aliter senis N n a sim

290쪽

sim a tumoribus lente increscentibus fit i Certe non omnino improbabile υμ detur , imprimis in juniori aetate.

ubi autem anginam a vertebrarum luxatione natam valida comitatur imssammatio , vel superiores cervicis vertebrae loco suo multum motae fuerunt,pat i satis , v x ullam spem curae superesse. unde pro desperatis relinquencis esse tales aegros voluit , uti modo dictum fuit. Aetitis ro consuluit , ut collo circa primas Vertebras aifigeretur curcurbita , iaspius avellenda; liac spe, ut sic in sedem suam reducerentur luxatae r. brae , quod tentari posset. Si vero lentius increverit hoc malum , neque inflammationem comitem habuerit, restitui sensim solent vertebrae, si laqueo, q uimentum atque occipitium sustinet, suspendantur quotidie juniores tali morbo

assilii i se enim pondere corporis in rectum deducitur spina, A seliciter sae-

Pe curantur.

Uerum , si convulsionum causa quaecunque musculos pharyngis laryngi iave occupaverit, oritur subita sustocatiUa angina ; Quae licet molesta sit, rarissime tamen periculosa esse solet, ex sua natura , nisi a tali morbo ortum duxerit, qui ex propria indole periculosus est ; uti V. dum in tetano . Vel opisthotono, correptis talis angina adest, quod alia occasi ne in Commentariis q. 787. monitum fuit. In mobilibus in genere nervoso hominibus frequens talis anbina observatur , quales sunt Me ninae hystericae , M viri hypochondriaci dicti . Dicium fuit alia occasione in Commentariis l. 633. , mirabilem illum morbum, qui passio hysterica vel hypochondriaca vocari solet , quasvis sere corporis partes occupare , simulque producere talia symptomata , quae competunt illi parti, quam morbus

invasit. Quibus autem sisnis hic a flectus distingui possit ah aliis morbis, ibidem dictum fuit. Nihil se quentius in praxi occurest, quam stobus ille

hysterieus dictus dum , constricto oesophagi sphinctere , aer Elasticus rarefactus illum distendit, sicque tumorem conlpicuum excitat, quo miserae sere praefocantur . Cum aut m spasmos illos ex abdomine sursum ascendere saepe sentiant tales mulieres , uterum in fauces usque attolli salso credunt. Plerumque satis facile curari solet haec anginae species talibus remediis, 'uae nimium spirituum impetum in harum partium musculos aUertunt, Minordinatos spirituum motus sopiunt. Castorei, asae s lidae , galbani Msimilium virosus odor naribus exceptus, spiritus salis Ammoniaci simili modo adhibitus, saepe uno in momento tollunt haec mala ue reditura tamen, dum miseris illis validi animi affectus contingunt. Quasdam vidi mulieres hae anginae specie frequenter correptas, quae adeo mobile habebant totum nervosum systema, ut anti hysterica dicia remedia, praecipue acriora, malum auferent potius . Imprimis hoc observavi in puella , quae, frustra datis optimis antihystericis, per quadrasinta octo horas nihil O nnino deglutire potuerat e cucurbitis absque scarincatione nuchae applicatis uno momento tollebatur malum. Quandoque tamen, quamUis rarius sorte , continait , diutius perstare hanc anginam , imprimis si non adhibeatur idonea medela , sed purgantibus, aliisve evacuantibus tentetur cura. Sic dicit Belmontius iu) t

SEARCH

MENU NAVIGATION