Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis. Tomus primus decimus

발행: 1745년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

mit. Sed levamen morbi certissimum hic iterum signum dat. Si enim quatia purgari oportet, purgentur, O eo erι erfacile ferunt , sin minur, ira sue). Quod Hippocrates summo jure pro generali spontanearum talium

evacuationum criterio posuit.

Biliosus autem vocatur alvi fluxus, non quod bilis proprie dictae eWacuatio in hoc casu requiratur, sed quod flavi coloris materia per alUum exeat, uti per sputa flava in priori casu morbi materies eliminabatur. Biliosum enim . -) vocavit Hippocrates peri eumonicorum sputum se , quod paulo ante flavum s υνδο dixerat. Et Aretaeur κατακορὸς exquisite biliosum tale sputum dixit ι , dum morbus in melius Vergit, monet, fieri biliosorum Decorum dejectionem , qui ex pinnone in imum ventrem depus videri possunν M . q. Et illa, quae per urinam sit, evaeuatio materiae morbosae solutae stmobilis redditae , laudatur in hoc morbo. Vidimus secundo hujus paragraphi numero , materiam puri analogam per sputa excerni optimo cum succes su . Verum Galenus vide locum citatum ἔ. I87. S93. monuerat,

quod , uti viseente natura in inflammationibus in omnibus tabereulosis ρα- moribus pus sit ta in humoribus venarum σε arteriarum illud, quod subsidest in urina puri analogum . .Unde videtur constare , qtami excretionem materiae

morbosae in morbis inflammatoriis etiam per hanc viam exspectaverit. Imo etiam Hinoerates, uti pariter in Commentariis s93. dictum fuit, suturorum abscessuum in morbis materiam per urinam evacuari monuit, si copi sa.& crassa & alba redderetur. Ex illis autem . quae ad I. S94. de febrium exitu in sanitatem per excretionem materiae febrilis habentur , constitit, rarius materiam morbosam per urinas solas emili ι & Veteres Medicos longestequentius coctionis & cruditatis signa quaelavisse in urina, quam exspectata

se integram materiae morbosae per urinas evacuationem . Verum cum in

ripneumonia, quam in sanitatem abituram absque alio mortio sequente spes in , levior tantum inflammatio adsit, neque magnam partem pulmonis Cccupet , non videtur adesse tanta copia morbosae materiae , quin per urinam quan ue solam evacuari possit. In febribus autem acutis continuis, exiscretione materiae febrilis, per febrim ipsam subactae & mobilis redditae, in sanitatem tendentibus , major mutatio omnium humorum facta fuit . quam ut soli huic evacuationi confidere liceat. Sequens autem Hippocraris textus videtur docere , quod solutionem peripneumoniae a sola urina copiosa & crassa exspectaverit. Sic enim habet sor sexum aurem peripneu monia ad satum terveneris. auxilium non admittit . iue repurgetur e re pravum es, fi aeger at ile Dirae, σ urinae tenues ae aerer sint, st furires esse ea reν vicem O capus oboriantur . Hi enim sudores pravi sunt, pras suffocari ne , rebore re impetu morbifuerantibus , nisi urinae copiosae ac crassae eum .impetu .eruperist s . - ) , Buta eecta prodierint. Horum aurem quodcunque sua sponte eveneris αὐτοματίση ) sol it mortum. Neque repugnat i

322쪽

men, pluribus viis simul excretionem materiae morbosae fieri posse. Arata urenim l f postquam dixerat, larga narium haemorrnagia , vel alvi dejcinionis

bus, levati morbum, addit sequentia: Ese etiam , Pando in urinas couυera tur. Quibus autem omnia simul accidunt . im celera Grais Iullevantur. Inde intelligitur , quare dicatur in coacts sturbus is perιρneumonia urinae erasae ιn princi o , deinde ante quartum diem tenues hanι , lethalo . Hic autem non intelligi urinas crassas , quae turbidae manent abs lue hypost si , sed tales , qtiae sedimentum deponunt, patet ex alio loco s . I, ubi eadem Prognosis sequenti modo habetur e Peripneumonicis vero pern/ctofa es urina , quae in principio quidem cocta , pos quartum vero diem tenuis redditur. Notum enim est, urinam turbidam non subsidentem , ab omnibus Medicis crudam vocari. Legitur in hoc quidem textu pos quartum diem , verum to ge probabilior est luctio pritor , ubi ante quartam diem babetur , quia raro VeI nunquam ante quartum diem integra solutio peripneumoniae observatur , neque aliquid mali metuendum videtur , si post quartum diem, eUacuata moriabi materia, urina tenuis excernatur. Ut autem solutio peripneumonirae per urinam fiat, requiritur, ut satis c piosa sit: aliter enim non sussiceret haec evacuatio, verum etiam ante seis

mimum diem prodire debet, cum si diutius absque salutari quadam excretione duraverit hic morbus . milia spes sit, illum absque alio morbo sequente curari posse . Sedimentum autem in urina album laeve 2 aequale securitatem& brevitatem morbi indicare , monuit Hippoerates si): sed & simul dixit sit ), sedimentum subrubrum 2 laeve admodum salutare esse , licet tamen diuturnioris morbi signum sit, quam sedimentum album. Inde patet, cur sedimentum primo rubrum , dein sensim albescens , laudetur , quia nempe persectam ccisionem n subactionem materiae morbolae indicat . Subrubrum auiatem urinarum sedimentum in hoc morbo utile judicasse Videtur Hippaerater

t) 3 postquam enim dixerat , sputa cocta puri similia esse , statim ladit sequentia ue urinas vero , ubi fedimenta subrubra habuerint, quale ervum est. Interim tamen levamen morbi perceptum post talem urinam emissam certissimum signum dat, materiam morbosam per hanc viam evacuari , quod etiam de aliis evacuationibus monitum fuit . Hi sunt illi modi, quibus peri eumonia in sanitatem terminari solet. Ad didit his Aretaeus cm largam narium haemorrhagiam ν cuius essicacit m insanandis morbis periculosissimis, & signa , quibus sutura praevideri posset, alia occasione vide M. 7 i. vidimus. Interim tamen rarius hac macuati ne peripneumonia solvitur; saltem mihi non contigit talem hujus morbi exitum videre , atque huic sententiae etiam Galenus lavet, dicens dum criticas evacuationes singulis morbis proprias recenseti Non tamen Letharpus aut Peripneumonia sanguinis eruptionibus gaudWnt. Inter Vsas autem Pleuin i

323쪽

νitis medium obtinet lorum , minus enim quam fibris ardens in pbrenitis, magis autem quam peripneumonia re lethargus . prsuvio sanguinis θλituris Peripneumoniae alitem in sanitatem exitus sperari nequit, nisi levis tantum ille morbus fuerit, id est, inflammatio tantum in arteria bronchiali haeserit, vel in parva tantum parte arteriae pulmonalis. Illud autem obtinere novimus ex signis in textu recensitis: respiratio enim tunc adest facilis. quia a levi tali inflammatione non mustum impeditur sanouinis per pulmonem transitusue adeoque nec accumulatur in pulmonali arteria sanguis, unde

pulmo satis explicabilis manet. Febris autem mitis 2 boni moris, nullis terrificis symptomatibus stipata, esse debet. Cum autem sitis siccitatem, 2 liquorum immeabilitatem , vel humorum insignem degenerationem pro causa sua habeat vide l.636.), atque illa in miti & boni moris Abii minime adlint; ideo ut adsit, requiritur: non enim hic intelligitur illa sitis absentia , quae in pessimis morbis observatur ue dum aegri non sitiunt, licet validae sitis causae in corpore adsuerint, de qua re in Commentariis *.63 . Ω 739. dictum fuit. Q. ita

vero in levi tali peripneumonia non multum impediatur sanguinis ex corde dextro in sinistrum per pulmonalem arteriam transitus, cor sinistrum sussicientem sanguinis copiam accipiet, qua n per a tam omnesque ejus ramos propellet: unde calor ad extrema usque aequabilis erit, Si ob meabiles humores Se pervia Vasa , humiditas, mollities , laxitas in toto corpore aderunt. Omnia autem haec signa collegit Hippocrater n j , dicens e Suus autem haec bona , morbum ipsum facile ferra , ex facili Dirare , dolorem sedatum esse . Deile sputum extia sere , eorpus aequaliser molle ealidum avarere, instim non habere r urinas, dejectiones, fomnos , er sudores , uti scriptum es, gula bonafuccedere. Haec enim omnia si eontigerint, noπ morietur homo. Deinde pergit enumerare illa signa , quae summum periculum 2 mortem in

hoc morbo notant; de quibus g. 826. dictum fuit , ὀe postea adhuc quae

dicenda erunt..I. 83 I. A Bit in alium morbum, pendentem era natura inflam

LX mationis, vel ipsius pulmonis, prout sea hinc propria adtione destituitur.

Sequitur iam , ut considerentur varii exitus, quibus peripneumonia in alium morbum terminatur . Cum ergo perinneumonia It Vera inflammatio s via de g. 8ao. , omnes inflammationis exitus in alios morbos & hic locum habe ni ἔ suppuratio nempe , gangraena, M scirrhus . Verum praeter hae g& alii morbi peripneumoniam sequi poterunt, quatenus per inflammationem eiusque sequelas turbatur propria pulmonis actio, quod simmopere notandum est . Pulmo enim agrem inspiratum excipit, qui deinde exspirant 'o expellitur 3 sanguinem corde dextro pulsum transmittit in cor finistrum , il- Inmque in hoc transitu sic mutat, ut aptissimus fiat exercendis actionibus

cunctis , quae humorum efficacia absolvi in vita Se sanitate possunt i o). Sia

324쪽

mul etiam constat ex Physiologicis, chylum, ex ingessis cibis & potibus paratum , sanguini venoso mistum in vena sit lavia , ilico per pulmonem

transire , & in hoc transitu cum sanguine aequabilissime misceri, atque repetita pulmonis x arteriarum actione acquirere indolem nostrorum humorum rubi -ergo pulmonis amo per hunc morbum eiusque sequelas turbata vel imis minuta fuit , poterit tota vita manere dissicilis respiratio s q. S43. l. Dum impeditur sanguinis cordis dextri transitus per pulmonem, non poterunt venae a capite sanguinem reducentes se evacuare , unde saepius peripneum nia in lethalem Phrenitidem mutatur sq. 826. . Cum autem in hoc morbo turbetur actio pulmonis in sanguinem 2 chylum per eius vasa motum, poterit

impediri nutritio , unde macies & debilitas summa s q. 83s.): simulque poterunt ob eandem rationem mutari omnes secretiones & excretiones fluidorum . adeoque 2 oriri innumera sere, quae inde pendent, mala. Singulatim nunc eonsiderandi veniunt peripneumoniae exitus in suppurationem , gangraenam ,& scirrhum ue simul tunc notabuntur symptomata praecipua, quae haec mala

comitantur . .

I. 83 a. T Inc prImo in suppurationem, quae fit, ubi materies insiam maioria 376. 377. 8a ) , ab ipsa natura re-

Εlvi non potens S3o. , nec arte emendata, tamen blandior 387.), stagnans , calens, pulsa, vascula tenuia rumpit, in pus resiluit, latera coercentia extendendo, vel rode eo abscessum vomicamve sormat intra quatuordecim dies.

Ubi materies inflammatoria , compacta nimis, vel in minorum vasorum angustias eo usque adacta , ut nec resolvi possit sponte , neque sic attenuari per remedia adhibita, ut vasa iterum pervia fiant, sive per simplicem resolutionem, sive per evacuationem materiae morbosae , uti g. 83o. explicatum fuit 3 tunc experunda est suppuratio , si nempe blandior sit haec materies ι aliter enim Litus gangraena fiet. Quomodo autem inflammatio in suppurationem trant, & qua lege materies inflammatoria una cum vasculis tenerrimis, in quibus haeret, in pus mutetur , in Commentariis β. 38 . explicatum fuit. Cum autem cor, adeo vicinum , vitale liquidum urgeat in loca obsimicta , pulminnis vasa tenerrima sint, nixiquamque quiescere possit hoc viscus , quin imo in hoc morbo frequentiori respiratione agitetur ι patet satis , leviorem inflammtionem etiam , nisi cito resolvi possit, in suppurationem subito Vergere . Undae patet ratio , quare peripneumonia, nisi vehementissima suerit & Ribito

necet , frequenter hunc exitum sortiatur . . .

Ubi autem partes inflammatae in supparationem transierime, & pus inde Inatum in cavo loco collectum haeret, vocatur abscessus suide l. ma.), sive Vomica, quia a se mutuo abscedunt, quae prius contiguae erant, partes. Puris autem aucta sensim copia extendendo latera coεrcentia, vel mora & sta gnatione acrius illud factum rodendo vicina, auget cavum quo continetur, donec sponte vel per artem rupto abscessu via fiat puri contento. Dicitur autem λrmari Pulmonis abscessus intra quatuordecim dies , quia

325쪽

toto hoc morbi si dici ante decimum quartum diem spes est, materiam inflam- matoriam vel benigna resolutione in fluorem redigendam este , vel excretionibus variis videt. 83o. expellendam de corpore, vel per metastasim da' qua vide β. 837. ad alia loca corporis deponendam. ubi autem peripneumonia per quatuordecim dies duravit, neque aliquid horum omnium factum suisse apparet, jure creditur, abscessum in pulmone formatum esse. 'Accedit, quod binis primis septimanis dierum criticorum numerus Se efficacia insigni Les sint, quam postea 3 uti in Commentariis q. 4i., ubi de diebus criticis - 'gebatur , demonstratum fuit: adeoque post hoc tempus morbi elapsum minor

ratio est expectandi excretionem materiae morbosae per e acuationes criticas .

Monuit hoc Hippoerates θ), dicens et stFieumrne vero peripneumonici non rein purgati sunt per sputa priueipibus diebus enim hic purgati nem per sputa significare pronat Galenus et sed, mente moti quatuorde rim dies effuderunι ; pericatum es suppuratos fieri. Λlibi tamen 2 ad vigesimum secundum diem hoc tempus extendit Hippoerates tr), ubi habentur sequentiat Quod β decimo quidem quinto die pulmo resieratus fuerit, in per russin resecer i , eonvalescit; sin minus , duos in viginti dies observato . Si enim his diebas r sis sedata fuerit, evadit ais non eesset, illum interroga, num ouιum ipsi dulcius videatur. 2Dd ' dixeris, morbus annuus evadit .

nam pulmo purulentur redditur.

Cum autem semper periculosus sit ille peripneumoniae exitus, dum in vitali viscere vomica purulenta excitatur , necentium erit videre illa signa, quae illudi futurum demonstrant, ut caveri possit hoc malum, quantum Per ase

tem licet . .

Si autem pulmonis abscessus impediri nequit, iubet indicatio curatoria sui- de β.' a. r. , ut crudum inflammatorium maturetur quantocyus, unde ΩΟperae pretium erit cognoscere illa phaenomena , quae docent, re ipsa jam fieri abicessum e simulque utilitatem habebit novisse indicia, quae docent amscessum jam formatum esse , ut talia tunc tempekive adhibeanaeir remedia , tuae puri collecto exitum conciliare possunt. De his autem singulatim tribusequentibus paragraphis agendum erit.

I. 833. TD fiiturum 83 a. demonstratur his observationibus. I. Si signa certa peripneumoniae setis acris 8as. 8a 8.

nec tamen acerrimae 826. , primo extiterint. a. Si relliatio, ejusque signa 83o. , non sitis cito, nempe ante quartum diem, apparuerint. 3. Si symptomata 8as. 8a6. nec sputo coelo,& criticis diebus, 3., F., 7., 8., II., I 4., macuato per ordinem,qui senationem doceat mutatione successiva excreti; nec eductione cruoris; nec me

dicamentis, nec victu debito; superata sint. A. Verum contra symin

326쪽

tornata non pessima pertinacia, cum continuo delirio, pulsu utem se, mollique permaneant.

1. Ut sufficere possit aeg4r eo usque, donec abscessus in pulmone gigna . tur , requiritur , ut inflammatio in arteriae bronchialis finibus haereat , vel in parua tantum parte arteriae pulmonalis 3 aliter enim pessima illa sympto mata & cita mors expectanda sunt, de quibus M. 826. diebam suit. Verum simul tunc adeo compaista debet esse materies inflammatoria adeo profunde adam in vasorum angustias, ut resolutio fieri nequeat. Talis dicitur heimeu monia satis acris , nec acerrima tamen . Febris satis intensa , tussicula sie m k irritans , profundiori inspiratione aucti , dum simul calor ad extremusque docet, non nimis inninum esse pulmonem , Praecipua talis peripneumoniae signa sunt. unde etiam monuit in rates s f), in suppurationem Vergere peripneumonicos, quibus .aturas eorporis dispositiones humidae

sent , quin etiam morbus vehementior.

a. Saenam conditiones requirantur, ut peripneumonia benigna resoluistione curari possit, i. 83o. dictum fuit. Signa autem resolutionis sunt, quod morbi, ex sua natura te is , symptomata omnia minui incipiant absque ulla sensibili excretione vel metastasi materiae morbosae . Ubi ergo ante quartum diem tale symptomatum leUamen non percipitur, non amplius sperari poterit resolutio, sed justus metus est, ne in suppurationem vergat inflamma tio . Si enim consideretur , impetum vitalis liquidi a corde proximo vult in vasa obstructa tanto tempore egisso, patebit satis, humores immeabiles jam sic mutatos esse , ut absque noxa amplius cum humoribus sanis per vasa moveri nequeant, simulque insignem vim illatam esse tenerrimis pulmonum

vasis, in quibus inflammatoria materies haeret ἔ adeoque metuendum esse,

ne illorum cohaesio jam se debilitata fuerit, ut extrema obstrum brevi a vitalibus 8t sanis solvenda sint, adeoque penitus impossibilis sit cura per re- sol utionem, quae reductum fluorem concreti, & motum stagnantis per vasa adhuc intefra, supponit. 3. In Commentariis l. 83o. dictum fuit, materiam morbi subactam stmeabilem redditam, interimque sic desenerantem a conditionibus sanorum

humorum , ut absque noxa cum reliquis humoribus per Vasa fluere nequeat ,

nisi eo usque attenuata fuerit, ut insensibili perspiratione difflari. posset , indigere sensibili quadam evacuatione: atque ibi notatum fuit, per sputa satis commodam & frequentem in peri eumonia fieri materiae mor sae excretisnem ; simulque monitum fuit, quandoque 2 Per alias vias expelli. Si

ergo nullae tales eVacuationes obser alae fuerit, interimque maneant se

Vomata morbi, novimus, materiam morbosam pristinam sedem occupare, adeoque suppurationis metum esse . Quid sputi cocti nomine intelligatur . ibidem dictum sit ite quantum autem faciat in morbis , ut certis diebus fiant naturae morbosam materiam eVacuantis molimina , pluribus dictum fuit in

Commentariis q. 74i., ubi de criticis diebus agebatur. Ideo Hippocrates sρὶ dicta

327쪽

dixit: Si per'neumonia eorreptus diebus principibus non petergetur , fedourum ιν pituira in pu οὐ remaneant,suppuratur sit. Constat autem ex alio

Dinocratis textu , ad praecedentem paragraphum citato , hic intelligi illam purgationem , quae Rer sputa fit. Patet autem simul , morbi symptomata iii perari non posse , nisi1 per sputa liberetur pulmo, unde & satis copiosa esse

debent i Suppurati enim fiunt, quum iniuus exoreant, quam ac pulmonem defuit su 3. Verum praeterea requiritur , ut successi e mutentur sputa in talem conditionem , quae comonem perseitam materiae morbosae indicat,

uti pariter ad ἔ. S so. dictum fuit . unde patet ratio , quare Hippocrates in qui sputum flavum cum pauco sanguine millum adeo laudaverat in hujus morbi initio , damnaverit sputum flavum sincerum tanquam periculosum , quia nempe non omnia Vasa liberarentur , quae insarcta erant , aliter enimia sanguinei quid in hoc sputo appareret: simul etiam album viscidum Serotunctum sputum inutile dixit, quia nihil materiae morbosae continet, sed tantum muco , bronchia lubricante, inspissato , & in pulmonis cellulis compacto in rotundam figuram , constat. SuccessiUam autem illam sputorum mutationem in coctionem persectam tanti fecit Hippocrates , ut, nisi fieret, vix evadere posse aegrum crediderit, licet etiam in longius tempus morbus excurreret. sic enim habet Θ): Quicunque vero eum bilios sn O J purulentum educunt , aut seorsum , aut permixtum , plerumque decimo quarto die moriuntur , si non mali aut boni quippiam ex praescriptissupervenian siuminux . pro ratione et maxima autem his , quibus septimum 2iem agontibus

tale sputum lucipit. Designat enim pro parte tantum subigi & coqui materiam morbosam et unde Galenus saὶ pulchre notaVit, quod , uti in externis corporis partibus suppuratis , si seorsim pus 2 alium humorem tenuem Secrudum fundant, dissicilis admodum curatio est , idem etiam in hoc morbo Verum sit , adeoque merito tale sputum pro pessimo signo habeatur . Cum autem in periculoso hoc morbo statim a peritis Medicis adhibeantur efficacissima remedia, uti postea *. Ss . dicetur , ut benigna resolutio obtineri, vel adjuvari possint illae evacuationes materiae morbota , quas naiatura in hoc morbo moliri solet; si omnia haec nullum levamen iaciant, sed iisdem cum symptomatibus pergat decurrere morbus , suppuratio merito exia spectatur. Omnia haec collegit Hippocrases o , dicens: Quicunque vero δε-

tires ex his Leis neque per Ducorum expurgationes , neque per alvi dejectis nem . neque per venae sectinnes , O diaetam , in medicamenta , seaantur , eos funuration mfacturos silesciendum es . 4. Medium esse hunc statii in peripneumoniae inter morbum insanabilem ,

Ω illum , qui cito solvi potest , optime notavit Galenus M . Symplomata

ergo erunt non pessima , pertinacia tamen , quia manet illorum causa. Cum

ergo impediatur , pro parte saltem, liber sanguinis ex corde dextro in Gniltrum transitus , non poterunt aOrtae rami valide dissendi, adeoque pulsus Tom.IV. S s mol-c u Ηἰp erat. de Locri in hornine eap. 7. Charier. Tom. VII. pag. 366. x In Prognosticis charter. Tom. VIII. Pag. 641. &c. I In Ccacis N. et 'a . Charier. Tom. VIII. pag. 374. Et In Prognost.ib. a In Commentariis in hune I uni ibid. pag. 646.

a j In Prognostic. ibid. In Coirmentar. in hune lacum ibid.

328쪽

mollis apparebit,sed celer sit aul,quia necessario debebit augeri sang rinis celaritas per aperta adhuc pulmonum vasa, ut parennet circulatio. Pullus autem celer & mollis limul urulosus dicitur , quia non Ualida attolluntur arteriae, sed tangenti digito apparet, ac ii undatim per arteria ra dilaberetur sanguis. Cum autem , uti in Commentariis q. 826. pro in liri fait, si nutae cor dextru nse libere evacuare nequit in pal nonalem arteriam , sanguinis Venosi ab enceia phalo reditus fiat di: Fritior . atque in noc casu illud impedimentum diu perst i, patet ratio, quare delirium comitari soleat hunc morbam , da n iasuppurationem tendit. Ab impedito enim influxu, trans fluxu , et fluxu precerehrum delirium excitari in Commentariis q. 7oi. probatum suit. Phr nitidem quidem , dum p ripneumoniae succedit, lethalem esse antea ad g. 77 . probatum . Delirium Uero , quod nec serox nec perpetuum est , diutius serti potest ι 2 in Prognosi murerattea ad praecedentem paragraphum citata , ubi delirii in peripneumonia suppuranda mentio fit, notamiam est, quod vocabulo aαρακοὶ ντε, utatur , quod ad flanifieandum lene delirium saepius adhibet; uti iam in Commentariis l. 7 monitum fuit.

I. 834. GIeri autem jam re ipsa cognoscimus per haec. I. Si Si-Γ gna sint 8 3 3. . a. Ubi leves, Vagae , saepe repete Π-, tes, sine manifesta caula horripilationes contingunt; dolor remisit; dysta 3 ea manet ; genae & labia rubent; sitis adest; sebricula vexat, inprimis vessertina; pulsus debilis, mollisque .

i. De his dictum fuit, atque illa serotunt , ut excitent Medici attentionem ad Observanda reliqua signa , quae docent abscessum jam fieri in pulmone . 2. Primum sere signum inceptae stippuratiohis internae est horripilatio talis Vaga , mox desinens, repetita saepius , nullo certo ordine , ac nulla manifesta causa , frigore v. g. admita &c., ortum ducens. Causam illius horripilationis designare sorte dissicilius foret sussicit interim, observationes praehicas docuisse , hoc symptoma semper adesse in hoc casu . unde monuit Hin Oerater s e ): Qui erebro tenuiter exsudant, superrigent, perniciose habent, ae sub sinem emo/ma habere deprebenduntur, altis que perturbarati Et alibi sM: Horrore aficti frequenter ad fureurationem deveniunt. Sed febris tales ad suppurationem produeit. Qain imo tantam vim hujus signi videtur agnoviste Hippocrates σ), ut dum principium suppurationis accurate definire vellet, ut incle computari posset tempus , quo formati jam abscessus

ruptura exspeetanda soret, rigoris meminerit. Λlterum signum est doloris remissio . Λ distentis enim vasculis inflammatis , quorum fibrae minimae tunc rupturae proximae sunt, dolorem fieri, ad g. 38a. 3. demonstratum suit. Ubi autem incepta suppuratione solvuntur extrema Vasculorum obstructa svide β. 387.) , minui deciet necessario dolor, qui ante aderat. Fallere tamen posset solum hoc signum , cum antea patuerit , non semper adeo acrem dolorem in peripneumonia adesse. Illius tamen

signi

329쪽

soni meminit innoctares cs , dicens : Aut si dixerit , pro dolore gravitai.,

sibi factam use in eo , quo dolebat, loco . Dyspnoeam vero manere debere patet, quia tumor, liberam pulmonis exinplicationem in respiratione impediens, manet, imo saepe &Gigetur suppurationis tempore; atque ob eandem causam impedito litaro reditu sanguinis venosi a capite genae & labia rubent, uti l. 826. explicatum fuit. Sitis autem adest, dum continua febricula dissipat-liquidissima , & corpus exsiccat. Febriculam autem perpetuum omnis suppurationis , sive in toto sive in

parte, comitem esse, antea in Commentariis q. I. I. Vidimus. Vesperi plerumque augetur , dum crudus ex ingestis chylus cum sanguine mo etur , & ob debilitatam in hoc morbo pulmonis actionem non tam cito subigitur . sed diu propriam retinet indolem , antequam omnes dotes nostrorum humo. rum acquirere possit , adeoque obstaculo vel stimulo, vel utrisque simul se-brim auget, uti in Commentariis q. s86. a. demonstratum suit. Accedit praeterea, quod etiam in sanis hominibus Uespertino tempore auseatur pulsuum velocitas έ atque ideo omnes morbi , quos aucta circillationis Uelocitas comitatur , circa noctem ingra escunt. Cum autem per morbum diuturniorem atterantur vires, simulque impedimentum in pulmone maneat ,

patet satis ratio, quare pulsus debilis sit & mollis .

Λ Τjam factum declarant: I.Signa praegressa 833. 834. . L a. Tussis pertinax, sicca, ad pastum, motumve a ueta; respiratio dissicilis, parva, anhelo se , strepens , post pastum , &motum audia ; decubitus in unum modo, id est in affectum , latus

tolerabilis; febricula continua, periodica , a cibo, potu , motu exacerbata cum rubore genarum S labiorum ; appetitus prostratus; sitis maena ; sudor nocturnus , maxime circa iugulum di frontem ;

urina spumosa; pallor; macies; debilitas siumma.

Abscessum purulentum haerere in pulmone novimus i. Dum illa signa aecesserunt , de quibus actum fuit binis praecedentibus paragraphis . Verum dum adest tale malum , simul aderunt effectus quidam vel in toto corpore , vel circa locum affectum apparentes, de quibus nunc dicendum erit. 2. Haeret jam vomica in pulmone , pure plena, mole sua vicina omnia comprimens , adeoque 2 essiciens , ut vesicularum pulmonalium latera ad se mutuo pressa irritentur continuo ; hinc tussis pertinax oritur, sed sicca , quia nihil de loco amisto educi potest , quamdiu nondum ruptus est absces.sus. Licet enim per hanc tussim continuam aliquid nauci, palmonis internam superficiem lubricantis , abradatur saepius. nihilominus tamen sicca πο- cari meretur , quia parca copia 2 cum molestia sputa prodeunt, nihilque de pure, pulmonem opprimente , educitur hactenus. Cum autem post pastum

crudus chrius per pulmonem dissicilius transeat, etiam in sanis hominibus .

330쪽

si copiosior fuerit vel ex indigestili alimento paratus , levem dyspnoeam Isebriculam iaciens , patet facile inde augeri causam , unde tussis illa oriebatur. Idem verum est, dum corporis exercitiis sanguis Venosus accelerato motu versus cor dextrum derivatur, adeoque & majori celeritate per pulmonis Uaia , vomicae latentis mole arctata, transprimitur. Imprimis autem tussis illa augetur , dum febricula illa continua periodica, de qua statim dicendum erit, exacerbatur. Unde intelligitur sequens prognotis μ): autem circa exacerbationes tussiunt , parum exsudant, maligne habent. Respiratio autem dilficilis, parva, anhelosa I strepens erit, dum saccustalis pure plenus a ustat caUum aereum pulmonis , eiusque facilem dilatationem ab tare inspirato impedit ue quare autem tunc inaratus in pectore strepitus audiatur, in Commentariis 826. explicatum fuit. Respirationis autem dissicultatem post pastum aut motum debere augeri, ex ante dictis evrudens est . Cum inflammatio utrumque pulmonem simul obsidet, cita potius 2 insuperabilis mors exspectanda est vide q. 827.), quam exitus in suppurationem: unde sere semper abscessus in uno tantum pulmone haeret. Si ergo notabilem magnitudinem habuerit talis vomica, dum aegri in latus sanum decumbunt , premetur mediastinam Uersus alterum thoracis latus , adstoque ansa- stabitur locus, in quo pulmo non affectus haeret: ergo Q ille diffiditius dilatari poterit ab aεre inlpirato : Sc cum in altero latere assecto a vomica tumente respiratio jam impedita sit, non poterunt aegri serre has angustias, re brevi situm corporis mutabunt, donec masis commodum inveniant , qui semper observatur adesse , dum in latus affectum decumbunt. unde monuit Isnοerates s i sequentia et Si vero suppuratio fuerit in alterutro latere tan-rum , vertere saegrum) condiscere oporter in his, num aliquem habeat dolorem in ahero latere an alterum sit calidius altero , aegro in latiar sanum decumbente interrogare , si quod ipsi pondus isqver impendere videntur . Si enim hoc ueri , in altero lateresuppuratio es , in quo pondus a fuerit. Cum autem pulmo inflammatus saepe cum pleura contigua concrescere soleat, uti postea ἔ. 843. dicetur, poterit fieri, ut talis adhaesio impediat, quomin ps abscessus pondere suo premat mediastinum , dum aeger in latus sanum decumbit. Verum tunc a distractione partium inter se cohaerentiu n molesta tensio, imo Se saepe dolor satis acutus percipitur ab aegris, unde pariter c guntur in latus ast echum decumbere .

Λdest simul tunc illa febricula, de qua praeeedenti paragrapho dictum fuit , quam hecticam sive habitualem vocaverunt Medici , quila semper sibi similis,

nee invasionem alicujus parox mi , nec incrementum , nec vigorem, nec re

missionem habet , se ut se febricisara non percipiat aegrotus hJ . Periodicum tamen harum labriam augmentum agnovit alibi si, Galenus , verum simul probavit. illam exacerbationem non a natura febris hecticae pendere , qua

SEARCH

MENU NAVIGATION