Raccolta d'opuscoli scientifici, e filologici. Tomo primo cinquantesimoprimo 16

발행: 1738년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

lis publicis consenescere videmus, eos profecto peritissimos quosdam in arte docendi, atque excellentissimos Magistros existimare debemus i qui quidem si tales non sunt, qui potius esse debeant, plane non video . Da que aut nulli sunt excellentes Doctores, aut, si qui sunt, ii certe sunt publiei. Quod si ita est quid est curasti Correctores atque emendatores nomstri de optimis Magistris deligendis

laborente Parcant operae, si me audire volunt alio suas curas reservenirne actum agant. Nihil opus est electione . Habent jam Italiae civitates a sapientissimis viris delectos , quibus meliores deligere certe ipsi non possent. Quod si deligere, tamen volent, non repugnabor modo inter istos ipsos delectos deligant . Non poterit in tanta delectorum copia , quem ipsi delegerint, non esse electissimus . At certe , inquiunt, quid prohibet, privatum Doctorem pari, ac publicum esse excellentias Immo, inquam, nihil prohibet, esse etiam , si viris, Iuperiore quid tum Z An nunc id agi.tur, possint nec ne boni privati aliqui Doctores esse an vero, utrum Publu

62쪽

eos deseri, mali quod sint, oporteate Bonos es hos, immo, si diligenter attendistis, optimos vulgo esse demo stravi; , quae prima in Scholas p blicas criminatio iactabatur , in quia

bus optimorum Doctorum negabatur.

fieri posse delectus, satis, ut arbitror, aperte dilui. Ceterum eum privatis Doctoribus mihi neque ratio neque res est quibus usque adeonon irascor, ut, si boni sint, fieri etiam publicos velim is eorumque industriam atque excellentem facultatem ex domestica exercitatione atque umbratili in adspectum lucemque proferri, publicis civitatum commodis intervire . Sed quoniam, quemadmodum quidem interpretor, eo vocor, ut de his ipsis.

quod sentio , dicam quoniamque universa de hac re disputatio eo perimet, ut publicorum Doctorum pri stantia ex privatorum contentione magis intelligatur: non committam, ut publicis Scholis patrocinium, me agente, aliqua ex parte defuisse videatur Age vero quicumque privatis Do- storibus tantum tribuis, ut prae his despicias publicos atque contemnas, est q io a te mihi responderi velim ut,

63쪽

ratisne citia sysi recte responderis , vincasci si imhac responsione nullus fueris, desinas maledicere Cay Artem-ne esse hanc docendi dicis Artem profecto esse, sive artis quamdam similitudinem non negabis. Nam certa utiatur ratione ac via, Qtractatione, ut reliqua artes, augescit . Nunc quoniam esse artem dicis quae ro etiam: ex te illud οῦ facilem-ne artem , an

difficilem esse dicas Facilem non potes dicere, in quae nimirum negas publicos magistros, qui se mustum in ea diuque exercuerunt, satis excellere. Relinquitur ergo , ut dissicilem dicas. Recte est. Sed cur eam solis publicis Magistris dissicilem facis Cur non potius, privatis , quam publicis, dissieiliorema Necesse est enim, Privatos multis partibus plures esse, quam publicos. In dissicili autem a te , pauciores usitatius est excellere, quam plures Philosophi, Mathematici, Causidici, Medici, Architecti

Pictores , Statuarii, quia eorum artes dissiciles putantur , excellentes.

64쪽

Meronym Lago marsim multi admodum esse non possunt Vide igitur quid sequatur, si dissicia Iem docendi artem hanc statuis: pa eos id quod res est paucos, i

quam , posse in ea esse excellentes. Quod ego quum ita esse intelligerem, paucos hosce eosdem, non alios profecto esse arbitrabar, quam quos sim, ma cura ad publica magisteria delia , in hac una arte din mulduinque exerceri videbam: quorum si nimerum , summamque inire , eos, pro cujusque civitatis modo atque u bis celebritate, aut duos, aut qui que, aut decem, aut viginti, aut, ut multum, triguit fortasse reperie hamri neque vero civitatibus vel se quentissimis male consultum existim,

bam, si in artificio tam difficili triaginta ejusmodi artifices excellerentia Quid tu e Dissicilem esse sane hanc

artem fateris a paucos propterea in ea excellentes esse posse concedis ridemque privatorum Doctorum e cellentiam publicorum dignitati ante ponis hoc est, trigintae excellentes in frequentissima civitate reperiri posse Doctores negas centum, ducen- OS, tremulos eoque amplius, to-

65쪽

orationes duae tidem nempe quo privatorum fami- Iiae sunt, reperiri posse non nega .

Quae unquam tam florentes theris tanta excellentium Doctorum multitudine redundarunt fortunatam civitatem, in qua plures praestantes Doctores, quam mediocres sutores reperiantur . Siquidem multisci miliis ealceandis singuli sutores sust, Ciunt: at vero nonnisi singuli singulis familiis satis esse Doctores possimi. O levem lis illiberalem Do pene somdidam artem hanc docenti nostram lin qua infimae sortis opifices plus et iam, quam in artificiis suis excellere se posse confidant. Publi Nigidi, Madice Varro, Cai Caesar, Marce Cicero, Fabi Quintiliane pudet me vestri Quid fuit, quod tantum operae in scribendi tam multis de arte sive grammatica, sive Rhetorica voluminibus poneretis, si haec discere ludiis est , docere cujusviso os vero , Sapientissimi Italicarum civitatum publici

Doctores, monitos etiam adque e

iam volo vehementer hortor ut , si quidem in publiea literarum professione expectationi hominum satisfacere non potestis, minusque idonei

66쪽

net, quam privati Doctores, ad vestras artes tradendas existimamini Iudos vestros occludatis, publicum magisterium deponatis, & privati esse Doctores condiscatis probari enim aliter non potestis. Dissiciles quidem primos in beatorum quasdam domos aditus ostendetis; quod quum ei blica professione recentes sitis, put

bunt homines, vos nondum , quantum satis est, esse privatos. Sed durate, durate, inquam, O vosmet rebus servate secundis . Patebunt enim opinione celerius regifica aedes , ineasque ultro honoriflaentissimeque admittemini si praesertim non tam literas, quam nescio qua potiores vobiscum artes, vendibilioresque ait Ieritis . Nam scitotes, non tam hic Doctorem Liberis, quam domui Curatorem , codici ac rationibus scribam, ruri etiam, si diis placet, villicum quaeri. o tempora iis boni superi respexerint litetis calamitosa loemores hominum praeposteros atque perversos muccine tandem omnia reciderunt, ut propterea publici tam

male Doctores audiant, tam vacua

in singulos dies publica Gymnasia

fiant,

67쪽

Orationes duae . . Crsant, tantopere domestica institutio commendetur atque invalescat, quod rei familiaris rationibus magis conducat, privatos habere Doctores, quam publicos i Retexo jam orationem meam Fateor, si optimi sunt, qui sint conservando augendoque patrimonio maxime utiles, fateor , inquam, istiusmodi privatos Doctores meliores esse, quam publicos fateor, non injuriapublicas Scholas reprehen- dici nec optimorum Doctorum fieri in iis posse delectus, vehementer civitatibus incommodum est confirmo Verum mihi danda venia est , quod errore quodam populari inductus , in Doctore nonnisi docendi facultatem quaerendam esse arbitrabae r quam quum excellentem esse in publicis Doctoribus intelligerem, negabam, quidquam illis reperiri posse praestantius Nunc, quoniam eos esse optimos verbi falsa interpretatione decepti

ostendere non potuimus , couemur

saltem, si forte dicendo id consequi poterimus, ostendere nihil certe in eo esse incommodi, quod interdum, vel potius, ut isti ajunt, nimium mPe mutentur. Quid autem Hoc publi-

68쪽

blicorum Doctorum magis est quali privatorum' An non hi pe dimit tuntur Non ipsi pe missionem petunt Non denique interdum atque etiam saepe mutantur λ Neque haec mea magis sententia est, quam eorum ipsorum , qui hasce in Scholis publicis mutationes ferre se negant posses. Quod ita esse , quivis vel ex hac re , quae mihi ante paucos hos dies ipsi accidit, sane faceta ac e ridicula , existimare p6test . Quum enim in optimum ceteroqui, militique amicissimum virum, sed peregrinis opinionibus nimio opere addictum, paulloque SchoIis publisis infensiorem incidisse , ac multa de crebra hac Magistrorum mutatione, tamquam ex veteri declamatione aliqua, deplorantem ac conquerentem audissem, dixi contra nonnulla, quae res tempus poscere videbantur. Tum eo omni sermone confecto , cum de

quibusdam rebus aliis, tum ad extreiamum de Filiolo ejus festivissimo puero, agere inter nos sane benevolo animo coepimus. Quem quum ego&ab ingenio, ab indoles, a castissimis moribus mire laudarem Est ve-

69쪽

orationes duae ' ' Ἀρro, inquit, ut dicis nam quid dissumulem p summa expectatione puer , atque is, quem erte numquam me

poeniteat suscepisse. Sed Magistro bo. no est illi vehementer opus a qualem si quem inter auditore Rhetoricos tuos esse compereris , scito te mihi gratissimum est facturum , si huic puero destinaris . Tum ego e quid e inquam i illi-ne certe grandiusculo Magistrum nondum parastici excentos , inquit ille plane istomachans sexcentos ad hanc diem paravi r sed totidem, alius alia de causa, dilapsi sunt. Qitamquam, si verum quaeris, una fuit omnium atque eadem causa, avaritia. Ut est enim genus hoc hominum maxime sordiduni, ac illiberale, simul atque spem lucelli asoris alicujus ostentari vident, diffluunt. Hic ego porro interpellanc honoriis centius, inquam, si videtur, de honestissimo probatissimoque civitatis ordine loquito est de discipulo autet hillo meo quid fieri possit considerabo. Et simul atridens , quum a ne jam ille discederet iranterim valde inquam , gaudeo . Magistros vestris

domibus Oid quod publicis Scholis

70쪽

non contingere initio sermonis tam dolenter querebareo contingere sempiternos. Nempe ita, ita est, inquam, plane Florentini. Unaesthaec omnium Scholarum sive publicas sive privatas contemplere parque conditio utiniis perpetui Doctores esse non possint. od ita tamen est verum, ut ini

blicis quidem perdiu multos versari,

ac nomullos etiam consenescere viis deamus Qui autem minimum rurant , suntque perrari , iis saltem magisterii unus est annus explendus.

Quid putatis p primis illis latinae

grammatica rudimentis probe eduscendis plus annuo spatio requiri e Atqui nonnulli privati Doctores erastiterunt privatos dico e nam publicis , hoe est e rerum peritis, ingeniorum, quae vulgo hominum natura fert, expertis , nemo, quod sciam, usque adeo deliravit qui non elementa modo illa, sed universam rei

grammatica rationem tradituros se puerulis, non anno , sed sex opinor,

mensibus professi sunt Nimium hoc quidem , ac perabsurdum . At vero aeque illud falsum primae illi instit, tioni non octo mensium operam, aut ad

SEARCH

MENU NAVIGATION