De ecclesiasticæ hierarchiæ originibus dissertatio auctore d. Benedicto Bacchinio monacho benedictinocasinensi. ..

발행: 1703년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

' transire sunt visi. Porro secunda illa AEvi Apostolici Periodo, usquὰ ad Hierosolymbianam Synodum, cum Iudaeorum c em tium sententia fuerit Gentiles conversos, Legalium jugo teneri, a qua aeges, nec sita schismate, oborta Cherinthianorum Haeresi, recessere; dubitari nequit, retenta innin va Ecclesia, quae retineri poterant ab ud' veritatis Christianae praejudicio, Gentilibus' ipsis observanda, uti civilem Iudaicam forrnam retineri potuisse nullus jure inficias ibit, cum quod Gentilibus non licere tandem est agnitum, Apostest ipsi sibi,&Im- daeis credentibus licuisse, etiam in caeremo-

nialibus facto multiplici ostenderint alitri& post Hierosolymitanae Synodi definitio

nem. ' ... I.

XII. Sane in ea orbis parte ubi frequentissimi Iudaei degebant, Iudaeorum quam maximo rationem habitam adeo certum est, ut nil certius sit in tota Canonicorum Librorum Historia. Servatus constantissime mos an- nunciandi Evangelium Iudaeis primum, inde Gentibus, non modo ritro, qui sp ciali quodam nomine Apostolus Circuncisionis dicebatur, sed & Coapostolo ejusdem Paulo, vocato, ut ferret nomen Christi

inter Disj j oo by COOstel

242쪽

, ister Gentes . . Is Syriae , Ciliciae, Licaoniae , Asiae, Graeciae, Macedoniae Ur S perograns, omnium primos Iudaeos quaerit, quos instruat, nec nisi illis refragantibus, ad Gen- . teS convertitur. Urbes illas ubi Christum praedicet deligit, in quibus frequentiores Iudaei, quorum primo Synagogas intrat,d

. adimpleta repromissione monet, conversil-que Presbyteros praeficit. Iuvat paulultimin his immorari. Post Antiochenae Ecclesiae primordia indicata, & Herodis mortem

bas dicuntur in opus, ad quod assumpti rant segregati, & per jejunium, 'rationem , ac manuum impositionem ordinati. Missii itaque a Diritu Sancto venere Seleuciam, inde navigaverunt Cyprum. Insulae illi, i quae Provinciai, Cilicia, & Syria separatae, i suerit, Sergium Paulum non 'aetorem, sed - Proconsulem Ius dixisse, nemo jure in dubi

um vertet etenim cap. p. adnotatum est ex

Dione uiue ab Augusti amo, Cyprum, quam ille ubi retinuerat Senatui redditam; . quar quae Strabone tib et ψ.scribente Praetoria fuerat, postmodum Proconsularis est sacta. Ejus rei praeter Dionem , testem habemus Claudii Nummum apud V illa

243쪽

136 PARS PRIMA

tium, in cujus aversa parte legere est Em.

Proclo Proconsule, & in ambitu ΚΥΠPIΩN. priorum. Ex quindecim Cypri Urbibus Plinio lib. s. cap. 3i laudatis, ullam Metropolis nomine illustrem per ea, de quibus ag, mus, tempora, invenire difficillimum puto. Insulam Paphiae Veneri sacram novimus, quod incauta est uto, cur Plinius quindecim Urbes recensens Ρaphum primo loco laude eamque proptereό insigni inter caeteras dignitate habitam puto. 'Salaminam, quae posteriori aevo Metropolis evasit, Pli- ni ipse sexto loco numerat. Sergius Ρaulus Cypri Ρrbconsul a D. Paulo convenitur' non Salaminae, sed Paphi. Haec argumento essent Ρaphum potius, quam Salaminam Cypri Metropolim civilem, si communis' sententiae hypothesibus assentirer; vertim incerta omnia. Certum illud, ac indubita-- tum est: principes in ea Insula Sedes Salaminae Iudaeos habuisse, & Paulum primum S laminam venisse, ac praedicasse Vmbum Dei in Ionagogis , inde perambulasse universam,' In viam, usqiis in Papb-; etenim haec Lucae Α 2. II. narrantur. Ac Salaminae quidem Iudaeos habitasse frequentes ex eo Comstat

244쪽

stat, qu6d Eusebius in Chronico Canon 'ad postremum Tranni annum narrat, &cum Eusebio alii; Talaminam C ri, interfectis in ea Gentilibus, a Pudaeis Dbversam Qui igitur certi sumus Ρaulum Verbum Dei praedicantem ab ea Cypri Urbe caepis, se, uul plures Iudaeorum Synagogae erant,

incerti autem, an in forma civili Roman rum, tunc temporis ulla Insulae Metropolis foret, certioribus utique insistemus, si Ρam

luna dicamus ibi principem Insulae Ecclesiam constituisse, ubi frequentius, & ill stritis Iudaeos habitare, suisque legibus uti,

reperit, quana si eundem civilem Gentilium formam secutum asseramus. At si, quod celeberrimus Vir voluit, ad Ciliciae Proconsulem Cypri Insula spectasset, haec Ciliciae Metropoli civili subjecta suisset ; itaque si Apostoli in principibus Ecclesiis consti,

tuendis Romanam formam secuti essent, Salaminae Metropolis, ex primaeva instit

tione, Tarso, tanquam Exarchae sedi, paruisset, quod nec ille, nec ullus dabit. sed nec ab Antiocheno, ut volunt, Syriae Ρropraetore, Cypri Proconsulem dependisse quisquam probabit, cum Cyprus Senatus Provincia, ria autem Augusti fuerit. M,

245쪽

238 PARS PRIMA.

rum autem id argumenti minim8 allatum In Ephesina Synodo a Zenone Episcopo, ut

αυτοκέφαλος declararetur, sed&tunc,& posmmodum cum S. Barnabae Corpus inventum

est, id deductum, quod ordinatio nullius Episcopi in Insula a quoquam extra Ins iam facta suisset, & quod eadem Salaminensis Apostolica esset Ecclesia. At quid agent doctissimi Viri , qui cum statuant Ecclesias ad normam civilis politiae ab Apostolis constitutas, Munt tamen ab initio, & Cyprium Metropolitam, & Asiae Exarchos Antio-eheno Episcopo subjechos , clim certum sit, & Asiam, & Cyprum Senatus, Antiochiam vero seu Syriam Augusti fuisse, ac proinde nullo modo illas ab hoc depem

disse. Videatur tamen Morinus Exercit. lib. I. Exercit. 4. & seqv. At Ρauli, & Badinatae iter κατοι πόύα sequamur. Papho discedentes maritimo itinere in Pamphiliam transmisere Antiochiam inde Pisidiae intrarunt, & ingressi, inquit Lucas, onagogam die Sabbatorum, sederunt ,& nulus ab Archisynagogo invitatus, manu silentium indicens ,sermonem habuit, quem si legas, videas Apostolum totum in id incumbere, ut asstruat, Verbum vitae Iudaeorum causa in pria

246쪽

primis missum. Continnitentibus autem eorum plurimis, tum constantis Paulus, SBarnabas dixerunt , vobis oportebat primismloqui Verbum Dei,sedquoniam repellitis illud, S indignos vos vaecatis aeternae vitae , ecce con Uertimur ad Gentes. Quo fae o conversis

Gentilium plurimis disseminabatur risium per universam Regionem. Ejecti autem de Pisidarum finibus, excusso pulvere pedum in

eos, Venerunt Iconium. Factum es autem in Iconio, ue ut introirent onagogam Iudaeorum, se loquerentur, is aut crederet Pudaeorum, Graecorum copiosa multitudo. Indd turbarum causa fugientes venerunt ad Ciυitatem Dcaoniae, Liseram,WDerben,muniυersam is circuitu regionem. Lystris, Iudaeorum Antiochenorum, & Iconiensium odio lapidatus est Ρaulus quod Synedrii in eo Tra- stu existentis indicium exhibet) qui postera die cumBarnaba Derben venit, cumque ambo mangelixassent C;υitati illi , eu docuisse sent multos , reverssunt ustram, S Iconium,s Antiocbiam Pisdiae; S cstm constitui sentdiscipulis per singulas Ecclesias Presbteros, tandem Antiochiam Syriae regressi sunt, unde fuerant traditi Gratiae Dei in opus quod compleverant. Et haec quidem ante exortam

247쪽

Haeresim de Circuncisionis, & Legalium necessitate, & ante Hierosolymitanam ea re Synodum, sed a sunt. XIII. Sunt autὰm, quae ex universa harum rerum serie certa mihi deducuntur, & primo Paulum Christi Verbum in Cypro, Pisidia, Lycaonia disseminantem, & apud Iudaeos,& apud Gentiles, Iudaeum se gesisse, quat nus utrique agnoscerent, gratiam, quarn praedicabat Synagogae in primis promissam, cui Gentiles ipsi insererentur, ut ejusdem a gratiae participes fieri possent. Secundo ad Iudaeorum credentium numerum Ecclesias constitutas, ut cum a Trail uum singulorum Synedriis Ier Christi Baptismum segregabantur, Christiana Synedria, quae Ρresbyteria sunt dicta, haberent, & in quolibet Ρresbyterio, Principem, quem in men generali nomine Hesbyterum, quin modo, & Iudaeorum non credentium Syne-dri vocabantur, & postmodum Episcopum dixere; Ignatius aci Trallenses,vult,ut Presbyeros rewreantuΥ- συνεδριον & ad Magnesianos ait, in concordia Dei sudete omnia

operariprodente Episcopo loco Dei;

Ecclesias, &-'Lκκλησίας constitutos usque

248쪽

quὸ ad id temporis Episcopos, ab Antiochena Ecclesia, ac Petro in ea sedente speciali Pauli, Barnalaeque ordinatione Πuxisse. Docemur enim utrumque ob eam rem ordinatum, missiumque, utrumque

etiam illuc undὰ discesserant cum venisset, oecongregag et Ecclesam, retulisse quanta fecisset Deus eum illis quia aperuisset Gentilibus ostium Fidei. Quaerant itaque, qui Viniunt ex civili Romanorum forma antiquissimas Metropolum origines ; me juvat illas ex ipso Scripturae sacrae sonte aperte narratas intelligere,&qui Hierosolymitanam earum Ecclesiarum Matrem vidi, quae ex solis Iudaeis credentibus constabant; video nunc Antiochenam extra Terrae fines earum Matrem, quae admissis ad felicitatem

Iudaeis repromisiam, Gentilibus, Ρetro ibidem Iudaeorum, & Gentilium Episcopo sedente, per successivam ordinationem a riu-lo, & Barnaba in Cypro, in Pisidia, Lycaoniaque, constitutis, 'Eκκλησίας Ρresbyteris , fundatae sunt. Ejus autem rei rationem nullo modo Petrus potuit 1 Provinciarum Typo accipere, nam sicuti Cyprus, ut supra ostensum est, ita Pisidia,ac Lycaonia ad SP riae Propraetorem minime pertinuerunt, quam

249쪽

quandoquidem ex Plinio Hist. lib. . cap.27. novimus Ρisidiae oppida, Lycaoniae Conventui attributa,& Lycaoniam ex part inter Asiaticos Conventus recensitam. R liquum itaque est, ut sicuti in plurimis, etiam, quae olim mortifera sutura erant, Apostoli, ut Iudaei, judaicae conversati sunt, sic & id fecerint in constituendis principibus Ecclesiis, & quod hic agimus, Antiochiam Petrus caeteris ejus Tractus praetulo rit , quia ibi illustrius suis legibus, ac privit giis utebantur Iudaei, si Alexandriam excibpias. XIV. Qtiamvis autem nil in tota sacrorum Librorum lectione habeatur, ex quo sendatae Alexandrinae Sed is notitia hauriri possit ;ex antiquissima tamen Patrum, & Scriptorum traditione de ea re constat, siclit & d singulari eo honore, quo ab initio Alexam drina Ecclesia emicuit inter omnes, quas Iudaico-Gentiles appellare placet. Ρorro cilis eκ Palaestina in AEgyptum Iudaeorum transitus, Iudaeorum in AEgypto degentium . incredibilis multitudo, summa eorundem erga Templum Hierosolymitanum religio, sicuti uubitandi non relinquit locum, plurimos ex AEgyptiis, I udaeis ab initio, F

250쪽

sti Measone Hierosolymis uia Synagogae Libycorum, & Cyrenensium, degentibus, Christo nomen dedisse ue ita& pene certum

fit post δα-οραν Stephani necem subsecutam, eorundem plures, aliosque etiam Credentes in AEgyptum, & Cyrenem transmigrasse,& Christi Verbum statim ab initio

disseminasse non modo Contribulibus, sed& Gentilibus. Cur enim,quod per Cyrenaeos , qui primum Gentibus A ntiochiae evangelizaverunt Verbum, alibi factum, ex Actibus Apostolorum novimus, non cre damus, & in AEgypto peractum λ Fateor ob insitum erga Iudaeos AEgyptiorum Gentilium odium, aegre horum animos, & seritis, FideiChristianae veritate expugnatos;at nec ob id adduci possum ut credam, initia Al xandrinae Ecclesiae transserenda post Romanae exordia, Ρetrique Romam adventum, quandoquidem haec serius, quam Eusebius tradiderat evenisse, certis argumentis compertum est. Clementem Alexandrinum refert Is Hist. lib.2. cap.3. narrantem

Marcum Romanis petentibus, Evangelium scripsisse, quem Petrus probaverit ; in-dὰ cap. 6. adjungit, Marcum, in assigntumprofectum, Gangelium, quod ib δ is con-

SEARCH

MENU NAVIGATION