장음표시 사용
51쪽
16 De Orig.jur. Pub. tum Nat. tum Gent.
ribus inde constat, quod Enos dicatur coepisse invoca.re nomen Domini. Ut paucis multa complectar, nisi dicere velimus antediluvianos Adami posteros meros fungos fuisse, dicamus necesse est, multos ex illis in mechanicis artibus fuisse versatos, multos in liberalbbus disciplinis, etsi non in omnibus Profecto per saeucula quindecim, quae a Diluvio ad Romam conditam intercesserunt, homines non ita vivaces , ac longaevi fuerunt , ut ante Diluvium , & quamvis primorum Patriarcharum magisterio destituti , usi sunt tamen poene omnibus artibus, ac disciplinis; cum orbem te rarum mercatura , dc ut multi opinantur , navigationibus perluit rarint , repleverint urbibus , legibus instituerint . Quis porro Antediluvianis haec omnia negabir , qui per septemdecim fere Saecula vividiore
ingenio, longiore experientia, potioribus naturae viri-hus terram incoluerunt
De politica vivendi forma post Diluuium usque ad legem scriptam. Homines octo a Diluvio servati Natura: Ieges
hominibus , quos post Diluvium genuerunt, quasi per manus traditas commendarunt; morum normam, cultumque Religionis ad posteros propagarunt . At sicut ante Diluvium progenies gemina
Adami, Cain, ct Seth , maledictionem , ct benedictionem proseminavit in posteros , ita post Diluvium a Chami progenie , quam Noe maledixit , & Semi progenie, quam benedixit, est factum. Semi Sobolea a Noe benedicta , inhaesit pressus Naturae legibus , verique Numinis cultui . Hanc sapientiam exemplis
52쪽
magis, quam scriptis regulis , per institutionem domesticam derivavit, ac posteris tradidit , ita prorsus, ut populum Dei constitueret , qui ab Hebero Hebraeorum vocabulo a coeteris se discrevit . Inde nat, sunt Abraham, coeterique Patriarchae , pietate inclyti , qui legem Naturae in statu integro conservarunt. Deus autem pactum quoddam singulare pepigit cum Abrahamo per signum exterius fidei in Messiam venturum, cum ante illum fuisset interius , hoc est per Circumcisionem ritu solemni peragendam .. Contra vim
ro Chami progenies , a Noe maledicta , degeneravita legum naturalium semita , & per illuviem sceIerum propagatam in suos , rationis lumen paene extinxit. Hinc ambitio aedificantium turrim Babel , ut celebrarent nomen suum , antequam dividerentur in universas
terras . Hinc tyrannis in Nembroto, idololatria in Nino, infanda luxuria in Sodomitis . Hinc bellae, clades &C. Prae caeteris vitiis idololatrice scelus orbem fere com rupit universum. Illius origo a SS. Patribus Ambroso, Hieronymo , Cyrillo . ct aliis Nembroto adscri-hitur, seu Belo, viro superbo, ta arroganti, qui ho mines induxit , ut ignem , di solem colerent , quasi Deum et quem errorem Chaldaei postea secuti sunt . Idololatriam in statuis Nino tribuunt scriptores antiqui . Primus enim Ninus Beli patris idolum auctoritate publica statuit reorum asylum . Causas vero idololatriae varias assignat Salomon Libro Sapientiae Capite I . Prima super vacuitas, se a vanissima ambitio dieitur . Secunda furiosus amor in defunctos et acerbo imctu dolens pater eiu sibi rapti sui fecit imaginem Are. Temtia, nimius amor, re adulatio constituit inter seruos sub Sescra , se Deroicia ; Vranorum imperio colebantur figmenta, his, a quoi palam homines honorare non poterani, propter hoc,
53쪽
28 De Orig.jur. Pub. tum Nat. tum Gent.
quod longe abessent , e longinquo figura eorum allata , evndentem imaginem Regis , quem honorare volebant, fecerunt , ut illam , qui aberat, tamquam prasentem colerent sua solici, studine. Quarta, fabrica imaginum ac statuarum : Provexit autem ad horum culturam, se bos , qui ignorabant, artificis eximia diligentia he. Quinta , ignorantia Dei , ct fraus Daemonum et Haec fuit vita humane deceptio , quoniam aut adfectui , aut Regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidilus , se lignis imposuerunt . Interueniente tempore convalescente iniqua consuetudine bic error, tamquam ierum , custoditus est.
De Noachidarum forma vivendi, O utrum Ius Naturale, ac Gentium coluerint .
Noachidae ab Hebraeis appellantur Gentes omnes ab Hebraea distinctie; quibus praecepta Iuris Naturalis erant observanda . Haec revocantur ad septem negativa . Primum, de cultu extraneor 'm'AL quo vetatur idololatria, ct quodvis superstitionis, ct sacrilegii gentis. Secundum, A maledictione Nominis Sanctissimi MRI 'TEl, quod omnem blasphemiae execrationem, seu profanationem Divini Nominia prohibet. Tertium , de essubne sanguinis, qua interdicitur quodvis homicidium. Quartum, de revelatione tum pitudinum , quo concubitum cum matre , noverca , uxore aliena , sorore uterina , masculo , bestia solum vetari Hebraei putabant : sed falso ut vim debimus. Quintum, de furto , O rapina , Π Sextum de judiciis forensibus, se pbedientia civili. 'Septimum, de eiu sanguinis . - HA, 'Ioannes Seldenus iuris consultus Angliae celeberrimus ad hunc numerum se-
54쪽
ptenarium redegit omnia praecepta Iuris Naturalis ex disciplina Hebraeorum; Trimis, inquit, duobus praeceptis monstrantur o cia hominis erga Deum , reliquis quatuor indicantur o cia hominis erga alios : b hac sex pracepta ab ipsa Natura, A: Creatome Deo dictata , veluti legem primordialem apellat . Septimum revocat ad tempus Noe , quod non lalis Hebraeis , sed cuncto generi humano impositum ait, Cap. o. Geneseos : Carnem cum sanguine non comedetis . Hos Canones,
di quasi capita professionis Iudaei exigebant a prosel'tis Domicilii, hoc est ab illis, quos a Gentibus venientes in Civitatem admittebant sine professione Iudai mi . Proseotas mero justitia , circumcisione initiatos , non modo ad septem illa obligabant , sed etiam ad Mosaicam legem, ritusque Iudaicos . Haec disciplina iuris naturalis a Seldeno hausta ex Hebraicis fontibus est imperfecta , incerta b ct manca , curiositati magis, quam usui accommodata . Ut enim recte Pustendorfius observat, non continet principium omnibus certum , ex quo Naturae praecepta , vel evidenter fluant , vel facili ratiocinatione colligi possint. Deinde haec disciplina ni lacontinet, nisi len-sa Hebraeorum plerumque erronea , e Xempli gratia fornicationem iure naturali licitam esse : qui est eraror damnatUs.
Postremo septimum praeceptui de esu sanguinis nullo modo pertinebat ad Gentes , ut colligitur ex Deuteronomii Capit. 1 q. suidquid morticinium est , ne vescamini ex eo. Peregrino , qui intra portas tuas est , da ,
vende et , quia tu Sanctus populus Dei tui
comedat , aut Versio verocedit , quod duo praecepta prima contineant cultum Dei tantummodo negativum , quamquam ex primis
55쪽
Naturae principiis manifestum sit, Deum positivo cultu esse colendum, atque amandum.
De prima rerum divisione, se dominiorum origine.
D Uplex fertur communiter divisio rerum . Pri- ma , quae quasi dedit ius ad rem , facta est anno Mundi i 38. post Diluvium 13a. , quo tempore Phaleg vivebat, qui propterea sic appellatur Geneseoae Capit. io , quod in diebus suis divisa sit terra. Altera divisio, quae dedit ius in re, a Turris Babe-licae construetione repetenda est ad annum Mundi IOS 1. post Diluvium a 3. ei causa in dedit Linguarum confusio. Primae saltem divisionis auctorem Noe fuisse, Divino lumine adductum , res est explorata . Prima causa fuit haud dubie immensa multitudo Noachidarum , quae circa molimina Turris Babelicae in immensum. excreverat. Secunda, ut vitarentur dissidia , quae in prima rerum occupatione facile extitissent .
Tertia, ut cultui terrae consuleretur. Nam ubi om
nia sunt communia , facile ab omnibus negliguntur ;cessat industria in agris , arboribusque colendis , ac Procurandis vitae ne siariis. Divisionem rerum. Juris esse Naturalis nonnulli censent . quia natura illam exigit ad conservandam felicitatem generis humani . Alii putant esse Iuris Gentium ; quia naturae lege sunt omnia communia ; αlicet humana natura conservari suam tranquillitatem, di quietem requirat , non tamen exigit per se , ut conservetur hoc determinate medio divisionis, sed per medium quodcumque determinandum consensu Gem
56쪽
rium. Alii demum existimant, res fuisse primum aequisitas occupatione, aliis videlicet alia occupantibus, ita tamen, ut nemini terra deesset, ex qua subacta, di exculta , ad usum vitae unusquisque perciperet sei ctus suos. Haec occupatio violenta non erat; irmno vero com gruebat rerum communioni . quam De ut initio Na turae innocenti attribuerat . Sed ubi discedere mortalibus placuit a communione primaeva, facta est di visio , sicut de rebus in medio postis , praevio Gen-rium pacto, saltem praesumpto , sua cuivis assignatast portio is
Due fuerit Imperiorum origo.FUit erronea Donatistarum sententia. quam secuintus est cum Anabaptistis Lutherus ipse , quantumvis horum inimicus ; fuit , inquam , error
inter Christianos, non licere imPeria, Eaque procedem re ab irato in homines Deo; aaeoque neminem po se tuta conscientia gerere Magistratum. Sed haec doctrina confundit omnia , estque Reipublicae perniciosa , cum foveat seditiones , inducatque Anarchiam exemplo Iudae Galilaei, tot cladium auctoris, qui dicebat , unum Deum , ct Dominum esse , hominea servos , non Dominos appellandos . Falsa est quoque Bodini sententia , putantis , regna omnia vi tyrannica coaluisse . Nam Regna plura populorum consensu constituta sunt, uti Israeliti. cum: Conseisue nobis Aegem. I. Reg. Cap. 8. Quocirca licet imperiorum initium , quod in Nembroth communiter constituunt , tyrannicum fuerit, id respectu
57쪽
g a De Orig. iur. Pub. tum Nat. tum Gent.
imperii est mere per accidens ; cum aliud sit pol
stas, aliud abusus potestatis . . .
Imperia sunt iuris Gentium , quia toti humano generi communia, & ex ipsis rerum naturis , prima ille eorum constitutione oriunda . Hinc Aristoteles ab. I. Politicorum cap. I. ait , nisu esse tam aptum ad ius, se conditionem natura , quam imperium . Ac , teste Tullio Libro de Legibus , sine illo nec Domus iata , nec Civitas , nec genus bominum , nec Mundus stare posset Prosecto , licet in orbe novo , quem vocant , nihil fere nobiscum commune habeant illae Gentes, quamdam tamen Reipublicae servasi e formam compertum est. Reges Meiacani eligebantur, Peruani succedebant . In iis etiam regionibus , quae Regem non habent isti sunt Duces, ac Magistratus.
suomodo Ius Natura, se Gentium, , Lege Disina Scripta , se Hebraeis tradita, sit confirmatum , se illustratum . Item de Traditi
mUs Naturale, & Gentium, etsi maxime sit distin- estum a iure Divino positivo , recte tamen conva sideratur in ordine ad ius Divinum , a quo ma gis , ac magis illustratur. Prima pars propositionis ex eo patet, quod Ius Naturale spectat officia hominis,
quatenus homo est , non quatentis est imbutus religione revelata : Nititurque principiis ad omnium captum accommodatis. Ius vero Divinum positivum est ex auctoritate Dei loquentis ; nec omnibus fuit re velatum, sed uni Hebraeorum nationi . Secunda pars
58쪽
propositionis etiam probatur: Nam , Pussiendor fio traste, per legem scriptam, librosque Divinos lex naturalis magnopere est illustrata, A ut vis ullum caput Ajuris naturalis , quod tactum non sit , ut ait citatus auctor de disci p. iuris naturae cap. I. Addit Remerim chius Pussiendorfit explanator , in Legitus I riptis, O per Uen promulgatis contineri omnes regulas bonesti , decori ,
m jussi, quas ct David in suis Psalmis Egregie illustravit:
Salomon quoque variis Sapientiae regulis in suis Proverbiis , se Ecclesiaste adauxerit , quin b Propheta oraculorum Divianorum interpretes in suis orationibus se explicarim, O in, carint . Subiungit denique , inter multos Hebraeorum , qui praecepta morum incorrupta tradiderint, suisse Druidem , O auctorem libri Sapientiae.
Praecepta Decalogi praecipue ad ossicium hominis
pertinent, & ius naturae explicant, atque confirmant. Exempli causa die Sabbati praescribitur cultus Dei externus in genere , primum lege naturali , quae homines dirigit ad Maiestatem Dei certis diebus recognoscendam externis actibus Religionis; estque hominum cordibus ab ipso Deo conditore inscripta; deinde lege Divina possitiva, Divino Digito insculpta la pideis tabulis, populoque Israelitico per Moysen tradita et haec ritus quosdam praescribebat in cultu ad hi bendo. Leges ergo Divinae, quatenus naturales, incommutabiles sunt , di in utroque Testamento ho mines obligant . Positivae ad Hebraeos tantum pertinebant , & cum eorum Republica sublatae una cum Testamento veteri per mortem Christi expirarunt. Praeter leges Divinas tum naturales , tum postivas , in Testamento veteri erant etiam variae Traditiones Mosaicae, & Pharisaicae ; illae laudabiles , is aevituperabiles. Praecipuae inter Mosaicas erant , quod libri in Hebraeo Canone contenti vere essent Divini; A. P. Const. Smirrichio. M. Thei. E quod
59쪽
g De Orig. jur. Pub. tum Nat. tum Gent.
quod femellis remedium aliquod esset contra peccatum originale , qualecumque tandem id fuerit, sive fides parentum , sive aliquod aliud , quod Sacrificia cruenta figurae essent mortis Dominicae ; & fie de aliis , quae etsi non scripta , tamen tradita novimus . Inter Pharisaicas Traditiones erat lotio manuum ante , ct inter comedendum , fuga publicanorum , superstitiosa observatio Sabbati ; & sic de aliis , quas saepe reprehensas a Christo Domino legimus. Religio naturalis quoad praecipua capita , quod nempe sit Deus, quod unus, quod providus, puniens malos , & remunerans bonos, non modo per legem , seu religionem revelatam est confirmata , sed etiam articulis pluribus explicata . Quod sit Deus infinite honus , habetur in Psalmo p . ct Id . quod ubique praesens , Psalmo IJ . quod immutabilis Numerorum cap. 23. , quod aeternus, Psalmo 8 P., quod omniscius, T. Regum cap. a. , quod omnipotens, Genesis cap. IX. Myster m etiam Santissimae Trinitatis in veteri Te, stamento , non expresse quidem , sed intelligentibus Hebraicae linguae sufficienter est revelatum , Genesis
cap. I. vers. I. & Io., Genesis cap. g. vers. 22 Genesis XI. vers. p. cap. IO. versi ad , di Psalmo 66 vers S. Benedicat nos Deus Deus neper Benedirat nos Deus. Multa quoque diserte de Christo
sunt revelata. Illud Genesis cap. 3. vers. I S. Inimiciti Iponam inter te, O Mulierem, semen tuum, se semen illius, ipsa. vel ut in textu Hebraico . ipse conteret caput tuum,
xim ' M: Ru ni 'Di,n ri P 'Pa n is no mlud, inquam , oraculum est quasi fons , unde manarunt omnes Dei promissiones , figurae , ct visiones de Christi Passione, atque morte. Illae autem promissiones leguntur passim in Libris Prophetarum , ct in Psalmis Davidicis eiusdem Christi Divinitas alicubi
60쪽
etiam significatur , ut in Psalmo Ios. versi I. Dixit Domivus Domino meo, Vulgata enim Ebraica dicit: Neum sebote Ladoni Inra limini: et quem locum ipse Christus explicavit de sua Divinitate : Matthaei Cay. a I. vers. . ct clarius Isaia cap 33. vers. q. 3T' 'at Deus ipse veniet , O salvabit vos. Porro inveteri Lege fidem in Christum , ut Redemptorem fuisse necessariam ad salutem, certum est, Augustino teste , Epistola 8'. ad Hilarium , & Lib. I. contra duas Epitiolas Pelagianorum capite septimo . Sanctus vero Hieronymus fuisse primum Adamum , qui in Christum crediderit, egregie probat Libro tertio Commentariorum in Pauli Epistolam ad Ephesios.
De juris naturalis conditione apud Gentiles tempore
legis scripta , deque Morali Philosophia:
ST ulta prudentia Philotaphorum ita Primas noti,nes , ac vera principia de ossiciis hominis deprauvavit , ut ratio justi ct honesti parum cognita fuerit iis temporibus, si unum excipias , quod omnes probe tenebant , ossicium hominis consistere in opera.tione ad finem, cujus vera cognitio ad recte vivendum
maxime facit , eo quod ex illo discamus , quid sit agendum , quid fugiendum , ut recte docuit Aristo. teles Lib. a. Ethicorum. Sed in fine potissimum desag nando in varias pugnantesque Philosophi abiere senistentias. D. Augustinus Lib s de Civitate Dei cap. p.
testatur , Marcum Varronem eas curriose investigantem , ad ducentas octoginta octo numerasse . Hinc variae Sectae Philosophorum . Tres tamen erant Prin. E a coe-