De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

3 6 De Orig.jur. Pub. tum Nat. tum Gent.

caeteris celebriores, Epicureorum, Stoicorum, & Peripateticorum. Epicuraei finem, seu felicitatem hominis statuerunt in bonis corporis & fortunae , ac pro inde Divinam providentiam , animaeque immortalitatem negarunt . Stoici finem , seu summum bonum fixerunt in bonis animi: hinc inter alia affirmabant, cuivis in sua virtute gloriandum ; licere homini ad evadendum huius vitae miserias mortem sibi consciscere; astectus animi esse vitiosos ; omnia regi fato ;Deum esse animam mundi &c. Alii cum Aristotele finem quaerebant in complexo ex corporis di animi bonis: hinc bona ponebant in triplici genere; externa , quae parva ; corporalia , quae media; virtutes ,

quae magna bona nominabant. Sic unum bonum ad aliud referebant, quod bona externa corpori serviant, corpus animae, anima operationibus virtutum, & honestatis. Itaque hominig felicitatem , atque ultimam finem se definiebant : Est exercitium virtutis in anima,

non carens bonis externis, O corporalibus tamquam adminicu.

Iis , conjunctum cum bonestate , O jucunditate , quae en honestate actionis oritur. Sed hi omnes errarunt in vera hominis selicitate

constituenda . Haec enim non in bonis creatis consistere potest , incertis nimirum , caducis , imperfectis cum vita labentibus: sed in bono increato quaerenda est, certo , perfecto , perenni , hoc est in cognitione& amore Creatoris , saltem naturali : id quod ipsa

natura dictante omnibus notum est. Ex his igitur edi roribus circa hominis finem fluxerunt alii circa hominis officia. Hinc magna morum in orbe corruptio ante Christum natum. Neque vero negaverim inter Gentium sapientes , maxime Stoicos, fuisse nonnullos, qui officia hominis erga Deum, dc proximum , ac se ipsum confirmarint praeceptis rationi maxime

62쪽

DFquisitio Historica 3

congruentibus, ut Cicero testatur Lib. I. & 3 de ossiciis , qui di ipse hoc opus egregium ad normam praecipue Stoicorum conscripsit Sed, ut ait Apostolus

ad Romanos cap X., cum cognoverint Deum , nora tamen ut Deum D caverunt: obscuratum es insipiens cor eorum,

traditique sunt in passiones ignominia . Cicero ambitione, Seneca avaritia, Plato foedis amoribus corruptus est . Aristoteles Hermiae concubinae aras extruxit , & honores Divinos adhibuit, ita perdite eam deperibat . , Ut de populo elee o aliquid etiam , quamquam leges Naturae per legem scriptam sint roboratae, pars tamen potissima nationis Iudaicae assuetudine Gentium depravata est , sensimque dedidicit non modo praecepta Divina, ac positiva, sed ipsa etiam naturalia. Constat id primo ex tot Prophetarum testimoniis, querelis , ac minis. Secundo ex decem Tribubus in foedum Schisma, ct idololatriam delapsis . Tertio ex tot poenis captivitatum populi Iudaici, ex ablato de Iuda sceptro , ex iugo a Romanis imposito . Quarto ex Sacerdotio foede corrupto ; ex ipsa lege per Pharisaicas superstitiones adulterata.

CAPUT VIII.

id LM EGangelica splendoris attulierit Iuri Natura , quid jus civile, , Canonicum. LEx Evangelica ius naturale idololatriae tenebris propemodum extinctum sic illustravit , ut in multis etiam perfecerit. Matthaei cap S. ita legimus et codillis , quia dictum est , oculum pro oculo , Odentem pro dente i Ego autem dico vobis. Non respere ma-D , sed F quis te percusserit in dexteram ma illam tuam , Frabe icti , se alteram. Rursus: dissis , quia dictam est dili

63쪽

g 8 De Orig. jur. Pub. tum Nat. tum Gent

diliges proximum tuum, es odio habebis inimicum tuum Ego autem dico molis, Diligite inimicos vestros, O benefacite his, qui oderunt vos sec. Si salutaveritii fratres viseros tantum , nonne se Ethnici hoc faciunt vulgata vero Syriaca, dicit:

et di ,

eis m, is comm J VIus etiam civile plurimum lucis iuri naturae attulisse fatentur ipsi Protestantes, in quibus Pustendorsius, fatendum est inquit in Spici legii controversiarum,. S., quidquid adhuc Romanae jurisprudentia superest , jurinaturali plurimum lucis attullisse , non solum quia isti ma- gravere cure suisse apparet omnia ad rectam rationem , , Qquitatem remoeare , sed etiam quia plurima ad pediam, hoc est , disciplinam juris naturalis spectantia , ab iurisconsultis Romanis luculenter fuere pertractata. Quod iuri civili tribuunt, Canonico, passim detrahunt Protestantes, immerito quidem . Quippe hominis ossicia erga Deum , ct proximum , ac seipsum per Sacros Canones. valide confirmantur , ac perfi

ciuntur .

64쪽

DFquisitio rasorica . Sy

in custodia legum civilium ponendum esse: Sacros Canones non minus, quam leges valere, etiam nostra volunt Leges Oe.

CAPUT IX.

Ouid conserant ad disciplinam Iuris Natura , se Gentium scripta quorumdam Protestantium, qui sunt ecte-briores, hoc est, Grotii , Hobissi, Tuffendorati, Thomasi. HUgo Crotius , genere nobilis , Batavus , egregius Philosophus , Iureconsultus , Poeta , de

Philologus , cum in partes Arminianorum , qui in foederatis Provinciis turbas excitarant , transisset, in perpetuum carcerem, Antiarminiana praetovalente factione , coniectus est . Unde ope coniugis elapsus in cista , librorum loco , in Galliam se con. tulit . Eum deinde Christina Suecorum Regina L , gatione Gallica ornavit. Mortuus est anno 16 3 Rotastochii , cum Stocholmo in Belgium rediret . Inter multa, quae scripsit, excellit opus de Iure Belli, &Paeis . Causa illi scribendi fuit, Primo neglictus , ut

ipse ait, justisne , qua fi nibu injustum esset Regentilus', quod utile ; id aquius , quod validius ; neque Rempublicam regi De injuria posse. Secundo , neglectus publica pacis ,

etfrani bellandi licentia etiam penes chrisianos dominante . Proposuit autem sibi in hoc opere , primo ut Ius Naturae colligeret ex principsis , quae certa essent , Ius Gentium ex veterum Philosophorum , Nationumque consensu: secundo ut Ius Naturae Gentium que discerneret a Iure Civili : tertio ut Sacrae Scripturae testimonia, Theologorum sententias , Historiae monumenta , Iurisconsultorum responsa sumeret ad ea , quae scripsit , confirmanda . Quamquam vero in

65쪽

hoc opere Grotius magnum doctrinae , & eruditionis specimen dederit , tamen in multis a veritate aberravit, & ejus lectio est incautis periculosa. Thomas Hobbesius Anglus in Libris de cive , ac Leviathan impie philosophatur . Primo statum naturalem in bello constituit , hoc est bellum contendit esse homini connaturale , idque ex iure omnium in omnia, & nocendi voluntate pariter ac facultate omnibus insita argumentatur. Secundo docet, voluntatem solius imperantis es e regulam boni, O misi, justi, ae injusti . Horret animus ea percensere , quae ex illo

principio flagitiosa, ct impia deduxit : Primo Regulas boni, vel mali esse tantum civiles, nec quidquam iustum , vel injustum fuisse , priusquam aliqua Reipublicae forma, hoc est dominatus, veI Regius, vel optimatum, vel populi induceretur: Secundo peccatum proprie dictum nihil esse aliud , quam Iegis civilis transgressionem , reliqua vero , quae contra retinctam rationem perpetrantur , esse dumtaxat facta imnudentia , non peccata . Tertio in Christi doctrina contineri consilia , non praecepta , nec sine Principis voluntate vim obligandi habere et solos Reges essicere , ut Sacra Scriptura sit regula Fidei, eiusdem so. Ios interpretes esse Reges ac Principes , ita prorsus , ut summa sit Religionis Principum capessere jura , Oparere imperio sive in sacris, sue in profanis : Quarto omne regnum Dei esse politicum , ct populum gubernari per Principes tamquam Dei Legatos . Quinto docet , nibit injussum a Principe mandari poste , e usque potestatem esse iadefinitam. Quo ex principio intulit impias conclusiones. Primo quidquid subditus agat mandato Principis, iustum esse. Secundo Mandante Principe licere subdito , vel Christum negare ; invadere aliorum bona , vel uxores , non esse furtum , vel

66쪽

DFquisitio Historica . I

adulterium, si Princeps id iubeat. Tertio docet, a subditis deberi imperantibus obedientiam absolutam . Hinc primmo colligit , non posse peccare subditos suis Principibus obedientes . Secundo non posse Principes inferre subditis injuriam ; illis licere etiam innocentes interficere, si cedat in eorum bonum mors innocentium .

Quinto denique docet , Ecclesiam esse indistinctam a civitate: ex quo principio deduxit , Supremos Principes esse capita Ecclesiarum , quae sunt in terris eorum Dominii, eiusque esse Religionem , cuius est regio. Samuel Pustendorfius, Germanus, e Milaiae ignobili pago , Lipsiae , Ienae , & Lugduni Batavorum Theologum egit: Verum Theologiae Ius Naturale , atque Gentium anteposuit, quod Heidelbergae primum , deinde Lundae in Sueciae nova Academia professus est. Edidit opus de Iure Naturae , & Gentium , in quo multa reprobantur a Criticis ipsis Protestantibus, nedum Catholicis. Primum, quod fundamentum Iuris Naturae , & Gentium in sola socialitate constituit.

Hoc enim principium non est ita evidens , ut non aliquod possit evidentius reperiri: deinde non est ad aequatum . Ex eo enim dumtaxis ossicia erga proximum , non vero erga Deum, atque se ipsum colligiit etiam Pinendorfius in ipso fine Iuris Naturae, quem sola hujus vitae felicitate putavit esse definitum. Est quidem felicitas huius vitae finis hominia

partialis ; non tamen est adaequatus ; cum praemium naturale homini tandem debeatur in alia vita . Est enim nota evidenter alterius vitae necessitas , in qua Poena nocentes , praemium aliquod maneat innocentates : alioqui pessime consultum esset a Deo naturae

humanae, si probi homines in hac vita miseriis afflicti nullum deinde virtutis praemium expectarent. Tunc IL T. Const. Smiscuhi O. M. rasti. F enim possunt

Erra

67쪽

a De Orig.,r. Pup. tum Nat. tum Genn

enim nulla esset obligatio Iuris Naturae ad honestum, ct justum amplectendum. Lapsus est quoque in obiecto, quod materiale appellatur , Iuris Naturae, cum docuit, qua intra pectus latitant, nec foras prorumpunt, ad Ius Naturae non pertinere . Hinc ab eo utilissima pars Iuris Naturae neglecta est, quae actiones interiores animi dirigit ergae Deum. Hinc Leibnitio ipso, quamvis acatholico auctore , testanto , ad aequatum ejus obiectum in hujus vitae felicitate, & Reipublicae commodis Puffendorfius constituit atque adeo religionem utilitati status esse accommodandam , ct pro huius instrumento habendam . Quae omnia redolent Machia velli impietatem. Christianus Thomasius Saxo , dum Puffendorsium explicandum suscepit , peiorem reddidit, & eius errores suis erroribus cumulavit. Satis est legere conclusiones quadraginta octo , quas ex institutionibus suis excerpsit, & publice disputandas proposuit anno Idy q. ad modum professionis Fidei, in quibus praecipuae sunt, quae sequuntur. Credo, quod disputationes de j Ihia commutativa , se distributiva , universali , se particulari , sne gricti inutiles. Credo tu ubd ex retione demonstrari non possit , Deum creterno cultu esse prosequendum . Credo , quod sa*loquio uti aliquando liceat, immo praeceptum sit . Credo , quod meris rationibus naturalibus non possit demonstrari, om-ncm concubitum libidinosum , etiam ad bestialitatem qui pertiraet , aut concubinatum , aut lenocinium esse prohibitum .

Credo , quod postgamia, etiam virilis ( hoe es unius jaminaeum pluribus viris i mero sudie Natura non si interdicta . Credo , quod nullus incestus Iuri Natura repugnet . Quocirca ad has Protestantium novitates , & non solum cum Catholica , sed etiam cum omni religione pugnantes , pro virili parte confutandos in hoc opere

aggredimur. R. P.

68쪽

O. M. OBSERVANTIUM THEOLOGI

PARS PRIMA

DE IURE NATURAE,

ET GENTIUM IN GENERE.

DISPUTATIO I.

De Moralitate actuum humanoaeum.

CAPUT PRIMUM.

De prima Moralitatis origine. Uplex principium est , undo intima oritur moralitatis natura, scilicet intelliatiis advertens, & voluntas libere operans. Quid fit , voluntatem libere operari , remota quavis necessitate, & coactione, explicabimus infra: quemadmodum clarius exponemus, quid sit. intellectum advertere, ad excludendam ignoran-F et tiam.

69쪽

Pars Prima

tiam. Interim vero sciendum est, aetiam debere procedere ex persecta deliberatione rationis , non solum quatenus potest unum obiectum cum alio conferre in ratione delectabilis , vel alio modo convenientis naturae ; sed etiam sub ratione honesti, vel inhonesti et rursus, actum esse debere voluntarium. Si enim actus esse debet liber, necesse est, ut sit voluntarius; quia intelligi non potest , potentiam , ex se indifferentem ad opposita , ad alteram partem determinari , nisi quia vult. Ergo necesse est, ut illa determinatio libera sit voluntaria per se ipsam . Puffendorfius moralitatis originem excogitavit omnem igitur motum physicum voluntatis humanae sine respectu ad legem esse putavit indifferentem in genere morum. Ut plena, inquit, actio moralis fiat, bule motui NUico ( voluntatis humana accedit qualitas quasim , seu assee io moralis , juxta quam actio uia bona, se mala in genere morum dicitur; quae assectio res in m congruentia, aut disconvenientia ejus actionis cum nomma morali, seu lege. Hic ergo modus, ct ratio tota moralitatis est respectus ad legem , ut opinatur Pustendorfius.

Sed refellitur. Respectus huiusmodi ad legem de se non sufficit ad actus moralitatem constituendam. Si quidem si detur actus aliquis Physicus sub respectu ad

legem positus a voluntate, quae tamen non sit pleno libera eo genere libertatis , quo dicemus infra , tunc actus ille non erit moralis. Ex eo enim voluntas non denominaretur , nec bona , nec mala , nec laude digna, nec vituperatione. Et, si Deus ad extra ageret ex necessitate, ut putavit Aristoteles , non diceretur

moraliter agere.

Secundo . Datur aliquando moralitas actus , quin detur hujusmodi respectus ad legem: unde clare colligitur, hujusmodi respectu non esse necessarium, dein

70쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen. s

in eo non consistere rationem moralitatis. Sic in Deo dantur actus morales, per excellentiam, hoc est in genere boni praestantissimi, quemadmodum datur libertas, di honestas; quin tamen detur, aut dari possit respectus ad legem. Deinde, si homo nullum haberet Superiorem, aut si a Superiore non gubernaretur per legem et nihilominus operando sub advertentia , puta quod homicidium sit disconveniens naturae, operaretur vel benh, vel male: & tamen sine respectu ad legem. Praeterea in praesenti providentia , posita lege , non ideo actus est moralis , quia regulatur per legem ; sed potnis e contrario, quia homo est moraliter agens, &non habet voluntatem indefectibilem a bono; ideo indiget superioris lege, inclinante in bonum , ct avertente a malo. Ergo esse regulabile per legem consequitur ad esse morale potius, quam istud constituat. Et idcirco actus necessarius , & naturalis nulla lege

dirigi potest. Accedit tandem, quod in hypothesi Pucfendorta moralitas aeque actibus externis deberet tribui, ac internis; cum utrisque detur lex: quinimmo a Iiquando actus interni a Lege respiciuntur non nisi propter actus externos , ut in lege non furandi , &dandi eleemosynam. Hoc autem nemo Philosophorum Moralium admittet; cum hominum mores, ut sic, per

se primo a voluntate pendeant. Atque hae quidem p tissimae sunt rationes, cur Pussiendorfiti sententiam reso

ciamus.

Solvuntur Objectiones Tussendo I. Sieit I. Nullam hic esse consequentiam a Deo ad

hominem

Resp. Licht, ubi de perfectionibus agitur, nulla sit consequentia a Deo ad hominem , ex eo videlicet , quod

SEARCH

MENU NAVIGATION